S. Adelheydis obitus, Translatio.
Sed cum Dominus, qui teste Scriptura reddit unicuique juxta opera sua, ipsam pro meritis vellet remunerare: cepit paullatim viribus corporis deficere, sed solis virtutum studiis proficere: quia voce Domini ad Apostolum dicitur: Nam virtus in infirmitate perficitur. Appropinquante igitur obitus sui die, cura debitæ provisionis revisit monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ, et in festivitate a S. Blasii Martyris post vespertinalem coenam correpta est periculoso dolore gutturis: quæ post Completorium lectulo reclinata, signis innotuit cuidam Sorori, Yda nomine, quam in monasterio proprio regulariter educatam secum semper solebat habere: quæ sperans nihil esse periculi; secura revisit fomenta lectuli. Ipsa vero sciens se hoc resolvi dolore, pervigilem duxit noctem, timore mortis, quæ juste æque et impio timenda constat, quia est amara et fortis. Quod nulli mirum videatur, quia ipse Dominus appropinquante morte tristabatur. Quapropter in stratu sustinere non valens noctis moras, petensque monasterium, orando prævenire volens matutinales horas, sicque virtute qua potuit insistendo servitio Dei, Missam sibi celebrari fecerat in ipso crepusculo surgentis diei: in qua se Dominici corporis et sanguinis Sacramento munivit: Sanctumque Heribertum de se suisque conveniendum adivit: qui ipsa narrante de morte ejus certificatus, ultra quam credi possit, est mente consternatus, dolens se in morte ejus ab ea separari, cui in vita indissolubili caritate consueverat alligari.
21 Adhuc tamen firmiter retinens maternæ intentionis fidem, suas quæ erant in Vilika dilexit usque in finem; quibus per nuntium innotuit, se modicum tantum infirmari, ne illas immoderato mœrore contigisset turbari; rogans ut quantocyus eam venirent visendum. Quod (heu!) nesciæ imminentis miseriæ, in crastinum decreverunt differendum. Quo dilationis interstitio saneta illa anima carnis ergastulo resoluta, gaudia paradisi, ad quæ vivens infatigabiliter suspiravit, perenniter cum Christo victura, gaudens introivit. Quod dum in Vilika suis nuntiandum supervenisset Legatus, quanti tunc gemitus, quantusque interius et exterius omnium esset luctus, piget reminisci de hac materia: quia magis flere libet, quam aliquid plus dicere de tanta calamitatis miseria.
22 Sed maximum hujus dissolutionis fore credebant remedium, si saltem eam defunctam in hæreditarium dignæ fuissent suscipere monasterium: et ideo Episcopalem adeuntes præsentiam, sæpiusnumero pedibus provolutæ ipsius lacrymabiliter inquirebant clementiam, ut concederet corpus apud illas humari, a quibus semper optabat se numquam separari. Qui prævidens in Spiritu sancto, quid Dominus in proximo per illam esset operaturus, contra hæc ad tempus inexorabilis mansit, et durus: et postea earum fletibus victus, monente Domino, misericordia motus movebatur super afflictas, et tandem reddens corpus multis lacrymis exoratum, sic eas allocutus est, fundens largiter ploratum: Si corpus S. Agathæ Virginis, cujus hodie festivitas colitur, habere meruissem, in præsentia, teste Deo nulla mihi inter hoc et istud esset differentia; quia non est dubium quin anima ejus pretiosa sit apud Deum. Tunc concessa Vilikensibus asportandi secum corporis licentia, ipse Deo dignus Pontifex cum utriusque sexus ordinibus, et totius urbani populi subsecutus est frequentia. Et Sancto corpore navi locato cum religiosi apparatus honore, nondum appositis remis, sursum contra impetum aquæ velociter ascendit absque remigii labore: qua mira divinæ ostensionis virtute Dominus Colonienses intelligere voluit, quod suas in Vilika ejus sancto corpore orbari noluit. Tunc exequiis rite celebratis, et anima, non est dubium, exultante in Paradisi pratis; ab ipsa educata filia suæ sororis, Deo volente, successit in locum honoris: quæ omni probitate omnique elegantia vultus et staturæ in se prætendebat claritatem nobilis naturæ. a Colitur S. Blaslus 3 Feb. ubi Acta dedimus.
Miracula ad S. Adelheydis sepulchrum.
His itaque digestis aggrediamur insignia miraculorum, per quæ illam Dominus mundo innotuit virtutibus manifestis, laudum officia persolvendis illi, cujus munere promeruit quidquid sibi operata est digne. Ante tricesimum sui obitus diem pauperibus infra claustra monasterii confluentibus ad eleemosynam, quidam cecus cum ipsis illo venerat, ad manifestandam divinæ virtutis gloriam: qui negligentia sui ductoris incaute offendens in lapidem, quo tumulus claudebatur, corruit toto corpore prostratus, sed mox ejus meritis surrexit visui donatus. F Quo facto sopita modernæ desolationis tristitia, in omnibus tabernaculis nostris sonuit lætitia.
24 Huic enim gaudio mox majus gaudium successit, quod omne funditus abscidit dubium, quod in priori signo corda aliquorum oppressit. Mulier quædam a edentis vermis ulcere in cruribus graviter vexata, ambulare nequivit, nisi vix baculo sustentata. Quæ in visu admonita, ad sepulchrum disposuit venire; ubi ejus interventu gaudia sanitatis meruit invenire. Cujus eventum rei cum hæc eadem propalasset in laudem Dei, altera quædam derogavit illi, quasi mentienti; quæ non multo post correpta est a diabolo: qui multis divinorum verborum exorcismis exire constrictus, virtutes Christi, quas per Virginem suam Dominus operatus, vel operaturus erat, tandem confessus est victus; et cum mulier traheretur ad sepulchri locum, cum nimio vomitu exiens, possessam reliquerat domum.
23 Divulgatis itaque iis aliisque pluribus signis et virtutibus divinis, tantus concursus populi factus est ex longinquis mundi partibus, quantus ex vicinis: quibus pene claustra monasterii tam parva fuerant facta, ut multum disturbari videretur quies Sororum sanctæ religioni decenter apta. Eadem enim Abbatissa
A tissa adhuc vivens in corpore, memor præcepti Domini, quo in novissimo loco recumbere jussit ad nuptias invitato homini, rogavit ut si quando a mundo transiret Domino vocante, non in sacris locis, sed infra claustra monasterii tumularetur. Sed Dominus respiciens humilitatem ancillæ suæ, quia potens est in damnatione omnis creaturæ, quasi dixisset: Amica ascende superius, et erit tibi gloria; hanc honorifice intra muros monasterii receptam, cum ceteris Sanctis suis æterna fecerat celebrari memoria.
B 26 Dehinc magis ac magis ubique crebrescente signorum fama, illo tendens omnis qui vel alicujus molestiæ laborabat plaga, quasi certisssimum suæ liberationis confugium ejus frequentare non cessarent tumulum. Inter quos venerat quidam Nobilis, pro pænitentia cujusdam capitalis criminis ferreis nexibus Apostolica autoritate ligatus: a quibus post multa Sanctorum perlustrata limina, inibi tandem meritis illius tam evidenter est relaxatus, ut dissolutorum, proculque dissilientium vinculorum tinnitus, omnium tunc in monasterio consistentium percussit auditus. Veneranda igitur Abbatissa materteræ suæ audita pietate, hunc absolutum per aliquantum temporis magnae humanitatis tractabat officio, una cum germano fratre, qui proximum tamquam seipsum diligens, caritate non ficta, licet innocens, exceptis vinculis per omnia communicato labore fratris emendavit delicta. Cumque adhibito sibi tantæ pietatis fomento, emortuæ manus, vel brachia, pristini vigoris reviviscerent incremento, adjutis caballis vel vestimentis repatriare permisit magna hilaritate mentis. revolutione temporum anniversaria, bovem, aut porcum, vel alia quælibet illo detulisset donaria.
28 Hæc enim aliaque innumera miracula, quibus eam tunc temporis Dominus fecerat coruscare, nostræ tantillitatis stylus nequit singillatim exarare: de quibus quædam tantum quæ nostris temporibus facta et audita probavimus, non reticere conamur, ne culpæ silentii subjacere censeamur. Unicus cujusdam mulieris filius octo annos ætatis totidemque gerens infirmitatis, excepto lingua et visu, omnium membrorum destitutus erat usu. Cui sanctissima Virgo in somnis quadam nocte visa est astitisse, omnesque nervorum retractusb resolvisse. Cumque ex hac membrorum solutione magna vociferari coepisset exclamatione, omnes in domo quiescentes nimio stupore perculsi, lectulo ejus advenerunt, omnibusque naturaliter compositis membris et erectis, eum velut exanimem invenerunt. Hic enim post unius horæ spatium in semet reversus, quid sibi visum esset circumstantibus innotuit; seque quantocyus cum oblatione ad tumulum sacræ Virginis deferri, patrem matremque instanter admonuit. Qui de sanitate filii gaudentes, in parando oblationem moram nescierunt: sed puero animali imposito, ipsi festinanter ambulando iter carpserunt. Tunc Deus, qui est in Sanctis suis vere mirabilis, ipsis iter agentibus occurrere permisit infortunium mali lacrymabilis: ut dum ex hoc sublevarentur, mira opera ejus eo plus manifestarentur. Cujusdam enim fluminis pontem transeuntibus jumentum gestans puerum de ponte prosiliit: et una cum puero aquis immersum per unam fere horam nusquam comparuit. Cumque irremediabiliter de filii perditione ejulatum emitterent ex anima cordisque contritione, Sanctamque Adelheydem clamarent impiam et crudelem, nulliusque meriti apud Deum; subito viderunt jumentum una cum sessore suo ad littus pervenisse illæsum. Tunc ejulatu flentium mox verso in hilarem vocem gaudentium, cœptum peragentes iter, in festivitatec S. Gereonis, dum sonaretur primum matutinalis officii, Vilikam venerunt: qui mox in ipso introitu mirabilia Dei propalaverunt. Quæ cum publice prædicarentur, ipso die sanctæ sodalitatis caterva gloriam Deo canebat hymnum spiritualis melodiæ.
29 Quidam a diabolo captivus, ad ejus tumulum est liberatus: qui quotquot annos supervixerat pro indicio suæ sanitatis censum illo detulerat. Quid plura? Omnibus signis, et virtutibus, quibus, excepta resuscitatione mortuorum, ullum sibi electum Dominus mirificavit, etiam hanc mundo manifestavit. Ipsi laus et gloria per infinita seculorum secula, Amen. a MS. Ultr. Edetis nomine, vermis etc. Surius solum: Mulier quædam, ulcere in cruribus dire vexata. — h Ita MS. Ultr. at Corsendoncanum reliquisse. — c Colitur S. Gereon, Martyr 10 Octob.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.