Menæa Græcorum et Maximus Cythereus hoc die: S. Achilleus in pace quiescit, addunt Menæa hoc distichon:
Armis Achilles terrestres (τάς χάτω, inferas) po- pulatus urbes:
Laboribus Achilles supernam ditat civitatem.
Raderus hunc eumdem existimat esse Achillium, sive Achillea, Metropolitanam Larissæ, qui in üsdem Menæis et Menologio XV Maii refertur. Nobis potius hic ille videtur esse qui sæpius in Vitis Patrum laudatur Achillas, sive Achilles, aut Achilleus Abbas, nec uspiam in ullo, quod viderimus, Martyrologio refertur. De eo igitur isthæc narrat Ruffinus, seu quisquis auctor est libri 3, de vitis Patrum, num. 9 et 107.
2 Cum venisset quidam de Patribus ad Abbatem Achillam, vidit eum sanguinem exspuentem, et requisivit quid hoc esset. At ille respondit: Sermo erat fratris qui me contristaverat, et repugnavi ut non illum dicerem, sed petivi Dominum ut tolleret a me; et factus est ille sermo sanguis in ore meo, et postquam exspui, requievi; sed et ipsiam tristitiam, et sermonem istum oblitus sum. Idem refertur lib. 5, libell. 4, de continentia num. 9.
3 Alter frater requisivit Abbatem Achillam, dicens: Cur sedens in cella mea patior acediam? cui senex ait: Quia necdum vidisti requiem, fili, quam speramus, neque tormenta quæ timemus. Si enim ea diligenter inspiceres, etiam si vermibus plena esset cella tua usque ad collum, tu tamen in ipsis jaceres permanens sine acedia. Idem habetur sub titulo incerti lib. 5. libell. 7, n. 28.
4 Lib. 5. libell. 10, num. 14, insignis ejus discretio ita describitur: Venerunt aliquando tres senes ad Abbatem Achillem, et unus ex iis habebat opinionem malam. Dicit autem ei unus de senibus: Abba, fac mihi unam sagenam ad piscandum. Et ille dixit: Non facio. Et alius dixit ei: Fac nobis, ut habeamus memoriam tui in monasterio nostro. Et ille respondit: Non mihi vacat. Dixit ei tertius ille, qui habebat malam opinionem: Mihi fac sagenam, ut habeam de manibus tuis benedictionem, Abba. Et ille statim respondit ei: Ego tibi faciam. Dixerunt autem ei secreto duo priores, quibus non acquieverat: Quomodo sic, quia nobis rogantibus noluisti facere, et huic dixisti: Ego tibi faciam? Respondit eis senex: Vobis ideo dixi: Non facio, quia non mihi vacat, et non contristabimini; huic autem si non fecero, dicturus est; quia de opinione mea, quæ mala est, audivit senex, et ideo noluit facere sagenam; et statim incidebamus funem ad sedandum animum ejus, ne tristitia absorberetur hujusmodi.
5 Denique lib. 7, cap. 25, num. 4, egregium ejus refertur apophthegma de dæmonum impugnatione: Quidam frater requisivit Abbatem Achillem: Quemadmodum adversum nos possunt dæmones? Respondit senex: Per voluntates nostras. Et adjecit, dicens: Ligna Libani dixerunt: Quam grandia sumus et alta et parvissimo ferramento incidimur: nihil ergo ei demus ex nobis, et nos non poterit incidere. Venerunt ergo homines, et fecerunt in securi manubrium ex ipsis lignis, et ita inciderunt. Ligna ergo sunt animæ; securis, diabolus; manubrium, voluntas nostra est. Per malas ergo voluntates nostras incidimur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.