§ I. Lauræ et cænobii differentia. S. Euthymii aliaque circa Hierosolymam monasteria, et prima exercitatio.
Primum ordinis monastici institutorem agnoscit Palæstina S. Hilarionem, Magni Antonii discipulum. Necdum enim, inquit S. Hieronymus in illius vita, tunc monasteria erant in Palæstina: nec quisquam monachos ante S. Hilarionem in Syria noverat: ille fundator et eruditor hujus conversationis et studii in hac provincia fuit. Et mox: Itaque ejus exemplo cœperunt ibi esse innumerabilia monasteria, in quibus monachorum admiratus est S. Basilius Epist. 79, ad Eustathium Episcopum Sebastiæ, tum in servanda dieta temperantiam, tum in observandis laboribus tolerantiam; ad quorum obstupuit precandi vigorem, cum observaret quo pacto nec somno victi, nec alia naturæ necessitate deflexi, sublimem semper et invictum animi sensum in fame et siti, in frigore et nuditate servarent etc. His consentanea scribit Sozomenus lib. 6, histor. Eccl. cap. 32, et monachorum complures sanctitate celebres nominatim recenset; de quibus nos alibi, et potissimum 28 Septemb. de S. Charitone, qui S. Hilarioni coævus, prima monasteria in eremo sanctæ civitatis, de quibus mox, extruxit: et 28 Maii, quo die sancti monachi ibidem a Sarracenis occisi coluntur. Hos memorat Cassianus collat. 6, cap. 1, summæ vitæ ac sanctitate monachos diutissime commoratos juxta Thecue vicum, sex millibus passuum a Bethlehemo, in solitudine vastissima, quæ ducit versus Arabiam et mare mortuum. De horum spontaneo ministerio, quo per extenta avia discurrentes, et eremum, quæ versus mare mortuum tenditur, obeuntes, festucas tenues et spinulas lignorum ad cibos coquendos colligebant, agit idem Cassianus lib. 4 Institut. cap. 21, adeoque de regula horum monasteriorum in solennitate Tertiæ, Sextæ, Nonæque disserit ibid. lib. 3, cap. 1 et 3. Quæ de monachis, qui in hisce partibus aut S. Euthymium præcesserunt, aut ei nondum condita Laura connixerunt, verisimile est a Cassiano narrari.
2 Celebris tum erat Laura Pharan, itemque Succæ veteris: ambæ cum tertia ad Jordanem a S. Charitone extructæ: illa sex milliaribus versus Orientem via Hierichuntina distabat Hierosolymis, a vico decem inde stadiis ad solem orientem sito appellata. Hæc erat in ante dicta ultra Thecue solitudine, circa quam Theocorum monasterium fuit, sive Thecoum, de quo num. 86 et 124, atque ex ejus ruinis Laura nova, in qua Cyrillus vitam S. Euthymii conscripsit, paullo post annum Ch. 300, exstructa est. Haud ab ea longe ad speluncam Saulis, in eremo olim Engaddi, tum Ziphon dicta, monasterium S. Euthymius construxit. At non diu istic moratus est. Ad viam Hierichuntinam potissimam vitæ partem exegit; primo in cella extra Lauram Pharan, post in cænobio inferiore, cui S. Theoctistum præfecerat, decem millibus passuum a sancta civilate; denique in Laura, quæ S. Euthymii dicta est, atque ab inferiore S. Theoctisti cænobio tribus millibus passuum versus Meridiem distabat ad dexteram viæ Hierichuntinæ. Hinc triginta stadiis aberat Turris ab Eudocia Imperatrice infra num. 84 erecta, ubi monasterium Scholarii dein extruxit S. Sabas, qui in subjecta circumquaque valle duo alia monasteria, et potissimum Angelico ductu ad Torrentem primariam suam Lauram condidit: a qua triginta quinque stadiis distabat, Hierosolymæ propinquius, cænobium S. Theodosii; at nonaginta versus interiorem solitudinem Susacim S. Quiriaci, juxta quod fluvii Sucæ et novæ Lauræ ambo conveniunt, qui illi feruntur de quibus Christo dictum a Davide: Tu siccasti fluvios Ethan. ut ad vitam S. Theodosii dictum est in Januarii, num. 18 et 19, in Prolegom. Hæc aliaque plurima harum regionum monasteria dicuntur in Concilio Constantinopolitano sub Agapeto Papa et Menna Patriarcha ann. Ch. 536, habito, itemque a Joanne Moscho, aliisque Scriptoribus, Sancta Christi veri Dei nostri loca, et monasteria eremi sanctæ civitatis. Hinc corrigendus Franciscus Quaresmius tom. 2, Elucidationis Terræ sanctæ lib. 6, peregrinat. 3, cap. 9, ubi asserit in Laura S. Sabæ ostendi cellam S. Euthymii aliorumque qui in ea doctrina et vitæ sanctitate floruerint; cum procul inde in propria Laura obierit, diu ante Lauram S. Sabæ extructum, ut mox § 4 patebit.
3 Disputat ibidem Quaresmius demonasterii et Lauræ distinctione; assertique illa dumtaxat cænobia, quæ amplius mille monachos continebant, Lauram appellari: ita se a Græcis accepisse. Sed modernis, nec fidei bonæ, et omnis antiquitatis ignaris. Certe cum Laura S. Euthymii non cederet Lauræ Pharan, ut liquet ex hujus vita num. 41, imo prospera et felix esset, et ejus amplificaretur multitudo num. 45, deductus est Fratrum numerus ad quinquaginta. Et sub S. Saba in tantum congregatio crevit, ut in Laura ejus primo septuaginta Christo servientes congregarentur: quo numero duplicato deinde fuerunt centum quinquaginta. Auctus etiam ultra numerus est: haud eo tamen ut hecatontadas aliquot expleret. Sanctus quoque Gerasimus infra num. 89, maximam in Jordanis solitudine Lauram, quæ non pauciores quam septuaginta Anachoretas habebat, construxit. Contra cænobium S. Theodosii amplissimum erat, in quo quatuor distinctæ crant ecclesiæ. Ex universæ eremi plurimis monasteriis ad decem millia monachorum an. Ch. 516. Hierosolymam convenerunt; quibus præerant SS. Theodosius et Sabas, universales a Salustio Patriarcha inspectores designati. Ex quibus iterum Quaresmius corrigendus, dum vult 10 millia monachorum hinc inde per cellas hac spetuncas sparsa solitoriam egisse vitam, alia quatuor in monasterio, quorum omnium Abbas fuerit S. Sabas. Septem ipse, Euthymius tria, plura ipsorum discipuli, majores, et coxæ vædificarant seu monasteria seu Lauras; quæ differebant, quod in cænobiis illi viverent qui vitam exercebant communem; in Lauris vero, qui a congressione separatam et quietam. Ita Cyrillus in vita S. Sabæ. Atque infra num. 45 et 98, in Laura S. Euthymii unicuique fuitædificata cella; et cellæ Fratrum erant a se invicem in media solitudine sejunctæ. Et S. Gerasimus in medio Lauræ cænobium collocavit, in quo monachi primo exercebantur, quos, cum ad perfectionis mensuras pervenerant, in cellis Lauræ collocabat; eosque anachoretas appellabant: in quorum sortem sortem non cooptabantur juvenes aut imberbes, ideoque a S. Euthymio missus est S. Sabas ad monasterium S. Theoctisti, et S. Quiriacus ad monasterium S. Gerasimi, et S. Sabas S. Euthymii exemplo imberbes ablegabat ad caenobium S. Theodosii. De Laura ita Suidas: Καὶ Λαύρα ἡ στένη κατονίχα τῶν μοναχῶν. Laura etiam angusta monachorum domus.
4 Eadem ratio vivendi anachoretis in hisce Lauris, quæ Nitriensibus anachoretis in Ægypto, descripta a Palladio in Historia Lausiaca cap. 69, et Ruffino lib. 2, de Vitis Patrum cap. 21. Habitant, inquit Palladius, locum desertum et habent cellas magno inter se intervallo disjunctas, ut nullus possit procul agnosci ab altero, neque cito videri, nec vox audiri; sed degunt in multa quiete, unusquisque per se inclusus. Solum autem sabbatho et Dominico congregantur in ecclesiis, et se invicem excipiunt. Conformia his referuntur infra num. 89, et in Vita S. Sabæ. Nec mirum, cum eadem hic viguerit disciplina, quæ apud Ægyptios. Hinc festus dies S. Antonii, tamquam communis Patroni, solenni vigilia ab hisce peragebatur, ut infra num. 106, et in Vita S. Sabæ indicatur. S. Euthymius virtutes S. Arsenii tum in Ægypto viventis imitabatur, aut etiam in aliquibus superabat, num. 59. Suos exemplo monachorum Ægyptiorum a vitiis absterrebat, atque ad virtutem incitabat, num. 51 et 64. Denique Nitrienses monachos Martyrium et Eliam, qui deinde Patriarchæ Hierosolymorum fuerunt, ad se confugientes, persecutionem movente Timotheo Æluro, benigne excepit et fovit, num. 94.
§ II. Euthymii sanctitas, dies natalis.
Exercitationis monasticæ disciplina omnis per universas Orientis, orbisque adeo reliqui provincias, Antonii Magni est institutione fundata: proprium tamen ac peculiarem, qui in eremo sanctæ Civitatis degebant, si non auctorem ac parentem, ascetici certe curriculi exercitatorem morumque ad cælestia studia formandorum magistrum Magnum Euthymium agnoscebant, vitamque ejus velut absolutum religiosæ virtutis exemplar sequebantur. Quare cum soleret, teste Cyrillo in Vita S. Sabæ, Euthymius quarto decimo Januarii semper proficisci in vastam solitudinem, et illic versari in divinis diebus jejuniorum, nulli se videndum præbens, et neminem alloquens; hoc quoque solebat B. Sabas facere consequenter, tempore solum parum mutato, quandoquidem ille quartodecimo, sicut diximus, hic autem vicesimo die mensis secedebat. Nam post divini Antonii memoriam, Magni Euthymii diem festum vicesimo die mensis celebrans Sabas, sic se conferebat ad solitudinem, et illic morabatur usque ad festum Palmarum, non secus atque ille. Viguit, inquit Nicephorus lib. 14, cap. 30, in ascetica palæstra præcipuus et vita monastica illustris Magnus Euthymius, qui solitudinem in urbis formam redegit, imo canon fuit et formula instituti monastici ut § sequenti dicetur. Corporis ejus exuvias, haud diu postquam vita functus est, in sacram xdem honorifice transtulit Anastasius Patriarcha, infra num. 112, ad quas illias successor Martyrius præclaram egit synaxim et vigiliam, cum multis lampadibus et suffitibus, num. 122, imo festivitas miraculi ad eas facti quotannis celebrabatur, num. 153.
6 Syros imitati Græci, apud quos festivitate admodum solenni celebrabatur in sanctissima magna Ecclesia Constantinopolitana, ut docent eorum Menæa, et Anthologion auctoritate Clementis VIII, editum, ac Maximus Cythereus; in quibus hoc Vitæ ejus compendium exiat: Sanctus hic et Magnus Pater noster Euthymius vivebat imperante. Trajano, Melitinæ Armeniæ metropoli ex nobilibus ortus parentibus Paulo ac Dionysia; et quemadmodum magnus ille Joannes, ex sterili et infecundo utero editus: unde et nomen per promissionem accepit. Cum enim parentes prolem sibi dari precarentur, vox cœlitus missa est, quæ eos εὐθυμεῖν, id est, læto et alacri animo esse juberet. Patre mortuo, a matre ad Otreium magnum Melitinæ Episcopum adducitur, atque ab eo ordini Clericorum adscribitur. Cum deinde ad sacras disciplinas adhibitus, æquales omnes et vitæ religiosæ exercitatione et virtutum profectu antecelleret, quamvis invitus sacerdotio initiatur, et sacrorum monasteriorum curam suscipit. Anno deinde ætatis nono et vicesimo Hierosolymam proficiscitur, et cum S. Theoctisto in quadam montis spelunca degit, ubi graves a multis morbos depulit. Dicitur hic in nomine Domini paucis et exiguis panibus, quadringentos, qui ad monasterium de via diverterant, pavisse. Non solum vero ipse divina virtute parentum suorum soluta sterilitate natus est; sed alias complures matronas prole carentes suis precibus secundas reddidit. Ipse quoque, ut olim magnus Elias, cœli jannas aperuit, et terræ sterilitate et situ laboranti subvenit. Prodidit etiam ejus internam claritatem columna ignis, quam eo incruentam hostiam offerente videre qui circumstabante cœlo descendentem, et Sancto adstantem toto sacrificii tempore. Ejus porro sanctissimæ et purissimæ mentis id est argumentum, quod eorum qui ad divinæ communionis participationem accedebant statum pervidebat, et quis eorum pura, quis mala conscientia esset. Hic cum nonaginta septem esset annorum, migravit ad Dominum, Leone Magno imperante. Forma erat eximia, sinceris moribus, colore candido, senectu decora et venerabili, cana cæsarie, barba usque ad femora promissa. Fertur de ipso, quod cum monachus quidam morti proximus esset, qui temperans ac continens vulgo credebatur, re vera autem non erat, sed contra lascivus, vidit Beatus Angelum tridente animam ejus evellere, vocemque una audiit, occultam turpitudinem illius monachi prodentem. Celebratur ejus festum in sanctissima magna ecclesia. Hæc Menæa. Quæ hic de lascivo monacho narrantur, deerant in Gentiani versione, suppleta ex MS. Græco, in quo Euthymius hæc narrat se ab Ægyptiis accepisse, ut num. 63, patet.
7 Præter Magni cognomen, quod ei ab omnibus tribuitur, etiam Theophorus appellatur a quibusdam. In Horologio Græcorum: τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου Πατρὸς ἡμῶν Εὐθυρίου τοῦ μεγάλου. Menologium a Canisio editum: Sancti et Deiferi Patris nostri Euthymii Magni. Referunt eumdem, Menologium Christophori Proconsulis Mitylenæi, et Kalendarium a Genebrardo vulgatum. E Latinis ita Molanus in addit ad Usuardum: Die vicesima sancti et Theophori Patris Euthymii Magni. Hinc occasio Ferrario in Catalogo generali Sanctorum hallucinandi, Sanctumque aliquem Theophorum ab Euthymio diversum statuendi. In Palæstina, inquit, hoc die S. Theophori Confessoris, citatque Menologium Græcorum. De Euthymio ita tabulæ Romanæ: In Palæstina natalis S. Euthymii Abbatis, qui zelo Catholicæ disciplinae et virtute miraculorum, tempore Marciani Imperatoris, in Ecclesia floruit.
§ III. Vita S. Euthymii.
Vitam S. Euthymii scripsit Cyrillus. Nomen ipse Vitam ejus suum in epilogo num. 163, prodit Baronio an. Ch. 475, scripsit Cyrillus. num. 43, prædicatur diligens et veritatis cultor, et illorum temporum florens historicus. De quo et antea ad an. 391, num. 15, pronuntiarat: Liceat absque fdelissimus invidia dicere, me neminem reperisse post SS. Athanasium atque Hieronymum, qui majori fide scripserit sanctissimorum virorum res gestas, digerens eas atque distinguens accurate per tempora, ac ipse Cyrillus: dum, quæ ipse vidit, vel Sanctorum omni probitate præstantium virorum relatione didicit, absque levi suspicione mendacii, sinceram veritatem veluti sacrosanctum depositum posteris tradidit, nempe Acta Euthymii, itemque Sabæ et Joannis Silentiarii. In S. Euthymii Actis, quæ a num. 135, narrat miracula, ipse coram facta conspexit, reliqua a variis Patribus accepisse se testatur. Non enim discipulus fuit S. Euthymii, ut Baronius citato num. 43, opinatur, aut seculo quinto vixit, ut idem an Chr. 420, num. 31, scribit: sed seculo sexto an. Chr. 530, aut sequenti puer ad S. Sabam a parentibus Scythopoli, unde oriundus erat, adductus, ab eo in dicipulum meruit cooptari, et a Metropolita tonsus in Ecclesiastico gradu constitui. Ad S. Euthymii monasterium, in quod Laura commutata erat, venit an. 543, ut infra num. 135, et in Actis SS. Sabæ et Joannis Silentiarii ipsemct de se narrat.
monachus monasterii S. Euthymii,
9 Ab hoc tempore quæ de S. Euthymio Patres et seniores illi narrarunt, ut ait num. 18, 135 et 161, conscripsit accuratissime, confuse tamen et inordinate: at post quintam Synodum Constantinopoli an. Chr. 533, habitam, in Laura nova duos annos continuos cæptum opus est prosecutus, cum SS. Euthymii et Sabæ sibi apparentium beneficio divinitus consecutus esset gratiam gesta eorum apte conscribendi. Patres vero, qui ei pleraque de S. Euthymii virtutibus commemorarunt, fuere S. Quiriacus, seu Cyriacus, S. Joannes Silentiarius, hujusque socius Thalelæus, de quo nu. 71 plura. Cum S. Joanne ejusque discipulis habebat juvenis notitiam, quod hi Scythopoli ad ædes parentum ejus diverterent, tamquam ad proprium xenodochium, et annuam benedictionem, sive eleemosynam, acciperent ab ejus parentibus pro cenobio et partibus Lauræ; ex quo Sabas cum iis, ut diximus, egerat. Deinde hujus consilio ad monasterium S. Euthymii venit, ut narrat ipse de se Cyrillus infra num. 136, et in Vita S. Joannis, ad quem deinde e monasterio S. Euthymii discessit ad S. Sabæ Lauram, et factus est ei minister litterarum ad S. Quiriacum. Hunc autem convenit in Laura Sucæ veteris; qui ubi intellexit Cyrillum esse monasterii magni Euthymii, cum magno protinus gaudio: Ecce, inquit, o Frater, tu es ejusdem, cujus ego cenobii; (nam e manibus S. Euthymii monastico indutus fuerat habitu,) et cœpit oratione persequi res gestas SS. Euthymii et Sabæ. Ille autem cum eas aperte didicisset ab hoc B. Quiriaco, conscripsit singula in iis, quos de ipsis scripsit libros, ut illine quilibet discere potest, si non leviter et aliud agens, sed accurate ea legat (potissimum num. 48, 49, 58, 60 et 76, quibus locis producuntur testes, a quibus ipse plurima Quiriacus didicerat.) Atque sic quidem divinus Quiriacus. Cum hoc autem sermone, et his narrationibus suum implevisset animum Cyrillus, discessit in pace. Sed cum iterum incessisset Cyrillum quoddam desiderium, conveniendi Quiriacum; adivit eum in Susacim anno ætatis ejus 99, Christi 546. Demum quo tempore Cyrillo in nova Laura hæ vitæ biennio integro erant sub manibus, continenter accedebat S. Quiriacum in antro Magni Charitonis, et magnum ab hoc Sancto percipiebat emolumentum et utilitatem, cum hic tunc centum et septem vitæ annos numeraret. Hæc in hujus Quiriaci Vita XXX Septemb. cujus auctorem opinatur Baronius Cyrillum, quod nobis adhuc dubium nunc est, istic plenius discutiendum. Eumdem existimabat scriptisse Vitam S. Theodosii, quod XI Januarii nobis haud probari diximus.
10 Vitam hanc a Cyrillo conscriptam, intexuit suis Sanctorum Vitis Metaphrastes XX Januarii, quam Latio a Gentiano Herveto donatam vulgavit Aloysius Lipomanus tom. 5, et ex eo Laurentius Surius; et in compendium redactam, Zacharias Lippelous, et Franciscus Haræus, eamque variis locis inseruit historiæ Ecclesiasticæ Baronius. Nos eam damus collatam cum MS. Græco, sed (pro dolor!) mutilo; nam pauca principio deerant, plura sub finem, à nu. 97. Ex hoc ea suppleta, quæ num. 64, 65 et 66 referuntur, a Gentiano omissa, quorum tamen mentio est in Menæis et apud Nicephorum, de quo mox. Prologum præfigimus, qui Vitæ MS. S. Sabæ adnexus erat, et huc potius pertinet. Expunærat eum Metaphrastes, alio substituto, quod ei fere solenne, ut passim cernere est toto hoc opere, et jam proximis diebus XXII Januar. in Actis S. Anastasii Persæ, et XXIII in Actis S. Joannis Eleemosynarii. Cetera post prologum genuinus Cyrilli fætus sunt, et sat sua se conformitate vindicant. Nec usquam a vita discrepant S. Sabæ, quam pleniorem dabimus V Decemb. olim plurimis ante ætatem Metaphrastæ annis Latine redditam, e qua prologum hic restituimus, utpote priori libro præfixum ab Auctore. Nam secundum librum orationemve ipse Cyrillus Vitam S. Sabæ indigitat in ipsius Sabæ, et S. Joannis Silentiarii Actis, hæque tertium locum occupant.
11 Euthymii meminit Nicephorus Callistus lib. 14, variis locis; nominatim isthæc scribit lib. 14, cap. 52. Sub eodem Marciani imperio magnus etiam ille et inclytus Euthymius in Palæstina excelluit. Qui sub Valente quidem ex promissione natus, a magno autem Otreio et Acacio Melitinensis Ecclesiæ Episcopis rite doctus atque eductus: deinde in Presbyterorum ordinem allectus, sacrarum tantum rerum curam gessit. Postea in Palæstina una cum admirando Theoctisto in antro quodam virtutis statuit officinam, multisque et variis cellis, sanctioris philosophiæ mellis stipandi gratia constructis, ingens condidit monasterium. In tantum autem virtute enituit, ut cum canon esset et formula instituti monastici, tum miraculis etiam edendis præclarum obtineret nomen. Nam Persarum cujusdam Tribuni filium morbo liberatum ad incolumitatem reduxit, et cœli januas aperuit, atque sterili terræ fertilitatem orationibus conciliavit. Effecit etiam, ut ex paucissimis plurimi panes fierent, quibus quadringenti viri refecti sunt. Mulieres steriles fœcundas reddidit. Cum sacris mysticis operaretur, lux cœlitus perinde atque columna affulgens eum circumdedit, veluti voce emissa quanta vitæ puritate vir is esset indicans. Et quo quisque eorum animo esset, qui ad sacram communionem percipiendam accedebant, per arcanam revelationem perspiciebat; quod clarissimum prorsus sanctimoniæ ejus summæ indicium fuit. Migravit autem vir beatus ad Dominum cum nonaginta et septem annos exegisset, Leone Magno imperante. Vita moderatus, et moribus perquam simplex fuit; colore candidus, et ad femora usque promissam, eamque densam, habens barbam. De quo illud historiæ memorant: Cum monachus quidam moreretur, qui egregiam virtutis et castitatis famam obtineret, impudicus autem prorsus esset, sanctum hunc virum Angelum horrenda specie tridente gravi animam illius, crudelem in modum e corpore extrahentem vidisse: et vocem simul cœlitus, oculta turpitudinis facinora aperte revelantem, audisse. Alium quoque pauperem quemdam nudum in solo jacentem ab eo conspectum esse, lacerum prorsus et pannis vilibus obsitum: cujus animam qui multi ei præsto aderant, Angeli reverenter evocarint; cui David quoque cum summi concentus cithara sua affuerit, carminibus illam veluti demulcens atque producens.
§ IV. Etas et Euthymii, discipulorum, successorum, et sex Patriarcharum Hierosolymitanorum.
Historiam S. Euthymii, ejusque successorum, deducit Cyrillus ad sua tempora, quibus Acta ejus, S. Sabæ, et S. Joannis Silentiarii scripsit. Idem præstitum in Actis S. Quiriaci, sive a Cyrillo, seu quo alio illius æquali et socio. Accurata locorum, ac potissimum temporum et personarum, ratio habita. Indictiones, consulatus, anni Imperatorum, et Patriarcharum Hierosolymitanorum diligenter expressi. Quare operæ pretium duximus duximus eos breviter veluti in tabella ob oculos ponere. Nascitur S. Euthymius quarto Consulatu Gratiani an. Ch. 377. Indictione V, forte Junio mense, ut ad vitam num. 3. Patre mortuo offertur Otreio Episcopo tertio post anno sub initium Theodosii Imperatoris: educatur in studiis: adultus initiatur sacerdotio: abit Hierosolymam anno ætatis 29, Christi 406, habitat juxta Lauram Pharan. Quinque in Pharan transactis annis, secedit ad speluncam an. Ch. 411. Extruit inferius monasterium S. Theoctisti. Provectior canisque conspersus ædificat aliud monasterium in solitudine Engaddi: Lauram, a suo dein nomine cognominatam, condit. Templum Lauræ a Juvenale Episcopo Hierosolymitano dedicatur, cum annos natus esset 52, a Christi nativitate 429, volveretur. Ephesi Synodus Æcumenica congregatur ann. Ch. 431, 22 Junii, ætatis S. Euthymii 54. Nascitur S. Sabas Imp. Theodosio XVII, Consule, mense Januario an. Ch. 439. Moritur Theodosius Junior an. Ch. 450, sub cujus finem nascitur S. Quiriacus circiler an. Ch. 448, ut qui anno Leonis 9, decimum octavum ætatis agebat, et an. Ch. 475. Martio mense, vigesimum sextum, ut ex ejus et S. Euthymii vita constat, Chalcedone Synodus itidem Æcumenica celebratur mense Octobri, anno ætatis S. Euthymii 75, Christi 451. Anno Marciani 4, Christi 454, Indictione vni nascitur Joannes Silentiarius. Leo Imperator succedit Marciano an. Chr. 457. Sequenti anno Juvenalis excedit e vita, et Patriarcha ejus loco ordinatur Anastasius, an. Ch. 458. S. Sabas anno ætatis 18, Ch. 457, venit Hierosolyman: degit in monasterio S. Passarionis: adit S. Euthymium, anno ætatis hujus 82, Christi 458, mittitur ad monasterium S. Theoctisti. Hic moritur ætatis S. Euthymii 90, Christi 467, cum decimum jam annum illi Sabas cohabitaret. Theoctisto succedit Maris; huic post biennium an. Ch. 469, Longinus. Interea venit Hierosolymam S. Quiriacus annos natus 18, Leonis Imperatoris anno 9, Anastasii Patriarchæ 8, Christi 465, hyeme apud Eustorgium Hierosolymis peracta, adit S. Euthymium, ab eo monastico habitu indutus, mortuo jam Theoctisto mittitur ad S. Gerasimum.
13 Tandem meritis plenus, electo successore Elia, moritur S. Euthymius xx Januarii die sabbati, noctu, anno 16 imperii Leonis, qui, cum unus jam præteriisset annus post mortem magni Euthymii, etiam excedit e vita; ita infra num. 103, 109 et 113. Additur in Vita S. Sabæ MS. requievisse anno 13 præsulatus Anastasii. Quæ singula incidunt in annum Ch. 473, littera Dominicali G, non annum præcedentem 472, quo eum obiisse scribit Baronius num. 8, quo dies XX Januarii incidit in diem Jovis, eratque Leonis saltem Januario mense solum decimus quintus annus. Aloysius Lipomanus annotarat eum obiisse an. Ch. 475, alii alia tradunt: quorum conjectura ex dictis corruit. Alia est difficultas, quod dicatur num. 109, venisse in solitudinem circa annos viginti et novem vitæ, ac sexaginta et octo annos in ea transegisse, et excessisse e vita nonagesimo et nono anno ætatis; cum nonagesimus et septimus, ex duobus supra citatis numeris colligatur, quo modo hunc locum Nicephorus lib. 14, cap. 52 expressit, 'Εξεδήμει δε, inquit, πρὸς Κύριον ὁ μαχάριος, ἐκατὸν ἐτῶν γεγονῶς, δεὸντων μόνων τρίων. Migravit ad Dominum B. Euthymius centum annos natus, minus tribus. Menæa, Anthologion, et Cythereus, etiam anno ætatis 97 mortuum tradunt. At qul natus est anno Ch. 377, atque obiit an. Ch. 473, 20 Januarii, ut probatum est, non omnino integros nonaginta sex vixit. Verum quia Cyrillus tam hic quam in Vita S. Sabæ, quæ ad sequencentem Indictionem spectant, ad alium etiam annum ætatis, sive Euthymii, seu Sabæ, solet referre; anni primus et ultimus incompleti sunt annumerandi, atque ita existent anni 97. Quod vero annus mortis ibidem num. 109, dicatur Christi 465 a more quorumdam Orientalium est, qui æram suam a Christi nativitate octo annis, quam nos serius ordiebantur, de qua re legendus Herwartus in Chronologia cap. 237. Idem animadvertere est in Vita S. Sabæ ab eodem scripta Cyrillo.
14 Post obitum S. Euthymii S. Sabas anno ætatis 35, Ch. 473, discedit ex inferiori monasterio ad S. Gerasimum. Anno ab obitu S. Euthymii moritur Leo Imperator, an. Ch. 474. Succedit Leo nepos; huic, cum haud diu vixisset, pater Zeno eodem anno. Moritur S. Gerasimus (num. 95), 3 Martii, Indictione 13. Consulatu Zenonis Augusti secundo, an. Ch. 473. S. Cyriacus anno ætatis 27, redit ad Lauram S. Euthymii, ibique longo tempore, sive decem annus moratur, num. 49 et in ejus Vita. Basilicus ex insidiis invadit imperium an. Ch. 476. Moritur Anastasius Patriarcha, annoquinto postmortem Euthymii exspirante, incipiente mense Januario an. Ch. 477, peractis in Præsulatu 19 annis. Eodem anno Zeno recuperat Imperium, et Martyrius creatur Patriarcha, ut num. 113 indicatur, et in Notis ad caput 20. Eadem repetuntur in Vita S. Sabæ; qui dicitur inita ante per quemdam Anthum, seu Florum, amicitia cum S. Theodosio Cœnobiarcha, migrasse in speluncam, ubi anno ætatis 40, capit discipulos congregare, et Lauram condere. S. Joannes Silentiarius fit Episcopus in Armenia anno ætatis 28, Christi 481. Interea Laura S. Euthymii mutatur in monasterium: dedicationem celebrat Martyrius Patriarcha 7 Maii anno ab obitu S. Euthymii 12, post Christum natum 484. Discedit S. Cyriacus e monasterio S. Euthymii an. 485 ad Lauram veteris Sucæ, ibique et vicinis locis septuaginta fere annis supervixit, num. 48 et in ejus Vita. Martyrius Patriarcha moritur 13 Aprilis, Indictione ix, an. Ch. 486, qui ætatis S. Sabæ erat 48. Martyrio succedit Salustius. Zenonis Imperatoris defuncti imperium obtinet Anastasius Indictione xiv qua eadem Indictione, 13 Decemb. dedicata est basilica Lauræ S. Sabæ, anno ætatis ejus 53, Christi 491 quo eodem Joannes Silentiarius relicto episcopatu, 10 annis administrato, venit ad Lauram Sabæ anno ætatis suæ 38. Vita utriusque SS. Sabas et Theodosius Cœnobiarcha præficiuntur reliquis monasteriis a Salustio moribundo, qui expletis Patriarchatus annis 7 ac 3 mensibus, obiit 23 Julii, successorem relinquens S. Eliam, cui eam dignitatem prædixerat. S. Euthymius num. 95. Annus hic erat Christi 493, ætatis S. Sabæ 56. Hic Elias novam ecclesiam Deiparæ Virginit a Saba extructam dedicat 1 Julii, Indictione ix an. Ch. 501, ætatis S. Sabæ 63, S. Joannes Silentiarius discedit in Ruban Indict. xi anno ætatis suæ 50. Christi 303, redit ad Lauram S. Sabæ Indict. n anno ætatis 56 Christi 509.
15 Elias primus monasterii S. Euthymii Hegumenus, cum 38, annos eam præfecturam administrasset, moritur an. Ch. 311. Ei succedit Simeon Apameensis; illi triennio post defunto Stephanus Arabs an. Ch. 514. Migravit e vita teste Cyrillo in Vita S. Sabæan. Ch. 518. Anastasius Imperator 1 Julii, et S. Elias Patriarcha Hierosolymorum xi Julii Anastasio successit Justinus senior, Eliae Joannes, qui septimo post anno obiit 22 Aprilis Indict. II, an. Ch. 324, successorem relinquens Petrum. Justino quoque, post 9 Imperii annos, 2 Augusti defuncto, an. Chr. 527, successit Justinianus, jam ante mense Aprili; feria v in Cœna Domini, ad imperium promotus. Anno 329, vivere desiit S. Theodosius Cœnobiarcha, Indict. vii, xi Januar. Constantinopolim mense Aprili, Indictione 6, an. 528 proficiscitur S. Sabas, redit Septembri mense Indict. ix, an. Ch. 530 mox Cæsaream, inde Scythopolim tendit: Cyrillum harum vitarum Scriptorem in discipulum admittit, et non diu post moritur Indict. x, 3 Decembris, anno ætatis 94, Christi 531. S. Sabæ succedit Melita, et in monasterio S. Euthymii Stephano Arabi an. Chr. 534, defuncto Thomas Apameensis; huic 25 Martii an. Ch. 542, post obitum Euthymii 70.
Leontius ad quem a S. Joanne Silentiario missus Cyrillus inter Euthymianos monachos admissus est, Indictione 6, mense Julio, an. 343 qui post V Synodum Constantinopoli habitam discessit ad Lauram novam an. Ch. 353, biennium insumpsit in conscribendis Vitis SS. Euthymii et Sabæ: circa quod tempus obiit S. Cyriacus; supererat autem S. Joannes Silentiarius, ann. ætatis suæ 104, Christi 357, cum ejus Vitam publicaret Cyrillus. Interea Leontio in præfectura monasterii S. Euthymii, successit Gerontius Medabensis, de quo sibi optime noto, ejusque patre et avo agit Cyrillus in Vita S. Sabæ. At quæ hic Gerontius narravit Joanni Moscho et Sophronio Sophistæ referuntur ab iis in Prato spirituali cap. 21. Superfuerunt hi duo seculo sequenti, et S. Joannis Eleemosynarii Patriarchæ Alexandrini Consiliarii fuerunt, de quibus plura ad ejus Vitam.
Prologus Cyrilli,
Ex veteri Latino MS.
Venerabili atque magnifico viro Patri meo spirituali, Georgio videlicet Presbytero, necnon et a Hegumeno Cyrillus indignus Presbyter et monachus, in Domino salutem.
Quia mihi, venerande Pater, tua præceptione de magnorum virorum actibus, hoc est, Euthymii ac beatissimi Sabæ, aliquid disserere jussisti, ob monimentum videlicet futurorum, me minus idoneum ad hoc faciendum fore perpendens, tuum acclinis flagitare decrevi solatium, quo videlicet adjutus plenius exequar injunctum officium. Volo quippe implores ejus auxilium qui per Psalmographum dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Quamvis autem me imbecillem esse considerem, ac Dei dono valde indignum, tamen tuis jussionibus coarctatus, ultra meas vires præsumpsi progredi, inobedientiae malum horrescens, imo Dominicam expavescens sententiam qua inobedienti ac pigro servo dicitur: Serve male et piger, oportuit te dare pecuniam meam ad mensam, etc. Itaque, Deo favente, aggrediar de prædictorum Sanctorum conversatione historiam texere, loca videlicet temporaque ac personas ostendens, sicuti ea diligenter didici a fidelibus et veridicis viris. Rogo vero omnes qui hæc lecturi sunt, sive lecta audierint, ut fidem lectis sive auditis adhibeant, Deum totis præcordiorum visceribus exorantes, ut ipsorum me participem faciat, quorum gesta multis profutura vili valde stylo percurrob.
a Lauræ nova. Præerant tum Lauræ S. Sabæ Conon, monasterio S. Euthymii Gerontius. Ψγούμενος dicebantur, quod Gentianus infra vertit Præfectos, ab ἐγούμα, duco, presum, primus sum.
b Aliud exordium composuit, præfixique Metaphrastes, quod operæ pretium videatur hic altexere, cum in Surio extet ac Lipomano, veluti ipsius Cyrilli, continenti serie cohærens cum reliqua narratione: Cujuslibet quidem rei exercitatio ægre absque exemplo et difficiliter recte geri potest; multo magis autem virtutis operatio, quo est difficilior et laboriosior, et perpetuo labore et tolerantia indiget. Id circo quidem multis exemplis, multa autem eorum, quæ ab aliis in vita gesta sunt, historia opus est iis, qui hanc vitam asperam ingredi constituerunt: quæ quidem et viam faciunt planiorem, nec sinunt eos defatigari, qui quam ea sit aspera et ardua respiciunt. In iis enim invenies, quibusnam modis, monitis, et præceptis, et quanam denique ratione, res eis recte successerit: quin etiam quasnam ipsi rursus consecuti sint et consequentur remunerationes: etiamsi ejus hebes sit et obtusus animus, etiamsi ignavus et supinus, volet tamen aliquando excitari et ad parem accendi æmulationem. et aggredi ad imitationem. Qualis quidem mihi videtur esse Vita magni Patris Euthymii, simul et jucundissima et laboriosissima, et aptissima ad letificandos et demulcendos eos qui eam legerint, et ad rerum similium studium excitandos: adeo ut si quis eum voluerit imitari, is et vivus et mortuus fuerit clarissimus. De ejus itaque rebus incipiendum est mihi ab alto dicere, et cæ narrandæ sunt auribus, quam fleri potest, maxime piis.
Auctore cyrillo monacho, interprete Gentiano herveto,
cum veteri ms. Græco collata.
S. Euthymii ortus et educatio.
Cum impius paullo ante a Julianus misere cum imperio vitam quoque amisisset, et deindeb paullo post imperium delatum fuisset ad Valentem; bella difficilia propter acerbam Arii communionem circumsistebant omni ex parte Ecclesias: et cum cessasset paganismus Arianismus admodum invalescebat, et aperte laborabant Ecclesiæ. Erat autem Melitenæ, quæ est urbs Armeniæ ad Euphratem, quidam nomine Paulus, cui vita consors erat conjunx, nomine Dionysia, ambo clari et virtute et genere. Cum esset vero sterilis et careret liberis, id ducebat non moderatum esse infortunium, neque parva dignum sollicitudine; sed gravibus curis agitabatur, et doloribus lacerabatur; ejusque cor et viscera propter liberorum egestatem, igne quodammodo accendebantur, ut quæ fructus ventris desideraret: quæ quidem res est pluribus mulieribus vel maxime optenda, et quæ sit oculis jucundissima; et quæ potest eis afferre gloriam, et efficere, ut non sit humilis et abjectus earum obtutus, neque fiducia et libertate priventur in maritorum oculis. Cum sic ergo se haberet, et tali premeretur calamitate, ad propinquum divinic Polyeucti Martyris templum veniens cum conjuge, (cum enim accepit voti quoque socium, quem necessario habuerat antea tristitiæ) in eo perseverarunt multis diebus in oratione. Petebant autem, ut sibi solverentur vincula sterilitatis; et rogabant, ut fructum ex se natum viderent. Noctu autem eis aliquando seorsum orantibus, divina quædam apparet visio, dicens: Estote, estote bono animo. Dat enim vobis Deus filium, qui a bono et tranquillo animo, nempe εὐθυρία, nomen accipiet, et eo dignos mores est habiturus. In illius autem ortu animi quoque tranquillitatem dat Deus suis Ecclesiis.
4 Tertio autem post anno, Paulus quidem Euthymii thlymii pater e vita excedit; sola vero cum filio mater viduaque relicta, filium adducens, accedit ad fratrem Eudoxium, quem quidemh Otreius, qui Melitenensi præerat Ecclesiæ, suum fecerat i confessorem; et cum ante ejus genua posuisset puerum, vehementer orabat, lacrymas emittens ex oculis, et eas esse credens validum medicamentum persuasionis: rogabat autem, ut et infantis et sui misereretur, et ad Otreium puerum adduceret, et ei pro patre offerret. Atque mater quidem vidit suam petitionem sibi successisse ex sententia: et puer fuit oblatus Otreio, et per eum Deo, sicut diu ante ab Anna Samuel.
5 Cum autem eum vidisset Otreius, non solum adspexit, sed etiam animi profundum simul subiit, quasdam etiam ejus paullo secretiores motiones, quoad ejus fieri potuit, acutissime conjectans. Cum vero de matris sterilitate audivisset, et de divina apparitione, et quemadmodum opus precationis fuerat ejus conceptio; et quod ante quam nasceretur, parentes eum Deo dedicaverant, fuit futuri verus Propheta: Et re vera, inquit, requiescet Spiritus Dei super hunc puerum. Deinde cum eum baptizasset, et pilos, qui ex lege tondentur pueris, totondisset, in gradum Lectorum cooptat. Atque matrem quidem Dionysiam, ut quæ divinis vacaret assidue, Diaconissam ordinat suæ Ecclesiæ. Cum autem puerum adoptasset, non solum ei fuit nutritor et pædagogus, sed etiam pater et mater, quod attinet ad affectionem; non eo nomine magis puero quam sibi gratificans, et talis pueri curam gerere cupiens. k Cum itaque Euthymius sic ab ineunte ætate Deo fuisset consecratus, et in Ecclesiasticum sacrum catalogum cooptatus; statim consequenter Theodosius ille Magnus potitur imperio, et sic uno et eodem tempore Deus admirabiliter et præter opinionem, tam civilibus rebus quam Ecclesiæ pacem conceiliat; illis quidem præbens Theodosium, his vero largiens Euthymium; adeo ut in eis consequenter res quoque convenirent nominibus.
a Junii 26, anno Christi 363.
b Cum octo fere mensibus Jovianus regnasset; ad hujus successore Valentiniano Valens frater ad Imperium assumptus est 29 Martii an. 364.
c Ejus sub Decio peractum Melitenæ martyrium dabinus 13 Februarii. De ipsa Melitene urbe plura reperies 10 Janu. ad S. Domitani Episcopi vitam.
d Anno 377. Coss. erant Gratianus Aug. IV et Fl. Merobaudes.
e Obiit Constantinus Magnus an. 337, ipso die Pentecostes; cui Constantius in Oriente succedens, mox se hæresis Arianæ fautorem professus est.
f Forte decimus quintus legendum; sicque Innio mense natum dicemus. Interiit Valens V. Idus Augusti, an. 378, cum eo anno ipse sextum Consul esset, Valentinianus secundum, ut scribunt Idatius in Fastis, Socrates lib. 4, cap. ult. Ammianus lib. 31, alique, ast anno præcedenti S. Euthymium natum fuisse manifestum est, et quidem Indictione V. cujus residui erant menses aliquot, ad Septembrem usque, quo et VI Indictio et annus apud Oricntales inchoabatur. Ilnc quæ post Septembrem inchoatum facia, ad sequentem annum Euthymii referuntur.
g Ibrevius reliqua Græce: Προστιμον δύσπερ τοῦ κείλεω πυρδε. Veluti procemium ignis futuri.
h Interfuit Otreius Synodo Constantinopolitanæ Θ. Cumenicæ II, et Macedonianam hæresim cum ultiis Episcopis condemnavit ann. Chr. 381. i Græce συνδρεω. Perperam in Surio excusum Confessorem. Confessorem verifit Hervetus, recte. k Infra num. 109, hæc sic efferuntur. Tres autem annos natus, Deo fuit consecratus, in principio scilicet magni Theodosii. Est hic assumptus a Gratiano in communionem Imperii 14. Febru. anno 379. Indictione VII, ideoque is tertius annus Euthymii censebatur.
Studia. Sacerdotium. Vita Anachoretica.
Procedente autem tempore, cum jam excessisset ex infantia, litterarum magistris eum tradit Episcopus. Illi autem erant a Acacius, etb Synodius, qui propter nobilitatem et prudentiam et moderationem clari erant in choro Lectorum, et in divinis scripturis recte exercitati, et neque externam neglexerant eruditonem: qui post multa propter Christum suscepta certamina, Melitenensis Ecclesiæ administrationi seorsum et suo tempore ambo præficiuntur: quorum multarum rerum gestarum præclaris narrationibus in hodiernum usque diem jucundissime recreatur civitas Melitenensis, ut quæ et Ecclesiæ præfecturæ, et animarum curæ vere conveniant. Puer itaque his traditus, cum uberem doctrinæ sementem in animi sinus accepisset, brevi fructus plurimum et supra ætatem produxit. Nam in divinis quidem versabatur scripturis, studioseque acdiligenter eis dabat operam. Quando autem alicujus ex viris antiquis et divinis, eas inveniebat facere ad virtutem mentionem, eum venabatur Euthymius studiosissime et diligentissime, ipsumque ejus viri statim tenebat desiderium, et ad illius similem accendebatur æmulationem. Talis est bona anima et honesti studiosa, si vel virtutis modicam acceperit occasionem; nempe id quod novacula ad cotem, torris ad ignem, equus in campo, ut vulgo dicitur: adeo, ut omni tempore Euthymio opus adesset, cujus magno studio tenebatur: nempe ut perlegeret libros divinarum scripturarum, et vim eorum, quæ eis insunt, mandaret memoriæ.
7 Porro autem fuit etiam æmulator morum Acacii præceptoris, et eos imitabatur pro viribus; ut non solum ejus doctrinæ, sed etiam factorum se esse ostenderet discipulum; et quomodo sermocinanti aures, ita etiam facien tipulchre ac studiose oculos accommodaret: cibo quidem utens, non vario et composito et supervacaneo, sed minime curioso, et necessario et simplici: lautas autem et magnificas delicias animæ apponebat in eloquiis spiritus. Et divinum quidem Ecclesiasticæ regulæ officium, attenta mente et cum contritione, præfinitis peragebat temporibus; non risui et susurris, sicut multi animum adhibens, sed ut qui adstaret ante oculos communis Domini et Regis omnium, et coram cum eo loqueretur.
8 Eo autem tempore quod intercedebat, domiotium agens, non otioso alicui sermoni et inanium rerum meditationi erat intentus; sed Dei legem diu noctuque meditabatur, et fructum suo tempore afferebat, sicut arbores, quæ sunt plantatæ juxta aquas, ut habetur in Psalmis. Erat itaque tempus iræ et excandescentiæ; ille autem mansuetudinem producebat et caritatem. Aderat rursus tempus gulæ et deliciarum: illi autem fructus egregius erat continentia. Et inanis quidem gloriæ congitatione, animi moderatione; multarum autem rerum cupiditatem, voluntaria paupertate vincebat: et sic unaquaque virtute contraria fundebat et profligabat vita.
9 Cum sic autem fuisset educatus et institutus, et processisset per omnem graduum consequentiam, ab eo qui tunc erat Episcopus Melitenes, invitus, eum tradente virtute, Sacerdos ordinatur, et ejus fidei committitur cura monasteriorum, et asceteriorum, quæ erant in civitate. Sed quoniam quietis et silentii eum ab ineunte ætate magnum tenebat desiderium, veniebatassidue ad divini Martyris Polyeucti cædem, atque add Triginta trium sanctorum Martyrum, et longissimo tempore in iis versabatur. Porro autem ab ipsa quoque civitate omnino secedebate post magnam luminum festivitatem; et honoratos dies jejuniorum in monte propinquo transigebat qui tunc quidem erat solitudo, et mons Assumptionis vocatus fuerat ab accolis; nunc autem est monasterium non indignum admiratione, quod est ædificatum proxime civitatem.
10 Cum hæc ita se habent, et ita diu ante esset quietis amator Euthymius, quod ejus intus compositum et tranquillum indicabat animum; ratus curam monasterium sibi ad virtutem afferre impedimentum, fugæ ita ut erat se mandat, et clam ex urbe egressus ætatis suæ anno vicesimonono, ad adorando sacra et veneranda loca prompto et alacri animo vadit Hierosolymam. solymam. Cum autem convenisset Patres qui erant in solitudine, et didisset institutum vitæ uniuscujusque, evadit ejus impetus acrior, et quodammodo pennis in altum tollitur; et similis vitæ degendæ vehementiori punctus stimulo, illine pervenit adf Pharam Lauram, quæ sex milliaribus distatg Hierosolymis. Et cum extra Lauram invenisset quamdam cellam, quæ erat valde apposita ad quietem et silentium, illic de cetero versabatur, palmarum quidem ramos in ea texens, sibi et egentibus suos labores communes efficiens; ut non solum neminem gravaret, ad aliorum manus non respiciens; sed etiam Deum coleret, et cum ipse esset potius manus aliis, ab omni autem cura rerum terrestrium animum liberasset, se ita comparat, ut omnino dependeat a spe futurorum bonorum.
11 Erat autem quidam ex ejus vicinis, nomineh Theoctistus, qui eamdem vitam quam ille exercebat, et idem sibi vendicabat institutum. Amor vero rerum similium, et laborum societas, ita eos colligavit vinculo caritatis, et usque adeo sunt inter se contemperari dilectione spiritus, ut uterque eorum esset positus in anima alterius, et quæ alter eorum sentiret, ea etiam cordi essent alteri. Cum ergo esset tam fraternus inter eos consensus, in i Cutilæ solitudinem quotannis abibant, octavo die post festum luminum; separati quidem ab omni humana consuetudine, cum Deo autem solo versantes per precationem, et totum tempus, quod intercedebat, transigentes in solitudine, donec advenisset dies festus Palmarum. Tunc enim uterque revertebatur in cellam, magnas virtutis afferentes divitias, quas erant oblaturi Christo resurgenti, auro longe pretiosiores, quod ei nato Magi obtulerunt. Morum autem benignitate et simplicitate et insigni humilitate magnus excellebat Euthymius: et ideo indies ei crescebat ad Deum fiducia, et abundantiorem gratiam evocabat Spiritus. a Acacius Episcopus Melitenæ, interfuit Synodo Ephesinæ Æeumenicæ III, contra Nestorium an. Chr. 431, de cujus zelo infra num. 34. Alius ejusdem Ecclesiæ Episcopus Acacius, sed annis centum prior, colitur a Græcis 31 Martii.b Synodius successerit Acacio in Episcopatu Melitenensi. Illi Constantinus, qui subscripsit Synodo Chalcedonensi Æeumenicæ IV, an. Chr. 431. Synodii mentio fit infra nu. 41 et 34.c Græce est αεμείος, quod locum sacrum significat. Hervetus monasterium vertit.d De his agemus 7 Novemb. Dux eorum S. Hieron fuit. Templum iis ibidem exceisse Chrysaphius dicitur, in eorum Actis. Dèversum id a S. Polyeucti. Hervetus unum fecerat, ita hic scribens: et longissimo tempore in eo versabatur. Græce est: ααί τὸν πλείστον ἐν αὐτοῖς διετείβε χρόνον.e Infra num. 11 et 103. Octavo die post festum Luminum abit in solitudinem, et num. 68 et 103, post diem octavam sanctorum Theophaniorum. Hanc Euthymii piam secedendi quotannis in loca deserta consuetudinem sunt imitati SS. Sabas, Gerasimus, Quiriacus, Zosimas, de quo 4 Aprilis, alique ejus collegar.f Meminit hujus Lauræ iterum Cyrillus num. 12, 41, 119 et 184. Joannes Moschus in Prato spirituali cap. 40, 41, 42 et 139, nonmultorum hujus Lauræ monachorum virtutes describit. In ea ipse decem annis vixit.g Versus orientem, via Hierichuntina.h De S. Theoctisto agemus 3 Septembris. Obitus ejus describitur infra cap. 17. i Græce Κοσπλά. Lipomanus, et Surius Catilæ, infra tamen nu. 94, etiam Cutilam vocant. Joannes Moschus cap. 53. Κοσπλά, ubi vertitur Tuthelam, quo circa mare mortuum senexe monasterio S. Sabæ descendisse dicitur. In Vita S. Theodosii Cænobiarchæ 11 Januarii num. 26. Κοσπλά Gutilla vertitur; unde ad ripas lacus Asphaltidis, seu maris mortui, pervusit. Infra num. 94, solitudini Ruban conjungitur, de qua cap. 5.
Recessus in speluncam. Cænobium S. Theoctisti extructum.
Cum autem quinque annos transegisset in Pharan, illine a recedit cum Theoctisto, consueto eis tempore secessus: et accedentes per solitudinem, ad præcipitem quemdam et profundum torrentem, offendunt magnam quamdam speluncam ad Boreale torrentis præcipitium, veluti tracti a quadam manu deducente. Ea ergo de caussa lætati animis, et rati non hoc eis ostendi sine Dei numine, illic suam faciunt habitationem: quod quidem cum esset prius ferarum refugium, sacrum templum postea factum est etb Sanctorum habitaculum. Atque diu quidem latuerunt in spelunca: nec ullus ad eos accedebat, nec aliquid eis impertiebat, quod esset ad usum necessarium; sed solis, quæ prope natæ erant, herbis, ut licebat, alebantur. Cum autem celari illorum virtutem Deus non amplius sustinuisset, (quomodo enim, cum nec horti clausi, nec fontis signati ad multos redeat utilitas)? sed vellet potius eos aliis quoque esse caussam salutis, et copiosum aliquod bonum et in commune utile, hoc in eos utitur consilio et providentia.
13 Quidam exc Lazarii pastoribus adducunt aliquando oves ad torrentem, et cum obtutum in speluncam immisissent, vident eos imminentes capiti. Repentino autem et non solito territi spectaculo, ii quidem se protinus in pedes conjicientes, fugiebant; illi vero eis timorem dementes appositissime, voce quam potuerunt benignissima et lenissima, Ne timeatis, o fratres, dicebant, ne timeatis. Nam nos quoque ipsi sumus homines, etiamsi propter peccata nostra præsentem locum habitare constituimus. Tunc autem pastores ausi ad eos ascendere: et ingressi speluncam, quam ipsi habitabant, cum nihil invenissent eorum, quæ sunt utilia corpori, reversi sunt valde admirantes, et suis singula aperuerunt. Deinde vero non cessarunt de cetero incolæ Lazarii eis ministrare, quæ sunt necessaria, Deo sic sapienter et benigne dispensante, ut ipsi quoque ea haberent, quibus opus habebant ad usum corporis, et iis qui ea impertiebant, darent id quod est longe melius, nempe salutem animæ.
14 Cum autem de iis quoque quæsissent Pharan habitatores, et didicissent ubinam habitarent, assidue ad eos ventitabant. Et prinum quidem duo ex Fratribus ad eos accedentes, Marinus et Lucas, non sunt amplius reversi: sed a verbis eorum et virtute capti, tamquam ab aliquibus, sed minime fallacibus, sirenibus, se ipsis tradunt tamquam patribus, et animarum curatoribus. Quos cum supins manibus magnus excepisset Euthymius, exercitationis monasticæ institutum eos tam pulchre docet, ut iidem quoque tempore, quod est consecutum, in locis quæ sunt circa vicumd Metopa, clari extiterint, et monasteria construxerint; et magnum illume Theodosium, qui fuit princeps et auctor cænobiorum quæ sunt in solitudine, ad monasticam perduxerint perfectionem.d e Cum talis fama Euthymii brevi tempore in omnem partem pervaderet, multi ad ipsum, tamquam ab aliquo commoti unguenti odore, quotidie confluebant: et rogabat unusquisque eorum, ut cum ipso habitare sibi liceret, et sub eo duce vivere, et animam componere, utque doceretur ea quæ sunt spiritalia. Sed ille volens habere purum et immixtum bonum quietis ac silentii, omnem eorum, qui adveniebant, curam Beato commisit Theoctisto. Ille autem, qui ei numquam recusabat, parere, protinus quidem mandatum accipit; omnia vero administrabat ex sententia Euthymii.
15 Deinde autem in loco quoque ad habitandum construendo occupabantur, et in animo habebant in spelunca constituere Lauram, ad figuram Pharan: sed quæ loco inerat asperitas, et quod is esset propemodum invius, non sinebat in eo aliquam constituere Lauram: sed in ipso aditu præcipitii cænobium ædificant Fratribus, et sibi speluncam transmutant in ecclesiam: in qua in quiete et silentio magnus assidens Euthymius, erat curator animarum, et earum quas a vitiis accipiunt, plagarum et vulnerum, a quibus sæpe male afficiuntur, medicus peritissimus. Quotidie enim ad eum accedentibus Fratribus, et ei cogitationes aperire non verentibus, dabat unicuique conveniens malo medicamentum: quæ quidem experientia et prudentia et egregia discernendi scientia apud apud se collegerat, adeo ut in eo propemodum impleretur illud divini Hieremiæ: Probatorem te dedi populi mei: et dum tu probas, cognosces viam eorum.
16 Certe sæpe etiam admonebat paterne, et communiter cum eis disserebat, dicens oportere quidem eos, qui mundo renuntiant et iis quæ ad mundum pertinent, ubique curam gerere obedientiæ et humilitatis, et propriam non sequi voluntatem, et in votis semper habere mortem, et supplicium quidem perhorrescere, regnum autem celorum desiderare; et se omni tempore dedere laboribus, manuumque artificio et operationi, et maxime quidem, si est juvenis, et cujus appetitio et impetus moveatur ab ætate. Tunc enim oportet præter aliam ejus custodiam, corpus quoque exercere multa afflictione, ut pareat rationi, et fervor flaccescat juventutis: et ut Pauli imitatores, et divinarum ejus legum simus adimpletores, non otii crimen solummodo vitantes; siquidem ne alimento quidem eum dignum judicat, qui est adeo hebes et negligens: Ociosus enim, inquit, ne comedat quidem; sed easdem quosque quas ille, manus habentes. Manus enim, inquit, hæ mihi suppeditarunt, et iis qui erant mecum. Est enimabsurdum, homines quidem, qui in mundo versantur, uxorem et filios et totam familiam alere labore suarum manuum, et annuum ab eis solvi tributum: quin etiam suorum quoque laborum eos Deo dare primitias, et benefacere pro viribus; nos autem ne alios quidem impertiri fructu nostrarum manuum.
17 Porro autem hæc quoque ex illius præceptis digna sunt, quæ mandentur memoriæ. Suadebat enim honestum amplecti silentium in templo Domini, et in synaxi Fratrum nihil omnino loqui, cum sacra peraguntur mysteria: sed nec in cœnaculo ad cœnam collectis Fratribus linguam laxare, sed in utrisque manere in eodem silentio. Ei autem displicebat, quod nonnulli ex Fratribus, et maxime juvenes, reliquis majus et publicum ostenderent jejunium, et communem solverent Fratrum regulam, suam sequendo voluntatem et legem. Neque enim ille bonum tuba cani, neque apertum esse ac publicum, sed quam maxime fieri poterat, latere volebat. Et ideo dicebat eam esse optimam abstinentiam, quæ prævenit satietatem, et indigentibus adhuc nobis reprimit alimentum: quod quidem est propemodum minus alimenti sumere, quam sit opus; clam autem resistere carnis affectionibus, esse vero armis monachorum omni ex parte secure communitum: ea autem sunt, humanitas, moderatio, meditatio, discretio, et quæ est ex Deo obedientia, et re vera virtus quæ Deum imitatur. Atque tali quidem a suavissima illa lingua Fratres quotidie fruebantur doctrina. a an. Chr. 411.d Græce Λγγείων αετοιχητέριον.c Meminit hujus Lazarii Palladius in Historia Lausiaca cap. 103. Lazariotæ incolæ ejus dicuntur infra num. 132.d Ortelius conficit circa Arabiam forte alicubi esse, quo frustra confugit cum in cremo Civitatis sanctæ manserint, et Jordanem non transiterint.e Egimus de eo 11 Januar.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.