Prædictiones. Curationes.
Eum videre valde desiderabat Anastasius, cujus fidei credita erat custodia sacrorum vasorum sanctæ Resurrectionis, eratque Chorepiscopus, fuitque simul discipulus et imitator S. Passarionis. Cum ergo teneretur tanto ejus videndi desiderio, a Phidob Joppes Episcopo, et Cosmæ, cujus munus erat custodire cruces, illam pulchram communicat cupiditatem. Cumque eos assumpsisset, quin etiam alium quoquec Phidum, Phidi Episcopi nepotem (erat autem is adhuc ætate juvenis, et in chorum Lectorum cooptatus, qui etiam Cyriaco monacho hæc tradidit et narravit) cum eis profiscitur ad magnum Euthymium. Postquam autem fuerunt jam prope Lauram, ab aliis quidem, cum nondum pervenissent, ignorabantur, Euthymio vero arcano quodam modo eos aperuit Spiritus.
Spiritus. Cum ergo statim vocasset Lauræ Æconomum Chrysippum, Sint, inquit, tibi parata, quæ sunt ad accipiendos hospites necessaria. Ecce enim simul cum fratre tuo ad nos venit etiam Patriarcha.
61 Cum autem ipsi jam advenissent, diviniore quadam contemplatione magnus correptus Euthymius, colloquebatur, et disserebat cum Anastasio, tamquam cum Patriarcha Hierosolymorum. Atque qui aderant quidem omnes admirabantur; Chrysippus vero ipse quoque obstupefactus, et ad aurem se inclinans Euthymii, Sed non est apud nos, inquit, Patriarcha, o venerande Pater; hic autem est sacrorum vasorum custos Anastasius. Vides quisnam sit ejus vestitus? ostendens ejus vestes, eæ autem erant splendidæ et sericeæ: quas quidem, inquit, non est fas Hierosolymorum Patriarcham induere. Dum aliquo autem tempore se repressisset senex, et veluti ad se rediisset, Sed mihi crede, fili, inquit; hunc vidi candida veste indutum, et quali decet indui Patriarcham, et existimo me non esse deceptum: Sed quod Deus præscivit, id ad finem quoque deducet. Sunt enim ejus dona sine pœnitentia. Ille ergo hæc quidem dixit multis audientibus, et consecutus fuit rerum eventus.
62 Terebon ille, qui erat genere Saracenus, cum uxore habitans sterili, non gignebat liberos, quod quidem plane efficiebat vitam ei minime vitalem, eratque caussa doloris minime tolerabilis. Accedit itaque aliquando cum uxore ad admirabilem Euthymium, rogans, supplicans, quid non faciens ex iis quæ possunt movere ad misericordiam, ut is ex natura solveretur defectus, etei aperiretur matrix ad pariendum. Ille autem cum ter eis injecisset signum Crucis, et deinde lapideum illum ventrem tegisset: Abite, inquit, læti in Domino. Is enim vobis concedit, ut cernamini patres trium filiorum. Illi vero in sermone, tamquam in re ipsa collocantes fiduciam, recesserunt plenigaudio. Jam autem partus quoque tempus advenerat, et primum quidem parit Petrum quemdam, patrem Terebonis, qui Euthymii familiaribus hæc vere et aperte narravit. Cum vero post hæc multum intercessisset temporis, veridicum Euthymii promissum alios quoque duos fratres præbuit Tereboni.
63 Frater erat in Laura, Romanus genere, nomine Æmilianus, qui bonam vitam exercebat, modestiamque ac moderationem vel maxime et ipsa amplectebatur adolescentia. Ei noctu aliquando, cum esset dies Dominicus, inimicus ex carne bellum grave commovit. Cui cum desperasset se posse perpetuo resistere, cessit et succubuit cogitationibus. Cum ita se haberet, et ab ea perturbatione animi obsideretur, mane sit obvius Sancto, venienti ad synaxim. Ex eo autem quidam teter odor exibat, qui gravem illam animi perturbationem illi Magno significabat. Cum eum ergo divinus esset odoratus Euthymius, et cognovisset insidias, increpat malum dæmonem, qui ei exhibebat molestiam. Et statim Frater quidem humi jacebat, seipsum convellens, lacerans et agitans, et spunam ore expuens.
64 Ad eum autem multi quoque convenerunt monachi. Cum itaque lumen Magnus jussisset afferri Euthymius, propterea quod esset locus obscurus et tenebrosus,d Videte Fratrem, o Patres, inquit eis, videte eum qui a puero vitam cum virtute instituit, et temperantiæ curam habuit: quod paullum succubuerit carnalibus cogitationibus, jacet nunc omnibus nobis lacrymabile spectaculum. Quare omni custodia unumquemque proprium custodire cor oportet, ne nos fallat per phantasiam aliquam obrepens inimicus, et in perditionis barathrum præcipitet. Si enim aliqua excitata in nobis absurda cogitatio fuerit, quæ nos ad turpem cupiditatem instiget; neque continuo debellare eam contendamus, sed solum propense in animum admittamus; non erimus a peccato immunes: verum licet corpore minime fornicemur, tamen ut jam animo moechati judicabimur.
65 Narrat deinde iis tale quid, quod sibi ab Ægyptiis quibusdam senibus relatum dicebat. Erat quid amin civitate, vitæ quidem apud omnes admirandæ habitus, qui et magnam sibi comparasse cum Deo familiaritatem credebatur: re vera autem frequenter se ipsum exulcerans occulto cordis motu, pravis cogitationibus assensum præbendo, ut quamquam non opere ipso, at cogitatione facile peccaret. Gravi tandem morbo corripitur, jamque ad ultimum redactus spiritum, animam agebat. Ingens tota urbe exoritur comploratio: plangit omnis ætas: cuncti pro eo si fieri possit, emori exoptant, satius rati id subire, quam viri celeberrimi excessum spectare. Interea contemplativus quidam urbem ingreditur, gravem illum ac publicum luctum animadvertit, audit populum cum ululatu eum ita inclamantem: O Sanctus! o Pater! o Salvator noster, cujus ad Deum deprecatione salvandi eramus! Quæ nobis reliqua spes erit salutis? Quæ post eum securitas? Hæc ille audiens et spectans, ad eum et ipse sedulo properat, impulsus precationis aut benedictionis alicujus ab eo consequendæ desiderio. Ut vero propius accessit, cernit quidem primores civium, sacrum Clerum, ipsum quoque Episcopum, omnes facem manibus gestantes, ac corporis pompam præstolantes. Ut vero turbam nonnihil submovit, et ad jacentem est ingressus, reperit eum paullum adhuc spirantem, cernit vero internis oculis spectaculum et visu horridum, et auditu luctuosum. Videbatur enim sibi videre ignitum quemdam tridentem ad illius cor penetrare, atque inde animam (eheu) violente et crudeliter evellere, deinde et vocem cælitus audire: Quemadmodum anima illa ne diem quidem unum me sivit quiescere, ita nec tu cessabis eam dilaniare, crudeliter discerpere, excruciare.
66 Cum hæc præsentibus Fratribus retulisset Euthymius, monere deinde eos cœpit, suadens ut attenti essent et semper ad animæ excessum parati. Æmilianus nobis, inquit, hic exemplo sit: quem ideo Deus permisit ita fede et miserabiliter in omnium oculis ab turpitudinis sævo dæmone opprimi, ut vos meliores efficiamini, et ex ejus supplicio lucrum reportetis. Ceterum Deum, inquit, rogemus, ut is a talibus liberetur insidiis. Et ille quidem statim pro Fratre est precatus. Locus autem fuit statim totus tetro odore plenus, veluti ardentis cujusdam sulphuris: et tetrum illum odorem vox est consecuta, Ego sum, dicens, spiritus fornicationis, et deinde surrexit Frater temperans et sanæ mentis, ut qui ex ipso tempore sit ipse factus, sicut divinus Apostolus, vas electionis.
a Hic Phidus subscripsit Concilio Ephesino an: Ch. 431.
b De portu hoc Palzstinæ etiamnum celebri, agit pluribus Quaeresmius lib. 4, peregrinat. 1, cap. 1.
c De hoc infra saepius, polissimum cap. 20. Factus est tandem urbis Doron Episcopus, num. 122.
d Sequentia desunt in Lipomano et Surio. Ex Græco MS. a nobis inserta.
e Hæc non in Ægypto sed apud S. Euthymium peracta asserunt Menæa et Nicephorus supra proleg. num. 6 et 11.
Pluvia cælitus impetrata.
Circa illud autem tempus cum terra laboraret siccitate, propterea quod non plueret, adeo ut esset quidem cœlum super caput, prout dictum est, æneum, terra autem subtus ferrea; et quæ erant in Laura cisternæ, essent intus aridæ et plenæ pulvere; valde afflictabantur Fratres, et cum magno accedentes Theoctisto, magnum rogabant Euthymium, (sciebant enim, quanta ejus esset apud Deum fiducia) ut cœlum per preces aperiret, et illinc aquam ad eos deportaret, qui siccitate mirandum in modum laborabant.
Jerem. 4. 18. Ille autem id non in animum inducebat, eam rem vocans Dei disciplinam et inflammationem invectam propter peccata. Viæ enim tuæ, inquit divinus Hieremias, et tua studia hæc tibi fecerunt, et propterea forte ne me quidem exaudiet rogantem ejus benignitatem. Ne ores enim, inquit rursus idem Propheta, pro hoc populo, et ne roges pro eis, quoniam te non exaudiam. Et hæc quidem divinus Euthymius, differens de eo Deum rogare, propter suam insignem modestiam.
68 Cum autem intenderetur flagellum, siccitasque et pluviæ invalesceret defectus; et deinde etiam vici, qui erant circumcirca, graviori premerentur necessitate; quoniam erat dies octavus sanctorum Theophaniorum, et jam advenerat dies præsinitus, quo is exibat in vastam solitudinem, innumerabilis quidem ad eum confluit multitudo, cruces habens in manibus, et a Kyrie eleyson, id est, Domine miserere, de more, non ore solum, sed labris quoque cordis invocans. Ille autem illorum flexus precibus, ad eos egreditur, Mihi quidem, dicens, o filii, nulla est ad Deum fiducia, et eum libere alloquendi audacia, ut qui sim peccator, et plus quam ullus alius ejus opus habeam clementia; et maxime tali ejus in nos iræ tempore, nimiæ fuerit meæ audaciæ, Deo preces offerre, qui, ut ait divinus Esaias, dat panem afflictionis et aquam angustiæ: qui aperiet, et non erit qui occludat: et claudet et non erit qui aperiat. Peccata enim nostra interipsum et nos separant. Inquinavimus ejus imaginem, templum polluimus, servimus libidinibus et variis voluptatibus, invidiæ et avaritiæ hæremus, ei exosi evasimus, dum alterum odimus. Verumenimvero quoniam benignus et clemens est nobis Dominus, qui sola indiget occasione, et abunde protinus omnem effundit misericordiam, supplices ei procidamus, et eum vehementer oremus: et scio fore, ut nobis ignoscat, et quod suum est faciat, et nobis decernat irrigationem, et nostri paternam curam gerat. Est enim prope Dominus omnibus invocantibus eum, inquit divinus David, in veritate. Eo autem adhuc loquente, illi veluti una lingua et voce respondentes, Ipse, dixerunt, ora pro nobis, o Pater venerande. Voluntatem enim eorum, qui ipsum timent, facere novit omnino Dominus. alque uberem pluviam impetrat:
69 Cum hæc et quæ sunt ejusmodi, non posset divinus despicere Euthymius, et populo quidem præcepisset, ut intense orarent, ipse autem assumpsisset ex monachis eos qui erant præsentes, ingreditur cum ipsis oratorium: cumque seipsum humi projecisset, Deum orabat cum lacrymis. Deus vero exaudiit orationem, statimque audiebatur quidam sonus vehementis spiritus, et aer implebatur nubibus, et erumpebant tonitrua, vehemensque magno impetu cadebat pluvia, et affluentibus aquis terra inebriabatur.
70 Cum ille ergo humo surrexisset, et se turbis ostendisset: Ecce, inquit, Dominus vestris precibus exauditis, visitavit terram sua visitatione, et ejus sulcos inebriavit, et ut eam ditaret, multiplicavit. Benedicet autem coronam anni hujus supra alios, et implebuntur quidem campi pinguetudine; pinguessent vero speciosa deserti, et valles multiplicabunt frumentum, et accingentur colles exultatione. Ille autem cum hæc dixisset, dimittit multitudinem, mox vero secutus quoque est eventus prædictionis, et terra lætata est, in suis visceribus germinans. Illa certe vehemens pluvia usque adeo deorsum cecidit, ut eum diu prohibuerit, quo minus secederet in solitudinem. Quid ergo? Hæcne sufficiunt ex bonis Euthymii? an piis damnum animis efferemus, si bonorum illius factorum reliqua prætermiserimus? sunt ergo illa quoque narranda, quæ mihib Joannes, Silentiarius, inquam, et Episcopus, etc Thalelæus Presbyter (ii autemd adhuc in Laura B. Sabæ se exercentes adsunt) tradiderunt.
a Usum antiquum Litaniarum defendit Nicolaus Serarius naster duobus libellis Litaneuticis. Kyrie eleyson eadem ratione in Actis S. Stmeonis Stylitæ supra 5 Januarii usurpatur.
b Vitam S. Joannis Silentiarii dabimus 13 Maii, de Cyrilli cum eo familiaritate actum in proleg. num 9, de ætate num. 12 et seqq.
c Est hic Thalelæus Cilix, qui sexaginta annos transegit in vita monastica, numquam flere desistens, dicensque jugiter: Tempus hoc nobis ad pecnitentiam indultum est, et valde requiretur a nobis, si illud neglexerimus. Ita Moschus cap. 59. Alius ab hoc est Thalelæus Cilix, qui integro seculo antiquior prope Gabalam in Syria vitam monasticam decennio exegit, quem celebrant Menæa 27 Februar. et Theodoretus, qui eum invisit, in Philotheo cap. 28, ad quem locum Rosweydus num. 81, utrumque confudit. Alius denique Thalelæus Martyr est in Menæis 20 Maii, cujus martyrio relato lib. 1 Viridarii sacri ex tribus hisce Thalelæis unum facit Raderus. Verum hic Martyr vixit sub Numeriano, ab aliis omnino distinctus.
d Circa an. Ch. 854, imo S. Joannis Vitam adhuc viventis scripti an. Ch. 557. Vide proleg. num. 18.
Defensio fidei et Synodi C halcedonensis.
Dicebant enim, quod et multis aliis et ipsi quoque divino Patri Sabæ hic vir admirabilis fuit admirationi: quod scilicet, cum tanta esset ejus moderatio et lenitas, pro rectis Ecclesiæ dogmatibus tantum zelum attulerit, ut idem re vera esset mitis et pugnator: et ut semel dicam, adversus omnes quidem, qui non recte sentiunt, magno erat et ardenti zelo; maxime autem Manichæos, et eos qui nugas tuentur Origenis. Qui cum multi tunc essent in locis, qui sunt circa Cæsaream, et ad ipsum etiam venirent pietatis prætextu, erat tamquam leo adversus vulpes, sermone inexpugnabilis, et qui sustineri non poterat; quæ ex divinis scripturis sumebantur, demonstrationibus eos valide comprimens et suffocans; et, ut ait Hieremias, ut ipsi ex gloriatione afficerentur pudore efficiens, quæ apud eos fabulis jactatur præexistentiam et restitutionem omnibus viribus evertens et deprimens. Quinetiam adversus eos, qui Arii et Sabellii laborabant insania, ingentis erat spiritus, et eos, ut ait Propheta, perfecto persequebatur odio.
72 Septuagesimo autem et a quinto anno ætatis magni Euthymii, congregata fuit Synodus Chalcedone, in quam omnes fere totius orbis terrarum undique conveneruntb Pontifices. Eos enim ad conveniendum vocabant, quæ Ephesi scilicet innovata fuerant, a Dioscoro, inquam, Alexandrino, quem simul cum iis, qui illius tuebantur dogmata,e sacris ejicunt catalogis, et accuratum fidei decretum exposuerunt. Ei autem synodo insignis quoque Euthymii discipuli intererant,c Stephanus Jammiæ, et Joannes Episcopus Saracenorum, cum Petrus quidem jame vita excessisset; qui eum autem secutus estd Auxolaus, Dioscoro accessisset, et ideo magno (proh dolor!) Euthymio invisus vitam finiisset. II ergo, Stephanus scilicet et Joannes, cum Synodo interessent, postquam fidei decretum jam erat mandatum litteris, iter statim arripientes, quam potuerunt celerrime accedunt ad Euthymium. Quanam de causa? Volentes scire, an ipse quoque consentiret iis, quæ scripta fuerant. Non mediocriter enim eos terrebat id, quod Auxolao acciderat: neque sciebant an assentirentur, an differrent, priusquam scirent illius sententiam. Postquam autem ille legisset, et quæ scripta erant, recte se habere invenisset, et concinere rectæ regulæ veritatis, pervasit repente fama totam solitudinem, quod magnus quoque Euthymius sequatur Synodum Chalcedonensem.
73 Hoc autem omnes propemodum monachos ad eam attraxisset, nisi quidam e Theodosius, habitu quidem monachus;f moribus vero præstigiator importunissimus, et mente corruptissimus, veniens in Palæstinam, cum de dicta Synodo quædam improbe confinxisset, quod everteret quidem dogma rectæ fidei, introduceret autem vel potius revocaret dogmata Nestorii, cepissetg Eudociam, quæ tunc versabatur inh Palæstina. Per ipsam autem induxit omnes monachos: et deinde etiam Sedem Hierosolymitanam inverecunde, (o justitia) et impudenter i invadit, et cum ex potestate accepisset facultatem, bellum gerit adversus divinos canones et leges: hincque factum est, ut homines probi et moderati, a Sedibus et sacris expellerentur, et k nonnulli etiam ab eo interimerentur, et manus sceleratas l Pontificum sanguine (proh dolor!) pollueret: malefici autem et præstigiatores, et pestes, et carceribus potius digni quam Sedibus, sacrorum interpretes crearentur et Sacerdotes, et apud hunc sceleratum et exitiosum hominem magnam assequerentur potentiam.
74 Cum vero ipse sic haberet omnes monachos a se pendentes, et eos duceret quo vellet; ii soli, qui erant magni sectatores Euthymii, fugiebant ejus communionem, tamquam aliquod scelus et piaculum. Quoniam autem eum quoque tentabat impius Theodosius et ad se accersebat, illo ne ipsius quidem sermonem audire sustinente, rursus ad eum mittit legationem, m Elpidium et n Gerontium: quorum unus quidem magni Passarionis, alter autem B. o Melanes erat successor, rogantes ut si ad ipsum nollet venire, convenirent tamen uterque in locum aliquem, et de iis, quæ uterque haberet, inter se dissererent. Ille vero ad hæc graviter exclamans, Absit, inquit, ut aut injuste fuso sanguini Sacerdotum, aut hæresi communicem cum Theodosio. Illi autem, Sed necesse est, inquiunt, ut tu communices Nestorio, quoniam et is duas tuetur naturas: quod quidem ne in hodiernum quidem diem ab aliquo accepimus, et eum secuta est Chalcedonensis Synodus.
73 Magnus autem respondens Euthymius, Quæ ab ea quidem Synodo sunt statuta, nondum inquit singulatim consideravi omnia: sed quod attinet ad decretum ab eis expositum, non possum ea, quæ illi visa sunt, reprehendere. Statuit enim ipsa quoque sequi sententiam trecentorum decem et octo sanctorum Patrum, qui Nicææ convenerunt: et suadet amplecti Synodum centum et quinquaginta Patrum, qui congregati fuerunt Constantinopoli: et jubet eos sequi, qui Ephesi convenerunt adversus impium Nestorium: Cyrillum autem Alexandriæ Episcopum sibi adjungit, tamquam qui sit ejusdem sententiæ, et rectæ sententiæ fatetur esse Magistrum: Deiparam sanctam Virginem libera lingua nominat, et unigenitum Dei filium ex ea natum esse asserit; sine tempore quidem et sine corpore ex Patre, in tempore autem et secundum carnem ex matre, unum Christum, qui a nobis inconfuse, immutabiliter, citra divisionem in duabus naturis cognoscitur; et propter eos, qui audent quamdam inducere divisionem in inexplicabili et arcana unione, quæ in hypostasi seu persona facta est in utero; et eos, qui per conversionem dicunt carnem factam esse Dei Verbum, et unigeniti carnem asserunt esse ejusdem essentie cum divinitate; et alioqui propter eos, qui non confitentur verbi factam esse carni unionem in hypostasi, sed per confusionem et coalescentiam, et deinde etiam σπονοσίωσων, hoc est, simul junctam essentiam, impie et prodigiose affirmant, qui quidem divinitatis et carnis dicunt unam fuisse naturam; adeo ut si ea spectentur, quæ ab illis dicta sunt præter rationem, non possit servari id, quod est Christi patibile, propter divinitatis impatibilitatem; neque id quod est impatibile, propter patibilitatem ipsius humanitatis. Convenienter ergo instituto hujus rectæ sententiæ, illud, in duabus naturis, decreto additum est a Synodo: non tamquam seorsum et per partes Christum dividens, sed eumdem in utroque confitens, et utrumque in eodem.
76 Hæc persequente Euthymio, laudabat quidem Elpidius, et fatebatur recte habere, quæ dicta fuerant, etiamsi non recesserit a communione Theodosii, et statim ostendit mutationem. Gerontius autem manebat in eadem sententia: et sic reversi, minime inter se consentientes, Theodosio responsa annuntiant. Cum ille vero hæc audiisset, quoniam in Palæstina jam omnia obtinebat, majus studium adhibebat, ut eum in suam nassam traheret: magnoque Euthymio assidue tendebat laqueos, et eum inescabat, et quotidie aliquos ad eum mittebat, qui bona scilicet suaderent et utilia, nempe ut discederet ab iis, quæ recte et pie sibi visa fuerant; Theodosio autem assentiretur, et amplecteretur illius communionem. Ille vero, quod ii quotidie venirent, ægre ferens, quid facit? Cum qui sub ipso erant, omnes Fratres convocasset, et eis præcepisset, ut diligenter caverent, ut nullo modo cederent, nec assentirentur malæ Theodosii sententiæ; sed potius ora obstruerent eorum qui sic sentiunt, et pro viribus deducerent ad veritatem; nunc quoque recedit in vastam solitudinem, cum effecisset, ut multi quoque alii imitarentur secessum.
77 Erat autem illic quidam magnus Anachoreta, qui nuper quidem venerate Lycia, vocabatur vero p Gerasimus: qui cum omne vitæ institutum, quod monachos decet, in patria ostendisset, quoque passus erat sudores adversus spiritus nequitiæ. Is ergo cum pulchre exerceretur in ea, quæ est ad Jordanem, solitudine, et sæpe dæmones percuteret, pulsatur ipse quoque, vel potius supplantatur ab eorum improbitate, et abducitur ab hæreticis. Cum autem ab omnibus fere anachoretis audiret de Euthymio, iisque, quæ de eo sermone celebrabantur, aures haberet oppletas, aliquando ad eum venit in Ruban: cumque cum eo diu esset versatus, et illius linguae bibisset fluentum suavissimum, veluti quemdam morbum evornit hæresim, et ad sanam fidem revertitur, quod deceptus esset, magna ductus pœnitentia; et cor vanis corruptum sermonibus, doloris stimulus castigans et puniens. Hunc autem ipsum alii quoque consecuti sunt anachoretæ, q Petrus cognomine Gournitis, et Marcus, et Julon, et Silvanus: et ipsi quoque Theodosii noxiam sectabantur communionem.
a An. Ch. 451, cæpta est 8 Octobr. et post 13 sessiones absoluta 1 Novemb. Dicitur annus Euthymii 75, cum revera tantum esset 74, quod a Septembri annum inchoarent Orientales, isque principium contineret anni illius 78.
b Sexcenti et triginta.
c Uterque subscripsisse legitur Actioni 1, 2 et 6, ubi Joannes dicitur Episcopus ἐθνους Σαβραχηνών.
d Auxolaus hic interfuit synodo Ephesinæ II reprobatæ, et adversus S. Flavianum, una cum Dioscoro, subscripsit. Hæc produnt Acla Ephesina, quæ intexta sunt synodo Chalcedonensi sub finem Actionis primæ.
e De Theodosio hoc agit Evagrius lib. 2, cap. 5. Nicephorus lib. 15, cap. 9.
f Hic a suo proprio Episcopo in maleficiis deprehensus, expulsus fuit monasterio; et quod, dum forte Alexandriæ versabatur, adhæserat Dioscoro, et multis, utpote seditiosus, verberibus dilaceratus, cameloque maleficorum more impositus, circum urbem ductus fuerat. Ita Evagrius eumque secutus Nicephorus.
g Viduam Theodosii Junioris Imperatoris, de cujus conversione doctrina, conjugio actum est 8 Januarii in Vita S. Altici num. 40.
h Ul vitam a strepitu quietam tranquillamque duceret, cujus contrarium experta est, in Euthychianam hæresim seducta. i Intrusus in Cathedram ipso festo Resurrectionis an. Ch. 452, cum Juvenalis Constantinopolim petiisset. k Inter hos fuit S. Athanasius Diaconus, de quo agit Martyrol. Roman. 5 Julii. l Ex his S. Severianus Episcopus Scythopolis, qui colitur 21 Februar. m Elpidius præxat monasterio S. Passarionis, cum S. Sabas Hierosolymam veniret, ab eoque est missus ad S. Euthymium. Ita Cyrillus in Vita S. Sabæ. n Hic Gerontius adnodum perlinax permansit in hæresi, duzque celerorum fuit. o Est hæc Melane, aliis Melana, et Melania junior, cujus vitam dabimus 31 Decemb. ubi plura de monasteriis, etiam virorum, ab ea Hierosolymis extructis. p De S. Gerasimo agenus 5 Marlii. Ejus virtutes describuntur infra cap. 15, apud Moschum in Prato Spirituali cap. 107 et 141, et in Vita S. Sabæ et S. Quiriaci. q Monasterii Abbatis Petri juxta Jordanem meminit Moschus cap. 16, 17 et 18, sed an hujus, non definimus.
Missæ sacrificium. Communio.
Cum autem a secundus post hæc annus intercessisset, clam hominibus quidem discedit Theodosius; a Ruban vero ad Lauram redit magnus Euthymius, et aliquando quidem uno sabbathorum, ille quidem Deo ministrabat, et ei incruentum obtulit sacrificium; Domitianus autem adstabat ad dexteram cum mystico illo ventilabro. Cum vero jam esset concinendum Trisagium, Terebonque Saracenus, et Chrysippi frater Gabrielius, alter quidem prope, alter vero stans inter aram, (o magnam Christe tuam in Euthymium gratiam!) vident ignem, veluti in quodam diffusum linteo, desuper descendentem, quin etiam ipsum magnum Euthymium, et cum eo Domitianum intus complexum, sic circa ipsos permansisse ab initio trisagii usque ad completum sacrum ministerium. Terebonem autem ait metu correptum et exteritum ab ara recessisse, et non ampliusb audacter temere esse ingressum adyta; sed in templi constitisse vestibulo cum magna in synaxi reverentia, ut mihi postea narravit Cyriacus Anachoreta, qui hæc audierat a Terebone et Gabrielio, qui viderant.
79 Non hoc autem solum, sed hæc quoque mihi retulit de Gabrielio, quod esset quidem natura eunuchus, post viginti vero et quinque annos accedebat tunc primum ad synaxim Fratrum. Præterea hoc quoque renuntiatum est a Patribus, a Deo datum esse Euthymio, ut internos animi motus ex externo adspectu veluti per quoddam speculum intelligeret, et accurate cognosceret, et cum quibusnam quisque decertaret cogitationibus, et quasnam quidem superaret, a quibusnam autem maligni instinctu superaretur.
80 Aiunt vero eum quoque aliquando dixisse quibusdam Fratribus, qui cum eo seorsum versabantur, quod sæpe videret terribilem Angelorum visionem una secum Deo ministrantem et sacra contractantem, et quod in Dominici corporis sumptione aliquos quidem ex iis qui accedebant videret ab ipsa illuminari, aliquos autem veluti obscurari et morte affici, quicumque scilicet erant indigni ea luce et splendore. Quamobrem non cessabat testificari Fratribus, et illud Apostoli optime admonere, ut unusquisque attendat et seipsum probet, et sic cum tremore sumat panem et calicem: cum bene sciat is, qui accedit, quod judicium sibi comedit et bibit, qui ea indigne sumit. Propterea enim statim quoque, cum hoc primum offert Sacerdos sacrificium, multitudinem veluti præmunit et jubet ut caveat, Sursum habeamus corda, eis acclamans: et cum ab illis promissum acceperit, sic audet deinceps offerre oblationem.
81 Qua etiam perfecta, ille etiam rursus manus in cœlum tollens, et quasi iis ostendens esse dispensatum pro nostra salute mysterium, clara voce sic dicit: Sancta sanctis, perinde ac si dixerit quispiam: Quandoquidem ego sum homo, æque ac vos, patibilis, ignorans quemadmodum unusquisque vixerit; propterea hoc ante aperte testificor, et hanc communem probationem vestræ suggero conscientiæ: Si quis captus fuit ab odio, et injuriæ acceptæ recordatione; si quis ab invidia, aut ira, aut superbia; si quis a maledicto, aut a turpi sermone, aut ab improba cupiditate, aut ab aliquo alio vitio fuit comprehensus; ne prius accedat, quam per pœnitentiam a scelere fuerit expiatus. Hæc enim sancta, inquit, non profanis, sed sanctis exhibitentur. Quicumque ergo vestræ confiditis conscientiæ, ad eum accedite, et illuminemini, et vestri vultus nequaquam pudore afficiantur. Sed nescio, quo modo dulcedo doctrinae Euthymii me vel nolentem assumens, præcedentium abrupit consequentiam, et ut induceretur perturbatio, propemodum effecit. Necesse est ergo, ut vos narrationem revocetis rursus in memoriam.
a Menses 20, seditiosus Theodosius tyrannidem in Sede Hierosolymitana exercuit, et ad montem Synæum profugit. Nicephorus.
b Quia vir ipse conjugatus crat.
Eudociæ Imperatricis ab hæresi ad orthodoxam fidem reductio.
Capta ergo fuit, ut jam ante ostendimus, improbi Theodosii laqueis Beata Eudocia, et a Catholica communione sejuncta, et de cetero toto studio contendebat adversus Orthodoxos. Induxit autem omnes quoque monachos, qui habitabant in solitudine et in sancta civitate; et persuasit ut eadem, quæ illa, tuerentur et probarent. Postquam vero justitia aggressa est Theodosium, et ille quidem procul abest, Juvenalis autem suam Sedem recipit, et ea dissolvuntur quæ Ecclesiis afferebant molestiam, a Valerii fratris etb Olybrii generi sæpe mittuntur litteræ ad Imperatricem Eudociam hac de caussa, ut Eutychianistarum relicta communione, sequatur ea quæ decreta fuerunt ab Ecclesia Catholica. Illa autem primum quidem cunctabatur, et differebat mutationem; neque sciebat quemadmodum dimitteret ea quæ sibi visa fuerant.
83 Postquam veroc in Thracia intellexisset suumd generum fuisse interemptum,e filiamque et ejus filias esse in potestate hostium, et captivas abduci Carthaginem, corde valde sauciata, et rerum carissimarum amissione ea esse repensa arbitrata; invenit calamitatem magistram ejus quod recte habet. Ipsa enim, inquit, tua disciplina me docebit: et ad rectam et veram fidem per illam deducta, statuit deinceps viris divinis vacare, ab eis instructa, et utens ducibus ad salutem. Et ideo Anastasiumf Chorepiscopum cum quibusdam aliis, qui ei inserviebant, mittit Antiochiam adg Simeonem Κιονίτην, id est, in columna habitantem, qui erat multo altius sublatus virtute, quam columna, et vere totius orbis miraeulum; ei scopum cordis per litteras significans, rogansque ut ab illo rursus acciperet, quænam sua esset sententia. Quidnam autem respondit? Scias, inquit, quod malignus videns opes tuarum virtutum, expetitiv te ut cribraret sicut triticum, et per pestiferum illum Theodosium piam ac religiosam tuam corrupit animam. Sed esto bono animo. Non enim defecit fides tua. Mihi autem succurrit hoc valde admirari, quod cum sit tibi fons propinquus, ipsum quidem despicis, procul vero quæris eamdem aquam haurire. Habes autem divinum Euthymium, cujus sequens doctrinam, non aberrabis a salute.
84 His auditis, non fuit negligens Eudocia, neque supina in boni inquisitione. Sed cum statim de viro inquisiisset, et intellexisset ei esse constitutum non ad civitatem aliquam accedere; turrem in solitudine, quæ vergit ad Orientem, in altissimo ædificat promontorio, quod non plus quam triginta stadia distat a Laura. Et illa quidem in eam ascendit, ut, nullo prohibente,h frueretur ad satietatem doctrina Euthymii. Statim autem mittit ad eum quærendum Cosmam Crucis custodem, et qui a me superius dictus est, Anastasium Chorepiscopum. Illi autem cum ardenti mandato æque vehemens ad parendum studiom attulissent, in Lauram quidem protinus perveniunt. Cum vero accepissent eum non adesse, sed jam diu ante transiisse ad Ruban, ne sic quidem a cœpto destiterunt: sed cum simul Beatum accepissent Theoctistum, ad eum abeunt, et eum vehementer simul orant et obsecrant et tandem persuadent, ut ad Turrim veniat, ubi nunc est ædificatum i Scholarii monasterium.
83 Cum eum autem vidisset Imperatrix Eudocia, non leviter adspexit, sed ut qui æstate aquam sitit, et ad illius pedes præ gaudio procidens, Nunc cognovi, inquit, quod Deus me visitavit. Ille autem cum eam solita impertiisset benedictione, Sed oportet, inquit, o filia, te tibi deinceps attendere, et in futurum diligenter cavere. Nam quoniam vel parum abducta fuisti
S. Sabæ tirocinium. S. Gerasimi virtus.
fuisti una cum Theodosio, propterea tibi molesta evenerunt in rebus carissimis. Sed ut per totam vitam abstineas ab hac a ratione aliena contentione, oportet te præter tres sanctas et eccumenicas Synodos, nempe Nicænam, quæ convenit adversus Arium, et Constantinopolitanam, quæ ipsa quoque congregata fuit adversus Macedonium, et Ephesinam prius adversus Nestorium, accipere etiam decretum, quod fuit editum ab ea, quæ nunc fuit congregata Chalcedone: et cum te separaris a communione Dioscori, Juvenali Hierosolymitano Archiepiscopo omnino communicare, et cum eo omnino consentire.
86 Cum hæc quidem dixisset, et precatus esset pro Imperatrice, et deinde ei vale dixisset, recedit. Illa autem statim re ipsa est executa ea, quæ mandata fuerant: sanctamque ingressa civitatem, Juvenali et Catholicæ communicat Ecclesiæ, magnamque et frequentem inducit multitudinem monachorum et laicorum, ut quæ sicut dissensionis, ita etiam communionis optimum fuit exemplum. Quorum fuit etiam unus Archimandrita Elpidius. Nam Gerontius cum in malo maluisset consenescere, non sibi solum, sed multis quoque aliis fuit caussa interitus. Cui viam similem et similiter ducentem ad exitium duo quidam ingressi sunt Elpidii conventus k Marcianus et l Romanus: et construxit uterque monasteria; unus quidem circa sanctam Bethleem, alter vero in vico m Theocorum.
87 Et beata quidem Eudocia accersite Laura Fratres custodis Crucis, nempe n Chrysippum et Gabrielium, et efficit ut ördinentur Presbyteri. Et Chrysippus quidem cum fuisset in presbyteratu insignis, reliquit scripta digna quæ mandentur memoriæ. Gabrielio autem committit præfecturam monasterii o Stephani Protomartyris. p Bassa autem pia et Dei amans, cum Andream fratrem Stephani Jamniæ Episcopie Laura accersivisset, eum pastorem efficit et præfectum monasterii, quod ab ea fuerat ædificatum; ædificatum autem fuerat in nomineg Menæ Martyris. a Græce Δλερτον. Ejus meminit Nicephorus lib. 18, cap. 12, per quem et Olybrium, ambos Patricios, Eudocia reconciliata est S. Pulcheriæ Imperatrici, de qua agemus 10 Sept.b Olybrius populi Romani Princeps, ex urbe Roma a Genserico Rege Wandalorum capta Constantinopolim profugus, erat apud Marcianum Imperatorem. Huic desponsata tum erat Placidia, neptis Eudociæ, filia Valentiniani Imperatoris ex Eudoxia Eudociæ filia. Evagrius lib. 2, cap. 7. Nicephorus lib. 18, cap. 11. Olybrius dein Marciano et Festo Coss. Indictione X, an. 472. Anthemio in Imperio Occidentali substitutus, septimo mense imperii sui vita defunctus est. Marcellinus in Chron.c Græce ἐν θράχη, mendum, reponimus ἐξ θράχες, ex Thracia, scilicet intellexisset.d Valentinianus Imperator, dolo Maximi in Campo Martio confossus est XVI Calend. Aprilis an. Ch. 485.e Eudoxia in necem Maximi Gensericum in Italiam evocarat, a quo Urbe capta ipsa etiam captiva in Africam abducta est cum duabus filiabus, quarum altera desponsata Olybrio, cum matre Constantinopolim remissa est an. Ch. 462. Altera Eudocia nupta Ilunerico Genserici filio, ei Hildericum peperit. Tandem clam dilapsa, in loca sancta profugit an. 472, et sepulcrum aviæ Eudociæ longe post exosculata est.f Absolute Episcopus dicitur a Nicephoro lib. 18, cap. 13, ubi eadem hinc narrat.g De S. Simeone Stylita actum 8 Januarii.h S. Sabas venit ad quemdam montem, ubi quondam B. Eudocia commanens virtutes magni Euthymii imitabatur. Ita Cyrillus in Vita S. Sabæ ex interpretatione antiqua MS. cui consentit MS. Græcum, licet perperam apud Lipomanum et Surium in tribus editionibus legatur celeberrimi Theodosii doctrinæ fructum percepisse: quorum mala lectione seducti, id supra 11 Januar. ad vitam S. Theodosii num. 20, in prolegomen, annotaveramus. i Extructum id a S. Saba. Ejus meminit Moschus cap. 178 k Marcianus hic infra num. 123 sustulit schisma. l Romani et Gerontii in pertinacia exitus infra narratur num. 123 et 124. m MS. Græcum θεόων, infra num. 124. Thecorum in vita S. Sabæ Thecoum. ex cujus ruinis Laura nova deinde fuit extructa. n De his infra num. 103. o Infra num. 99, templum S. Stephani curat dedicari. Distabat ab urbe Hierosolyma non stadio integro teste Evagrio lib. 1, cap. 22, quo in loco saxis obrutus putatur. Nicephorus lib. 14, cap. 30. p B. Bassa semper Eudociæ, ut eadem secum in religione sentiret, molesta erat. Ita Nicephorus lib. 18, cap. 13. Erat Bassa Abbatissa monasterii Hierosolymis, ad quam Pulcheria scriptis, monuituqe fallacias Theodosii Pseudoepiscopi evitandas. Exlat ea epistolae Græcis Latine reddita a Baronio tomo 6, an. Ch. 483, num. 17, et seq. q De S. Menna Martyre agemus 11 Novemb.
S. Sabæ tirocinium. S. Gerasimi virtus.
a Octogesimo vero et secundo anno ætatis Euthymii,b accedit B. Sabas, cum adhuc esset juvenis, et nec barbæ quidem primam haberet lanuginem, quæ genas contegeret, rogatque ut sub eo maneret, et sub eo se in virtute exerceret. Ille autem primum quidem accipit, Domitiano vero tradit discipulo. Deinde cum eum accersisset, Non oportet, o fili, inquit, te, cum sis adeo juvenis et imberbis, in Laura versari. Magis enim expedit, ut qui tales sunt, vitam degant in cœnobio. Cum hæc dixisset, per quemdam ex Fratribus eum transmittit ad B. Theoctistum, dicens: Accipe adolescentem, et diligenter sub te simul exerceatur et educetur. Nam ut mihi videtur, in exercitationis instituto, et in recte factis erit insignis. Atque ille quidem hæc de Saba prædixit, prædictionem autem congruens quoque consecutus est exitus. Non est enim nunc, non est, non urbs, non regio, non solitudo, in qua illius divini viri res non celebrentur, et simul ei qui dicit, et iis qui audiunt, voluptatem afferant. Quorum quidem non par est in transitu meminisse inter res gestas Euthymii: sed si Deo placuerit, de iis opus integrum conscribemus, quando quidem neque pium est, neque sanctum, gentilium quidem vitam apud externos columnis honorari et scriptis; nos autem tam præclara facta virtutis digna judicare silentio, et æterna damnare oblivione.
89 Oportet autem etiam de magno tractare Gerasimo, et quales ipse dederit regulas et formas iis qui sub ipso exercebantur, et veluti condimentum attexere narrationem, quæ magnam utique habet utilitatem. Hic ergo magnus Gerasimus, quic Jordanis solitudinis civis fuit simul et patronus, cum maximam illic Lauram, quæ non pauciores, quam septuaginta anachoretas habebat, construxisset, et præterea cœnobium in medio ejus optime collocasset; curabat ut, qui introducebantur quidem monachi, manerent in cœnobio, et vitam monasticam exercerent; qui autem crebris et longis se laboribus exercuerant, et ad perfectionis mensuras jam pervenerant, eos in iis, quæ vocantur, cellis collocans, sub hac jubebat vivere regula, ut quinque dies hebdomadæ unusquisque in sua cella sileret, nihil gustans quod esset esculentum, nisi panem et aquam et dactylos; sabbatho autem et Dominica venientes in ecclesiam, cum participarint sanctificata, cocto uterentur in cœnobio, et sumerent parum vini. In cella vero nulli permittebatur aut ignem accendere, aut coctum gustare. Paupertas autem tantæ erat eis curæ, quantæ nihil aliud: et humilitate maxime ornabantur.
90 Unusquisque vero laborem suarum manuum, qui per hebdomadam ab eis factus fuerat, sabbatho ferens in cœnobium, circa vesperam Dominicæ, hebdomadæ sumptus rursus accipiens, panes, inquam, et dactylos et aquam in vase aliquo et palmas, rursus redibat in cellam. Erant autem adeo remoti ab omni sollicitudine, et a negotiis humanis ita disjuncti, ut nihil haberent præter ea, quibus induebantur, adeo ut non esset secundus amictus. Stratum autem quid erat aliud, quam storea, et quæ solent appellared centonium ete embrymium, et vas fictile ad aquam, quod quidem simul sufficiebat ad potum et ad palmas irrigandas?
91 Hæc lex autem eis est optime tradita a Gerasimo, utexeuntes cellas dimitterent apertas, ut liceret ei qui vellet, ingredi, et quod vellet, accipere ex illis vilibus et ad usum necessariis, nemine prohibente: quinetiam ipsi quoque cernerentur viventes Apostolice, et esset eorum quoque, qui habitabant in solitudine, eis consimiliter cor et anima una: quando quidem nemo ex iis quæ habebat judicabat esse aliquid proprium, sed omnia eis ex æquo esse communia.
Porro autem hoc quoque dicitur de anachoretis; cum quidam ad eum accessissent, et peterent ut sibi liceret aquam calefacere, et coctum sumere et ad lucernam legere, magnum respondentem Gerasimum dixisse: Si sic vultis vivere, multo magis expedit ut vos vivatis in cenobio. Ego enim nequaquam permittam toto meæ vitæ tempore hoc fieri apud anachoretas.
92 Cum Hierichuntini audirent eorum, qui erant apud Gerasimum, esse adeo arctum et omnis solatii expers vitæ institutum, esseque admodum asperum et violentum, hanc sibi legem tulerunt, ut sabbatho et die Dominico ad eos abirent, et eis non modicam afferrent consolationem. Sed hoc quidem est laus Hierichuntinorum, et evidens argumentum animarum virtutis amantium. Cum autem multi ex iis, qui sub hoc magno Gerasimo erant, decertatoribus, viderent multos mundanos cum hoc proposito et scopo ad se venientes, tantum abest, ut eis gratus et jucundus esset eorum adventus; ut nec eos quidem in regione omnino videre aut tolerare possent; sed potius ut valde læsuros eos fugerent et declinarent, Illi enim pulchre sciebant, perfectæ temperantiæ matrem esse abstinentiam, ut quæ possit et turpes expellere cogitationes, et somni levare gravitatem; ut qui non solum verbis, sed etiam factis hoc a Patre optime didicissent.
93 Hi enim illum dicebant tanti fecisse abstinentiam, ut quadraginta jejunii dies jejunus transigeret, contentus sola Sacramentorum participatione. Cum sic vixisset Gerasimus, et iis qui sub eo erant fuisset exemplar virtutis et occasio salutis, communis advenit finisf quinto mensis Martii, indictioneg tertia decima, in consulatu Zenonis Augusti secundo. Nobis autem rursus redeundum est, unde digressi sumus.b Hæc plenius ab eodem Cyrillo in Vita S. Sabæ describuntur.c Uno fere milliari distare monasterium Gerasimi a Jordane docet Moschus cap. 107.d Cento vestis este variis panniculis consarcinata, idemque ut videtur hic centonium stignificat.e Quid embrimium sil, exponit Cassianus collat. 1, cap. 23. His itaque B. Moyses collationi nostrae dans finem, adhuc nos avidos ac de suo ore pendentes, degustare somnum paullisper hortatus est, iisdem ipsis, quibus insidebamus, psiathiis admonens incubare; embrimiis pariter capiti nostro cervicalium vice suppositis, grossioribus papyris in longos gracilesque fasciculos coaptatis. Quæ pedali intervallo pariter colligata, nunc quidem humilimum sedile ad scabelli vicem Fratribus in synaxi considentibus præstant, nunc vero subjecta cervicibus dormientium præbent, capiti non nimie durum, sed tractabile aptumque fulcimentum. Ad quos monachorum usus hæc idcirco vel maxime opportuna habentur et congrua, quod non solum sint aliquatenus mollia parvoque et opere præparentur et pretio, utpote passim papyro emergente per Nili fluminis ripas, quam cuique volenti in usum assumere nemo prohibeat descare; sed etiam quod ad removendum, seu cum necesse fuerit ad movendum habilis materiæ levisque natureæ sint. De voce disputant recentiores quidam Grammatici Scaliger, Casaubonus, Martinius: et hic quidem dubitat num forte Celtica sit aut Germanica, a brem, id est, genista, sparto, quo farta erant embrinia, loco plumarum et tomenti. Sed usum embrimiorum præcipue a Celtis capisse oporteret aut Germanis, ut cum re nomen etiam ad Syros Ægyptiosque perlatum esset.f Consenti vita S. Quiriaci 30 Septemb. et Martyrol. Rom. licet Græci eum 4 Martii colant.g An. Ch. 478. Aberrant Menæa Græcorum, qui cum statuunt vixïsse in interiore Thebaïdos solitudine, imperante Constantino Pogonato, Heracli nepote, duobus post hæc tempora seculis.
Varia misericordiæ opera. Mors Eudociæ Augustæ.
Cum jam tunc Leo pius et Christi amans, Marciani a successisset imperio,b Timotheus quidam cognomine Ælurus, totam concutiebat et conturbabat Alexandriam. Deinde autem cum ipsum quoquec Patriarcham civitatis (o iniquas et impias manus!) in divini baptismatis piscina interfecisset, Sedem audacter et impudenter invadit. Cum ergo in Ægypto omnia essent plena turba et tumultu, duo quidam anachoretæ, quibus nomen erat Martyrius etd Elias, unus quidem Cappadox, alter vero Arabs, profecti ex monte Nitriæ, ad magnum illum veniunt Euthymium, et unusquisque eorum in cella separata apud ipsum longo tempore sunt versati: quos quidem hic vir divinus amplectebatur lege amicitiæ, et assidue invitabat ad collocutionem, et ad Cutilam et Rubam secessus et decensus eos quoque similiter faciebat participes. Cum quibus, et una cum Gerasimo et aliis deinceps anachoretis, sanctæ illæ manus unaquaque Dominica intemerata sumebante sacramenta.
95 Prævidit autem magnus Euthymius perspicaci oculo animæ ea quæ erant eventura Martyrio et Eliae, nempe fore, utf Jacobi, qui clarus erat in choro Discipulorum, unusquisque eorum Sedis sit successor futurus. Post hæc verog Elias quidem cum descendisset in Hiericho, ædificat sibi cellam ante civitatem, quæ accessionibus ab eo factis paullatim dilatata, transmutata est in ea, quæ nunc cernuntur, monasteria. Martyrius autem speluncam quamdam ad Occidentem, quæ quindecim stadiis distat a Laura, ingreditur: et cum satis temporis in ea permansisset, magnum quoddam et insigne is illic quoque construith monasterium.
96 i Sequenti autem anno Juvenalis quidem Patriarcha k quarto et quadragesimo anno ejus patriarchatus ex hac vita excedit. Anastasius vero communi omnium suffragio ad Sedem illius promovetur, de quo Euthymii fuerant prædictiones, et de eo veræ promissiones. Quarum is statim recordatus Pheidum, qui in Lauram cum ipso accesserat, et illas audiverat prædictiones, ordinat Diaconum, et rursus ad magnum illum mittit Euthymium una cum custode Crucis, et prophetiæ significans eventum, et rogans ut sibi permitteretur ad eum descendere. Is autem dat hæc responsa: Ego quidem semper desidero vestram videre perfectionem, et sic lucrum consequi spiritale. Sed prior quidem vester adventus erat ab omni turba remotus, et separatus ab omnibus negotiis. Nunc autem vestri magistratus magnitudo dat vobis alium locum et ordinem, Deo ita volente. Quamobrem longe meam superat imbecillitatem vestra scilicet præsentia. Rogo ergo te ne amplius vexeris huc iter suscipiendo. Sin minus, ego quidem te venientem prompto et alacri animi studio accipiam, et deinde necesse erit, ut non possim alios amplius repellere, nec potero deinceps amplius hic versari, ut qui ab eorum qui accedunt, sim opprimendus multitudine. Sed quæ ad magnum quidem spectant Patriarcham, sic habent. Vult autem nunc oratio, ut revertamur ad Terebonem.
97 Hic ergo Terebon Præfectus Saracenorum, cum aliqua de causas venisset / Bostras, et a quodam suo collega per calumniam esset accusatus, ab eo, cui commissa fuerat regionis administratio, comprehensus fuit et conjectus in carcerem; in quo habitare fuit longo, quod intercessit, tempore condemnatus. Cum autem sycophantiæ actum magnus cognovisset Euthymius, scribit ad m Antipatrum, qui tunc regebat Ecclesiam Bostrenorum, una cum litteris mittens Gajanum fratrem Stephani Episcopi Jamnææ, ut omnem adhiberent diligentiam, ut Terebon liberaretur a vinculis. Ille vero cum accepisset litteras, et excepisset Gajanum, et liberasset quidem Terebonem ab omni accusatione, et sumptum quo erat ei opus ad iter conficiendum, ei suppeditasset, ad magnum mittit Euthymium: Gajanum autem, veluti quasdam scintillas virtutis Euthymii, statuit retinere, eumque n Medaborum ordinat Episcopum.
98 Beata autem Eudocia, cum quam plurima templa Deo ædificasset, gerontocomiaque et prochotrophia, et monasteria, quæ ne facile quidem possunt numerari, pie construxisset; jussit in quodam ex iis templis, quæ erant ab ea ædificata, quod est sacrum Petro Principi Apostolorum, situm autem est e regione Lauræ Euthymii, non distans minus quam viginti stadia, cisternam valde profundam simul et latam fodere gratia alicujus usus necessarii. Cum autem aliquando venisset ad eam spectandam, videt Lauram Euthymii positam in media solitudine, et quemadmodum cellæ Fratrum erant a se invicem sejunctæ, et cum illud Scripturæ apud se cogitasset, Quam pulchri sunt pedes Jacob, tabernacula Israel! et ex eo animo esset valde compuneta, ad eum statim mittit Gabrielium, rogans ut sibi permitteretur ad eum accedere, et frui illius sermone et doctrina, et simul etiam Lauræ, eique dare reditus habebat in animo. Causa autem erat, ut Fratribus daretur de cetero sufficiens necessariarum rerum suppeditatio.
99 Ille vero eam sic prius compellat: Cum tuus decessus sit in foribus, cur sollicita es, o filia, et distraheris circa plurima? Illa sint tibi solum parata, quæ pertinent ad excessum ex hac vita. Nostri autem ne memineris, quantum ad reditus et pecunias: sed communis Domini memineris, apud quem rogamus ut tu nostri potius recorderis. His illa auditis, his duabus affectionibus bifariam divisum habuit animum, admiratione et animi ægritudine: illud quidem magni Euthymii tribuens præscientiae, et quemadmodum quod ipsa de ipso animo agitabat, ille longo ante spatio intelligat; hoc autem propterea, quod ipsa a sua spe excidisset. Volebat enim ei pecunias relinquere et reditus, ut diximus. Hinc vero venit ad sanctam civitatem, et cum Anastasium accersivisset Patriarcham, et ei exposuisset, quæ a divino audiisset Euthymio, ea fecit, quæ illi priori cogitationi respondebant, et erant plane fraterna. Et primum quidem Stephani Protomartyris Christi templum, quod nondum erat plene o constructum, dedicat quintodecimo mensis Januarii. Deinde cum ei etiam multum tribuisset reditum, et ejus curam dedisset Gabrielio, neque alias quoque neglexit ecclesias, quæ ab ea ædificatæ fuerant; sed eas quoque valde diligenter obibat, et dedicans, et sufficientem reditum unicuique attribuens. Cum quatuor autem menses jam præteriissent post dedicationem, ipsa quoque, humana vita relicta, p excedit ad Dominum.b Agunt de Eluro Evagrius lib. 2; cap. 8. Theodorus Lector lib. 1, Collect. Liberatus in Breviario cap. 13, et potissimum Clerus Alexandrinus et Ægypti Episcopi orthodoxi in epistola ad Leonem Imperatorem, quæ extat inter epistolas datas a diversis pro Conc. Chalcedonensi par. 3, epist. 22.c S. Proterium, qui colitur 28 Februarii.d A S. Cyrillo edocti fuerunt, ut de S. Elia dixit Anastasio Imperatori S. Sabas, colitur Elias 4 Julii Martyrii nomen necdum in Fastis sacris legimus, licet Sanctus et Beatus passim appelleltur, nisi si forte is est, qui cum Iubentio memoratur 17 Janu. in Oriente.e S. Euthymius eos divinis impertiebatur sacramentis in solitudine Ruba singulis Dominicis, donec venisset dies Palmarum. Vita S. Quiriaci.
I S. Jacobum Apostolum intelligit, fratrem Domini, primum Hierosolymnorum Episcopum, de quo 1 Maii.g Sicut S. Elias hic monachus vinum non bibit, ita nec Patriarcha factus bibebat, sed eandem servavit regulam Moschus cap. 35.h De hoc monasterio agetur infra num. 119, 12; 131 et 138. Ejus mentio fit in Concilio Constantinopolitano sub Menna an. Ch. 536. i Anno Leonis Imp. 2, Christi 438. Baronius obitum refert in annum precedentem 437. propter hæc verba Vilæ Sabæ excusæ: Cum Saba annum ætatis ageret decimum octavum, quo Marcianus et Juvenalis ambo pìi et religiosi, ille ab imperio, hic a pontificatu morte desistunt, etc. Verum locus ille sic legitur in antiqua Vita per Cyrillum: Eo in tempore regni apicem Marcianus obtinebat, Hierosolymis autem Juvenalis præsidebat. Confirmatur obitus S. Juvenalis ratio ex successione Anastasii, cujus annus octavus cum Leonis Imper. nono concurrit; et anno ejus 13 obit S. Euthymius. Vide prolegomena num. 12 et 13. k Locus hic mendis scalet: ex Herveti versione 14, anno Patriarchatus moritur. Verum anno Ch. 431, interfuit synodo Ephesinæ MS. Græcum nostrum Ιωνενάιος; μὲν δ πατριάρχης τῷ τετάρτω καὶ τεσσερακοστῷ τῆς αρχής ειαστῷ πατάλιετεν βίον. Juvenalis quidem Patriarcha quarto et quadragesimo patriarchatus anno ex hac vita discedit. Sed sic oporteret consecratum asserere an. Ch. 418. Verum eo anno Joammes Episcopus mense Decembri reliquias S. Stephani transtulit, cui successil Praylius decessor S. Juvenalis. In Chronico Nicephori assignantur Praylio, quem Paulinum vocat, anni 20, Juvenali 38, sed in utroque mendum est. Quare opinamur legendum τῷ τετάρτω καὶ τριακοστῷ. quarto et trigesimo, ex quo facilius Hervetus legit τετάρτω καὶ δεκάτω, alius τετάρτω καὶ τεσσερακοστῷ. adeoque Episcopus fuisset ordinatus an. Ch. 424, aut sequenti. Favet huic conjecturæ Nicephorus Callistus lib. 14, cap. 30.
1 Urbs erat munitissima et antiquissima in Arabia deserta, tribui Manasse trans Jordanem assignata. Vide Adrichomium cap. 27. m Hujus decessor subscripsit Concilio Chalcedonensi Constantinus Bostrenæ civitatis metropolis Arabie. n Medaba civitas trans Jordanem, Arabie subjacens. Vita S. Sabæ; quondam primaria Ammonitarum, postea Amorrxhorum ad torrentem Arnon; patria Gerontii, qui Hegumenus erat monasterii S. Euthymii, cum Vita hæc a Cyrillo seriberetur. Vide Adrichomium in tribu Ruben cap. 47. o Amplum adeo, ut decem millia monachorum ex omni eremo in eo convenerint. Vita S. Sabæ. p Anno 4 Imperii Leonis, Christi 460, mense Maio. Sepelitur in templo S. Stephani. Nicephorus et Evagrius.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.