Undecimus Viennensis in Gallia Ecclesiæ Antistes memoratur S. Simplides, in Antiquitatibus Viennensibus editis a Joanne Boscio, atque apud Joannem Lieuræum, et Joannem Chenu in priore catalogo Epp. Vien. Nam in posteriore, quem a Petro Villario Archiep. accepisse se fatetur, Desiderium omittit, et S. Simplidem decimum statuit, uti et Demochares et Claudius Robertus. natalis,
2 Ejus natalem ita consignat in Id. Febr. Ado ejusdem Sedis Archiepiscopus, et Beda vulgatus: Apud Viennam S. Simplidis Ep. et Confess. Consentiunt alia MSS. et excusa Martyrologia: sed in quibusdam Simplicides appellatur, apud Galesinium et Ferrarium Simplidius, apud alios Simplidas. In MS. Florario ix Febr. refertur S. Simplicides Episc. Lugdunensis: at nemo ejus nominis Cathedram illam tenuit; ut nostrum hunc esse arbitremur.
3 Acta videntur etiam Adonis ævo ignorata. Demochares solum ait temporibus Cari floruisse. Plus aliquanto habet Saussaius: Item Viennæ Allobrogum, S. Simplidæ Ep. qui Taciti, Probi et Cari Imperatorum temporibus sedens, motus atrocissimos saevientis in Christi caulas impietatis, sustinuit ac repressit, victorque cum corona de stadio martyrii egrediens, immortale purpuratæ sanctitatis decus abhinc consecutus est. Lieuræus quoque, Canonicus Viennensis, Martyrem facit, traditque ejus ab Ecclesia Viennensi fieri hoc die commemorationem. Ado solum Confessorem agnovit.
4 Addit Lieuræus, ab eo perfectam basilicam S. Petri, quam S. Lupicinus ejus decessor inchoarat, uti nunc spectatur, etsi sæpius labefactata ac deinde instaurata.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.