Commentarius prævius.
§ I. S. Severini monasterium Agauni quale? novum postea a S. Sigismundo Rege ædificatum.
Agaunum ad inferiorem Vallesia limitem jacet, ubi Rhodanus omnem cam regionem, intra altas rupes ac præruptas constrictam, pervagatus, angusto alveo effluit, Lemanum inde lacum petiturus. Qui locus in S. Mauritii historia, isthic cum Thebæa legione interfecti, ita describitur: Legio præteriens Octodorense oppidum, ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit: ut xu millium spatio ab Octodoro separata, necessitatem committendi sacrilegii præteriret. Agaunum accolæ, interpretatione Gallici sermonis, saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus fluminis cursus arctatur, ut commeandi facultate subtracta, constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis, parvus quidem, sed amœnus irriguis fontibus, campus includitur. Consentanea his sunt, quæ alii tradunt scriptores, novi veteresque.
A
2 In parvo illo et amæno campo, ubi sacra legio consederat, vicus postea conditus, quem Itinerarium Antonini Tarnadas, Tabula Peutingeri segm.
2 Tarnaias appellat, utrumque enim illud scriptum sub finem quarti seculi vel compositum est, vel certe interpolatum: quidam Taruedam vocant. Gervasius Tisleberiensis in libro de otiis imperialibus ante annos ccccl scripto, ut est apud Chesnæum tom. 1 Francicor. ita habet: Legio in Agaunensibus angustiis substiterat, quas vulgus S. Mauricium de Chablais nominat. Quia nimirum Caballiaca, sive Chablasia ditio, Agaunum usque protenditur, quod simpliciter nunc S. Mauricium vocant.
jam vulgo S. Mauricius
et vetus monasterium:
B
3 Stabilita Christianæ religionis libertate ædificatum hic templum est, atque etiam monasterium. Nam in S. Maturini Presbyteri Vita ista leguntur: Beatus vir Polycarpus (Senonensis Episcopus) gaudens discessit ab eo, Romam profecturus ad urbem. In quo itinere apud sanctorum Martyrum Mauritii et sociorum ejus cænobium, abavorum (sors laborum?) suorum præmia sortiturus, feliciter migravit ad Christum. Quid tamen cænobium illud, vel quod non certa regula atque institutis temperatum erat, sed promiscuæ multitudinis, sexus utriusque concursu sejunctis tamen domiciliis, diversa pertractantis münia, sub Pastoris, sive Abbatis, regimine, coalitum; vel quod sensim soluta disciplina erat; vel quia sub hæreticis Burgundionum Regibus, secularium isthic hominum invaluerat licentia; novum ab S. Sigismundo Rege erectum est. De quo Marius, Aventicensis in eadem Helvetia Episcopus, ad consulatum Florentii et Anthemii, sive annum Christi 10xv ita scribit: His Coss. monasterium Acauno a Rege Sigismundo constructum est. Anno sequenti, Petro Cos. consignat Gondobadi patris ejus mortem. At S. Gregorius Turonensis lib. 3 histor. Francor. cap. 3 scribit: Mortuo Gundobado, regnum ejus Sigismundus filius ejus obtinuit, monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque ædificavit.
C
4 Auspicatus est fortassis monasterii fabricam patre adhuc superstite, eoque jam extincto perfecit. Ipsius S. Sigismundi Vita, suffectum patri dein opus illud aggressum memorat: Defuncto, inquit, genitore suo Gundebado, licet incredula circa fidem Christi omnis genus Burgundionum, una cum paucis Romanis, qui cum ipsis Gallis, eorum morsibus laniati, durabant contempti, excellentissimum virum Sigismundum sibi Regem elegerunt. Et nonnullis interjectis: Dum multa loca Sanctorum perlustrans pervenisset in eum locum, quod Agaunum vocatur, ubi S. Mauritius cum suis commilitonibus pro amore Domini nostri Jesu Christi martyrii palmam accipere meruit; tam de itinere quam et de jejuniis fessus, petiit qualiter ipsis pretiosis Sanctis deservire deberet, pro quo se eorum agminibus potuisset sociare. Tunc non aliter, nisi Dei nutu, ut credimus, Angelo nuntiante ipsi nuntiatum fuisset, ut ad instar cœlestis militiæ psallendi choros instituere deberet. Quo divinitus accepto consilio, sanctos atque apostolicos viros Episcopos consuluit, utrum salubriter an non cogitaret. Qua interrogatione sancti Antistites inter se ventilata, licet inusitatum opus videretur, tamen Domino annuente unanimiter consenserunt.
C
5 In historia Abbatum Agauensium, ab S. Achivi tertii Abbatis discipulo conscripta, quid potissimum a sancto Rege institutum, et cujus consilio, narratur in hunc modum: Cum Sigismundus Gundebadi Regis filius, jam honore patriciatus accinetus, Arrianæ pravitatis abjecisset perfidiam, et fidem Catholici dogmatis consecutus, animum suum erga religionis studia intentissime commendabat. Eo tempore Maximus Genavensis urbis Antistes, omni sanctitate et puritate conspicuus, cunctæque industriæ strenuitate
Februarii T. II.
A 2 In parvo illo et amæno campo, ubi sacra legio consederat, vicus postea conditus, quem Itinerarium Antonini Tarnadas, Tabula Peutingeri segm. 2 Tarnaias appellat, utrumque enim illud scriptum sub finem quarti seculi vel compositum est, vel certe interpolatum: quidam Taruedam vocant. Gervasius Tisleberiensis in libro de otiis imperialibus ante annos ccccl scripto, ut est apud Chesnæum tom. 1 Francicor. ita habet: Legio in Agaunensibus angustiis substiterat, quas vulgus S. Mauricium de Chablais nominat. Quia nimirum Caballiaca, sive Chablasia ditio, Agaunum usque protenditur, quod simpliciter nunc S. Mauricium vocant.
jam vulgo S. Mauricius
et vetus monasterium:
B
6 Fredegarius in historia epitomata cap. 34 ita de Sigismundo scribit: Filium suum Sighiricum novercæ insidiis jussit interfici. Unde postea fortem ponitentiam agens, monasterium Sanctorum Agaunensium miri operis construxit, et alia plura monasteria ædificavit. At Christi anno 10xv et sequenti illud condidit; filium vero, ut idem Marius Fredegario centum annis antiquior, scribit, Symmacho et Boetio Coss. sive 10xxii occidit. Perfecit tamen fortassis post filii cædem, quod Agaunensi cænobio deerat ad ornatum, ac disciplinam quoque. Ita Gregorius Turon. lib. 3 cap. 3. Ad Sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu et jejuniis durans. veniam precabatur, psallentium ibi assiduum instituens. Neque enim solum domus et basilicæ Agauni ædificatæ a Sigismundo, sed et promiscui vulgi commixta habitatio sublata, et omnes mulieres, et familiæ seculares, de loco eodem remotæ: ac deinde psallentium chori instituti. Ut non facile sit statuere, quale antea illic monasterium fuerit; si mulieres ac seculares familiæ, vulgusque promiscuum commixtam habitationem cum Sacerdotibus sacrique loci custodibus habebant. Fas sit fortasse suspicari, monasterium non ita stricte sumi pro domicilio monachalis vitæ exercitatoribus destinato, sed, ut alibi sæpe, pro templo Deique aut Sanctorum cultui dicato loco: Abbatem vocari Severinum, qui locum illum rexerit, ac plures etiam forsan Sacerdotes ac Clericos sibi subjectos habuerit: nisi hic existimetur alio ex monasterio illuc cum paucis monachis venisse, atque cum secularibus degentes, promovisse quidem sanctorum Martyrum venerationem et convenarum pietatem; numquam tamen ad perfecti cænobii normam perducere rem valuisse. Certe qui duo eum ad Castrum Nantonis secuti sunt, eorum alterum monachum nostrum appellavit. Nisi illud evenerit Agaunensibus, ut post decessum S. Severini, inde ceteri monachi defluxerint, omnisque conciderit pristinæ disciplinæ tenor, nemine vel ipsa sarta tecta cænobii curante, sub hæretico Rege Gondebado.
C
7 Utcumque se res habuerit, certum est errare Trithemium, qui inter viros illustres Ordinis Benedictini Severinum recenset lib. 3 cap. 257, hoc cum ornans elogio: Severinus monachus et Abbas Agaunensis, vir sanctus et infinitis miraculis clarus, sicut in gestis ejus diffuse scriptis invenitur, magnum fructum in monasticis disciplinis exhibuit. At Faustum Presbyterum Severinus ipse sibi servivisse asserit, Agauni, ut reor, per annos xxx. Caperat igitur ante ei famulari, quam nasceretur S. Benedictus. Trithemium secuti Wion et Dorganius in Kalendario. Errovem perspexit et vitavit Menardus.
C
8 Quid, quod ne ii quidem monachi, quos Agauni constituit Sigismundus, instituta Benedictina capessivere? S. Hynmemodus primus illic Abbas fuit, ex Grevencensi cænobio evocatus, ac S. Achivum cum aliquantis Fratribus secum inde duxit. Illud autem forsan videatur cænobium esse quod 1 Januarii in Vita S. Clari
A cap. 2 num. 3 Grinianense, sive Grinincense, et Griniacense appellatur. Porro de Agaunensis monasterii institutis librum scripsit Vitæ S. Eugendi auctor anonymus, monachus Agaunensis. Ita enim habet cap. 13 num. 27, 1 Januarii: His interim fidei fervorisque vestri sitim, o sanctissimi, exatiatis tantisper desideriis, reficite Fratres. At si animos vestros, spreta dudum philosophia, rusticana quoque garrulitas exatiare non quiverit: instituta quoque quæ de formatione monasterii nostri Augaunensis cænobii, S. Marino Presbytero, insulæ Lirmensis Abbate, compellente, digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro jubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt. Quem librum, ipsammet arbitror esse primorum Agauensis cænobii Abbatum historiam.
9 Ætatem suam indicat hujus historiæ scriptor, dum voluisse, ait S. Hinmemodum, quando Agaunum evocabatur, ut S. Achivus in Grevencensis monasterii regimen sibi succederet: quod cum ille recusaret, annuisse ut secum Agaunum veniret. Hinmemodo autem ait successisse S. Ambrosium, qui prius Abbas Insulæ-barbaræ apud Lugdunum extiterat; additque: Omnia bona temporibue ejus et monasterio Agaunensi et regno et regioni largitio Divina concessit. Unde conjicere est, ante S. Sigismundi cædem obuisse. Ei demum suffectus est Achivus; de quo seque ipso ita idem loquitur auctor: Cujus vitam sanctissimam commemorare lacrymis pene piis impedior: sed inter caros gemitus quantum valeo explicare curabo. Plane ut videatur ille sub filiis Clodoværi scripsisse.
10 Qui porro canon ejus cænobii fuerit, et a quibus constitutus, idem ita explicat: Psallendi interim vel subsistendi Regula instituta S. Hinmemodo a cœtu Episcoporum, qui illic ad constituendum monasterium venerant, traditur. Nec multum post ad Christum de hac luce migravit. Non ergo S. Benedicti sancita illic Regula est, quæ fortassis scripta necdum erat. Ita autem Agauensium viguit disciplina, ac præsertim psalmodia, ut aliis monasteriis in exemplum proponeretur. Auctor gestorum Dagoberti apud Chesnæum tom. 1 Francicor. de monachis S. Dionysii juxta Lutetiam, qui nunc sunt Benedictini, sic loquitur: Rex eos turmatim ad instar monasterii Agaunensium, sive S. Martini Turonis, psallere instituit. Quod tamen institutum mox Dionysiani omisere, ut Fredegarius in Chronico cap. 79 testatur: Psallentium ibidem, inquit, ad instar monasterii Sanctorum Agaunensium instituere jusserat Dagobertus: sed facilitas Abbatis Aigulphi eamdem institutionem noscitur refragasse.
C § II. S. Severini ætas, vitæ historia, memoria in Martyrologiis.
Hæc de Agauno dicta, ubi vitam sanctissimam egit Severinus ab ante annum, ut videtur, CCCCLXXVI ad exitum 1V, sive monachis ibi præfectus, sive cum Sacerdotibus aliis, promiscuæ multitudini isthic degenti, et aliis undique ad veneranda Martyrum Thebæorum lipsana adventantibus, sacra mysteria ac salubria monita impertiens. Hinc Parisios a Clodovæo evocatus, peregre obiit. Qua in re cavere voluisse Numen videtur, ne vel penitus in oblivionem ejus jam mortui decora ultimis Gondebadi hæretici Regis temporibus devenirent, vel saltem Thebæorum claritas ejus virtutum et miraculorum splendori quoquo modo officeret: uti sanctorum Abbatum Hinmemodi, Ambrosii, Achivi et aliorum obscurata memoria est.
12 Dum ergo Parisiis, curato precibus Clodovæo, revertitur, pervenit ad montem quem Castrum Nantonis vocant, uti cap. 3 num. 13 dicitur; sive, ut suis cap. 1 numer. 8 prædixerat, in locum in eadem Burgundia, montis vertice sublimatum, in quo situm fuerat quondam oppidum, quod Castrum Nantonis Dicebatur. Reedificatum postea oppidum est in eodem monte, Gallice Chasteau-Landom nunc dictum, in Vastinensi ditione, vulgo Gastinois. Vetus oppidum latius videtur patuisse; nam extra mœnia in latere montis versus Austrum vergente, fundamenta antiquorum ædificiorum aliaque monumenta eruuntur, et vineæ illic per semitas vel plateas discretæ sunt, vetustis etiamnum insignitas nominibus. Ima oppidi pars Fuciniaquis, exigui amnis, alluitur. An S. Severini ævo is locus ad Burgundiæ regnum pertinuerit, uti in citatis antea verbis asseritur; an Vitæ interpolator aliam Galliæ divisionem, posterius factam, seculus, id de suo adjecerit, haud temere defnierim.
13 Eo igitur in loco obiit S. Severinus anno xxvii Clodovæi; Christi 1V1 ineunte. Capessivit enim regnum Clodovæus, ut alibi ostendimus, sub exitum anni CCCCLXXIX, ut primus ejus annus censeatur Christi CCCLLXXX. Ergo xxv quo dicitur correptus febri, quæ ad biennium tenuit, erat Christi 1V1. Ad eum curandum accersitus S. Severinus sub finem anni 1V1, initio 1V1, III Id. Februarii decessit. Degebant tunc in eo monte Paschasius et Ursicinus Presbyteri: quos Guilielmus Morinus historiæ Gastinensis lib. 2 cap. 2 scribit Ferrariensis cænobii monachos suisse, atque illic ita anachoreticam vitam coluisse, ut interea Curionum vice accolis administrarent Sacramenta.
14 Citat Morinus S. Severini Vitam, quæ in Ferrariensi tabulario extat. Nam quæ in manibus est, id non memorat. Scripsit de Severini vita et actibus libellum Faustus Presbyter, ejus discipulus. Anonymus quidam, Magno jubente, sive Magnone, Antistite Senonensi, ejusdem historiæ textum aliquanto clariore, ut ipse ait, propagavit sermone, seculi 9 principio. Tunc enim vixisse Magnum patet ex tomo 2 Conciliorum Galliæ, ubi Formatæ litteræ extant Ebroini Archiepiscopi Bituricensis ad eum datæ, anno x imperii Caroli, XLII regni, Indict. IV, qui erat annus Christi 1CCCCX. Extant et Ludovici Pii Imp. ad eumdem Magnum litteræ post Synodum Aquisgranensem anno 1CCCXVI datæ. Eam Vitam Surius edidit, sed in compendium redactam. Nos primigeniam exhibemus ex MS. duplici, altero Andreæ Chesnæi optimi et doctissimi viri, nostro altero: sed in hoc decrat prologus, in illo epilogus.
15 Sepultus S. Severinus in ligneo oratorio, quod in monte Castri-Nantonis habebant dicti Presbyteri, plurimis cæpit fulgere miraculis: quare et ejus nomen, ut Vitæ scriptor ait, debitis frequentatum est laudibus. Inscriptum est et Martyrologiis pene omnibus. Usuardus ita habet: Eodem die castro Nantonensi, S. Severini Abbatis monasterii Agaunensis: cujus precibus cultor Dei Rex Clodovæus a diutina infirmitate sua liberatus est. Ita et Roman. Martyrol. Bellinus de Padua, Maurolycus, ac MSS. plurimi: at mutata phrasi Galesinius alique. In quibusdam exemplaribus pro Castro Nantonensi est Nantonense, Nathoniense, Nadonense, Navoniense, Naconis, Nannetense: pro Agaunensi monasterio, Acaunense, Aganense, Athamense, Auganense. MS. Centulense Bedæ nomine insignitum, ita habet: In pago Vastinensi, castro Mandonis, S. Severini Abbatis monasterii Agaunensis; cujus precibus etc. Antiquum Martyrologium monasterii S. Laurentii Bituricensis, a Philippo Labbeo nostro editum, brevissime ita Severini meminit: Eodem die Castro Nautonense S. Severini Abbatis. MS. Carmeli Coloniensis: Castro Nantonense, Dompni Serennii Abbatis monasterii Agaunensis. MS. Florarium: Eodem die, Castro Nauthoniensi. S. Severini Abbatis monasterii Agannonensis. Obiit anno salutis 1XV. MS. Kalendarium SS. Ordinis S. Benedicti in monasterio S. Salvatoris Ord. Cisterciensis Antverpiæ: Eodem die S. Severini Abbatis Augensis.
A sis. Ejusdem meminit Canisius in Martyrol. Germanico, in Gallicano Saussaius.
16 Extat Vita S. Severini, sed breviata, in secunda parte Legendæ excusa Lovanii anno CICCCCCLXXXV. De eodem scriptere, Bellovacensis lib. 21 cap. 21, Petrus Equilinus lib. 3 c. 114, S. Antoninus par. 2 tit. 11 cap. 19 § 4, atque in Vitis SS. Cornelius Grasius, Franciscus Haræus, Heribertus Rosweydus, Guilielmus Gazeus, Renatus Benedictus, Jacobus Doubletius, Henricus Murerus in Helvetia sancta. Meminit ejus et Demochares de sacrificio Missæ tom. 2 cap. 19 in Nivernensium Epp. catalogo. Baronius tom. 6 Annal. ad an. 308 num. 35 et 36. Claudius Robertus in Gallia Christiana, Franciscus Guillimannus de reb. Helvet. lib. 1 cap. 13. Aimoinus historiæ Francor. lib. 4 cap. 24.
17 XVII Februarii S. Severinum in Gallia Abbatem commemorat Galesinius, ex eoque Arnoldus Wion et Benedictus Dorganius: nec indicant, qui sit, quidve egerit; ut suspicemur hunc ipsum esse.
B Crebrescentibus ad S. Severini tumulum miraculis, pro ligneo oratorio ampla ædificata basilica est, Childeberti Regis auctoritate ac sumptu. Ita in nostro MS. ad calcem Vitae S. Severini, quod in Chesnæi codice deerat. num. 18 narratur: uti et apud Surium, sed alia phrasi. Si, quod in Vita dicitur, in regno Burgundiæ erat Castrum Nantonis, non videtur hanc basilicam extrui curasse Childebertus ante annum 10XXXIV. Nam eo primum anno, Paulino juniore Coss. Indict. xii, ut habet in Chronico Marius Ep. Reges Francorum Childebertus, Chlotarius et Theudebertus Burgundiam obtinuerunt, et fugato Godomaro Rege, regnum ipsius diviserunt.
§ III. Ad S. Severini tumulum monasterium Canonicorum Regularium. Ejus Reliquiæ ornatæ, variis casibus Servatæ.
19 Supposititium enim esse convincitur, quod Morinus ex tabulario monasterii sui Ferrariensis citat diploma Sigisberti Regis Metensis, filii Chlodovæi, anno 10XLV datum; a quo Rege tunc constructam ædem S. Severino dotatamque reditibus scribit. At nullus Clodovæi filius fuit nomine Sigisbertus: qui tunc Metis regni sedem habebat, Theudebertus erat, Theodorici filius, Clodovæi nepos; nec ad ejus videtur regnum pertinuise ditio Vastinensis, ubi Castrum-Nantonis est, sed (saltem post Clodomiri Regis Aurelianensis mortem) ad Childebertum Regem Parisiorum.
Cadministratam a Canonicis, qui an. 1130 Regulares facii, Papa probante:
20 Circum eam ædem, Divique mausoleum, frequens adeo coaluit oppidum, ut in quatuor distribui paræcias debuerit. Harum primaria in ipsa S. Severini abbatia basilicam habet, quam dixzimus, vetusti operis, in summo monte sitam, loco salubri et commodo. Illic a principio Sacerdotes habitasse, sive Canonicos seculares, tradit Morinus, iisque Decanum aut Abbatem præfuisse: qualem fere conjectavimus supera Agauni fuisse, S. Severini ætate. Demum anno CICCL tradit idem scriptor Garnerium Abbatem coram Senonensi Archiepiscopi solenniter professum, se cum suis juxta apostolica instituta victurum, perfecteque Regulam Apostolorum et S. Augustini observaturum: ac deinde ab Adriano IV (qui a fine anni CICCLIV ad Kal. Septemb. anni CICCLIX, sedit) confirmationem impetrasse et disciplinæ, quam dixzimus, introductæ, et donationis ei factæ ab Ludovico VII Rege Ecclesiarum S. Uguali et aliarum. Ecclesiam S. Severini ait idem scriptor (sive tunc veteri collapsa nova erat reædificata, sive ita restaurata ampliataque ut consecratione nova egeret) a S. Thoma Cantuariensi dedicatam. Id fortassis anno CICCLXV contigit, quando is Senones venit.
21 Bis deinde destructam eam esse ædem scribit; primum per Saxones: sed qui illi fuerint, quo duce, quae occasione ac tempore eo penetrarint, non indicat. Per Anglos deinde seculo xv captum incensumque oppidum tradit, et, quod illi ne fieret caverant, absumptum eodem incendio fuisse monasterium ac templum. Utrumque Jacobus d'Aubusson Abbas refecit, vita nobilis ac genere, ut in ejus epitaphio dicitur: et majus aliud addidit decus. Nam præclaram disciplinæ religiosæ formam induxit, accersitis e Windessemensi in Gueldria cænobios ex probatæ vitæ religiosis; quorum præcipius erat Joannes Mauburnus, sive Mauburnus Bruzellensis, eruditione ac sanctimonia clarus, ut ex Roseto et Venatorio ab eo editis perspicere est: is primus illic Prior fuit, dein Liviacensis Abbas. Qui e veterans Canonicis strictiorem illam aspernati disciplinam, singulis certi census anno CICCCCCLXXXI, quoad viverent, attributi. Sed ad Severinum revertamur.
22 Ejus corpus argentæ thecæ a S. Eligio affabre elaboratæ inclusum fuit. Ita S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 1 cap. 32. Hic idem vir beatus inter cetera bonorum operum insignia, multa Sanctorum auro argentoque et gemmis fabricavit sepulchra, id est, Germani Parisiensis Episcopi, Severini Abbatis Agaunensis, Piatonis Presbyteri et Martyris etc. Eam Morinus ait a Saxonibus, occupato, ut dictum est, oppido, direptam; sed sacras exuvias provide antea exemptas, servatas esse.
23 Nova deinde facta est capsa. Nam quo tempore Angli oppidum incendere, templo ardente, religiosus quidam forti animo in medias flammas irrupit, apprehensamque capsam S. Severini ad summum muri cujusdam portavit, ac sociis eam inde demisit; ipse mox igne fumoque suffocatus interiit. Portenderat eam monasterii oppidique cladem Crucifixus, paullo ante per dies plures Lacrymatus; uti traditum litteris post XL annos ab religioso Windessemensi, isthne, ut ante scriptum, adducto, qui se asserit ab oculatis testibus accepisse. Visitavit eas S. Severini Reliquias Tristandus Senonensis Archiepiscopi anno CICCLV, quique eas religiose venerarentur sacris S. Severino diebus, et ut Indulgentias quasdam participarent, sanxit.
24 Quo tempore illius cænobii Abbas Commendatarius, ut zocant, Joannes a Monasterio erat, profanus hono ac hæreticus; Principis Condæi milites anno CICCLXVIII Castrum Nantonis occuparunt, duosque religiosos, ceteris fuga tempestive dilapsis, atrocibus tormentis interemerunt, ac supellectilem omnem sacram, decem millibus aureorum æstimatam, avexerunt. S. Severini theca ac reliquiæ abditæ erant. Quid iis alioquin fuerint facturi, argumento sunt S. Uguali lipsana ab iis summo furore concremata, osse excepto, quod civis quidam subduxit.
25 Ægre tulerunt scelerati homines, capsam S. Severini rapinæ suæ subtractam. Nocturno igitur latrocinio prædones quidam, quorum primipili erant Eques Boulayus, ac Tonellus, tres religiosos ceperunt, Stampasque abductos, quæstioni subjecerunt. Quos socii miserati, tytro CICC librarum redemerunt; coacti in eam rem argentum, quo operta capsa erat, distrahere.
26 Priusquam Condæanus exercitus cænobium expilaret, iidem prædones templum intrarunt, et, quia detecti fuere, non nisi brachium S. Severini, thecæ argentæ inclusum, celeriter auferre potuerunt. Cum in saltum Bierrensem venissent, argento contenti, reliquias cum epigraphe excusserunt. Conspicati id eminus opiliones ac subult, reverenter accessere. Sed quia magnum a sacro brachio lumen absistebat, ad propinqui pagi Pastorem adeunt. Is cognito ex epigraphe, illud os esse S. Severini, magna Catholice plebis multitudine excita, id Castrum-Nantonis reportavit. Olviam processere cives Nemursiani, et sacrum pignus ad suam usque basilicam comitati sunt, die XVI Octobris CICCLVI. Ista ex Actis publicis deprompta a Morino sunt, qui de oppido ipso plura memorat.
Vita auctore anonymo
ex duobus veteribus MSS.
Sacram sane libelli seriem, quam Faustus Presbyter discipulus S. Severini Abbatis de ejus vita vel actibus post ipsius ediderat obitum, transcribentes, jubente etiam venerabili virob Magno meritis et nomine urbis Senonicæ Antistite, vitia scriptoris corrigere curantes, commodum duximus, secundum ingenioli nostri capacitatem, ejusdem historiæ textum aliquanto clariore propagare sermone; et licet verba non ipsa, sensum tamen et ordinem ejusdem lectionis funditus exequendo, nec etiam diversum aliquid huic textui inserendo, nisi quod a præfato, Presbytero eidem agnovimus historiæ insertum, quod etiam facile lectoris poterit comperire solertia. Siquidem hujus sanctissimi viri gesta non parvi nobis pendenda, nec improbanda, sed omni sunt mentis dulcedine complectenda: cujus sanctitas claris huic vitæ præsenti radiavit virtutibus; cujus etiam anima modo cum Christo regnat sociata Sanctorum agminibus. Nam fuit vir iste jugiter humilis habitu, affabilis alloquio, venerabilis moribus, sedulus in orationibus, pius affectu, bonitate laudabilis, pietate amabilis. Adhucterris degens, Deo per omnia spirituali amore conjunctus, multos ad eum pie conversationis provocavit exemplo: gaudens utique se lucratorem fore animarum, ut cum extremus hujus orbis occurrerit terminus, votis compos cum ipsis lætetur in cœlesti beatitudine, et in æterna Sanctorum gloria: in qua nos, intervenientibus meritis, utinam participes quantulæcunque portionis esse mereamur, cum corpore simul et anima, quando justi in terra sua duplicia possidebunt in die adventus Domini nostri Jesu Christi, cum venerit in majestate sua, et gloria sanctorum Angelorum judicare seculum per ignem, ut reddat unicuique secundum opera ejus, justis videlicet gloriam et honorem, et lætitiam sempiternam, impiis vero et sceleratis contumeliam et terrorem et debita poenarum supplicia recompensans justus judex, id est, Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus immensus et æternus ante omnia et in cuncta et per infinita secula seculorum, Amen. a Deerat hic in nostro codice: in Chesnæ et extabat. — b Vizit hic sub Carolo Magno et Ludovico Pio, ut § 2 dictum.
Canctus itaque Severinus, religiosus Dei cultor, clara de stirpe progenitus, nobiliter in sacra Scriptura pie Matris Ecclesiæ nutriebatur a juventute sua: donec crescentibus annis ad hoc usque perductus est, ut in sacro sancto a Agaunensium monasterio, ubib S. Mauritius, præclarus Christi Martyr, corpore quiescit, Abbas dignis favoribus eligeretur. Nec immerito quidem nobilissimo gregi tam aptissimus ordinandus erat Pater, qui videlicet illic bonis plures irradiaret exemplis. Iste namque vir Domini recte vivendo, pietate insignis omnibus habebatur, et eum cuncti qui agnoverunt dignis laudabiliter frequentabant rumoribus. c S. Severini ex Agaun. cœnobio in Franc. iter.
3 Denique factum est, ut, dum hujus sancti Patris fama longe lateque per universam spargeretur provinciam, pervenit velocius ad Regem Clodoveum in Parisius civitate, qui tunc temporis gravi febrium languore tenebatur astrictus. Ei quoque protinus a domesticis persuasum est, ut hunc Dei Sacerdotem ad se venire cum omni humilitate deposceret, quatenus per ejus orationes sanari a Domino mereretur. Quod et factum esse, sicut legentibus sequens lectionis ordo demonstrat, manifestum est. Cum igitur D Rex Francorum Clodoveus apicem regni sui jam per annosd viginti quinque Parisius urbe nobiliter gubernaret, subito dolore febrium, sicut superius intimavimus, correptus, graviter desudare cœpit. Typo videlicet frigoris duobus annise imminente continuis cruciatibus affligebatur: ita prorsus, ut a nullo provinciae illius medicorum, corporis adipisci valeret sanitatem. Nam et a ministris propter metum populorum cubiculo reclusus custodiebatur: Divina procul dubio hoc totum dispensatione agente, ut dum pro illius incolumitate restauranda vir Domini Severinus de loco quietis suæ promoveri cogeretur, multis insuper illas deveniens in partes, proficeret ad salutem, sicut in sequentibus demonstratur.
4 Interea medicus quidam, nomine Tranquillinus, de domo ejusdem Regis, vir quidemf industrius et artis medicæ officio peritus, Regem adiens, ita ei locutus est: Domine mi Rex, vides quia infirmitas tua hæc quotidie magis ac magis perdurat; et quia nullus nostrum in aliquo nostræ artis medicamento tibi prodesse ullo modo potest. Prudenti ergo secundum prudentiam tuam utere consilio: grandis enim instat necessitas. Est sane in sacrosancto Agauensium monasterio, ubi pretiosus Christi Martyr Mauritius requiescit, Abbas et Sacerdos, vir quidam moribus et vita laudabilis, Severinus nomine, qui ab ejus loci incolis multis signorum titulis insignis habetur. Multi revera ibidem male habentes veniunt, et variis languoribus oppressi, etiam et a dæmonio vexati, ejusdem sancti viri Severini precibus sæpiusg ad pristinam redintegrantur sospitatem: est profecto magna loci illius tutela. Porro si hunc ad te venire rogaveris, forsitam clemens Deus per ipsius administrationem tuæ subveniet infirmitati.
5 Tunc Rex hujusmodi consilio assensum præbens, cubicularium suum, nomine Transvarium, festinanter pecuniam de thesauro suo, et sumptus itinerish necessarios accipere jubet, et cum summa festinatione ad locum præfati monasterii accedere, cui in illis diebus Severinus, sicut jam supra dictum est, Abbas præerat. Et cum accesseris, inquit, ad locum, ad pedes Sancti provolutus humili devotione persiste, donec legationem, quam perferre debes, notam illi facias; eum scilicet obnixe deprecans, ut ad nos usque festinanter venire non incommodum ducat, quia valde infirmatus ejus peto auxilium, scilicet per eum sanitati me pristinæ reddendum arbitrans. At ipse Transvarius hac legatione accepta, cum omni celeritate iter suum agere satagebat, cupiens nimirum Domini sui præceptum animo perficere libenti. Cum itaque ad locum supranominatum absque ulla venisset dilatione, monasterium monachorum ingressus, Abbatem eorum, et ejus habitationis secretum, a ministris sciscitabatur, quoadusque ad pedes ejus humiliter se prostravit, dicens: Ave Domine Pater. At ille subjungens; Et tu, inquit, vale, fili. Moxque puer Transvarius Regis petitionem hoc modo edicere cœpit: Dominus meus, tuæque æternæ prosperitatis devotus amator Clodoveus Rex, salutat te verbis pacificis, tuam diligentius postulans almitatem, ut ad eum visitandi gratia venias. Et hoc tibi onerosum ne forte videatur, scias eum continua corporis ægritudine dissolutum, duobus annis lecto decumbere, qui etiam a nullo penitus medicorum remedium inveniens, omnino tuum sibi adventum ad salutem fore credit proficuum, confidens se absque dubio tuis sanctis orationibus cito posse sanari.
6 Tunc beatus Pater Severinus, deprecationem Regis per hunc puerum sibi oblatam patienter auscultans, promisit se ad eum velocius venturum: inemor
A mor utique visionis, quæ sibi a Domino per Angelum prius ostensa celitus fuerat, qua præsciebat se inde ad locum alium migraturum, illique moriturum atque sepeliendum. Convocatis igitur cunctis Fratribus, qui erant in cœnobio B. Mauricii Martyris sub ejus regimine constituti, omnibus i uno tenore audientibus, paterno, ac clementissimo compunctus amore, petitionem Regis indicans, ita lacrymabili voce alloquebatur: Modo enim, Fratres mei dilectissimi, a vobis corporali præsentia discessurus, munimen et gratiam benedictionis vestræ deposco, commendans me tutis orationum vestrarum subsidiis: et vos deprecor coram Deo et Sancto Patrono nostro beato Martyre Mauricio, ut fides, spesque et caritas, sicut hactenus, firmæ et inviolatæ manserunt apud vos, sic permaneant in visceribus vestris. Confidete in Deum, et protectione S. Mauricii roborati, viriliter agite, et confortamini in gratia Dei, quæ est in Christo Jesu salvatore nostro. a De Agauno fuse actum § 1. — b Colitur S. Mauritius cum sociis 22 Septemb. — c Hæc in Surio ita amplificantur: Fervebat namque in illo Dei amor, animi invicta cernebatur patientia. edomandæ carnis ingens studioium, et multa cibi potusque parsimonia. Insistebat acriter et strenue sanctis precibus, sciens scriptum esse: Petite et accipietis. Magna illi aderat animi compunctio: qua fiebat, ut esset semper ad celestia suspensus, ubertimque lacrymans vota sua Domino ardenter offerret, cum Apostolo cupiens dissolvi, et ruptus corporis vinculis, ad illam beatam patriam profiscisci, et esse præsens ad Dominum; id enim multo melius. Sed inter hæc omnibus se præbebat affibilem: qui consilii aut solatii captandi caussa ad ipsum accessissent. Infirmis quoque Fratribus adhibebat paternæ adhortationis fomenta; ita quidem sibi et Deo intentus, ut tamen aliorum salutem nulla ratione negligeret. Congruunt his quæ infra num. 48 ex nostro codice habentur. — d Supra ostendimus anno 504 ægrotare capisse. — e MS. Chesnæri habebat, in mente. — f MS. nostrum, illustris. — g Idem, reintegrantur sospitati. — h Decsi necessarios in nostro codice. — Idem, unanimiter. — k Chasteau Landon nunc Gallice appellari supra diximus, esseque in ditione Vastmensi, sive Gastinois. Doubletius vocat Chasteau-Nanteuil, non recte. — I Deerant hæc, usque dolebant, in MS. Chesnæri.
S. Severini miracula Niverni et Parisiis.
P rotinus de loco secedens carpebat cœptum itineris callem: cumque jam spatio itineris majori ex parte lustrato a Nivernum civitatem pervenisset, vir sanctus orandi gratia ecclesiam Dei divertens intravit: et ibi cum orasset, custodes ecclesiæ, velut ignarus, statim interrogat, Ubi est, inquiens, Pontifex vester, Fratres? Custodes vero respondentes dixerunt: Pontifex vel Episcopus nosterb Eulalius jam ab anno priore peste percussus gravissima, est mutus et surdus, grabatoque pene ad mortem jacetc fessus: et secundus jam inceptus annus est, ex quo nec altario sacrificavit, nec populum ex more benedixit, nec prorsus, quod gravius est, de stratu suo surgere valuit, sed sæpissime a ministris magis mortuus æstimatur quam vivens. Quibus ipse vir Domini pio compassus affectu, dicebat: Num intrare ad eum visitandi caussa potero, ut saltem illi verba salutis referam pauca? At illi continuo, Veni, inquiunt, Domine Pater, et ad eum statim, ut velis, ingredere. Itaque reverentissimus Dei servus Severinus cubiculum Pontificis ingressus, pervenit festinus in quo jacebat Episcopus Eulalius, anno integro linguaæ et aurium privatus officio. Cumque in eum esset intuitus, cepit ejus condolere ægritudini, ac se protinus in orationem dans, Deum studiose deprecabatur pro ejus restauranda incolumitate. Et cum diutissime in terram prostratus orasset, surrexit concitus, convertensque se ad Eulalium, dixit ei: Loquere, quæso, Dei Pontifex mecum. Cui Eulalius Præsul, eatenus mutus et surdus. illico respondens, benedic, inquit, me vir Dei sanctissime, qui ad salutem meam missus a Domino Jesu Christo venisti, ut curares me ab infirmitate mea. Sit etiam nomen Domini in cunctis seculis benedictum, qui per te mei misereri dignatus est.
10 Devotus denique famulus Dei Severinus porrigens illi manum allevavit eum, et dixit: Surge, serve Dei, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et te vestimentis tuis indue, gratias agens et congratulans flagellis ejus, qui te ad hoc castigavit ut salvaret, ad hoc flagellavit ut coronaret. Hodie siquidem altario Dei mecum vota ex more persolvehs, plebem tibi subjectam benedices. Adhuc autem eo loquente confestim Eulalius Episcopus erigens se a lecto, gratias Deo reddebat, qui per famulum suum Severinum tantam super eum manifestaverat virtutem, ut ab imminenti mortis periculo ejus precibus eriperetur. Eadem itaque die sanitati redditus, Missas quoque continuo celebrans, populum benedixit. Admirantur universi, qui illic aderant, eum tam subito de infirmitatis convaluisse molestia, grates Deo reddentes debitas pro redintegratione Pastoris eorum. O quam mira Dei clementia, et quam ineffabile ejus pietatis donum! Siquidem iste Præsul verbo debilis et auditu, ita unius horæ articulo integritati restituitur pristinæ, ut nulla penitus in eo languoris fuisse putaretur calamitas.
11 Et quidem die illa B. Severinus apud eum morratus est, dignisque Deo pariter laudibus vacabant. In crastinum vero inde profisciscens una cum ministris et Transvario Regis puero, dispositi itineris callem concitus carpebat. Cogebatur quippe caritatis perfusus instinctu âd Regem citius properare. Iter ergo peragentes jam ad urbem Parisius pariter propinquabant. Et cum ingrederentur portam civitatis, viderunt illic sedentem quemdam leprosum misellum valde et desolatum, qui ab introeuntibus pariter et exeuntibus alimoniam petere usus erat. Ad quem A mox beatus Pater Severinus respiciens, misericordia motus substitit, et ad se eum vocavit, clamans, Quid vis, inquit, tibi dari, fili mi? Ethæc dicens osculatus est eum. Ac deinded sputo manibus suis eumliniens, sub invocatione divinæ majestatis continuo lepra discessit ab eo. Cunctique videntes quod factum fuerat, gloriam Deo dabant, qui ita magnificabatur in Sancto suo. Inde itaque vir Domini Severinus profectus celeriter, humanum vitans favorem, ecclesiam pergit,e orationum petens munimina.
12 Cum autem surrexisset ab oratione, aulam Regiam penetrans, locum secretioris cubiculi subit, et ante lectum Regis, super quam accumbebat ægrotus, protinus substitit, dicens: Vive valens, Rex venerande. A quo humiliter resalutatus, statim coram ejus lectulo se in orationem pectore prostravit compuncto. Oratione vero expleta surrexit, ac sef casula exuens super Regem eam imposuit, confestimque dimisit eum febris, et sanus mirifice est effectus, et eadem surgens hora, gratias agebat Deo immensas: et genua flectens venerabaturdigne satis Dei virum pium ac religiosum, per cujus adventum sanari, et miram ac tantam Dei clementiam consequi meruerat.
B
13 Confortatus est itaque Rex Clodoveus convalescens de ægritudine, et magnificatur in solio regni sui sicut prius. Porro per aliquod temporis spatium beatus Pater Severinus cum illo manens, multos de domo ejus simul et de Parisiaca plebe, diversis calamitatibus oppressos, ad sanitatem sacris orationibus reformabat: claudis videlicet restituens gressum, mutis loquelam, cæcis lumen, surdis recreabat auditum; immundos quoque spiritus de corporibus pellens obsessis, præclaris virtutum divulgabatur titulis. Rex denique Clodoveus benigno eum poscebat affatu, Obsecro, inquiens, Abba Pater, accipe pecuniam de thesauro nostro quantumcumque volueris, et eam prout libet pauperibus eroga. Rei etiam quicunque in regno meo carcere reclusi pro sua detinentur nequitia, tua indulgentia cunctirelaxentur.g Jubente itaque Rege cuncti regno suo panduntur carceres, et innumera eorum multitudo, qui diversis erant cruciatibus afficiendi, et morte debita puniendi, B. Severini adventu lætabundi egredientes, solvuntur ab omni tormentorum genere. O quam amabilis vita, et quam copiosa beati viri merita, ob cujus reverentiam multi eorum liberantur ab horrendo necis tormento! Quam delectabilis ejus et desiderabilis erat adventus! qui revera ad Regem dum properaret, Præsulem Ecclesiæ Nivernensis, deinde Regem èumdem, inultorum postea infirmantium agmina in virtute divinæ majestatis ad statum revocabat priorem! a Est Nivernum, sive Nevernum, urbs Epticopalis sub Archiepiscopo Senonensi; sed S. Severini ævo Rexibus Burgundiæ subjecta, ut patet ex Concilio Epaonensi, cui Tauricianus Episcopus Nivernensium subscripsit anno 10xvn sub S. Sigismundo rege. — b Eulalium, Tauriciani jam nominati decessorem, in Supplemento Marryrologii Gallicani ad 26 Septembris, Sanctis adscribit Saussatus, et alibi ejus meminit. Ad cum scriptæ videntur quardam B. Ennodit Ticinensis epistolæ. — c MS. Chesnæi, deductus. — d Idem, Sputum, manibus suis eum liniens, imposuit. — e Nostrum MS. oratione petens munimen sibi. — f I.S. Chesnæi, Casulam. Exponti Koswydus, vestem superiorem. — g Explicat Sursus: Tum præterea e carceribus abeundi copiam fecit omnibus, quos vir Dei censuisset dimittendos etc. Idem habent plores alti auctores ex Surso. Cantisius pettisse ait et impetrasse, ut omnes e carceribus dimitterentur. Saussatus ita habet: Captivos e custodia nonnullos, benigna apud Regem intercessione liberavit.
S. Severini mors, sepultura, miracula.
Denique cum jam tempus suæ transmigrationis propinquum esse prænosceret, sicut ostensum sibi ab Angelo fuerat; Regi valedicens, et plebi civitatis, celerius se ab urbe Parisius promovit, et viam gradiens pervenit ad montem, quem castrum Nantonis vocant: in cujus vertice oratorium quoddam ex lignis erat constructum. Ibidemque tunc temporis duo D venit ad Castrum Nantonis: a
indicat Presbyteris, se illic inoriturum,
13 A præfatis igitur Sacerdotibus ejusdem Castri-Nantonis incolis honorifice excipitur: ibidemque ultimum vitæ præsentis, et imminentem sui obitus cum expectaret diem, assiduis lacrymarum fletibus, nec non et orationum sanctarum studiis felicem divinæ misericordiæ animam commendabat. Jam ergo expleto hujus mundanæ peregrinationis curriculo; cum æternæ percepturus remunerationis vocaretur ad palmam, corporeis exutus nexibus, inter sacra verborum colloquia spiritum exhalavit, mortis videlicet debitum tertio Idus Februarii feliciter consumans, ab hac lacrymarum plena miseriis doloribusque convalle ereptus, ad vitam migravit perpetuam. Moxque ejus beata anima Angelicis circumsepta agminibus, ac Superos petens, inter felices exercituum beatorum, coelesti benedictione fruentium, sedes collocari in perpetuum lætabunda promeruit. Denique et hora ejus obitus, sicut protestati sunt qui ultimo flentes aderant obsequio, instar stellæ totus lumine circumfusus est locus; spiritus nimirum multo majore luminis gratia illustrandus, dum veram immortalitatis stolam adeptus, nulla jam diræ mortis ultra timeret discrimina.
16 Porro Sacerdotes supra commemorati corpus Sancti jam exanime lotum ex more, vestibusque indutum, cum summo honoris obsequio sepulturæ tradentes, in prædicto montis oratorio condiderunt: ubi usque hodie eumdem sanctum Confessorem suum Severinum, summus Sanctorum Rex Deus et Dominus noster, præclaris virtutum clarificat miraculis. Ad cujus sepulchrum oculi cæcorum lumen, claudi gressum, et infirmi quique, quando ihidem vota persolvunt, priorem recipiunt integritatem: ab immundis etiam vexati spiritibus, in ejus sæpe festivitate perfecte mundantur. Nec immerito quidem, cujus vita in terris venerabilis procul dubio et religiosa apud Deum et homines extitit, ejus etiam nomen bonum, quod est omni auro et argento multisque divitiis pretiosius, post ipsius obitum debitis frequentatur laudibus. b
17 Fuit siquidem vir iste carnis origine nobilis, sed multo culmine mentis nobilior. Fuit quippe ante omnia Divinæ caritatis fervidus igne, patientiæ virtute modestus, orationum devotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis loco ducebantur: infirmis Fratribus opem suæ exhortationis tribuens: sciens quia qui dixit, Diliges Dominum
A minum Deum tuum, dixit etiam, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Fuit abstinentiæ castigatione insignis: fuit gratia conpunctionis semper ad coelestia suspensus, qui revera profusis ex imo pectore lacrymis, Domino sua vota sedulo commendabat, cupiens nimirum ad illam supernæ felicitatis civitatem liberius pervenire: in qua nunc serena renitens luce cum Christo pariter lætatur, exultat et gaudet. Cujus mores utique nobilissimi, cujusque conversatio utinam nobis aliquam veræ compunctionis in animo diffundat dulcedinem!
18 Qualiter autem super sanctissimi illius viri sanctissimum corpus, Christo donante, post decesum ejus fabricata sit ecclesia in signum perpetuæ memoriæ, stylo describere præsenti, et futuræ generationi commodum arbitramur. Et ideo ad laudem Dei et B. Severini Confessoris sui gloriam et honorem, notum facimus semota omni dubietate; quia defuncto Chlodoveo Rege, cum filius ejus Childebertus regni gubernacula suscepisset, reminiscens, quanta virtutum constantia in diebus genitoris sui vir Domini Severinus effulgebat, et quam celeri velocitate parentis imbecillitas per eum fuisset curata, dignum duxit, ut super ejusdem Sancti sepulchrum ædificaretur domus sublimioris ampliorisque magnitudinis. Quod cum factum secundum ejus præcepti imperium fuisset, solers ibidem suo in tempore vota reddens, moneribus eamdem honorifice sublimavit ecclesiam. Patrocinium siquidem pii Patris necessarium sibi fore confidens, nullatenus se exuendum bedictione suarum intercessionum fieri voluit. Denique et Clericis eidem sancto deservientibus loco de quadam villa sua amminiculum subministravit, ad consolationem videlicet et honorem Dei ecclesiæ, quæ, illic supra tumulum sæpe dicti Patris fundata erat, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, gloria et imperium, scilicet cum Deo Patre et Spiritu Paraclito per infinita seculorum secula. Amen. a Guilielmus Morinus Paschalem vocat. — b Addebatur in MS. Chesnæi præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen Retiquo deerant, quæ ex nostro adjecmus: etsi quæ n. 18 continentur, parum aple conniexa, ac pene superflua videantur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.