De his sanctis Martyribus agit in historia Thebæa Guilielmus Baldesanusc. 33 sub finem; ex quo, et Ecclesiæ Fossanensis in Pedemontana Liguriæ ditione monumentis, hæc scribit Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ad 2 Januarii:
2 Alverius et Sebastianus milites Thebæi, cum ex finibus Sedunorum, Maximiani Imperatoris persecutionem et crudelitatem in eos qui Christianam religionem colèbant, fugientes, in Taurinorum fines circa ea loca, ubi Fossanum civitas nunc est, se recepissent; ab Imperatoris satellitibus deprehensi, martyrio affecti sunt: quorum corpora in ecclesia Campestri, olim parochiali, apud Fossanum cum diu latuissent, anno salutis MCCCCXVII, IV NON. Januarii in arcis lapideis, cum inscriptione, quæ eos ex Thebæa legione fuisse, et sub memorato Imperatore passos esse, ostendit, vocum cælestium indicio reperta, et in basilicam dictæ civitatis majorem translata, non mediocrem habent venerationem. Eorum meminit idem Ferrarius in generali catalogo Sanctorum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.