Albingauni in Liguria xiii Februarii natalem celebrari S. Benedicti ejusdem urbis Episcopi, ac v Decembris Translationem, testatur Ferrarius in generali Catal. SS. et in Catal. SS. Italiæ; atque inscriptionem recitat, quæ in æde S. Mariæ de Fontibus legitur, ubi ejus asservantur reliquie. Ea ex inscriptione constat anno 1000C.C. obiise, translatum in sacellum ei illa in æde dicatum CI0000X.X. Tradit idem Ferrarius in Annotatione, quosdam imperite, eundem illum esse Benedictum arbitrari, qui Mediolanensis Archiepiscopus fuit, circiter annum 1000XXXV defunctus, coliturque XI Martii. Meminit Albingauensis bingauensis Benedicti Ferdinandus Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ in catalogo Episcoporum illius urbis. Vitam ejus ex variis monumentis concinnavit D. Philippus Malabayla Ordinis Cisterciensis, Visitator congregationis S. Bernardi, vulgo Foliensis, et ad nos Roma misit anno CIDICOXLIX.
AUCTORE D. PHILIPPO MALABAYLA Congregationis Foliensis Visitatore.
Albigaunum (Ingonorum Ligurum antiqua Metropolis, propter Ligusticum mare, in læta uberique sita planitie,) inter innumera Divinæ largitatis beneficia, istud commemorat, quod scilicet ei S. Benedictum, primo quidem in Pastorem sollicitum, et deinde in assiduum Protectorem, singulari pietate concesserit. Cujus quidem acta et merita cum excidia et incendia, quæ non semel ipsam urbem in cineres redegerunt, ut a nobis referantur non permittant, ea dumtaxat de ipso trademus, quæ vel constans concorsque fert traditio, vel pervetustæ docent picturæ, vel sepulchri antiqua suggerit inscriptio.
B2 Ortum igitur Sanctum hunc Benedictum in Liguria, qua ad occidentem vergit, ex honesta Revellorum familia; parentibus Christiana pietate conspicuis, inter Ingaunos Ligures convenit. Quonam vero ex loco originem duxerit, non eadem est sententia.b Tabienses namque illum sibi his argumentis asserunt; Quod scilicet præ ceteris diocesani, secundum Albigauenses cives, illum semper in præcipua veneratione habuerint: Quod a nonnullis jam seculis, in sua collegiata Ecclesia tamquam suo contribuli, sacellum eidem dicarint, adpicta in hujus parietibus ipsius Sancti vita; additaque hac inscriptione: Hoc opus fecerunt fieri Emanuel de Germanis olim Præpositus Tabiæ, et Nicolaus nunc Præpositus, ad honorem Dei, et matris Mariæ, ac S. Benedicti Episcopi Albigauen. anno Domini MCCCXIII, die xxv Augusti. Quod denique extra ipsius Tabiæ mœnia, in via, qua ad Badaluccum iter est, extat adificium, S. Benedicti domus appellatum, quia in eo editus creditur idem Sanctus.
3 Econtra vero incolæ Tabularum (pagus is est a Tabia circiter quatuor distans milliaribus) ut eum inde oriundum probent, ostentant domum progenitorum hujus Sancti, in ipsis Tabulis mediis sitam, rimis, ac carie vetustatem suam testantem: ipsiusque ortum, ex traditione a majoribus velut per manus accepta, ita se habuisse narrant. Quo tempore hujus Sancti mater in utero eum gestabat, in ipsa regione orta lues plurimos mortalium, in locis præcipue, ad quæ liber aditus patebat, pergebat absumere. Ea re permoti S. Benedicti parentes, ex ipsis Tabulis omnino patentibus, proindeque, contagioni obnoxiis, Tabiam muro cinctam, ac bene custoditam, se recipere cogitarunt. At Tabienses, ne si quam luem antea contraxissent, in oppidum admissi eam vulgarent, locum extra muros illis assignarunt, in quo pro more quadraginta consisterent dies. Igitur eo ipso tempore, quo inibi hi moram trahebant, Benedicti mater illum in lucem edidit, in ea ipsa domo, quam natale solum hujus Sancti Tabienses fuisse affirmant. Huicque traditioni argumento esse Tabulenses subdunt, quod apud Tabienses aliquando Revellorum familiam extitisse, nullum probet monumentum; cum apud Tabulenses ea valde numerosa sit, et inde ad alia loca dimanarit. Unde in vetusto altaris pallio, sub ipsius Sancti assuta imagine, leguntur hæc verba: S. Benedictus de Revellis, de Tabulis, Episcopus Albigauensis. Et Augustinus schiaftinus in suis Annalibus in lucem mox prodituris, de eodem Sancto hæc habet: Oriundum hunc D Sanctum vulgo creditur ex Tabiensi oppido, e villa quæ dicitur Tabulæ.
4 Hac itaque in regione editus in lucem Benedictus, quemnam in pueritia, quem in juventute, quemve denique ubi in virum evasit, se præstiterit, memoriæ quidem traditumnon legitur. Verumtamen ipsum pro ratione cujusque ætatis, pari studio et pietate, et litteris et virtutibus adipiscendis incubuisse, electio de eo facta in Episcopum, et gratiæ, quibus hanc dignitatem venerandam sanctamque exhibuit, præter statum, e quo ad Episcopatum fuit assumptus, satis indicarunt. Ordinem quippe S. Benecti, monachorum Patriarchæ, S. Benedictum nostrum fuisse professum, traditio ipsa fert: et significant picturæ, quæ visuntur in ecclesia,c apud quam ipsius corpus, divino sane decreto, ut infra dicetur, conditum fuit, et olim ejusdem instituti monachi, quemadmodum vetera monumenta demonstrant, residebant. In ea siquidem ecclesia picti cernuntur monachi, nigro amicti habitu, ipsius S. Benedicti corpus, cum in illam inferebatur, excipientes, et lætas exequias concelebrantes.
5 Fama præterea fertur, ipsum aliquando, non quidem servore novitio, sed hujus monasterii probatione diuturna, contra vitia carnis et diaboli insidias pugnare jam edoctum, uti monet idem sanctissimus Legislator, ad singularem eremi pugnam se contulisse, in insulamd Gallinariam, haud multum ab Albigauensi urbe distantem. Ibi namque plures ejusdem sancti propositi residebant monachi, qui ad sacram synaxim, eremicolarum more, conveniebant in ecclesiam Beatissimæ Virgini, et S. Martino (qui in ipsa insula aliquamdiu exul egit) dicatam: quæ etiamnum in amœno colle sita cernitur, ab Abbate Alexandro Costa nuper instaurata.
6 Ex hoc, inquam, statu ad Episcopalem dignitatem evectus S. Benedictus, memor illius Apostolici moniti. Qui præest in sollicitudine, ita in priori cura circa seipsum perseveravit, ut nulli labori, nulli studio pepercerit, quo commissum sibi gregem sectatorem bonorum operum, ac per hoc acceptabilem redderet Deo. Qui hoc ipsum sui Sancti studium, tum aliis argumentis, tum dono curationum comprobavit. Plurimis namque infirmis, variisque morbis affectis, salutem et incolumitatem eum contulisse, perseveranti ad hanc diem fama acceptum.
7 Cum igitur, partes omnes optimi Pastoris multis annis obiisset, et (incertum qua de caussa) a sua abesset diocesi; terrestri peregrinatione consummata, ad æternæ patriæ firmam mansionem pervenit. Quod quidem vel in Genuensi civitate, vel certe remotiori ab ea parte loco accidisse, monstrant quæ de ipsomet eventu habentur picturæ. In iis siquidem picta cernitur navicula, sancti Episcopi deferens cadaver, versus occiduum solem velis remisque tendens: Et e Genuensi portu hanc toto conatu insequens remigio apte instructa triremis. Ex quibus intelligi datur, Januenses, quibus perspecta esse debuerat hujus beati viri sanctimonia, ipsius reliquias vel apud se retinere, si inibi obierat, vel certe acquirere, si illac transvehebantur, fuisse conatos; haud dubios nimirum, juxta Magni Basilii sententiam, locis, in quibus asservantur Sanctorum corpora, pieque coluntur, instar fortissimarum turrium, inexpugnabiliumque arcium esse solere. Verum Deus, qui S. Benedictum Albigauensibus viventem in Pastorem, et defunctum in præsidium destinaverat, uno eodemque momento, persequentem triremem, adverso immisso vento, reflectere iter coegit; et naviculam prospero ad Albigauensem oram feliciter perduxit.
8 Posteaquam igitur ad litus e regione Albigauni navicula appulsa fuit; et quidnam in ea veheretur apparuit; tota ad hoc spectaculum effunditur civitas: et post ingentes gratias Deo pro tanto munere redditas, de ipso sacro corpore in ecclesiam Cathedralem deferendo, a Magistratu cum præcipuis et Clero consilium initur. Solenni itaque supplicationne indicta, capsaque, in qua condictum illud erat imposita, currui decenter ornato, ad ipsammet Cathedralem ecclesiam, cum hymnis et canticis, festivoque campanarum tinnitu, proceditur. Huic tamen voto non annuit Deus: qui, ubi Sanctus Benedictus spirituali militiæ nomen dederat, et commilitonum ejus quiescebant corpora, ibi ipsius etiam ut quiesceret corpus, decreverat. Siquidem ubi ante ecclesiam, in qua supra diximus olim habitasse monachos Benedictini instituti, pervenerunt duo juvenci currum trahentes, ad eam conversi, in genua prociderunt, submissisque capitibus venerabundi substiterunt. Tum mirari, qui propiores circumstabant: ceteri quidnam moraretur agmen sciscitari. Postquam vero juvencos, quantumvis aculeis percitos, assurgere non posse viderunt; in illa eadem ecclesia venerabile pignus deponendum esse omnes intellexerunt. Elatum igitur e curru in eam hoc important. Et monachi obviam facti, illud excipientes, hymnis, et psalmis, pronaeniis, pia exultatione decantatis, loco ad id accommodato condunt atque reponunt.
9 Quæ quidem contigisse anno nongentesimo humanæ salutis, indicat mox subjiciendum epigramma. Ex quo præterea apparet, usque ad annum nonum decimiquinti seculi, præcipua tum civitatis, tum circumstantis regionis, et Tabiensium, ac Tabulensium in primis, veneratione, eodemmet loco humatum illud quievisse.
10 Etenim cum in eadem ecclesia Romeus Cazzulinus, Albigauensis Patricius, sacellum, sub ejusdem S. Benedicti iuvocatione, construendum curasset, anno ciccccccx, e die v Decembris, idem sacrum corpus, inclusum capsa ex candidissimo marmore, super ipsius sacelli altare locatum fuit: ubi et ipsius Saneti pro icone insculpta marmori effigies: additumque Cazzulinæ familiae gentilitium seutum, cum hæc omnia attestante isto qualicumque epigrammate:f Marmoris in tumulo requiescunt hic Benedicti Ossa Beati: cujus solvit tempora carnis Mors, annisque novemcentum. Urbs hæc nostra beata.
Et, merito, quoniam sibi Pastor pontificalis Electus fuit: et ægris quascumque salutes Concedebat enim, munitus amore superno. Inter millenos, quatricentenos atque novennos, Facta fuit translatio, quinta luce Decembris, Corporis ejus: qui nos protegat, atque gubernet.
11 Cum vero eadem ecclesia ob vetustatem jam jam ruinam minaretur, nec satis ampla videretur; id eoque ampliori, ac magis apposita ad usum forma, instauranda esset, S. Benedicti corpus, cum aliorum Sanctorum ibidem conditis sacris lipsanis, in sacrarium deportatum, usque ad ipsas Kalendas Martias anno ciccccxii ibidem quievit. Ea namque die, idem corpus conditum arca lignea, purpureo holoserico introrsum vestita, in eodem sacello innovato, ac elegantius ornato, reportatur, ac in loculamento inter altare, et iconem concinne apteque disposito collocatur: ubi inpræsentiarum piorum venerationi expositum perseverat: custodiam clavium prædictæ arcæ sibi vendicantibus Languelliæ Comitibus, quibus jura Cazzolinæ familiae obvenere.
12 Eadem porro Ecclesia Beatissimæ Virgini Assumptæ, uti præfati sumus, sacra, nomem traxit a fontibus: qui ex ea iis temporibus salubres, et omnium generum morbis curandis aptas emanabant aquas. Quæ quidem aquæ, si vulgatæ famæ adhibeatur fides, fluere cessarant, cum mulier quædam catelli sordes abstersura, hunc in illis mersisset. Verum Divina nuper largitate, a prænarrata scilicet postrema Translatione duodecimo die, ex ejusdem ecclesiæ imis fundamentis, in priorem vicem, novæ aquæ scaturice occeperunt. Quæ cum fide et pietate passim haustæ, antiquas gratias, in curandis potissimum febricitantibus, renovare probantur.
13 Festum denique hujus S. Benedicti celebratur pridie Idus Februarii: incertum tamen num obitus, vel depositionis ea dies fuerit. In illa quotannis sacrum ipsius corpus, itemque brachium argentea theca inclusum, sub umbella a civitatis Magistratu delata, in solenni Cleri ac populi supplicatione, per urbem defertur: quod ipsum Sanctum, cumg S. Michaele Archangelo, Sanetoqueh Calocero Martyre, et S. i Veraho Episcopo, in peculiarem suum Protectorem Albigauensis civitas asceriverit. a Alii Albingaunum malunt vocare, utque reteres quidam Albium Ingaunum, vulgo nunc Albenga. In Alpibus maritimis positum est, ut Vopiscus in Proculo scribit: habetque ab Alpibus, qui Albii montes dicti olim, et Ingaunis incolisnomen.—b Tabia castellum est Liguriæ, teste Leandro inter Rutubam amnem et Maurici portum, duobus millibus passuum a mari distans, vino apiano inclytum.— e Ea inferrus S. Marie de Fontibus appellatur, cujus et Ughellus meminit tom 4 col. 1263 D.—d De Gallinaria insula vulgo Isola d'Albenga, sive d'Arbenga egninus satis fuse 13 Januarii ad cap. 2 Vite S. Hilarii Ep. Pictav. per Fortunatum Notat. f. pag. 792 ac pag. 800 et 801 in sermone S. Petri Damiani de ejusdem S. Hilarii Translatione num. 3 Notat. h.— e Consignat S. Benedicti Translationem co die Ferrarus in Catal. SS. Italæ et in generali Catal. Fallitur tamen, ut hinc patet, translatum tunc ejus corpus scribit in ædem S. Mariæ de Fontibus, in qua ab initio conditum fuit.—f Recitant hanc inscriptionem idem Ferrarus et Ugellus.— g Est Cathedralis basilica Albingauni S. Michaeli dicata, ut testatur Ughellus.— h S. Calocerus Brixiensis, mariygrio perfunctus juxta Albingounum, colitur 18 Aprilis, ut testatur Ferrarus alique.— i S. Veranus Ep. Cabellicensis in Gallia colitur 41 Novemberis; Albingaunt, Ferrario leste, 14 Novemb. estque urbis Patronus: vixit seculo 6.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.