Desideratur in Martyrologio Adonis Viennensis, quod Heribertus Rosweydus noster edidit, S. Paracodæ nomen: sed in MSS. Monasterii Lobiensis, et S. Laurentii Leodii, atque appendice Adonis hæc habentur: Eodem die sanctissimi Paragodæ, septimi Viennensis Episcopi. Eademque habet Martyrologium Germanicum, ac MS. Florarium Sanctorum. Eadem fere Philippus Ferrarius, Beda, alique. Neque illa Adonis Martyrologio adjecta aliena manu arbitror, ut censet Rosweydus. Quis enim credat ab Adone prædecessorem suum prætermissum? Pyragodam, Piragodam, Paragoden alii appellant.
2 De eo ista scribit Joannes Boscius in Bibliotheca Floriacensi, qui et octavum fuisse ejus Sedis Antistitem ostendit. Post S. Dionysium S. Paracodas, Græcus natione, uti fuerat Dionysius, Præsulatum gessit; ætate Antonini Caracallæ, Aurelii, Alexandri, Maximini, Imperatorum; ad quem Victor Papa ita scripsit:
Victor Episcopus, fratri Paragodæ Episcopo salutem. Collega noster Dionysius dormiens, te nobis socium in Ecclesia Christi reliquit. Vides Frater Orientalem Ecclesiam propter celebrationem Paschæ ab Occidentali disjunctam esse. Placuit ergo nobis Apostolorum sectatoribus, vestræ unanimitati scribere, ut secundum quod scriptum est: Vetera transsierunt; Ecce nova facta sunt omnia; non tenebras sequamur, sed lucem; ut advertamus Prophetam: Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Propterea Frater et collega in Domino, doce per Ecclesiastibi commissas, a xv Luna Pascha agendum, ut dicat nobis Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus; et, Fuistis tenebræ, nunc autem lux in Domino. Unanimitas fraterna, te in Domino salutat. Fratres qui apud te Viennæ versantur, de nobis in Domino salutans. Vale.
Honoratur vero S. Paracodas annuo recursu IV Non. Januar. Cujus ætate S. Zacharias Antistes Lugdunensis florebat. Hæc Boscius. At legitimane sit hæc Victoris epistola, dubitari merito potest.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.