Cum corporibus SS. Sabini et Eunomii Episcoporum, de quibus IX Februarii egimus translatæ quoque sunt Lesina Neapolim anno MDCXVII ab Aurelio Marra, inque Sanctissimæ Annuntiatæ basilica collocatæ S. Paschasii Abbatis Reliquiæ. Ejus festum x Februarii Neapoli, et per totam diacesim Officio semiduplici celebrandum sanzit Decîns Carasa Cardinalis ac Neapolitanus Archiepiscopus anno MDCXIX. Quo anno editus de novis officiis, quæ pius ille Præsul instituerat, libellus typis Constantini Vitalis, de S. Paschasio ista habet: Hujus etiam Reliquiæ ab eadem Ecclesia Lesinensi translatae sunt ad ecclesiam Sanctissimæ Annuntiatæ. Acta ejusdem sancti Abbatis injuria temporum perierunt. Cultum tamen ejus viguisse olim apud Lesinam civitatem, testabatur Inscriptio, ethonorificatumulatio in Confessione jam dictæ Cathedralis ædis Lesinensis, ubi sacra ossa S. Paschasii reperta sunt, una cum aliorum Sanctorum Reliquiis Neapolim translatis. Inventionis Translationisque historiam ipse, qui transtulit, Aurelius Marra mandovit litteris: quam nos ix Februarii dedimus. Ex ea vero constat, partem aliquam Reliquiarum S. Paschasii atque aliorum Lesinæ esse relictam.
C Marra mandovit litteris: quam nos ix Februarii dedimus. Ex ea vero constat, partem aliquam Reliquiarum S. Paschasii atque aliorum Lesinæ esse relictam.
2 Quis porro hic fuerit Paschasius, cujus monasterii Abbas, quo pacto ejus Reliquiæ Lesinam delatæ, nemo (quem quidem viderimus) explanat scriptor. In veteri Martyrologio ante secula aliquot, in Italia (ut ex variis indiciis colligere licet) exarato, quod penes nos est, Kalendis Februarii ista leguntur: In monte Gargano depositio B. Paschasii Abbatis. Cum autem non longe a monte Gargano absit Lesina, nihil dubitem asserere, huc illius esse exuvias deportatas.
3 Quid si autem is fuit septimus Abbas Montis Firginis? De eo Felix Renda in Vita S. Guilielmi fundatoris, edita Neapoli anno MIDLXXXI: D. Gabriele Abbate vi mortuo, septimus fuit electus, divino spirante Numine, Pascasius Sanctus: cujus corpus sanctissimum, inter Sanctorum corpora in sanctuario predicto reperitur ad præsens: suæ enim sanctitatis merito, sicut cum Christi dilectis obdormivit in terra, ita cum electis gaudet in celis. Idem alibi inter Reliquias sacrarii Guletensis prope Miscum urbem Hirpinorum, recenset Corpus S. Paschasii vn Abbatis Montis Virginis. Is forsan S. Michaelis venerandi caussa profectus ad montem Garganum, illic, vel in Pulsanensi cænobio ejusdem Ordinis, decessit: Reliquiæ quapiam caussa Lesinam delatæ, pars reddita Guletensibus. Si hic est: quem (ut in re obscura fas est) xlas. divinamus, circa annum cclcc videtur obiisse.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1864. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.