Ex Menæis Græcorum.
Diocletiano imperante, et Urbanob Cæsareæ Cappadociæ Præside, Carterius Presbyter et Doctor Christianorum, domum in templum vertit, et coacta ingenti Christianorum multitudine instituit illos in vera fide, qua discerent Christum solum verum Deum colere; et præter illum, nullum alium Deum agnoscere. Delatus ad Præsidem se ipsum in latebras abdidit. Sed illi Dominus apparuit, mandavitque ut se in apertum daret, seque ultro ipsum quærentibus offerret: Ego, inquit, tecum ero. Multa enim tibi meo nomine patienda sunt, multique per te conversi salutem consequentur. Hic Carterius ingenti perfusus gaudio, Deo gratiis actis, se ipsum in lucem dedit.
2 Ac primum quidem ergastulo conclusus, dein ad Præsidem deductus, jussus estc Serapidi litare: sed Carterius precibus idolum dejecit. Tum a sedecim lictoribus fustibus atrociter contunditur, quatuor aliis carnificibus illi imminentibus. Deinde a furca suspenso novacula ungues a manibus et pedibus exscinduntur, ferreisque ungulis totum corpus raditur et carpitur. Qui conspectu dein Angeli recreatus omnibus tormentis superior, atque illico sanus extitit.
3 Dein rursus Præsidis jussu detentus, talis ferro trajectis, supinus ignitum pectore vomerem gestavit. Præterea coactus est in succensa ferrea sartagine residere: tum ei ardentibus subulis perforati pedes: atque ita rursus in carcerem retrusus est. Sub noctem iterum se ei videndum Salvator obtulit, compedibus solutum omni levavit molestia, atque e custodia eductum liberum dimisit. Quare complures cum sanum spectassent, eum adeuntes ab illo sacro fonte abluti sunt, et ab omnibus, quibus laborabant morbis, curati.
4 Appensa deinde pedibus manibusque saxa ingentia, quibus ita innexo distentoque fustibus venter converberatur: aduruntur accensis facibus latera: resinaque plagis infunditur: liquatum in os plumbum instillatur, ignitaque galea capiti imponitur. Ac demum in rogum conjectus, dum laudes gratiarum Deo concinit, in igne illæsus permansit. Hinc e circumstantibus Judæus quispiam in rabiem actus, hastam vibrans per latus Martyris transadigit, mortemque infert, cum prius aquam e latere tam copiosam profudisset, ut etiam rogum extingueret; quam secutus sanguis est, cum quo et animam in Dei manus edidit.
a Ignotus hic Latinorum fastis. Nam diversus est a Carterio qui 2 Novembr. colitur sub Licinio Sebaste passus.
b Hæc Cappadociæ metropolis est, circa Melæ fluminis fontes, magnam adepta a plurimis Sanctis, quos tulit, ac præsertim Basilio magno, celebritatem.
c Unus hic e Diis Egyptiorum fuit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.