Apud Cyprum, natalis agitur x Januarii, B. Nicanoris Diaconi de septem primis, qui gratia fidei et virtute admirandus, gloriosissime coronatus est. Ita Usuardus, Bellinus, Martyrol. Romam. Maurolycus, aliique. Addunt Ado, Notkerus, et quidam MSS. ibi venerabiliter sepultum. Galesinius: In Cypro S. Nicanoris: qui unus e septem illis primis Diaconis, cum Evangelium in ea insula prædicasset, ob Jesu Christi fidem multis cruciamentis varie affectus, Vespasiano Imperatore, coronam martyrii accepit. MS. Florarium ait martyrii palmam tulisse anno Christi LXXVI, qui erat Vespasiani VII. Ejus hoc die meminere Beda, vetus Romanum Martyrologium, Cermanicum, aliaque, ac Petrus de Natal. lib. 2, cap. 62.
2 Paradoxum est quod de eo scribit Auctor libelli de 72 discipulis S. Dorotheo perperpam adscriptus: Nicanor, et ipse unus ex septem eodem die cum syndiacono suo et protomartyre Stephano, et 2000 aliis in Christum sperantibus, mortuus est. Sed hujus Auctoris dubia in aliis quoque est fides: nec verisimile est, S. Lucam in Actis Apostolorum id præteriturum fuisse: qui tamen cap. 8 testatur magnam in Ecclesia persecutionem factam; qua haud dubie multi martyrio coronati sunt.
3 Græci XXVIII Julii, sanctos Apostolos Prochorum, Nicanorem, Timonem, Parmenam una solemnitate venerantur. Menologium a Canisio editum: Natalis BB. Prochori, Nicanoris, Timonis et Parmenæ. Hi cum essent ex numero Sanctorum Apostolorum, in diversis locis, propter Christianæ fidei prædicationem, ab impiis persecutionem passi, eo quod Christum Dominum filium Dei et perfectum hominem esse confiterentur, martyrii coronam assecuti sunt. Eadem fere habet Anthologion a Clemente VIII approbatum, et Menæa. Brevius Græcorum Horologium et Kalendarium, a Genebrardo editum: Sanctorum Apostolorum et Diaconorum Prochori, Nicanoris, Timonis, et Parmenæ. Latini S. Parmenam xxIII Januarii celebrant Philippis occisum; Prochorum Antiochiæ, IX Aprilis; Timonem Corinthi, XIX ejusdem.
4 Eadem Menæa XXVIII Decembris ista habent: Eodem die S. Nicanor Apostolus in pace decessit. Quæ ne cum iis quæ ante dicta, pugnare videantur, dicendum in pace decedere idem hic esse ac pie sancteque obire, quocumque demum mortis genere. Nisi forte de alio quopiam Nicanore, nobis ignoto, sit sermo.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.