Multa a Majoribus nostris, laudabili pietate, ædificata fundataque xenodochia, peregrinis hospitio excipiendis. Pleraque in Belgio S. Julianum patronum venerantur, uti nosocomia S. Elisabetham Landgraviam, quæ XIX Novembris colitur. S. Juliani natalem quidam XII Februarii consignant, ut Petrus de Natalibus lib. 3, cap. 116. Maurolycus, Ferrarius in gener. Catalogo SS. Hic tamen in Catalogo SS. Italiæ, et in gen. catal. in Notis testatur celebrari in diæcesi Aquileiensi hoc die. Cujas fuerit, ubi et quando vixerit ait ignorari; addit tamen: Fieri potest, ut in Carnis, in quibus flumina intumescentibus aquis non sine manifesto discrimine transvadari solent, vixerit. De natali ejus solo, ætate, paricidii aut pænitentiæ loco, nihil nobis vel conjectare fas ducimus, cum in nullam partem argumenta occurrant. Nam illud de periculoso amnium apud Carnos trajectu, frivolum est: ubi non terrarum ejusmodi loca in fluminibus aliqua; quæ vel aquarum in gyrum revolutis vorticibus, vel citato fluctuum impulsu, vel incerto vado hærentibus saxis, vel, quod frequentissimum remur, dæmonum humanæ incolumitati et saluti invidentium malitia, transmitti qbsque periculonequeant?
2 Antonius Vincentius Domeneccus in Historia SS. Catalaniæ, scribit S. Julianum Hospitatorem pauperum in multis ejus provinciæ locis magnam obtinere venerationem, ac præscrim vico Barcinonensis diæcesis qui Del Fou dicitur, ubi ejus agitur celebritas XXVIII Augusti.
3 Vita ejus extat in Legenda Aurea Jacobi de Voragine ad 27 Janu. post S. Juliani Cenomanensis vitam. Eamdem recitat Vincentius Bellovacensis lib. 9, cap. 115. Petrus de Natal. lib. 3, cap. 116. S. Antoninus par. 1, tit. 6, cap. 23, § 4, Domeneccus loco citato, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ et alii.
4 Venatoris habitu apud Siculos pingi solere auctor est Maurolycus, qui 12 Februarii ita scribit: Item Juliani Hospitatoris, qui parentibus inopino casu peremptis, una cum uxore in fluvii transitu viatores hospitio et officio suscipiens veniam meruit, et caritatis operibus plenus, una cum ea quievit. Hic venator fuisse perhibetur, qualem picturæ repræsentant. Ast hic in Belgio ut miles, aut Nobilis, pingi fere consuevit, manu naviculam sustinens; adpicto subinde ad latus cervo.
Vita ex s. Antonino.
Cum Julianus quadam die venationi insisteret, ut juvenis et nobilis, et quemdam cervum repertum insequeretur, subito cervus vertens se ad eum dixit ei: Tu me sequeris, qui patris et matris tuæ occisor eris? Quod ille audiens obstupuit. Et ne hoc ei accideret, quod cervus ei dixerat, relictis omnibus discessit ad regionem valde remotam pergens, et cuidam Principi ibi adhæsit, et tam strenue et in bello et in palatio se gessit, quod Princeps ille a Militem eum fecit, et quamdam Castellanam nobilem viduam ei conjugem tradidit, castellum pro dote tribuens.
2 Interea parentes Juliani pro amore filii nimium dolentes, vagabundi ubique pergebant eum requirentes sollicite. Tandem ad castrum, cui Julianus præerat, pervenerunt. Tunc autem casu Julianus aberat. Uxor autem ejus eos videns, interrogavit quinam essent. Cumque illi omnia enarrassent, quæ filio accidissent, ipsumque ad quærendum discurrerent, intelligens illa hos esse parentes Juliani, utpote quia a viro suo hoc frequenter audiverat, honorifice eos recepit, eisque proprium cubiculum ad quiescendum tradidit, alium sibi lectulum parans. Mane autem facto Castellana ad ecclesiam pergit, parentes Juliani ut fessos in lecto suo quiescentes dimittens. Revertitur interea Julianus domum; thalamum autem ingrediens excitaturus uxorem invenit parentes ibi ibi dormientes. Sed ignorans parentes esse, suspicatus est uxorem suam cum adultero ibi jacere, unde silenter extracto gladio ambos occidit.
3 Egressus autem domum, obviavit uxori ab ecclesia revertenti. Qui interrogavit eam quinam essent, quos in lectulo suo reperisset. Indicavit illa eos esse parentes suos, quos dulcissime eum quærentes honoranter susceperat, et in suo thalamo collocaverat. Quod audiens quasi exanimis effectus amarissime flere corpit dicens: Hei mihi, quia dulcissimos parentes meos occidi! Quid faciam? Ecce impletum est verbum cervi, et quod evitare curavi de domo et patria recedens, in hoc impegi. Jam nunc vale soror mea dulcissima, quia de cetero non quiescam, quousque sciam Deum poenitentiam meam suscepisse. Cui illa, Absit a me dulcissime frater ut te deseram, sed quæ particeps fui tecum gaudii, ero et doloris et poenitentiæ simul. Ergo inde recedentes, juxta quoddam magnum flumen, ubi multi periclitabantur,b hospitale magnum construxerunt, ut poenitentiam suam ibi agerent, et transire volentes fluvium transveherent, ac pauperes hospitio reciperent.
4 Post multum temporis cum quadam nocte Julianus fessus quiesceret, et gelu intensum esset, audivit vocem lacrymabiliter lamentantem, Julianumque vocitantem ut eum transveheret. Quod ille audiens, concitus surrexit, et jam eum frigore deficientem inveniens, in domum suam portavit, ipsumque igne accenso calefacere studuit; postea in lectulum suum duxit, eum pannis operiens. Post paullulum qui sic infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus factus scandit ad æthera hospitique suo dixit: Juliane, Dominus me misit ad te, ad insinuandum quod tuam poenitentiam acceptavit; (erat enim Angelus Domini) etiambo post modicum in Domino quiescetis, sicque disparuit. Illi autem pleni eleemosynis et bonis operibus, non multo post animas suas Domino reddiderunt.c Ad honorem igitur ejus dicitur PATER NOSTER, vel alia oratio, ab aliquibus, ut scilicet detur eis bonum hospitium, et defendat a periculis.
a Pet. Principem militiæ.
b MS. Ultr. tugurium.
c Petrus de Natal. Et quia fuit pauperum peregrinorumque susceptor, inde a viatoribus pro bono invocatus hospitio, dicitur Julianus cognomine Hospitator. Titulus illius historiæ apud Bellovacensem est: De alio Juliano, pro quo dicitur Oratio Dominica.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.