Cæsar Franciottus in historia sacra Lucensi, agens de S. Paulini basilica, testatur exstare isthic S. Barbaræ Virginis et Martyris aram, in cujus lapide hæc insculpta leguntur: Hic est corpus Æmiliæ dux. † xi. †. Anni Domini mcc primo mense Februarii fuit inventus. In tabula vero ante lapidem cum collocata ista habentur: Corpus Sancti Æmilii Ducis Temar. Superioribus annis apertum est altare, repertaque theca, cui cineres inclusi, ossaque, et thorax ferreus, ac vestis serica aureo limbo prætexta. Sancti hæc esse pignora argumento est, quod intra altare condita, quod in archivo ejusdem Ecclesiæ, út ait idem Franciottus, inter alios Sanctos, quorum isthic corpora sunt, Æmilius censetur; quod iterum idem inferius ostendit, dum Reliquias ipsas enumerat. In MS. quodam Carthusiæ Brurellensis, at non antiquo, hæc habentur: In Luca civitate, sanctorum Martyrum Marciani, Valerii, Ymiliæ. De S. Valerio egimus xxix Januarii. De Marciano nihildum aliud reperimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.