Inducta a S. Benedicto Regulæ accuratu observatio: scripta ejusdem Concordia.
36 Præfecit eum quoque Imperator cunctis in regno suo cœnobiis, ut sicut Aquitaniam Gotiamquenorma salutis instruxerat, ita etiam Francos salutifero imbueret exemplo. Multa denique monasteria erant, quæ quondam regulariter fuerant instituta, sed paullatim tepescente rigore regularis pene deperierat ordo. Ut autem, sicut una omnium erat professio, fieret quoque omnium monasteriorum salubris una consuetudo, jubènte Imperatore aggregatis cœnobiorum Patribus una cum quampluribus monachis perplures a resedit dies. Omnibus ergo simul positis regulam ab integro discutiens, cunctis obscura dilucidans, dubia patefecit: priscos errores abstulit, utiles consuetudines affectusque confirmavit. Judicia igitur regulæ, cunctaque dubia ad proficuum deducta effectum, quas minus regula pandit consuetudines, assentientibus cunctis protulit; de quibus etiam Capitulare Institutumb Imperatori confirmandum præbuit, ut omnibus in regno suo positis monasteriis observare præciperet, ad quem librum scire cupientem dirigimus: cui protenus Imperator assensum præbuit, inspectoresque per singula posuit monasteria, qui, utrum ea quæ visa fuerant sic observarentur, inspicerent; quique etiam formam salubrem ignorantibus traderent. Perfectum itaque propagatumque est opus Divina opitulante misericordia, et una cunctis generaliter posita observatur Regula, cunctaque monasteria ita ad formam unitatis redacta sunt, ac si ab uno Magistro, et in uno imbuerentur loco. Uniformis mensura in potu, in cibo, in vigiliis, in modulationibus cunctis observanda est traditæ. Et, quoniam alia per monasteria, ut observaretur Regula, instituit, suos in Inda degentes ita omni intentione instruxit, ut ex diversis regionibus adventantes monachi non (ut ita dixerim) perstrepentibus, ut imbuerentur, indigerent verbis; quia in singulorum moribus, in incessu, habituque formam disciplinamque regularem pictam cernerent.
37 Propter plurimorum quoque indiscretum fervorem et quorumdam ineptum teporem minusque capacem sensum, optimum constituit terminum,c ordinenque observandum cunctis tradidit: illos retrahens, ne superflua peterent; his imperans, ut torporem excuterent: alios nihilominus admonens, ut saltem jussa implere expeterent. Denique multa Regula implere jubet, sed permulta sunt quæ usus explere quotidianus expetit, ipsa tamen reticet: ex quibus omnibus habitus monachi veluti gemmi ornatur, et sine quibus dissolutus ac fluxus incompositusque esse probatur. Nonnulla autem præcipit, quæ aut propter concordiam unitatis, auteerte propter observantiam honestatis, seu propter considerationem fragilitatis commutantur. Quapropter piæ recordationis venerabilis Abbas, quæque observanda comperit, absque ulla cunctatione vel excusationis fuco implere decrevit. Ea vero, quæ certis pro causas aut dimittenda cognovit, aut commutanda inspexit, nihilominus prout rectius, et secundum posse, locique positionem decere cognovit, suis observanda discipulis tradidit: si qua nempe minus lucide pagina Regulæ pandit, aut omnino silet: rationabiliter apteque instituit atque supplevit, de quibus ope Divina adjutus, pauca relatu perstringam.
38 Primitusd siquidem quam signum horis nocturnis pulsetur, in Fratrum dormitorioe squillam tangere jussit, ut prius monachorum congregatio orationibus fulti propria residenter per loca, tunc demum ecclesiæ ostiis patefactis hospitibus pateret ingressus. Surgentes vero concite, juxta quod regula præcipit, Fratres aquis se sanctificatis perfundant, et cuncta altaria humiliter et cum reverentia percurrant; sic demum ad propria loca accedant, sintque parati, ut cum tertium pulsaverit signum, absque mora surgentes, attonitis auribus Sacerdotem expectent; qui officium incipiendi sortitus est: nec cuiquam liceat per hoc spatium per angulos ecclesiæ sistere, eorum scilicet quibus ingredi jussum est: sed in choro sedentes institutos secrete concinant psalmos. Psalmos autem cantaref jussit quinque pro omnibus fidelibus in toto terrarum orbe vivis: quinque etiam pro omnibus fidelibus defunctis: pro eis quoque qui nuper defuncti sunt, qui ad notitiam singulariter nostramg causa pervenit, ut jugiter canerentur instituit nihilominus quinque. Decursis vero psalmis quinque, pronus orationi incumbat, eos pro quibus cecinit Deo commendans: et tunc demum pro aliis rogaturus intium sumat. Nec pigritandum est pro certis defixisque psalmodiis æterno Regi, demerso in terram corpore, supplicare, cum Potentibus ad singula verba non revereatur quis inflectere caput; maximeque quia hoc modo gratia provocetur Divina, et compunctionis suscitetur fervor.
39 Tempore siquidem æstatis posth expletum Matutinorum officium, mox egredi ab ecclesia propter somnolentiam jussit: seseque calceantes, lotis faciebus, denuo ad ecclesiam concite redeant, et juxta præfatum ordinem altaria cum reverentia circumeant, sanctisque se aquis perfundant: et sic deinceps ad loca sibi constituta accedant, diurnum expleturi recitare honeste officium. Quæ officia juxta Romanum..... sintque parati, ut pulsato signo Horæ Primæ, mox ad chorum occurrant; signum autem ita prolixe tangere jussit, ut omnes illo sonante occurrant, illo cessante Sacerdos incipiat Horam. Expleta Prima i in unum aggregati solvant Capitulum, quo expleto, cum silentio aut psalmos decantando, exeant k ad opus sibi injunctum. In monasterio quoque remanentes, non fabulis occupentur otiosis, sed bini et bini, aut certe singuli in coquina, in pistrino, in scellario psalmos canant. Post l Completorium vero instituit, ut non pro libita quis voluntate aut egrediatur, aut moretur in oratorio, sed hyemis tempore decem prius canant psalmos, æstate vero quinque; sique pulsato signo omnes pariter juxta præfatum modum altaria cuncta circumeant, et sic ad lecta sua singuli pausaturi accedant. In his tribus per diem vicibus circumire cuncta præcepit altaria, et ad primum ex eis Orationem Dominicam dicant, et Symbolum, ceteris Orationem Dominicam, vel sua confiteantur delicta. Diurnis autem orationum Horis ad suum quisque accedat oraturus locum, si autem peculiariter sibi vult orare, quibuscumque vacat horis, licenter peragat. Has igitur tres ideo constituit orationis vices, ut hi, qui torpore pigrescunt, et orare fastidiunt, saltem compulsi agant, quæ libenter nolunt, et constitutas non præsumant relinquere horas; hi vero, qui nimio succenduntur duntur amore, ne cetera indiscrete petant, retrahantur. Sic enim accidere solet, ut nimiis vigiliis atterantur unius noctis indiscretione, horis autem, quibus divinis psalmodiis esse intentum oportet, præoccupati somno, non valeant divinum exsolvere pensum. duas et cucullas duas, de quibus accurate agunt Haeftenus alique. — q In testamento S. Gennadii Episcopi Asturicensis, qui circa an. 900 floruit, inter libros, ab eo monasterio. S. Peiri de Montlibus donatos, recensetur liber Regularum virorum illustrium, de quo dubitat Menardus, an idem sti, qui hic a S. Benedicto refertur editus. Colitur S. Gennadius 25 Mai. — r Eadem suggerit S. Benedictus in prasfatione Concordie. — s Hic clare refelluntur Trihemius, Wion, Possevinus, Clemens Remierus, Tepez, Batrus, Pitseus alique dum Concordiam Regularum attribuunt S. Benedicto Biscopio Anglo, cujus Vitam dedimus 12 Januarii. — t Extat hic liber in MS. Floriacensi ad calcem Concordiæ sed aliquot in fine foltis evulsis mutilus. In eo agitur de virtulibus et vitiis monachorum, cui lucem optamus ab aliquo illustri scriptore Benedictino, qualem Concordiæ dedit Menardus. Eumdem alti etiam attribuunt S. Benedicto Biscopio.
Beneficia a S. Benedicto variis collata. Ejus morbus, obitus.
Cernens quoque a nonnullos totis nisibus anhelare in acquirenda monachorum cœnobia, eaque non tantum ut precibus obtineant; verum etiam decertare muneribus, suisque usibus stipendia monachorum expendi, ac per hoc diruta nonnulla; alia vero fugatis monachis a secularibus obtineri Clericis; adiit hac de caussa piissimum Imperatorem, precibusque pulsat, ut ab hujuscemodi contentionibus Clericos, monachos vero ab hoc redderet periculo extorres. Assensum præbet gloriosissimus Imperator, et monasteria in regno suo cuncta prænotata, in quibus ex his Regulares Abbates esse queant, decernit; ac per scripturam, ut inconcussa omni maneant tempore, firmare præcepit, suoque annulo signavit; sique multorum cupiditatem, monachorum nihilominus pavorem extersit. Erant etiam quædam ex eis monasteria multa, in quibus deessent monachi, quæ considerans, suggerente præfato viro, pissimus Rex juxta posse servire præcepit, ita ut nihil Deo famulantibus deesset, ac per hoc alacrem pro eo ejusque prole, totiusque regni statu piissimum precarentur Dominum. His verò monasteriis, quæ subb Canonicorum relicta sunt potestate, constituit eis segregatim, unde vivere regulariter possent; cetera Abbati concessit.
43 Quæ autem, cum adc generale placitum jubente Imperatore pergeret, nutu Dei acciderint, non silendum puto. Ibat nempe ægra valetudine, nimisque caloribus fessus, jussis obtemperaturus Regiis; sed caritatis armis stipatus multorum explere utilitatem paratus; sed is qui piis semper invidet actibus inimicus, ut piorum detrimentum ferret saluti, hunc a tramite cœpto tali arte retardare molitur. Equos siquidem, quibus invehendus erat, per vasta silvarum deturbavit, custodibus fere ignota; sed vir Dei nullo dolore de amissis equis perculsus, alacer regias prope pervenerat fores. Expletis siquidem monasteriorum monachorumque, de quibus illi ingens et jugis piaque erat sollicitudo, utilitatibus, numerus equorum minutus a Rege fulcitur; sed et post unius mensis spatium amissi reducuntur equi: sique divinitus actum est, ut, quia de amissis non doluit, duplicatum susciperet lucrum.
44 Cœpit post hæc diversis variisque atteri ægritudinibus, et multos per annos continuis vigiliis, assiduis lacrymis, acerrimisque jejuniis atque laboribus meditationibusque attritum corpusculum novo certamini præparare: ut, qui subactis vitiis virtutum obtinerat arcem, nobiliter infirmitatibus patientiæ armis accinctus decertans, geminatam a Rege suo superatis hostibus victricem perciperet palmam. Quo enim validius pulsabatur ægritudine, eo intentius magis magisque aut orationibus aut lectionibus persistebat. Nullus otiosum reperit, nullus omnino in opere Dei pigrum, nullus vanis frivolisque fabulis occupatum invenit: aut enim ipse per se lectioni instabat, aut legentem studiose audiebat. Quis unquam solum nisi flentem reperit? quis ad eum subito ingrediens a Præses Conventus Abbatum Aquisgranensis an. 817 habiti, de quo supra actum. — b Lambertus Schafnaburgensis in Chronico ad an. 817: Ludovicus Imperator. Aquisgrani habuit synodum, ibique ordinavit vitam monasticam. — c Ordo conversationis monasticæ editus est attributus S. Benedicto Castinensi, potius ab hoc S. Benedicto censetur conscriptus. Eum cum notis edidit Haeftenus. — d Incipit etiam Ordo is editus a nocturnis vigiliis: licet non eadem sint, ut forte ordo editus possit etiam altium excerptum videri. — e Squilla, aliis skilla, aut skella, tintinabulum, an a Teutonica voce Schelle? Ita cloca, aut clocca, pro campana, eisdem clock est. Durandus lib. 1 de Divinis Officiis cap. 4 § n, Squilla, inquit, pulsatur in triclinio, cymbalum in claustro, nola in choro etc. Verum uti hic squille usus in dormitiorio præscribitur, etiam choro injungitur a Laufranco cap. 1 Constil. Pulsetur a secretario modice signum minimum, quam skillam vocant. Equis appendi legitur in Lege Salica 29 § 3: Si quis skellam de caballis furaverit. — f Observat Menardus morem canendi 15 Psalmos ab hoc S. Benedicto invectum. — g Corrupta lectio forte sic emendanda: jam pervenerunt. scilicet quorum nomina multuntur, ut pro eis oretur. — h De iis agitur cap. 2 in ordine monastico excuso. — i Hæc accurate ibidem explicantur cap. 3. De Capitulo et in eo tunc agendis fuse Haeftenus lib. 8 tract. 1 et 2. — k Ordo monasticus cap. 4 et seq. quorum pleraque hic omittantur. — l Ibidem cap. 12 et ultimo. — m Cucula est amictus, caput et humeros circumambiens et protegens, inquit Haeftenus lib. 8. tr. 5 disq. 1 ubi pluribus de ca agit. — n Id est, lanæv interulæ. quas cilicio ante usitato successisse tradit Haeftenus lib. 5 tract. 3 disq. 5 Camisæ dicuntur in conventu Aquisgranensi cap. 22, ubi de vestibus concedendis agitur, unde hic locus potissimum desumptus est. S. Fructuosus cap. 4 et in Concordia S. Benedicti cap. 62 § 17. Stamineis duabus, inquit, cujusque necessitatis querimonia sufficienda est. — o In eodem Aquisgranensi conventu conceduntur femoralia 2 paria, et pellicia usque ad talos duo: ubi alti cum S. Ardone legunt pellicæ: a quo tempore harum usum introductum tradit Haeftenus lib. 8. tract. 3. disq. 9. — p Idem conventus præscribit tunicas duas, quæ hic tegumenta, cappas ingrediens siccas ejus reperit genas? et non prorsus aut humi prostratum, aut coelo erectis manibus stantem, aut, ne sacri voluminis nimiis humectarentur fletibus paginæ, pugnis recipientem lacrymas invenit? Carnis deficiebant vires, sed animi adamante durior persistebat intentio, rigor semel cœptus pene ipse perdurans. Carnium quadrupedum esus non suscepit a die conversionis suæ: balneis, tum etiam in ultimo suo tempore languoribus attritus, vix unquam iudulsit: vestimentum post quadraginta vel eo amplius dies mutare solitus est: legere siquidem coram se sanctorum Patrum vitam, obitusque jubebat, qua lectione recuperatus animus fortior perdurabat. O bone Jesu, quibus suspiriis fletibusque perfusus æstuabat animus cupiens dissolvi, et esse cum Christo; non tamen, si necessarius Fratribus föret, laborem ferre recusans!
45 Invalescente autem ægritudine, Imperatorem familiariter alloquutus, in monasterio deducitur, Fratribusque valefaciens, tota nocte orationibus psalmodiisque pernoctans, ipsius diei regulare officium peregit. At cum alterius diei regulare expleret officium, et cursum persolvere vellet, ventum est ad clausulam: Justus es Domine, quem versiculum decantans ait; Deficio, et adjecit: Fac cum servo tuo Domine secundum misericordiam tuam: sique inter verba orationis virtutibus decoratum emisit spiritum. Adsunt autem ejus omnibus divitiis dulciores Epistolæ, quas pridie, quam migraret a seculo, Fratribus Anianæ positis proprio dictavit ore, in quibus testatur faciem suam amplius non visuros. Aiunt etiam quidam quoniam hora, qua migravit ad Christum, Episcopod Stabulo Magalonensi obitus ejus revelatus est: a somno siquidem surgens, mox suis quod acciderat retulit. Obitum autem ejus et cursim attigimus, quoniam Fratres, qui eo tempore præsentes adfuerunt latius explicati sunt, quod sequens demonstrat pagina. a Circa tempora Caroli Marielli abusus ille cæpit, quo laici alique Clerici obtinuerunt dignitates Abbatum, et Abbates Commendatarii sunt appellati, quod monasteria in commendam, ut loquuntur haberent, eaque regerent cum facultate disponendi de fructibus, sicul veri beneficiati. Præclara est admonitio Hincmari Archiepiscopi Remensis et altiorum Episcoporum ad Ludovicum Regem Germaniæ tomo 2 operum Hincmari tract. 4 cap. 6 et in Capitulari Caroli Calto cap. 23, ubi petunt monasteria a Carolo Calto laicis concessa, religiosis resititi, De Abbatibus Commendatariis agnut Tumburinus tom. 1 de Jure Abbatum disp. 4 et alii quam plaurimi ab eo altisque citati.— b Ex his erant Helisachar, infra in epistola a S. Benedicto dictus amicus fidelissimus Canonicorum, et Alcuinus Levita seu Diaconus. Abbas Majoris monasterii, Turonensis et altiorum, cujus vita monasticæ non inferior fuit, ut in ejus Actis leutur. Imo et hujus discipulus Sigullus Abbas Ferrariensis monasterii ad senium usque Canonico habitu laudabiliter vixit, ut leatur ejus successor Lupus Ferrariensis epist. 29. Hugo etiam frater Ludovici Pii multorum monasteriorum Abbas fuit.— c Generale placitum, seu conventus ad lites dirimendas, quater in anno haleri solitum dicitur lib. 4 Capitul. Caroli et Ludovici Imper. ti. 87 et apud Hincmarium tom. 2 tract. 14 cap. 29.— d Stoebulis, Stabelus, et Stabilis: etiam adfuisse dicitur inter 300 Episcopos consecrationi altaris S. Salvatoris an. 804.
Epistola monachorum Indæ de vita et obitu S. Benedicti.
46 Benedictus igitur Abbas in provincia Gotiæ a exortus sub Pipino Rege Francorum, et post ejus decessum sub Carolo filio ejus, ab infantiæ tempore usque in adolescentiam militavit. Post hæc autem relicto palatio in monasterio S. Sequani in provincia Burgundiorum habitum veri monachi suscepit: ibique duobus ac semi annis consistens, Deo jugiter militavit. Sed, quia ibi regularem usum minime reperit, in Gotiæ partibus migravit; ibique super fluvium Anianum manu propria cellam primitus, postmodum vero cum ipsis Fratribus, qui ob amorem Christi sub ejus regimine venerant, monasterium ex novo opere construxit: in quo non longo post tempore trecentos sub suo regimine monachos habuit. Defunctoque D Carolo Imperatore Ludovicus filius Imperium suscipiens, Benedictum venerabilem virum una cum suis quibusdam discipulis in Franciam venire fecit, ac primitus in pago Alsacense monasterium ei Maurum dedit: postmodum vero pro ejus amore juxta Aquis palatium super fluvium Indam ex novo opere ei monasterium ædificavit. Hic est Benedictus, per quem Dominus Christus in omni regno Francorum regulam S. Benedicti restauravit: hic habuit sub regimine suo monasteria duodecim: id est, Anianam, Gellonem, Casam novam,b Insulam Barbaram, Menatem, S. Savinum,c S. Maximinum, Massiacum,d Cromatiacum, Cellam novam in Tolosano, monasterium Maurum in Alsatz, Indam ex jussu Imperatoris ob illius ac discipulorum ejus usum ædificatum, et de fiscis regalibus ditatum. In his omnibus ex doctrina sua monachos et Rectores misit. Curam autem maximam habuit de omni ordine Ecclesiastico, videlicet monachorum, Canonicorum, atque laicorum maxime autem monachorum.
47 Imperator autem omne ejus consilium libenter audivit, et fecit: unde et a quibusdam monachus vocitatur, videlicet quod monachos pro ejus amore semper suos proprios appellavit. Et post ejus decessum hactenus Abbatem se monasterii illius palam esse profitetur. Sanctus igitur vir usque ad obitum suum in palatio Regis pro augmento fidelium, non pro terrenis rebus perseveravit: quia juxta erat monasterium in quo degebat.
48 Ante quartum vero exitus sui diem adhuc sanus omnia Imperatori, quæ ei solitus erat dicere, replicavit. Et in ipsa die sebre correptus, ad mansionem suam usque pervenit. Altera vero die audientes hoc omnes Magnates Imperatoris ad eum visitandum venerunt. Tanta autem ibi fuit multitudo Episcoporum, Abbatum, ac monachorum, ut nobis, qui eum ibi custodiebamus, vix ad eum accedere facultas esset. Helisacar autem Abbas primus ad eum venit, et cum eo usque ad obitum perseveravit. e Quinta siquidem feria ægrotavit, in sexta autem feria nocte misit Imperatorf Tanculsum Camerarium jubens, ut eum in ipsa nocte ad monasterium ferremus, quem levantes ante gallorum cantum una cum Helisacar, et suis ac nostris hominibus prima hora diei ad monasterium deduximus: cumque esset tertia diei hora, omnes a se exire præcepit, et usque ad sextam horam solus permansit.
49 Post hæc ingressus supraditus Abbas cum Præposito nostro, percunctati sunt, quomodo ageret, quibus ipse respondit, numquam se tam bene fuisse, adjunxitque: Usque modo inter choros Sanctorum coram Domino adstiti. Ing crastina autem Fratribus ad se vocatis, eis monita salutis dedit, et tunc professus est, quiah quadraginta anni essent, et e quo monachus fuerat, in quibus annis nullo die antea panem comedit, donec coram Deo lacrymas funderet. In ipsa die brevem admonitionem Imperatori misit, et alia per diversa monasteria i direxit. k Isdem vero venerabilis vir omne officium suum de quinque annis et duobus mensibus ante obitum suum, sicut in ejus tabulis post ejus decessum reperimus, et ipse vivens quibusdam dixit l, Cantatum per semetipsum reliquit.
50 Obiit autem septuagenarius, tertio Idus Februarii, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo vigesimo primo, m Indictione decima quarta, Concurrente 1, Epacta decima quarta anno n nono Imperii Ludovici piissimi Imperatoris. Post tertium vero diem sepulchrum ejus aperuimus, et eum in vas lapideum, quod Imperator paraverat, mutavimus: discooperientes autem faciem ejus, vidimus in fronte, te, et circa oculos, ac labia ejus tantum ruborem, quantum nec vivus habuerat. His ita exceptis, et ita se habentibus nos famuli ex monasterio Inda videlicet Deidonus, Levigildus, Bertadus, et Desiderius tibi Ardoni, Magistro nostro, salutem in Domino optamus, petimusque caritati tuæ, ut secundum tuam sapientiam de vita patris nostri Benedicti libellum componas, et eum nobis dirigas. Salutant vos omnes Fratres nostri, et vos salutate omnes Fratres nostros. Amen. a An. 750. Pippinus est Rex constitutus, quo aut sequenti natus est S. Benedictus: qui septuagenarius, ut infra dicitur, obiit. — b Leidradus Archiepiscopus in epistola ad Carolum Magnum, quæ exult inter opera Agobardi ita, de Insula Barbara sub S. Benedicto constituta scribit: Monasterium regale Insulæ-Barbaræ situm in medio Araris fluvii, quod antiquitus est dedicatum in honorem S. Andreæ Apostoli et omnium Apostolorum, nunc autem in honorem S. Martini recens videtur esse fundatum jussu Domini Caroli Imperatoris qui ibidem præfecit Dominum Benedictum Abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices, ita restauravi, ut tecta de novo fuerint, et aliqua de maceris a fundamentis erecta, ubi nunc monachi secundum regularem disciplinam numero triginta habitare videntur. Hæc ille, ubi forte aliqua ex secunda persona in tertiam a posleris derivata sunt ut fuerit jussu tuo, Domine Carole Imperator præfecisti, direxisti tuos codices. Colitur ejus loci multo ante Abbas S. Ambrosius 2 Novemb. ad quem diem lib. 1 Observationum, tradit Menardus in eo nunc Canonicos degere. — c Est Miciacense in Aurelianensi diæcesi a Chlodonvo i extructam SS Euspicio et Maximino, et ab hoc vulgo dicitur S. Mesmin de Micii: ut diximus 28 Januar. ad Vitam S. Linentii Colitur S. Euspicius
14 Junii, S. Maximinus
15 Decemb. — d Cormeriacum aliis et Cormarium in diæcesi Turonensi ad Angerim fluv. de quo agit Chopinus lib. 1 Politiae sacræ til. 5 sect. 14. In Vita B. Alcuini hæc leguntur: Patribus Cormaricensibus jusserat centum modia vini dari: cumque ad monasterium ducerentur, mandavit per Sigulfum Benedicti Abbatis monachum prævisoribus monasterii, in alia vasa mutari etc. De aliis monasteriis ante actum est. — e vin Idus Februarii, seu 7 Febr. ut infra in epistola S. Benedicti. — f Tanculfus dicitur in Vita Ludovici Pii ad an. 826 sacrorum scriniorum Præfectus. — g Sabbalo, 9 Februar. — h In duobus MSS. quadraginta octo anni, sed hi incompleti sumendi ab anno 774, quo ingressus est monasterium S. Sequani, at quadraginta conficiuntur ab an. 780, quo cellam Anianam construxi. — i Infra epistolam scripsit iv Idus Februar. die Dominico. — k Hæc periodus deest in 2 MSS. — l Menardus corrigit notatum. — m Desunt Indictio Concurrens, et Epacta in 2. MSS. quæ in annum 821 convenire supra diximus. — n Imo annus 8 cæperat tantum 28 Januarii, si a morte Caroli parentis numeratur, ut solet: quia tamen anno 813, in consortem imperii assumptus est, si is annus imperfectus hisce scriptoribus visus fuerit primus, secundus cæptus numerari cum an. 814 aut morte parentis, tum nonus annus censeri potest.
Epistola I
B. BENEDICTI ABBATIS ANIANÆ.
Summæ in Christo beatitudinis ac felicitatis Georgio, monasterii Anianæ Abbati, ac cunctis filiis ac Fratribus bene ac vigilanter sub norma Patris degentibus Benedicti, ultimus omnium Abbatum Benedictus, optat jam in extremis positus salutem.
Super omnibus, quæ meum exurunt animum, hoc est, quod de vestro sollicitor vitae regularis ordine. Nequaquam enim ignoro vos nobiliter desudare, ac nostri fidelissime fore memores, neque ullo indignos exhortationis verbo. Verumtamen in ultimis constitutus ignoro, utrum jam vos videre queam. Nostis qualiter totis, quantum valui, nisibus, quamdiu potui vitae exhortationis exempla monstravi sollicitus vestrum. Nunc ergo Filium Dei precor, et per ipsum testor, ut unanimes in caritatis nexu illos, quos vel mecum adduxi, vel alicubi propter aliquod exemplum, aut pro re aliqua misi, non habeatis quasi extraneos. Sed quicumque ad vos ex illis iterum redire voluerint, et regulariter vobiscum versari, pie benigneque velut Fratres recipite, ut decet. Deo enim gratias, non deerit vobis corporale subsidium. Omnibus autem generaliter, maxime vero illis, quos nobis in amicitia junctos nostris, diligentissimum semper appendite affectum; et ut potestis, aliis pauperibus, quæ supersunt necessaria, ministrate. Abbati quoque Modario a S. Tiberii auxilium, in quibus indiguerit ferte. Et de iis, et aliisb veluti in vita nostra, magis autem post mortem agite meam. Sicut ergo monasteria dudum vitiata jam aliquid emendationis a nobis accepisse videntur, largiente Domino: ita maxime nunc cavete, ne (quod absit, te posco, misericors Deus) sinistram viam ullo tempore tendant. Monasterio vero Indæ tanquam Fratribus estote juncti unice. Helizachar quoque, qui præ omnibus supra terram omni tempore nobis extitit amicus fidelissimus Canonicorum, et Fratris ipsius in meo habetote semper loco, et ad eum semper sit refugium vestrum. Sed vobis ita nunc suggero, quia ignoro utrum in præsenti vos videam seculo. Nam septimo Idus Februarii acerbissimo, donantec misericordia, tactus verbere nihil aliud, quam ultimum expecto diem vocationis.
Jussit hæc domnus Benedictus adhuc vivens quarto Idus Februarii scribere, et obiit tertio Idus ejusdem mensis. a Coluntur 10 Novemb. SS. Tiberius, Modestus et Florentia, sub Diocletiano martyrio coronati in territorio Agathensi. Ubi non procul ab Aurare fluvio extructum monasterium S. Tiberii, vulgo S. Uberii et S. Tiberi dictum. — b Videtur deesse, curam. — c Addendum forte, Divina aut Dei.
Epistola II
Venerabili in Christo Patri, a Nibridio Archiepiscopo, Benedictus, ultimus omnium Abbatum Abbas, sempiternæ felicitatis salutem opto.
Eia vir Dei, parcat modo caritas ac dilectio seu benevolentia, qua semper modo, in quantum potes, sive per temetipsum, seu familiares et amicos, nec non per omnia monasteria, quocumque potueris, transmittere, ut orationes tam in psalmis quam in Missis pro me ad Dominum fundere non cessent: quia modo valde mihi necessarium est. Scito, Pater dilecte, quia jam in extremis pugno, ad finem curro, jam anima a corpore separatur, et in hac luce oculis corporeis te minime videre spero. Ille, qui potest facere de immundo mundum, de peccatore justum, de impio castum, faciat nos pariter regno perfrui sempiterno, ibique cum omnibus Sanctis cantare canticum novum. Supplico, carissime Pater, ut, sicut mercedem habuisti semper de Fratribus, qui degunt in monasterio Aniano; ita semper, dum anima a corpore egredietur, melius ac melius habeatis in vestra sancta dilectione. Omnes illius in partibus amicos, familiares et propinquos commendo. In monasterio quoque nostro totis nisibus, sic credo, facietis arguendo, obsecrando, increpando, ut libera voce cum Psalmista aliquando dicere valeatis: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Jam omnia in caritate et discretione agite: vosque Trinitas sancta custodiat, et præmia largiatur æterna. Amen. a De Nibridio, aliis Nifridio, Archiepiscopo Narbonensi agit Catellius lib. 5 rer. Occilianæ. Alia nos supra altigimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.