Cum, teste Eusebio lib. 8 histor Eccl. cap. 3, omnibus in locis per Imperatoris litteras palam indictum fuisset, ut scripturæ Christianorum absumerentur igni, invigilarunt in provinciis Præsides, et in singulis civitatibus, oppidis atque vicis Officia, ut sacri libri ad incendium traderentur. Porro qui metu pænisve fracti, eos tradiderunt, Traditores, in Africa potissimum, vocabantur. Quo tamen tempore quam plurimi reperti sunt, qui maluerunt mortem pro Christo oppetere, quam sacros codices comburendos proferre. Quorundam ex iis facta mentio est in Januarii, qui potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt. Alios hoc die celebramus, qui convenientes ad Dominicum celebrandum comprehensi, sub Anolino Proconsule Carthagine passi sunt anno Chr. cccii. Is adjunxit Baronius Numidas hosce Martyres, anno margini adscripto circiter trecentesimo. De quibus hæc verba in tabulis Martyrologii Romani leguntur: In Numidia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in eadem persecutione comprehensi, cum juxta Imperatoris edictum divinas Scripturas tradere noluissent, gravissimis excruciati suppliciis, occisi sunt.
2 Hos ipsos Martyres, teste Baronio, absque dubio signare S. Augustinus videtur in Gestis cum Donatistis in Breviculo collationum diei tertii cap. 13, cum ait: Recitarunt etiam rescripta Secundi Tigisitani Episcopi, et Episcoporum Numidiæ Primutis, ad Mensurium Episcopum Carthaginensem pacifice data, ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores, quæ egerint. Et qui comprehensi, et Scripturas sanctas tradere nolentes, et multa mala passi, et gravissimis suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit. Hæc S. Augustinus, et ex eo ad hunc diem Baronius. De Secundo et Mensurio ad sequentia Acta dicemus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.