Commentarius historicus.
§ I. S. Theodoræ patria, parentela, matrimonium.
Theodoram Augustam, Theophili Imperatoris conjugem, Michaelis in matrem, decus illud (ut eam Baronius Annal. tom. 10'ad annum 866 num. 14 appellat) et ornamentum sanctarum fœminarum, in fornace tribulationis diu excoctam atque probatam, aurum purissimum redditam, ab Imperio a filio pulsam, detrusam in monasterium, de saneta fide Catholica optime meritam, unicum in Oriente exemplum egregiæ sanctitatis, Cælitum honoribus colunt hoc die Græci, ut infra dicemus. Res ab ea fortiter ac pie gestas summatim excerpemus ex Georgii Cedreni et Joannis Scilitzæ Curopalatæ Compendium historiarum, Annalibusque Joannis Zonaræ, Michaelis Glycæ, Constantini Manassis, Vitaque Basilii Macedonis per Constantinum illius nepotem, et S. Ignatii Patriarchæ per Nicetam, sanctique Joannici.
2 Theodoræ igitur patria fuit Paphlagonia, parentes Marinus et Theoctista, cognomento Florina, ambo præclaris in ea provincia orti natalibus, pii ambo et sacrarum imaginum venerationi dediti. Ita Zonaras ac Cedrenus. Fratres habuit Petronam, virtute bellica clarum, ideoque Legionum Domesticum creatum, et Bardam Cæsarem, in rerum quidem civilium administratione egregium industriumque, ut in S. Ignatii Vita dicitur, sed sævum admodum et crudelem, præterea incestu cum nuru sua, sororis innocentissimæ expulsione, Ignatii eique adhærentium piorum hominum vexatione, Ecclesiæ demum perturbatione infamem. Habuit præterea Theodora, inquit Cedrenus, sorores tres, Sophiam, Mariam et Irenam. Ex his Sophia nupsit Constantino Babutzico, qui Magistri honorem adeptus est. Irena uxor Sergii Patricii fuit, fratris Photii, ejus qui postmodum Patriarcha est factus. Mariam duxit Arzaber Magister, vir præclarus, eoque tempore illustris. Omnes fuere forma eleganti, et summa virtute præditæ. Qui Scilitzæ Curopalatæ historiam vertit Joannes Baptista Gabius, atque ex eo Baronius ad annum 835 num. 32, has Theodoræ filias statuunt, non sorores. Filias quinque mox recensebimus. Errandi fortassis occasionem dedere, quæ immediate subdit Cedrenus: Kæi þ þin þeoððara ðanoðsa toiæwþin þoplælðante tþin þeveðan. vertit Xilander: Sublata Theodora, iis quos diximus, fratribus et sororibus superstitibus. Gabius: Theodora vita functa hujusmodi prolem reliquit. Significat quidem vox þeveð etiam prolem aut liberos; sed hîc pro familia, agnatione, parentela sumi debet. Liquet ex iis quæ in Cedreno præcedunt: áðelþofi dðo, áðelþafi ðe þreið, Σοφία, Μχρία χαι Έιρήνη. Fratres duo, sorores vero tres, Sophia, Maria et Irene.
3 Qua ratione nupta Imperatori sit Theodora, breviter ita memorat Glycas parte
4 Annalium: Post Michaelem n (Balbum dictum) Theophilus filius ejus annos XII, menses in imperavit. Mox ab initio imperio delectum puellarum haberi jussit. Inter quas etiam Cassia comparuit. Eam propter responsum prudentiæ plenum, missam fecit ac repudiavit. Nam cum ei malum tradidisset, uti qui propter insignem ipsius pulchritudinem amore correptus esset, simulque dixisset: A muliere mala promanarunt; vicissim illa respondit: A muliere bona quoque proveniunt. Itaque mutata sententia, Theodoram Paphlagoniam matrimonio sibi junxit.
4 Plenius rem eam commemorat Zonaras: Uxorem ducturus, inquit, multas formosas puellas undecumque accersivit: inter quas et Icasia Virgo fuit, quæ et forma præstabat ceteris, et eruditione prædita erat, ac genere illustri nata. Dum igitur eas spectans circuit, aureum pomum manu tenens, quod ei, quæ placuisset, velut arrham conjugii daret; cum ad Icasiam venisset, pulchritudinem ejus admiratus, A muliere, inquit, emanarunt mala. Cui illa placide et cum honesto rubore solerter respondit: Sed et res meliores e muliere exuberant. At ille Virginis oratione velut attonitus, ea præterita, malum aureum Theodoræ Paphlagoniæ dedit. Icasia vero
A vero cum regno excidisset, monasterium condidit, quod ab ejus nomine appellatum est: inque eo ipsa monacha facta Deo vixit, studiis litterarum minime neglectis. Unde et scripta ejus reperiuntur, in quibus neque doctrinam neque gratiam desideres. Et sic illa res suas administravit, ac mortali Rege frustrata, Regi omnium sese despondit, proque terreno imperio coeleste sortita est. Imperator vero Theodoram simul et nuptiali corona et regio diademate ornat, nuptiasque celebrat.
8 Quid enim in hujus præclarissimæ Virginis Icasiæ responso displicuit Imperatori, ut ejus conjugium aversaretur? An ex responsionis promptitudine garrulam, aut etiam procacem fore conjectavit? Ea enim vitia quam familiaria generi muliebri, tam viris, præsertim in illustri dignitate constitutis, odiosa sunt. At eam verecundia, quam Zonaras laudat, excusare videbatur. An suspecta illi Virginis sapientia fuit, cui imparem se videri turpe duceret? An ab Joanne præceptore suo, divinationibus dedito magicisque auguriis, præmonitus, arcanum aliud quidpiam in Icasiæ verbis, ac respondendi modo observavit? Egit nimirum Divina providentia, ut ad purpuram Theodora eveleretur, quæ posset et mariti sævutiæ paullum sua prudentia moderari, eoque mortuo Catholicam pietatem restituere ac stabilire: et ipsa interim Icasia Christo virginitatem suam consecraret.
B Exaggerat fortunatum hoc Theophili ac Theodoræ conjugium Constantinus Manasses, cum insigni Theodoræ commendatione, in hunc modum: Michaelus excessurus e vita, Theophilo filio suo imperium tradidit: qui cetera per omnem vitam infelix, unum bonum nactus est, Theodoram conjugem, fœminam plane divinam, venerabilem inter mulieres alias, unioni et carbunculo similem. Huic ille matrimonio junctus, non solum liberum pater ex fœcunda conjuge factus est; verum etiam felicitate principem illum hominem Adam superavit. Nam Adamum orta de costa, materqe princeps hominum Eva, voluptate, quam ex arboribus Edenis percipiebat, privavit: hæc maritum vitæque socium ad dexteram partem eorum traduxit, qui salutem consequuntur. Et quidem hic tantum suavis illa cithara Davidis, ipsa quoque saxa demulcens, quiddam absonum cecinit, cum ait, Deun unius et ejusdem indolis atque morum homines in unum domicilium collocare. Nam hic stercus et unguentum fragrans, rosa rubens et horrida spina, tincturabilis et purpuræ coiverunt. Theodora lucus erat cunctis virtutibus ornatus, consitus gratiis hortus, arbor omnis elegantiæ modestiæque. Theophilus e diverso ager erat meræ impietatis tribulis refertus, rubus asper, lædens viscera rhamnus. Pergit idem auctor pluribus Theophili vitia, ac præcipue impietatem exaggerare.
§ II. S. Theodora magnificentiam a marito, justo sed severo, edocta.
C Coronata Theodora, mater quoque ejus Theoctista, Zostæ et Patriciæ dignitate ornata est. Ita Cedrenus. Etiam in fratres ejus, ac sororum maritos, amplissima collata officia sunt. Horum duos jam ante retulimus Magistrorum munus gessisse, tertium Patricium fuisse. De Barda inferius agetur, cui sua ambitio (non solum sorori) exitium attulit. Petronas a Theophilo Biglæ Drungarius, sive supremus Vigiliarum Præfectus, renuntiatus est: ac mox tamen insigni affectus infamia, non sine ipsius sensu Augustæ. Quod ita accidit.
8 Theophilus (ut habet Cedrenus) justitiam colens, et, ut putabat, erga Christum, ejusque Matrem, fidem ac pietatem, singulis septimanis per viam publicam satellitibus stipatus ad Blackhernensem Deiparæ basilicam equitabat: inter eundum autem omnibus ad se aditum præbebat, præsertim injuria affectis, ut hi suas querelas exponerent, neque a quopiam eorum, qui injuste illos opprimebant, impedirentur, pœnæ metu ab ipso mox Imperatore infligendæ. Simul per forum incedens inspieiebat res venales, ac de earum pretio interrogabat: neque obiter hoc, aut de una tantum specie, sed et de poculentis atque esculentis, vestibusque fovendo corpori aptis, et universim de omnibus quæ in foro prostabant. Addit Zonaras: Si quæ æquo pluris venirent, de iis ex Præfecto sciscitabatur, illique vel magistratum, si peccasset, abrogabat, vel certe objurgato, quid agendum esset, prescribebat.
9 Sic igitur aliquando prætereuntem mulier quædam accessit, quæ sibi injuriam fieri a Drungario Biglæ questa est, (is autem erat Augustæ frater, nomine Petronas) qui cum in vicinia habitaret, ædibus in altum educendis, suis luminibus obstrueret. Ita illa Petronam accusavit. Is vero ab Imperatore accersitus, et quid mulier diceret interrogatus, nugas eam agere dixit. Tum Imperator, Cave, inquit, ne denuo ea de re me appellet; id enim tibi non bene cedet. Dein mulierem adire ad Petronam jubet, et nisi ille damnum sarserit, ad se redire. Covenit illa Petronam, neque ullam damni compensationem obtinet. Re ergo desperata rursus Imperatorem interpellat. Hic statim Senatoribus quibusdam mandat, eant et inspiciant, illatumne mulieri sit damnum. Abiere illi, damnumque cognitum renuntiavere Imperatori: qui in forum progressus, atque ibi stans, nudari Petronam jubet, ac diverberari illi tergum et pectus, et quæ in damnum mulieris ædificarat destrui, ac huic materiam omnem locumque attribui. Atque hoc specimen esto, quantam justitiæ Theophilus curam gesserit. Hactenus Zonaras. Idem breviter perstringit Glycas. At nonne hæreticus hic Imperator surget in judicio, et multos condemnabit Reges ac Principes, etiam orthodoxos, nimium ad suorum Procerum ac Præfectorum, ne dicam satellitum militumque, rapinas aliaque scelera conniventes?
10 Quod hic Petronæ, id si nostra ætate viro nobili eveniret, is in perpetuum ab Aula ac publicis dignitatibus longissime absisteret: at non par fortassis apud Græcos summæ infamiæ sensus. Num postea et exercitum duxit Petronas, et alia gessit in Rep. amplissima munera. Minime tamen dubium, quin Theodoram irrogatum fratri, merenti licet, supplicium acriter pupugerit. At plura illi præferenda a marito fuere. Quale illud quod de navi ejus, jussu mariti, cum mercibus incensa, ita narrat Cedrenus: Aliquando animi causa prospiciens de muro palatii, qui est versus mare, navim onerariam vidit plenis velis ac secundo vento appellare, quæ pulcritudine ac mole parem nullam habebat. Eam cum admiratione centemplatus, cujusnam esset, et quid mercium adveheret, percunctatur. Cum Augustæ esse didicisset, dissimulavit tunc quidem, ac diem, quo sacram ædem sitam in Blackhernis aditurus de more esset expectavit. Ut vero tum quoque adfuit Augusta, ipse interea in qua statione navis esset edoctus, quæque ad eam duceret via, ad eam adiit, propiusque accedens, ad puppim stetit, et adstantes interrogavit aliquoties: An eget quisquam vestrum, frumento, vino, aliisve rebus necessariis? Sæpius interrogati vix tandem responderunt, se nulla re egere, quibus abunde sub ejus imperio et dominatu provideretur. At ille, An nescitis, inquit, quod me Imperatorem constitutum a Deo, Augusta uxor mea navicularium reddidit? Dein ista cum quadam acerbitate adjecit: Quis unquam Imperatorem Romanum institorem vidit, aut ejus uxorem institricem? Atque ista elocutus, confestim homines navi egredi jubet; nulla re exportata, navim vero illam comburi ipsis cum velis et mercibus omnibus. Ipsam dein Augustam acriter objurgavit, minatus se ei vitam adempturum, si A si quid simile egisse deinceps deprehenderetur.
11 Paullo aliter id narrat Zonaras: Sed et aliud referatur, inquit, quo et ejus observantia æqui, et sollicitudo de subditis declaretur. Appulit aliquando in portum, qui ad regiam est, navis oneraria pondere sarcinarum gravis, eoque ad extremum usque vinculum demersa. Imperator superne prospectans, navemque admiratus, per unum ex asseclis, cujus ea sit percunectatur. Ut Augustæ esse cognovit recens a mercatura reductam, quam ab Imperatrice missi in Syriæ partibus fecissent; si quid sarcinarum in navi haberent, id statim efferere jussit, at nihil quod ad Augustam pertineret attingere. Quo facto, pulsis inde nautis, Græco igni injecto, navim cum ipsis sarcinis cremavit, Imperatricem maledictis insectatus. Nam cum me Deus, inquit, Imperatorem designarit, tu me nauclerum facere contendis. Scito autem mercaturam privatis noninibus esse attributam, ut ea tolerandæ vitæ occasionem habeant. Quod si nos præter Imperii opes, etiam mercaturæ emolumenta interceperimus, undenam fortunæ tenuioris homines victum comparabunt? Idem apud Glycam monitum Imperatrici inculcatum.
12 Discrepat nonnihil ab utraque narratione Manasses: Forte stabat, inquit, Imperator sublimi loco in regia, ubi nivei coloris marmor ingeniose sculptum, vaccam ingentium laterum repræsentat, et leonem in vaccam insilientem, eamque cupide necantem: ex qua sculptura nomen loco datum est. Hic ergo stans Imperator et oculos in mare dirigens, quod coëlum sudum esset, ipseque maris intuitu sese recreare vellet; navim mercibus oneratam appellere videt, molli vento australi plante, ac navigium plenis velis tranquillum in portum deferente. Poterat autem aliquis etiam longo ex intervallo existimare navim appellentem ingens onus vehere. Nam mercium pondus ita navim deprimebat, ut e mari tertium modo cingulum extaret. Hac Imperator navi conspecta, quænam et cujus esset interrogat. Ubi tam navim quam merces Imperatricis esse cognovit, animi dolore compresso, et accersita conjuge, Eheu mea, inquit, Imperatrix, quo res meæ redactæ sunt! Eheu, qualem fortunam cum opulentissima commutavi! Nimirum jam Romanorum Imperator merces venales habeo, et ipsemet (eheu) institor factus sum, negotiatoribus etiam inferior. His dictis, navim una cum mercibus, quarum immensa erat copia, concremari jussit.
13 Peccaritne Theodora, et quatenus, institorio illo quæstu, adversus regalem magnificentiam, non disputo. Unum opto ut ad Theophili factum monitumque attendant ii Principes, qui subditis omnem emolumenti lucrique occasionem præripunt, ac sibi jus vendicant vendendi res eas quæ sunt vel ad vitam sustinendam necessariæ, vel ad commoda utiles, a privatis licet excogitatæ. Quas deinde res vel redemptoribus locant crudeli monopolio distrahendas, vel per suos præfectos dispertiuntur eo pretio modoque, ut nemini sua prodesse vel industria vel parcemonia possit. Quanto ad gloriam illustrius, accommodatius ad benevolentiam popularium, ad publicas etiam utilitates quæstuosius esset, si opificum acueretur industria, securitati mercatorum consuleretur!
14 Qui tamen quæstus cupiditatem ita damnarat in Augusta Theophilus, ipse se fœdiori avaritiæ scelere adstrinxit, immiti novorum tributorum exactione. Nisi quia plebeium, ideo flagitiosum est, merces aliunde advehendas curare, ut utaris, aut pretio, quibus uti nolis, distrahas: splendidum vero et magnificum, opes privatorum tributis exhaurire, quia regium. De Theophilo in S. Joannicii Vita IV Novemberis ista habentur: Ille congerendo auro totus inhiabat, et ab eo vitio plane superabatur. ac deinde: Scribis et exactoribus omnem simul vicum occupat, duas simul res exequi cupiens, ambas pessimas; ut nempe divitiarum appetenti ejus animæ satisfieret exactionibus tributorum, et manifestus ei fieret quicumque Catholicam doctrinam sequeretur etc.
15 Nec mirum proinde videri debet, quod is tantos in ævario thesauros, quantos infra dicemus, moriens reliquerit; pluraque splendida opera fecerit. Nam palatia filiabus suis (quinque eæ erant) condidit, ea regione quæ Cariani dicitur. Quorum subrutorum, nostra etiamnum ætate (inquit Cedrenus) extant reliquiæ. Muros quoque urbis summo studio refecit, humilioribusque dejectis, altiores extruxit, qui ab hostibus conscendi non possent; qui etiamnum stant, nomine ejus inscripto, inquit idem auctor: qui et alia ejus ædificia recenset, itaque concludit: Et his quidem in rebus magnificus atque admirabilis habitus est Theophilus.
§ III. S. Theodoræ liberi. Marili castitas.
Ita magnificentiam a marito edocta Imperatrix, eum ipsa a turpi retraxit libidine. Fertur sane Theophilus, inquit Cedrenus, dissolutius tum vivens ancillæ pulchritudine, quæ Imperatricis erat pedissequa, illectus, cum ea peccasse: sed agnito mox delicto, cum didicisset Theodoram ob id in summo esse mœrore, culpam confessus, manibusad Deum sublatis jurasse, non nisi hac vice lapsum se esse, veniamque ejus ab uxore petiisse.
17 Quin et meretrices, ait idem Cedrenus, quibusdam cellulis exturbavit, totamque domum expurgans, Xenonem (hoc est ædes peregrinis excipiendis destinatas) fecit, a se denominatum, insigni amplitudine atque elegantia: nunc fœminarum monasterium est. Ita alienus a fœda libidine fuit. Eadem commemorat Zonaras.
18 Filias ipsi Theodora peperit quinque, Theclam, Annam, Anastasiam, Pulcheriam, et Mariam; ac demum filium unicum Michaelem. Priusquam hic nasceretur, Theophilus filiarum natu minimam Mariam, præ ceteris sibi dilectam, statuit nuptui tradere. Maritum ei delegit Alexium, cognomento Moselem (Μοστείη) natione Armenium, ex Crenitarum familia, forma elegantem, ac florentem ætate. Huic Patricii, deinde Proconsulis honorem contulit; deinde Magistrum, ac tandem Cæsarem fecit: exercituque idoneo instructum in Longobardiam misit, rebus ita poscentibus. Eo profectus Alexius rem præclare gessit, et ex sententia soceri. Quo factum est, ut crescente ejus desiderio simul invidia quoque augesceret: criminabanturque eum nonnulli, ut Imperium ambientem; addebantuque fore aliquando ut A in Θ dominatum obtineret. Cæsar ut voces æmulorum cognovit, multis ab Imperatore precibus contendit, ut sibi permitteret ad vitam monasticam transire. Verum id Imperator passus non est, ne filiam marito orbaret. Proinde Alexius suum statum tenuit, ac securus Remp. gessit.
19 Ut vero Imperatori filius natus est Michael, et Cæsaris uxor diem suum obiit; Theophilus filiæ defunctæ tantum honoris detulit, ut cadaver in area auro obducta reposuerit, et cujuscumque flagitii reis asylum ad ejus sepulchrum concesserit. Alexium vero clam digressum, habituque monachico indutum, cum revocare ab instituto nullis suasionibus posset, ægre missum fecit, deditque ei quod juxta Chrysopolim est regium monasterium, et Btysei, quodque ad Elaeam. Cum vero aliquando deambulandi gratia ad locum venisset qui Anthemii dicitur, obtento Imperatoris mandato, eum emit; in eoque insigne construxit monasterium: in quo et post mortem sepultus est, et cum ipso frater ejus Theodosius, qui patriciam dignitatem consecutus, multa optimæ vitæ suæ
A suæ documenta eo in monasterio reliquit. Eadem aliquanto brevius narrat Zonaras.
Virgo decessisse videtur: quippe ante patrem, qui xii annis, mensibus III imperavit; uxorem autem duxit Imperio jam adepto, e qua illi quinta ordine nata est Maria, ut proinde non videatur hæc, cum decessit, plusquam viii aut summum IX fuisse annorum.
21 Ut superstitium aliqua Ludovico II Imperatori, filio Lotharii, connubio jungeretur, postea actum videtur. Nam in Bertinianis Francorum Annalibus apud Chesnæum tom. 3 ista ad annum IOCCLII habentur: Græci contra Ludowicum filium Lotharii, Regem Italiæ, concitantur, propter filiam Imperatoris Constantinopolitani ab eo desponsatam, sed ad ejus nuptias venire differentem. Neque enim præter has quatuor, Imperatoris filia erat. Bardæ quidem filia erat, Symbatio nupta; sed nec Cæsar tunc erat Bardas, ut imperitia Latini scriptoris appellatus Imperator possit existimari. Ab eo autem consilio locandæ Ludovico filiæ Imperatricis, sumpta Theoctisti criminandi occasione, ut infra dicetur.
22 Sex solos, quos diximus, habuit liberos Theodora. Fuit tamen Gebo quidam, sive Τγεών stolidus maleque sanus homo, ut in S. Ignatii Patriarchæ Vita dicitur, qui Dyrrachio Constantinopolim, ante annum IOCCLV, venit, veste tamen Ecclesiastica indutus, seque Theodoræ Augustæ filium ex alio viro inepte jacte vit. Cui non pauci ex plebe veluti imperaturo adhærebant: ideoque in Oxiam insulam relegatus, subque arcta custodia habitus, ac postea interemptus. Hinc Bardæ Cæsaris convicium in S. Ignatium, Τγεώβασιδεντον eum appellantis, sive Gebonis Pseudoimperatoris studiosum. Verum ad anteriora, Theophilo imperante gesta, revertamur.
§ IV. Theophilo sacras imagines persequente, S. Theodora clam eas veneratur cum matre.
Erat Theophilus Imperator (ut tradit ejusdem Vitæ S. Ignatii scriptor Nicetas) cetera non malus, et justitiæ propugnator; sed in sacrarum imaginum abrogatione, atque Orthodoxorum insectatione. nullo superiorum persecutorum inferior: credebatur id Joannis, quem Antonio Patriarcham suffecerat, impulsu facere. Joannem illum, Jannem vocabant, inquit Zonaras. tum propter hæresin, tum propter præstigias: repetita nempe appellatione ab antiquo illo Janne mago Pharaonis, cujus S. Paulus 2 ad Timotheum 3 meminit. De Janne pseudopatriarcha Cedrenus: Jannes pædagogus Theophili succedit, sacerdotium istud impietatis suæ atque perfidiæ præmium adeptus. Ac post multa: Is per omnem vitam impie Iconomachorum hæresi impense deditus fuit, præstigiarum quoque et divinationum per pelvim toto vitæ tempore studiosus; patri vero Theophili Michaeli Balbo carissimus, sive ob hæresis societatem, sive ob doctrinæ opinionem, et præceptor Theophilo ejus filio datus. Theophilus Imperio potitus, primum ei dignitatem Syncelli contulit; deinde Patriarcham Constantinopoleos creavit. Solitus is fuit illi pelvis vaticinatione et præstigiis futura prædicere.
24 Non mirum, si tali usus magistro ac consiliario Theophilus (quod de eo Cedrenus idem scribit) omnes, qui ante ipsum fuere, tyrannos vincere conatus est crudelitate. Fuerunt ii Leo, Constantinus Copronymus, ipsiusque pater Michael Balbus. Et hic quidem edixerat, ne ulli pictæ imagini, ubicumque ea picta esset, vox SANCTUS apponeretur, quod ea nulli rei nisi soli Deo conveniat; imperite sane ratiocianas. Nam cum nomen ipsum DEUS hominibus a Deo tribuatur, augustius longe quam sit SANCTUS, cur hoc, quod multo humilius est, iis denegetur? Ante eum quidem Leo, ejusque filius Constantinus, omni imaginum adoratione prorsus interdixerant. Theophilus autem ne pingi quidem eas coloribus concessit, abjecti esse animi dicens, talium rerum capi admiratione; solam spectandam esse veritatem. Itaquæ divinæ imagines omnibus in templis dejiciebantur; earumque loco belluarum aviumque figuræ affigebantur, belluinam ac servilem ejus argumentes insaniam. Tunc impuris manibus sacrosancta eimelia in foro jactabantur, atque ignominiose tractabantur. Deinceps ea narrat quæ adversus cultores, pictores, defensores sacrarum imaginum, præsertim monachos, designavit impius Princeps.
25 Quo hic dolore discruciatum fuisse Augustæ animum existimamus, dum ista cerneret audiretque agi a marito, neque intercedere posset? Quid, quod ipsa quandoque non abfuit longe a periculo? Fidem facit quod a Cedreno narratur: Alebatur, inquit, in Aula homuncio quidam delirus, et Homerico illi Thersitæ persimilis, impeditæ linguae, ac ridiculus, solumque joci gratia in palatium admissus, Denderis nomine. Is aliquando in Augustæ conclave ingressus, deprehendit eam sacras amplectentem imagines: easque videns fatuus ille, quid eæ sibi velint sciscitatur, ac propius accedit. Augusta subrustica formula respondit, bellas suas pupas esse, sibi valde caras. Erat tunc in convivio Imperator, ae turpem illum Denderim ad se inde venientem interrogat, ubi fuerit. Respondit is apud Manam (ita Dominam Theodoram appellans) fuisse, vidisseque perbellas e pulvinari pupas depromentem.
26 Rem assecutus Imperator, iræ plenus surgit a mensa, ac statim ad uxorem adit, et tum alia ingerit convicia, tum idololatrim eam effræni lingua appellitat, simulque, quid insanus ille retulerit declarat. Illa, ut mariti animum in præsentia placaret, Male, inquit. suspicaris, o Imperator. Aliter se res habet ac putas. In speculo me cum ancillis contuebar: Denderis conspicatus in eo relucentes formas, stulte indicium, quod ais, fecit. His illa verbis Imperatoris iracundiam mitigavit: Denderim vero digna pœna multavit, docuitque ne cui deinceps de pupis loqueretur. Ideoque surgente aliquando Imperatrice, Denterim interrogat Theophilus, rursumne bellas illas pupas Mana amplexetur? Ille dextera labiis apposita, Tace, tace, inquit, o Imperator, de pupis. Idem narrant Glycas ac Zonaras, et quam Cedrenus ac Scilitzes Manam, ipsi Mannam a morione appellatam Theodoram scribunt. Addit Zonaras, eam sacras imagines clam marito supra modum honorasse. Quod autem de imaginibus respondisse eam Denderi tradunt Zonaras A Zonaras ac Cedrenus, tā xāla mou vivia, Scilites vivia AUCTORE J. B. bellas meas pupas; Gabius vertit, calami imagunculas; nam xala mou videtur legisse pro xala mou,
27 Confirmabat Augustam in hoc studio venerandi imagines Mater sua Theoctiste, et ad eamdem pietatem ejus filias, neptes suas, erudiebat, atque Imperatorem generum suum intrepide monebat. Ea ad domum suam Gastriis proximam, ut scribit Cedrenus, invitans Theodoræ filias (quinque erant, Thecla, Anna, Anastasia, Pulcheria, Maria) tum aliis donis, quibus allici is sexus solet, sibi conciliabat, tum seorsim abductas obsecrabat, ne molles essent ac ignavæ, neque (quod erant) fœminæ permanerent, sed viros sese præstarent, ac decentes maternaque dignas educatione capesserent cogitationes paternamque hæresim detestatæ, sacras imagines amplecterentur: simul ipsa eas in manus sumens imagines (in arca autem servabat) ipsarum faciei labiisque admovebat, et ad earum amorem provocabat.
28 Hoc cum illa identidem ageret, atque in neptibus desiderium sacrarum imaginum accenderet, Theophilum haudquaquam fefellit. Sciscitante enim eo aliquando quid ipsis ab avia donatum esset, quidve apud eam gratiose actum; cœteræ interrogationem ejus velut captionem, prudenti usæ consilio, declinarant; at Pulcheria tenellæ ætatis simplicitate ducta, blanditias recensuit, et copiam fructuum, indicavit etiam venerandarum imaginum adorationem, ita pueriliter sentiens ac loquens, habere aviam multas in cista pupas, quas ipsarum capitibus ac vultibus, post oscula, imposuerit. Percitus furore Imperator, nihil tamen in socrum durius statuere ausus est, tum verecundia et reverentia erga mulierem, tum potissimum libertate, qua illa utebatur, repressus. Eum enim ipsa aperte arguebat, et quotidianas Confessorum persecutiones, ac manifestam hæresin, exprobrabat; et fere sola, universorum in ipsum odia illi patefaciebat. Prohibuit ergo solum ne deinceps aviam filiæ adirent. Eadem brevius resert Zonaras, atque nulla a Theophilo molestia affectam Theoctisten, quod eam revereretur et ob affinitatem, et magis etiam ob virtutem, cum quidem saepe ab ea reprehenderetur, et quod Orthodoxos persequebatur, et sacris imaginibus injuriam irrogabat, iisque rebus omnium subditorum in se odia provocabat.
29 Non ita Theophilum arguere audebat imperatrix: minime tamen dubium est, quim cum saepe ad clementiam sit hortata. S. Lazarum Monachum, quo de infra ad xxiu Februarii agemus scribit Cedrenus, cum immanibus tormentis esset, ejusdem jussu Imperatoris, excruciatus, dimissum tandem e carcere, ικεσιαις τῆς δεσποίης καὶ τονων ἄλλην γνησιω γνησιωτότων αὐτῆ deprecationibus Augustæ, atque hujus intimorum.
C precationibus Augustæ, atque hujus intimorum.
§ V. Imperium S. Theodoræ una cum Michaele delatum. præclare gestum.
Porro Theophilo Imperatori, ut scribit Cedrenus, curiose inquirenti, qui post se essent imperaturi muliercula quædam superioribus bellis capta de Saracenis, quæ feliciter solebat futura prædicere, adducta est. Sciscitatus ex ea est Imperator quæ voluit, ac præcipue quinam post se essent Imperio potituri. Illa vero, seu Divino instinctu, seu diabolica concitatione, Tibi, inquit, Imperator, filius succedet, matre Imperii socia. Post eum vero Martinaciorum genus diu Imperium tenebit. Vix id illa dixerat, cum illico Theophilus Martinacen, quamvis sibi apprime carum, attonderi in monachum jubet, domumque ejus in coenobium redigi. Non ita tamen vaticinationis successum clusit: nam et S. Theophano Thaumaturga Imperatrix, Leonis Sapientiis uxor, erat, ut habent Menæa, ιξ αἰματος βασιλικοῦ γένες σιν ἐχουσα, ἐκ τοῦν περιθέλεπτων Μαρτιναχίων, δυγάτηρ Κωνιταντινου, τὴν αξίαν Πλουστρίου, καὶ μητρός "Λυνης." regio sanguine orta, ex clarissimis Martinaciis, patre Constantino Illustris honorem adepto, matre Anna. Integram ejus Vitam dabimus xvi Decembris. Et Theophanonis socrus Eudocia, Leonis mater, Ingeris Martinacii, viri nobilissimi filia fuit.
31 Pergit Cedrenus: Neque id solum mulier illa, sed et alia multa de rebus futuris prædixit: nimirum Jannem ex patriarchali solio deturbandum, restituendum sacris imaginibus consentaneum honorem ac venerationem. Quamobrem magno correptus dolore Theophilus, sapenumero Augustam et Theoctistum Dromi Logothetam hortatus est, ac religiosissimo jurejurando obtrinxit, ne se mortuo aut Jannem Patriarchatu dimoverent, aut idolorum (ita sacras appellitabat imagines) paterentur cultum reduci. Neque sola illa muliercula istud est vaticinata, sed et Jannes divinatione per pelvim usus perspicue successorem demonstravit. Nec soli Imperatori mulier illa, sed et aliis ad interrogata respondit.
32 Lethali correptus dysenteria Theophilus, eaque in dies ingravescente, ut idem scribit Cedrenus, lectica se ad Magnauram deportari jubet, eoque senatum convocat, ac ceteros, qui in urbe erant, viros illustres. Coram his rerum suarum miseram conditionem tragice deplorat, eosque omnes obtestatur, ut quam ipsi fidem benevolentiamque antehac testati sint, eam porro uxori filioque servent, iisque Imperium ab insidiis tutum præstent. Miserabili Imperatoris oratione commotis adstantium animis, ejulatum universi sustulerunt, a Deoque omnes salutem ac vitam Imperatori flagitarunt: simul polliciti, si quid ei humanitus accideret (quod ipsi quidem ne fieret orabant) se tunc pro uxore ejus, Domina sua, et liberis, ipsam quoque, si ita res ferat, vitam impensuros, iisque Imperium incolume conservaturos. Secundum hæc Theophilus morbo plane consumptus, paullo post debitum naturæ persolvit, cum Imperium annos xIII, menses III gessisset. Ita Cedrenus, et paullo brevius Zonaras. Capessiverat Imperium, ut idem scribit, mense Octobri, Indictionis VIII; anno videlicet Æræ vulgaris Latinorum ΙΕΚΚΧΧΙΙ. Obiit ergo sub exitum anni ΙΕΚΚΧΙ, vel sequentis initio. Moriturus, autem ut scribit Glycas, petebat, ut imagines sacræ rursus ne erigerentur, neque Joannes Patriarcha, præstigiator insignis, loco moveretur. Id autem unice tunc rogavit Augustam, et Theoctistum Caniclii Præfectum, qui secundam ab ea potestatem obtinebat, uti Zonaras tradit.
33 Mortuo Theophilo, inquit Cedrenus, filius ejus Michael sceptrum capessit, cum matre Theodora. Habuit autem tutores atque moderatores, quos ei pater testamento præfecerat, Manuelem Magistrum ac Scholarum Domesticum, et Theoctistum Patricium Dromique Logothetam. Hi, statim ut decesserat Theophilus, in Hippodromum progressi, vocato isthuc ad concionem populo, verba recens mortui imperatoris commemorarunt, ejusque benevolentiæ commonefecerunt, ac multis blandis et ad animos conciliandos accommodatis verbis, civium favorem novo Imperatori paraverunt: qui polliciti sunt se vel sanguinem suum pro ejus salute profusuros, et dicta sua jurejurando firmarunt.
34 De hisce Imperii Theodoræ auspiciis ita loquitur Nicetas in S. Ignatii Vita: Theophilus decedit, totumque Imperium in Theodoram, matronarum religiosissimam præstantissimamque, et Christianissimam Imperatricem, Michaele filio admodum adhue tenero, devolvitur. Constantinus Manasses: Cum trajecturus esset Theophilus amnem essentiæ interitui obnoxia, quem omnes crasso corpore circumdatos
A datos permeare necesse est (ita nimirum jubente natura, quæ velox est trajectrix, et abs quovis debitum exigit) annum jam duodecimum imperans, Michaelem filium, admodum adhuc puerum, imperiali corona redimit. Quia vero non abs re tenera isthæc ætas patri suspecta erat, matrem imperii consortem facit, ut quæ filio curatricis loco futura esset. Ac post pauca: Ceterum quandou puer erat Imperator, matrem Theodoram secum habebat, quæ omnia dextre gerebat, Imperiumque præclare administrabat.
§ VI. S. Methodius Confessor, Janne impostore ejecto, Patriarcha a S. Theodora constitutus. Imagines restitutæ.
Theodora itaque cum filio summa rerum potita, inquit Cedrenus, Imperio confirmato, statim ab initio, quod pii homines hortabantur, deliberavit de abolenda Iconomachorum hæresi, quæ ab Imperio Leonis Armeni ad mortem usque Theophili per Romanam se propagaverat ditionem. Ad eam extirpandam Theoctistus quoque se socium præbuit: Manuele tantisper adhuc nutante. Neque vero aperte quisquam de ea rè sermonem facere audebat, cum maxima pars Senatus et Concilii, atque ipse etiam Patriarcha, hæresi ei dediti essent. Solus id deinde ausus est Manuel, Divina excitatus virtute. Prius enim, ut diximus, de sacrarum imaginum adoratione anceps hæsitabat: tandem ad eam animum serio adjecit, hanc ab caussam. Inciderat in gravissimum morbum, ut omni medicorum arte fatigata, jam de vita ejus desperaretur. Ad eum adiere pii quidam monachi ex Studii cœnobio, quibus relatum erat eum jam obiisse. Cumque ad lectum propius accessissent, et adhuc vivere eum ac spirare sensissent, victurum porro, et vires sanitatemque pristinam recuperaturum denuntiant. Dictis ille primum fidem minime habuit, tamen instantilus iis ne de Dei dono et gloria ipsis patefacta dubitaret, paullulum se ex morbo colligens, tenui atque imbecillo spiritu ait: Quomodo, divini Patres, istud mihi eveniet? Defecerunt animæ facultates, corpus omnino confectum exaruit, jaceo totus exsiccatus, solisque ossibus constans, eoque solum a mortuis diflero, quod spiritum duco. Quæ igitur spes, quæ ratio mihi persuadeat fore, ut vires recuperem, ac pristinæ restituar valetudini? Respondent viri sancti: Deus omnia potest, nihil illi impossibile. Si igitur sanitate recepta daturus operam es, ut excitatum ab Iconomachis incendium restinguatur, et sacræ imagines secundum vetera Patrum decreta restituantur, tibi certo vitam promittimus. Atque ista fati abiere. Statim vero et morbus remisit, et naturales facultates omni impedimento liberatæ sunt, brevique temporis spatio ægritudine omni solutus est Manuel.
36 Sic ergo allevato corpore, statim equo concenso ad palatium tendit, ingressusque ad Imperatricem, summopere eam ad reponendas sacras imagines exhortatur. Ea vero jampridem occasionem hujus rei agendæ quærebat, subinde instigata a matre sua et fratribus Patriciis. Nihilominus tamen Manuelis verbis tum sese opposuit, sive juramenti marito præstiti religione, sive multitudinem hæresi adhærentium, uti diximus, reformidans. Cum urgeret Manuel, O Magister, inquit Theodora, marito meo, et Imperatori accuratio cumprimis cordi erat, nihilque egit unquam inconsiderate. Et dogma illud de colendis imaginibus, nisi legibus divinisque Scripturis esset damnatum, numquam ab Ecclesia proscripsisset. Hæc elocutæ, Manuel comminatus est, fore ut cito et Imperio excideret et vita privaretur, unaque ejus filius, nisi divinum illum ornatum sacrarum imaginum restitueret Ecclesiis.
37 Quibus verbis seu perterrita, seu certe (ut diximus) oblectata Theodora, ad opus se accinxit. Confestim ergo in tabernacula Theoctisti convenire omnes jubet, qui de Senatu et Concilio sapientia et eruditione præstabant, deque recta religione in medium consulere. Ibi omnibus (uti censeri merito poterant) congregatis, varii habiti sunt sermones, non pauca sacræ Scripturæ testimonia producta, ac tandem piæ partis sententia obtinuit, factumque decretum de sacris imaginibus quamprimum reponendis, Episcopis et monachis, ac senatorii ordinis viris, quotquot prius majoris partis morbo detinebantur, nunc meliora edoctis, et veritatem amplectentibus.
38 Spoliatus quoque dignitate est impius Jannes, et throno patriarchali dejectus, missis ad eum præstantibus viris, custodiæ palatii præfectis. Quibus ille primum parere recusavit, affirmans se omnino ab ea Ecclesia non recessurum. Verum ut ad Augustam, quæ eos miserat, reversi sunt, illique ejus contumaciam retulerunt; statim Bardas Patricius ad eum ablegatur, percuncetaturus an orthodoxæ Fidei cedere patriarchium nollet. Jannes autem homo versutus, et fraudis calumniæque suendæ, si quisquam, gnarus, plumbo sibi ventrem ac dorsum, natesque compungit, ut flagris a quopiam cæsus videretur: atque ab iis qui missi fuerant ista se perpessum exclamans, tantum sibi temporis concedi flagitat, donec vibices eluerentur. Curopalates hæc ultima ita refert. Gabio interprete: sed præcipue a Constantino Viglæ Drungario supplicabat, tantisper sibi veniam dari, quoad vibices evanescerent. Pergit Cedrenus: Bardas autem Viglæ Drungarins, a quo se ita cæsum Jannes dicebat, impostura detecta, ira commotus, etiam renitentem patriarchio ejicit.
39 Ac post pauca, quis cujasque fuerit Joannes ille, sive Jannes, ita commemorat: Tulit Jannem istum magna hæc urbs, cunctarumque princeps urbium, Morocharzariorum stirpe editum. At jam in senium vergentem monasterium gloriosorum Martyrum Sergii et Bacchi, eum præsidem accepit, velut draconem in ecclesia ceu caverna delitescentem. Dein paullatim ad altiora progressus est. Iconomachorum impiæ hæresi per omnem vitam impense deditus, præstigiarum quoque et divinationum per pelvim studiosus: carusque ideo Michaeli Balbo, ac dein Theophilo, uti ante dictum, § 4 num. 23. cui pelvis vaticinatione magicisque præstigiis futura solebat prædicere.
40 Quos Cedrenus scribit, ante Manuelem Magistrum, Theodoræ una cum matre auctores fuisse restituendarum imaginum toùs μητραδίειδους τοùs πατρικίους avunculos Patricios; eos Zonaras toùs συγγόνους τοùs πατρικίος appellat, fratres Patricios (quomodo et nos vertimus) Bardam videlicet et Petronam. Addit, primo omnium revocatos ab ea, quos in exilium miserat Theophilus; quos in carcerem hic incluserat, dimissos; quosque aliis ærumnis affixerat solutos: ac priusquam de hæresi quæreretur, exturbatum e solio Jannem. Duplex habitum videtur fuisse Concilium; primum Procerum, præside Augusta, adlectis etiam quibusdam e Sacerdotum cætu: atque in hoc decretum, ut restituerentur imagines, pelleretur solio patriarchali impostor. Alterum Episcoporum, cui Methodius præfuit. De priore illo conventu jam dictum e Cedreno; de secundo ita Zonaras: Augusta ante inquisitionem, Patriarchæ nomine indignum, magnum illum Joannem pontificia detrahit Sede, quam per sex annos nefarie tenuerat: in ejus vero locum introducit sacrum illum ac divinum Methodium; quo populum orthodoxum gubernante, inquisitio facta est, et sacræ imagines palam restitutæ et adoratæ. Quod paullo ante, superstite Theophilo, Methodii opera perfectum iri, S. Eustratio monasterii A monasterii Agaurorum Abbati, de quo ix Januarii egimus, S. Joannicius prædixerat, ut in hujus Vita traditur iv Novembris, dicemusque et ad S. Methodii Vitam XIV Junii, et quos hic obire labores debuerit, ut eam rem ad optatum exitum perduceret, et alias in Ecclesia subortas dissensiones sopiret.
41 Hunc beatissimum virum antea, ut scribit Zonaras, nolentem perversæ suæ suffragari opinioni, post multos cruciatus, malarumque contusionem, et dentium excussionem, in insulam Panormum, quæ nunc Antigoni appellatur, impius relegarat Theophilus, et intra monumentum cum duobus incluserat latronibus: quorum altero mortuo, quantam violentiam ac molestiam vir sanctus ex teterrimo cadaveris fetore tolerarit, nulla quisquam oratione consequi potest. Eadem memorat Glycas, Manasses, Cedrenus, sed hic cadaveris non meminit.
42 Cum autem septimum, inquit Zonaras, annum vir sanctus in sepulchro exegisset, inde ejectus, atque in regia conclusus est, nemine eum vidente præter ministrum ejus et Imperatorem. Nam cum hic multa studiose legeret, de dubiis B. Methodium consulebat, eaque de caussa etiam cum peregre proficiscebatur, secum eum habebat. Qua autem ratione fuerit ab exilio revocatus, exponit Constantinus Manasses; Ad extremum, inquiens, inde prodiit, ortus diurni solis instar; volente scilicet (ut credi par est) Deo, qui abyssos perspicit, et Cherubinis ac Seraphinis insidet, insignem hunc virum ceu munitam urbem in monte sublimi collocare; ne tanta virtus, veluti lucerna sub modio, tristi caliginosoque specu abdita lateret. Accidit enim ut Theophilus Imp. lectitandis libris semper occupatus, unde alveolos scientiæ fingebat, quemadmodum apis sedula de pratorum floribus in griphos et labyrinthis consimilia quædam incideret, ita ut dura isthic quasi decorticare, ac obscura illustrare nemo recte posset, tametsi vel sexcenti apud ipsum essent doctrinæ fama celebres. Cum igitur Imperatori permolesta haec res accideret, et animum ejus angeret; quidam ex Proceribus et Cubiculariis accedens, Methodium prædicat, indicatis ejus dotibus, doctrinæ magnitudine, scientiæ copia expedita et abundanti, prudentia sapientiaque vertice suo coëlum ipsum attingente; sive divinitus ut hoc faceret commotus, sive clandestinum amorem alens erga virum mente coelestem et numine divino plenum. Hæc Imperator audiens, Methodium de specu eductum, (ceu unionem e concha, sidus e nube) virum clarissimis radiis refulgentem, et tenebras atque caliginem ignorantiæ discutientem, ad sese revocat et invitat. Cumque gustum linguae Methodii percepisset, homini præclaro
C sæpe ab Imperatore consultur, C in regia domicilium adsignat; tamquam magni rem pretii, gemmamque splendidam rutilantem, lucidam, in thesauris inviolabilibus et inaccessis collocans: atque hic frequenter adsidens Nilo illi aurifluo, de dulcissimis aquis largiter hauriebat. Idem aliquanto brevius memorat Glycas.
43 Cur eum secum, etiam ad expeditiones bellicas, Theophilus duceret, caussam fuisse ait Cedrenus, sive quo eximia ejus sapientia in multis obscuris atque intricatis rebus explicandis uteretur; sive id cavens, ne quam ille rebellionem concitaret, propter sacrarum ac venerabilium imaginum amolitionem: nam qui primarii in urbe erant, maximeque pietati dediti, magno in hoñore Methodium habebant: itaque eum post se relinquere, minime consultum Imperatori videbatur.
44 Hunc igitur Methodium, Janne submoto, in patriarchale solium exevit Augusta, divinum plane virum, ut ait Cedrenus, et adhuc confessionis suæ, toleratorumque propter eam cruciatuum notas in corpore suo gestantem; piis omnibus, Sacerdotibus juxta ac laicis, et monachis, etiam qui in montibus D piis probantibus, religiosam vitam agebant, summo gaudio ejus promotionem approbantibus, et confestim ad Imperatricem confluentibus, atque uno ore hæresim Iconomachorum æterno anathemate damnantibus. Hæc ipso initio Imperii a venerabili Theodora ejusque filio præclare gesta sunt. Quas ille confessionis suæ notas in corpore gestaret, explanat Glycas his verbis: Quia Methodii malæ propter sacrarum imaginum propugnationem contundendo læsæ solutæque fuerant a Theophilo, post vñ Synodum imaginum eversionem renovante; necesse habebat, ut eas tenui quadam fascia linea obligaret. Unde (mea quidem sententia) mos inolevit, ut Pontifices ab interiori parte lineas fascias alligatas habeant.
45 Studium, quod ad restituendam pietatem tunc contulit Augusta, eleganter amplificat Constantinus Manasses: Ea superiori tempore, inquit, tamquam nocturna discipula, Nicodemo illi timido similis, sacras imagines occulte venerabatur. Nunc autem alta voce ac libere profitebatur id quod sentiebat: eratque tuba clara: vel potius ut avicula canora, pullorum altrix, implumes ex locis omnibus volucres cogebat, quotquot abdiderant sese, donec auceps præteriret. Et quamvis semina præstantissima sub corde tegeret, ut agellus ferax, ut pinguis sulcus; hieme tamen sæviente germen nullum protruserat. Nunc autem elapso longe acerbissimo illo hiberno tempore, ac vere suaviter ridente, pristinamque tristitiam dissipante, multipliciter pullulabat, et segetem copiosam ferebat; velut ager excitatus a Favoniis, et ejus Spiritus gratia qui omnia perficit. Quamobrem coactis hominibus acceptis Deo, quos non inepte dixeris industrios soli fossores, spinas oppugnationis imaginum prorsus evulsit. Hactenus Manasses.
§ VII. S. Theodoræ contra impios zelus, de anima mariti sollicitudo, erga Confessores reverentia.
Impius Jannes, ut scribit Cedrenus, monasterio inclusus cuidam, certo ejus loco affixam imaginem Christi Dei, Deipare et Archangelorum, conspicatus, Diaconum suum jubet eo ascendere, et venerabilium imaginum eruere oculos, dicens eas videndi facultate non esse præditas. Hoc ut rescivit religiosa Imperatrix, sancto zelo inflammata, effodi ipsi oculos mandat. Verum quorumdam intercessione procuratum, ne id fieret. Missis tamen satellitibus, ducentis eum multari flagrorum ictibus præcepit.
47 Den quibusdam interjectis de nefarii hominis magia ac libdine, subdit idem Cedrenus: Ceterum Jannes, quo dixi pacto, ejusque socii eadem ratione dejecti, non se tamen continuerunt, quin et contra sacras imagines aliquid adhuc molirentur, et piis insidias struerent. Fraude enim adversus magnum Methodium concinnata, calumniari virum integerrimum, atque ita populo orthodoxo dolorem afferre conati sunt. Mulierem quamdam (mater ea erat Metrophanis, qui deinde Smyrnæ Præsul fuit) multo auro promissisque corruptam subornant, ut Imperatrici ac tutoribus Imperatoris dicat, sibi Methodium vim attulisse. Instituitur continuo plenum horroris judicium, adlectis ad id ex sacro laicoque ordine Judicibus. Adstabant orthodoxi, mæstitia ac dolore oppressi: nec aberant impii, rati insigne dedecus ea actione inustum iri Orthodoxorum Ecclesiæ. Prodeunt calumniatores animis inflati, quod accusatio promptam haberet probationem: adducta præducta mulieres, sibi vim illatam fatente: doxorum
A doxorum multitudo periclitaretur, ne ludibrio esset adversariis.
48 Ea perspiciens Methodius, ut spes impiorum eluderet, et pios animi molestia, qua tenebantur, liberaret, neque Ecclesiæ lapis offensionis existeret; nihil multitudinem reveritus, ipse omni reverentia et honore dignissimus, rejecta veste, in omnium, qui aderant, conspectu, pudenda nudat: quæ omnes viderunt morbo quopiam ita emarcuisse, ut naturali vi penitus essent destituta. Factum hoc calumniatores et reliquos improbos pudore opplevit, pios gaudio magnaque alacritate, qui ad eum ingenti cum jucundidate accedentes, salutabant, et complectebantur, neque satis, qua diffluebant, explicare voluptatem animi poterant.
49 Ac post pauca subdit idem auctor: Manuel minime ferendam hanc fraudem judicans, statuit mulierem tormentis interrogandam, ut quæ fuisset doli machinandi ratio intelligeret. Statim igitur ensis stringitur, virgæ aculeatæ afferuntur, adstant parati lictores. Quibus infelix illa conterrita, rei veritatem palam fatetur, quo pacto structæ insidiæ, atque ipsa decepta sit auri largitione multisque promissis; tum eos nominat qui hæc adornarint; denique totam fabulam detegit: addit demum, si quis domum suam abeat, eum aurum in marsupio reperturum in quadam cista frumento plena. Confestim igitur eo missus unus e satellibus, aurum attulit, totaque patuit machinatio.
50 Dedissent autem dignas sui facinoris pænas calumniatores, nisi Patriarcha, qua erat patientia, se unam hanc ultionem ac pænam de iis sumere velle dixisset, ut quotannis publica Orthodoxiæ celebritate, ipse, prælucentibus facibus, a sanctissimo Deiparæ templo, quod in Blachernis situm est, ad sanctæ Sophiæ basilicam procederet, et in ipsorum aures anathema obnuntiaret. Quod et per omnem eorum vitam factitatum est. Eadem succincte memorant Zonaras et Glycas. De anniversario festo Orthodoxiæ, prima Dominica Quadragesimæ peragi solito, quo recolebatur cum ingenti gratiarum actione restitutus in Oriente sacer imaginum cultus, agit Baronius tom. 9 ad an. 842 num. 27 et seq. Et nos alibi.
C Quod cum illi ferventibus animis fecissent, Deum preces servorum suorum non esse aspernatum, sed ignovisse Imperatori Theophilo. Celebrantur hæc, et ab iis qui Dei intuentur humanitatem, recipiuntur et creduntur. Neque vero quisquam iis fidem abrogarit, nisi qui parum posse deprecationes Sanctorum apud Deum senserit, et Dei bonitatem cum humanis erratis componere nescierit. Idem quoque tradit Glycas: Ceterum, inquit, ut omnium prima mullier Adamum e Paradiso eduxit, ita Domina Theodora conjugem suum in Paradisum introduxit. Ea de re cum certior factafuisset, benigne sanctos hosce Patres excepit, qui etiam pro Theophilo Deum precati sunt. Refert et Constantinus Manasses, eam divinos homines ardenter obsecrasse, ut preces ad Deum pro marito defuncto funderent; idque iis persuasisse, et plane certiorem factam, Theophilum alterius vitæ suppliciis liberatum esse. Quid factum fuerit, cum in hæresi obstinatus obiisse Theophilus videatur, disputent alii. Non erit hoc incredibile iis, qui etiam animam Trajani tanto post tempore ex Inferorum cruciatibus Februarii T. II. ereptam existimant. Erit fortassis qui Theophilum errore ut cumque excusabili peccasse arbitretur, aut sub extremum vitæ tempus (quæ Matthæi Raderi nostri in MSS. ad Menæa Notationibus conjectura) divino instinctu totius vitæ crimina detestatum, pænas tamen a morte in expiatoriis flammis pendere debuisse; quarum a Deo veniam, sanctorum Confessorum deprecatione, postmodum impetrarit.
32 Ut ea res evenerit tavêtùn tês: Orthodoxiæ têh eiortùn âgycusá pote î maxarîtùs ßasëlìssa theodôra, inquit Cedrenus, illam Orthodoxiæ celebritatem agens aliquando beatæ memoriæ Imperatrix Theodora, (quam celebritatem antea retulimus S. Methodio postulante institutam) cotum Ecclesiasticum in palatio, quod est in regione Cariani, convivio excepit. Erat inter convivas Theophanes, ejusque frater Theodorus, qui a notis faciei impressis Grapti appellabantur. Vergente autem jam ad finem convivio, cum placentæ aliaque bellaria apponerentur, Augusta assidue in horum Patrum vultus intuens, et quæ eorum frontibus incisa erant legens, ingemiscebat ac lacrymabatur. Quod alter dictorum Patrum animadvertens, caussam tam crebri obtutus ab ea quæsivit. Miror, inquit illa, patientiam vestram, quod tam multas insculpi frontibus vestris litteras sustinuistis, mirorque ejus qui ista in vos designavit, odium. Respondens B. Theophanes, Hujus, ait, scripturæ caussam, Domina, in incorrupto Dei judicio adversus Imperatorem maritum tuum disceptabimus. Pupugit hic sermo Augustæ animum; et cum lacrymis Saneto ait: Hæc ergo vestra promissio est, et conscripta obligatio, ut non modo non ignoscatis, sed in jus etiam vocare velitis? Eam Patriarcha ac reliquus Pontificum cœtus ut consolarentur, et gravi mœrore levarent, statim surgentes dixerunt: Promissa nostra ac pacta, o Imperatrix, firma atque immota manent: at dissimulanda hujus licentia est. Atque ita Imperatricis lenitus est dolor. Idem narrant Michael Glycas, et Constantinus Manasses, qui Theophanem jam tunc Nicænum Episcopum aiunt fuisse.
53 Eopertinet illud etiam, quod de S. Lazaro monacho scribit idem Cedrenus, et nos xxxii Februarii referemus: Rogatus est, inquit, B. Lazarus ab admirabili Theodora Augusta, ut viro suo ignosceret, veniamque ei a Deo impetraret. At ille, Non est, ait, o Augusta, injustus Deus, ut nostrae dilectionis et ipsius caussa toleratarum ærumnarum obliviscatur, odium vero illius et immodicum furorem iis anteponat.
54 Lubet hic ἐπιφωνηρατικός adjicere, quæ in Vita S. Nicolai Studitæ iv Februarii cap. 7 num. 36 habentur de restituta, ut jam diximus, pietate: Ubi porro Theophilus, (inquit scriptor coetaneus) jam diem obisset, unoque misere tumulo hæresis pariter merito, quod existimo, circumscripta esset; ac Christiamans uxor ejus Theodora cum filio Michaele admodum juvene Romani Imperii arcem suscepisset, impiusque Jannes, ceu præludio quodam æternæ ultionis, hic quoque abdicationem a divinis sortitus esset; magnusque Methodius Ecclesiæ gubernacula Pontifex obtineret; a Deo afflatis Patribus in unum coeuntibus, initium habuit Orthodoxiæ celebritas; cum orbis jam fines serenitas haberet, Christique Confessores velut stellæ quædam, universum Ecclesiæ firmamentum illustrius ornarent. Tunc plane etiam communis Pater noster ac Christi famulus Naucratius ab exilio rediens, venit Byzantium, proque certaminum merito, multo cum honore ab Imperatrice ipsoque Patriarcha susceptus vir inclytus, eorum rogatu sacræ Fratrum sodalitâtis in unum tunc congregatæ in venerabilissimo Studii monasterio præfecturam suscepit.
A § VIII. S. Nicephori Patriarchæ et Theodori Studitæ Confessorum corpora Constantinopolim relata, opera S. Theodoræ. curil corpus S. Theodori Studitæ,
Qux sanctos Confessores tam benigne ab exilio reduxit Theodora; in eo, priusquam restincta persecutio esset, mortuos honorifice reportari Constantinopolim curavit. Præcipui fuere S. Theodorus Studita, et S. Nicephorus Patriarcha. De illo ista habet citatus auctor Vitæ S. Nicolai Studitæ cap. 7 num. 37. Per id tempus illustris quoque ac lætitiæ plena Translatio contigit Confessoris ac Sancti Patris nostri Theodori ab insula Principe ad nostrum hoc monasterium, providente piissima Augusta ac magno Pontifice, universoque Ecclesiae cætu concurrente: fuitque gloriose depositus vicesimo sexto Januarii, juxta inclytum ac afflatum a Deo ejus avunculum Platonem, una cum fratre ac Episcopo Joseph, a dextris ad Orientalem partem delubri Sancti Præcursoris.
56 Id Michael Studita apud Baronium tom. 40 ad an. 844 § ultimo ita narrat: Quoniam sacrum ipsum sanctumque corpus præcipuo quodam honore affici par erat; post annos decem et octo, cessante jam adversus Ecclesiam bello, quod postremum Theophilus excitarat, in regiam urbem clara et celebri pompa devehitur; illustri Methodio, piaque Theodora illud ab insula exportantibus, atque in Studii monasterio collocantibus, in quo et magni Platonis et Beati quoque Josephi dives arca pariter asservatur. Quod cum inferretur, divinus ipse Patriarcha Clerusque universus, cum ingenti monachorum ac populi multitudine, cum facibus varioque suffitu, extra urbem obviam effusi, supinis manibus illud excipientes, salvum, integrum, sanumque, ac miro fragrans odore repererunt, laudem que Deo omnium Regi referentes, in Patrum tholum intulerunt. S. Plato, cujus hic mentio fit, colitur iv Aprilis, S. Josephus Archiepiscopus Thessalonicensis xiV Julii. Obvit autem S. Theodorus x1 Novembris (licet x1 peragatur ejus memoria) die Dominica, anno ÆRæ Latinorum 1°CCCXXVI. Quod ergo hic auctor ait post annos decem et octo translatum ejus esse corpus, si completos annos sumat, anno 1°CCCXLV dicendum est accidisse; si incompletos, præcedenti, uti et Baronius posuit.
37 Magnificentior multo S. Nicephori Patriarchæ Translatio fuit, uti perspicere est in oratione Theophanis Presbyteri, quam dabimus xm Martii; nam eo die solennis exstat in Fastis Latinis S. Nicephori memoria, cujus eodem die Translationem recolunt Græci, n Junii natalem. Ea ex oratione quædam hic decerpemus, ex quibus illius Translationis pompa, et Theodoræ eximia laus agnoscatur: Postea quam, inquit, defuncto Theophilo, Imperium ad ejus uxorem Theodoram, et filium eorum Michaelem admodum adolescentem delatum est; in pietatis studium curamque maxime incubuit fœmina vere Dei munere (ut nomen ejus indicat) data, ex omnibus præclaris et magnis facinoribus, quibus Principes probari solent, nullum præstantius existimans, quo tutius sibi imperium confirmaret, aut virilem in fœminea persona fortitudinem exerceret, quam si pietatis et religionis cultu Deum sibi propitium redderet. Id autem nullo pacto facilius aut commodius posse contingere, quam si perturbationem in Ecclesia jam diu excitatam sedaret, et partem illo morbo laborantem reduceret ad sanitatem: ut qui inter se animis essent abalienati conciliarentur atque idem omnino sentirent. Sic enim fore, ut cum una esset omnium sententia, atque idem sensus, vera sinceraque Fides, Apostolorum Patrumque institutis, tamquam solidis fundamentis, inhærens, firma atque immobilis conservaretur: et sibi deinceps Imperii gubernatio facilis ac tolerabilis permaneret.
58 Hæc igitur cum illa vere animo excellens, ac mente fortis Regina ingenio suo excogitasset, et prudentia considerasset; re cumillis, qui erant in magistratu et dignitate constituti, communicata, accersit cum ipsis eos qui inter monachos præstabant, et de imaginum instauratione quæstionem proponit. Cumque idem omnes sentientes comperisset, diuturnoque ejus rei desiderio, atque animo excruciari propter religionis in ea re mutationem; postulavit, ut se Patrum etiam auctoritatibus ad veritatem confirmarent, quas variis in libris invenissent: mandavitque quo in loco palatii præfinite cœtus Ecclesiasticus universus cogeretur, et ad populum ea de re quam apertissime verba faceret. Tanta autem multitudo confluxit, ut numero comprehendi non posset. Convenerunt enim non solum illi, qui mentem sanam impietatis temporibus conservarant: verum etiam complures ex iis, qui cum pietatis hostibus consenserant, quique sacerdotiis et Ecclesiis regendis ab ipsis electi fuerant; e vestigioque mutata sententia, eos qui sanctas imagines oppugnarant, anathemati subjecerunt.
39 Qua quidem celeri et insperata rerum commutatione, Joannes, qui tunc impie munus pontificium administrabat, stupore et mentis caligine captus, parum abfuit quin sibi ipse manus afferret, mortemque conscisceret. Hic enim sceleris caput et summa fuerat: qui cum impie sentiret, et apud Imperatorem auctoritate posset antea plurimum, eos mendaciis et dolis, imprudenter inconsiderateque conflictis, in impietatis barathrum impellabat. Eo igitur propter flagitia, quæ in Deum admiserat, uno omnium consensu, et cunctis tum magnorum Imperatorum, tum universi cœtus Ecclesiastici suffragiis, a sacra Sede cum ignominia ejecto; Methodius, vir et vita et doctrina valde probatus, et qui pro veritate et religione permulta certamina et longum exilium pertulerat, atque inde plagis et carcere diu cruciatus redierat, omnibus in dignitate constitutis approbantibus, electus est, qui sacram reginæ urbium civitatis Sedem obtineret.
60 Post pauca de restituto sacrarum imaginum cultu, ista subdit idem Theophanes: Quadriennio post sacratissimus Methodius, divino plane Spiritu impulsus, opportune sapienterque divinam Imperatricem admonuit, non esse ex Imperii et Reip. dignitate, quod venerandus et inter Patriarchas illustris Nicephorus, qui pro gloriosæ sinceraeque fidei defensione a sacra Sede depulsus, in longissimo exilio defunctus erat, negligeretur: sed omni studio curandum esse, ut divinum corpus ipsius in civitatem reportaretur. Subjicit rationes alias a S. Methodio allatas, ac tandem ait: His precibus et cohortationibus celerrime ac libentissime inclyta annuit Imperatrix. Perspicuum est enim, inquit, hoc apud omnes posteros et mihi et liberis meis honori futurum. jubet et S. Nicephori corpus referri:
F
61 Dein cum Clero universo et magna populi multitudine profectus ad S. Nicephori tumultum Methodius, cum precatur, ut redire ad suos velit, illud inter cetera effatus: Hodie Imperatores, Deo propter morum pietatem carissimi, mortuo Ecclesiam reddunt; quam, uti filii per Evangelium effecti, mecum constituunt non habentem maculam neque rugam, qualem tuis ornatam et confirmatam institutis reliquisti... Tandem præclarum e tumulo corpus retexit, quod undeviginti annorum spatio integrum omnino purumque manserat, et in arca ab ipso compositum, et Sacerdotum manibus sublatum, cum luminibus et frequenti psalmorum cantu in navim ad hoc paratam illatum est. Sed cum fretum trajecisset, et ad urbis littus appropinquasset, Dei cura Michael Imperator juvenis, et amplissimis dignitatibus præstantes viri, et Patricii, et reliqui cives læti, facesque manibus tenentes obviam processerunt. Delatum est primo ad magnam
A magnam ecclesiam, sive sanctæ Sophiæ, dein ad sanctorum Apostolorum, eo populorum concursu, ut quamvis multæ propter Imperatores et Sacerdotes variis temporibus celebritates exiterint, nulla tamen cum hac conferri queat. Demum sanctum eximii Patriarchæ corpus in celeberrimo Apostolorum templo, sacris mysteriis Deo peractis, in sepulchro recens constructo, manibus ipsius Methodii compositum est in Id. Martii, quo quidem die in exilium etiam ejectus fuerat, ut utraque re sit memorabilis. Hactenus Theophanes: e quo quæ hic retulimus, fere cœdem habent Menæa ad eum diem. Creatus est Patriarcha Nicephorus anno iV Nicephori Imp. Christi Iœccxvi, sedit annos IX, a Leone Armeno relegatus vixit in exilio annos XIII, obiit septuagenarius II Junii Iœccxxxviii, jacuit in primo sepulchro annos XIX, uti Theophanes et Menæa diserte tradunt; translatus ergo Constantinopolim anno Iœcclvii, die XIII Martii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.