Martyrologium Romanum: Antiochiæ passio B. Isidori Episcopi. Beda: Et S. Isidori (MS. Bavaricum Isidoni) Episcopi et Martyris. Eadem habet appendiæ Adonis. Usuardus et Bellinus de Padua: Apud Antiochiam passio B. Isidori Episcopi. Ejus meminerunt pleraque MSS. Sed quædam Episcopum tantum vocant, nulla facta martyrii mentione. Galesinius: Antochiæ S. Isidori Episcopi et Martyris: qui Catholicæ fidei defensor acerrimus, ab impiis Arianis vehementer oppugnatus, demum in summo certamine fortiter se gerens, pro Christo Domino sanguinem profudit. Sed non indicat unde ista hauserit Galesinius.
2 Martyrologium S. Hieronymi: Isiridoni Episcopi Antiochiæ. Quæ ita legebat Rosweydus noster: Isiri Doni. Putabat enim Donum quempiam Episcopum Antiochenum in loco aut ergastulo, cui Isiris nomen esset, (qua notione vox illa ab Hebraica radice in Græcum idioma detorta reperitur) vitam finisse. Suspicor ego Siridonem, et Isidorum eumdem esse, qui forte et Isiridonus sit appellatus. Idemne tamen sit Donus aut Domnus non possum certo statuere. MS. Florarium Sanctorum, Antiochiæ Syndani (forte legendum Siridoni) Episcopi et Martyris. Sunt qui hunc eumdem esse existiment cum S. Isidoro Nitriæ Episcopo, de quo inferius agemus.
3 An est fortassis hic Isidorus Episcopus, quem Maurolycus, MS. Florarium, et Galesinius vii Januarii, et hic quidem Nicomediæ passum scribit? Baronius in Notis ad Martyrologium, ait Isidorum nequaquam Antiochenum Episcopum fuisse, licet Antiochiæ passus prodatur.
4 De Siridone ista habet Martyrologium Romanum, et Molanus in Additionibus at Usuardum: Ipso die S. Siridonis Episcopi. Citat Baronius in Notis, vetustum codicem. Editio Colonien. Usuardi anni 1521, et Martyrologium Germanicum, ac MS. Florarium: Stridonis Episcopi et Confessoris, Hunc Spiridionem quidam nuncupant, alii Spiridonem.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.