Constantini Magni temporibus late Christi propagata religio est, non solum per Romani imperii provincias, sed ad exteras quoque nationes. De Persis testatur idem ipse Imperator in epistola ad Saporem Regem, quam Eusebius lib. 4 de Vita Constantini cap. 9 et seqq. ac Theodoretus lib. 1 histor. Eccles. cap. 23 recitant: Τεύτω τῷ καταλόγω τῶν ἀνθράπων, λέγω δὴ τῶν χριστιανῶν ὑπὲρ γὰρ τούτων ὁ πάς μοι λόγος, πώς διει με ἡδεσθαί ἀκούοντα, δτι καί τῆς Περιδος τὰ κρατιστα ἐπὶ πλειστον, ώσπερ ἱστι μοι βουλομένω κοσμεταί Isto hominum genere (Christianos dico, de his enim omnis mihi sermo est institutus) cum audiam præcipuns Persidiæ urbes ac provincias quam maxime, quod mihi unice in votis erat, exornari, quanta me perfundi censes voluptate? ac deinde eos illi accurate commendat.
2 Cum autem progressu temporis, ut Sozomenus lib. 2 cap. 8 scribit, eorum numerus vehelementer cresceret, ut et conventus publicos in ecclesiis agerent, et Sacerdotes ac Diaconos haberent: ea res Magorum animos non mediocriter offendit: ii enim, velut tribus aliqua sacerdotalis, successione quadam inde ab initio religionem Persarum administrant. Judeos quoque magna affecit molestia, qui præ invidia, naturaliter quodammodo iis insita, religioni Christianæ semper infensi esse solent. Utrorumque igitur instigatu immanis mota a Sapore Rege, tunc bellum adversus Romanos gerente, persecutio est. Tributis primum exhausti Christiani promiscue omnes, et Præfectorum feritate exagitati. Posthaec, inquit Sozomenus, Sacerdotes et ministros Dei gladio trucidari, ecclesias dirui, earum thesauros et ornamenta in xerarium publicum redigi, Simeonem Selenciæ et Ctesiphontis Episcopum, ut regni Persarum et religionis proditorem, adduci jubet impius Sapor. De hac persecutione scribit S. Hieronymus in Chronico ad annum vii Constantii, qui est annus cccxliix xæv vulgaris: Sapor Rex Persarum Christianos persequitur. Quibus verbis non diserte quidem asserit, tum primum exarsisse persecutionem: quod est tamen verisimilius cum primæ Magorum et Judæorum adversus Simeonem criminationes fuerint, teste Sozomeno, quod Imperatori Romano amicus esset, quodque ei Persarum res proderet. Ergo bellum jam antea Persas inter et Romanos erat exortum, quod anno primo Constantii, motum, ex S. Hieronymi Chronico intelligimus: scribit enim, eo anno Saporem Regem Persarum, Mesopotamia vastataduobus forme mensibus Nisibin obsedisse. Excitatam primum anno Constantii et Constantis septimo illam a Sapore persecutionem, statuit quoque Baronius ad an. 343 nu. 10.
3 Quam acerba illa fuerit persecutio, ex his Sozomeni verbis lib. 2 cap. 13 conjicere licet: Vix, inquit, percensere quis possit universa, quæ ab iis (Martyribus) gesta sunt, quinam fuerint, aut unde, qua ra tione martyrium fecerint, aut qualia sustinuerint tormenta: varia enim sunt apud Persas, quadam crudelitatis ambitione excogitata. Verum ut summatim dicam, feruntur, quorum colligi nomina potuerunt, viri ac mulieres, ad sedecim millia tunc martyrio perfuncti: præter hos adeo multi trucidati sunt, ut ne iniri quidem eorum numerus potuerit; nedum nomina percenseri, a Persis, Syris, et Edessæ in colis, qui magna ad eam rem diligentia incuberunt.
4 Eorum celeberrimi sunt, Simeon jam memoratus, Usthazanes, Abedechalas, Ananias, Pusices, Azades, Tarbula Virgo, et alii, de quibus xxi et xxii Aprilis agemus. Episcopos, præter Simeonem, ac persecutione coronatos martyrio, viginti duos recenset Sozomenus lib. 2 cap 12. inter hos Abramium, quem Menzæ tradunt ἐπίσκοπον ἀξβηλ τῆς περσιδος, Episcopum Arbel Persicæ urbis extitisse.
3 In Actis SS. Acepsimæ et sociorum xxii April. mentio fit viri cujusdam crudelis δες "Λδεσχε μὲν ἐλέγετο, ἐκ πλέως δε ωρμητο ἀρβήλ καλουμένης, qui Adesche quidem diebatur, ortus vero erat ex civitate quæ Arbel vocabatur. Is jussus a Judice est sanctos Martyres Joseph et Athalam ad suam civitatem ducere, Christianorum ministerio obruendos lapidibus, atque in eo solertiam scilicet suam probare. Hæc illa urbs est, de qua Q. Curtius lib. 4. de Dario loquens, Jam pervenerat Arbela, inquit, vicum nobilem sua clade facturus. Non tamen ad Arbela commissam ultimam Darium inter et Alexandrum pugnam, idem postea declarat, cum Darium ait, ingens spatium fuga emensum, media fere nocte Arbela pervenisse. Cur ad Arbela F dimicatum Græci dizerint, exponit Strabo lib. 16 ita scribens: In Aturia pagus est, nomine Gaugamela, apud quem Darius superatus amisit imperium: quare hic locus insignis est, ut et nomen; Cameli enim domum ea vox sonat.... Pagum Macedones hunc cum tenuem esse viderent, Arbela vero habitationem memorabilem, ab Arbela, ut tradunt, Athmonei filio conditam; circa Arbela et prælium et victoriam fuisse, famam sparserunt, eamque scriptoribus tradiderunt. Ita Strabo, qui, "Λρβηλα χτίσμα, ώς φαξιν, 'Λρβήλου τοῦ Αθμονίος vocat. Xylander vertit, Arbela ab Arbelo, ut aiunt, Athmonei filio condita. Nobis ille conditor videtur potius "Λρβήλης Αθμονεύς dictus, Arbelas Athmonita, vel Athmonides. Est certe apud Stephanum "Αθμονον unde 'Αθμονεύς gentile, locus Cecropidis regionic in Thracia.
6 Fuere igitur Arbela Alexandri xpo κατοιχία ἀξιόλογος, memoratu dignum oppidum. ut non mirum sit, cum et ob situs opportunitatem, et celebritatem famæ, sub Macedonum imperio, dein et Parthorum contra romanos et Syros bellis, essent fortassis amplificata, accepta dein Christi religione, throno Episcopali esse ornata. Tenuit cum aut primus, aut certe celeberrimus, S. Abramius: sub quo Arbelitæ multi Christiani erant, a quibus obrui lapidibus
A lapidibus SS. Josephum et Aithalam impii volebant, ut in ipsorum et S. Acepsimæ Actis narratur. Iidem Christiani Arbelitæ prohubiti fuere, ne Sanctis aliquid solatii afferre, in tetrum carcerem detrusis, possent. Ex eadem civitate extitit tunc præclara illa Isdandula, quæ adacta ut lapidibus Sanctos peteret, aut olelisco arundini alligato pungeret, non modo renuit crudele facinus, sed ipsos Judices lictoresque liberrima oratione castigavit. Ex eadem civitate pia mulier aditum ad carcerem noclu mercata a custodibus, domum snam Sanctos deduxit, et qua potuit cum famulis suis ratione eos recreare, doloresque eorum lenire conata est.
7 Sed ipse sanctus Antistes Abramius, cujus hæc fortassis monitu, institutione certe, agebantur, martyrii quoque coronam anno quinto persecutionis, Christi nimirum CCCXLVII, vel CCCXLVIII ineunte, consecutus est. Colitur a Græcis IV Februarii. Ita Menologion ab Henrico Canisio editum: Item sancti Martyris Abrahamii Persæ. Petrus Galesinius: In Perside, S. Abramii Ep. et Martyris; qui Saporio Persarum Rege, diis immolare jussus, cum hoc præcise negasset, multis ac variis affectus suppliciis, denique abscisso capite, coronatur. Plenius de eo agunt Menæa. Ferrarius: In Perside S. Abrahamii Ep. et M. sub Sapore Rege. Ibidem S. Abdalæ monachi. Citat Menologium Græcorum: in eo quod Canisius edidit, non memoratur Abdalas IV Febr. sed Abidellas Presbyter xvii Aprilis, qui in Menæis Abdellas appellatur.
8 Cardinalis Baronius to. 3 ad an. 309 num. 6. quia tanta crudelitate in Christianos debacchatus Sapores junior est, in dubium revocat S. Marcelli Papæ et Martyris Acta, quæ xvi Januarii dedimus: in iis enim cap. 3 dicitur Saporis Regis Persarum rogatu, missus in Persidem S. Cyriacus ejus filiam Jobiam a dæmone liberasse, eamque et patrem atque alios ccccxx baptizasse. Atqui non fuit ille Sapores Magnus, sive senior, dudum ab Odenato Palmyrenorum Rege victus, cum qui sextus ab eo regnarat Narses, sive Narsæus, jam ab ipso Diocletiano esset debellatus. Non etiam junior Sapores fuit, Narsæi nepos, necdum Diocletiano imperante natus, nedum filix jam adultæ parens. Non tamen id tantum apud nos habet momentum, ut ideo antiqua illa Acta temere respuamus. Potuit Sapores ille medius regii sanguinis Satrapa aliquis esse, aut vicinæ gentis urbisque regulus. Quid si Misdates Narsetis filius, Persarum Rex, uti ejusdem Narsetis decessor Uraranes Seganesna, binominis fuit? Quid si Saporis pater fuit ille Sapor a S. Cyriaco conversus, gener Narsetis? Videtur id ex Agathia colligi: quo testè Sapor adhuc in utero matris, regno inauguratus est, cum prius ex Magorum responsis didicissent Satrapæ, marem futurum. Eum enim. inquit ille scriptor, regii generis successio ad regnum vocabat, qui ex matre hac nasceretur. Non autem Misdatis posthumus filius fuit, cum successorem habuerit Sapor Artaxercem germanum fratrem, ut idem ait; ergo natu juniorem; alioquin præ illo, necdum nato, regno admovendum. Cum ergo ex Eutropio lib. 9 constet Narseum avum suisse Saporis, hic ejus filia natus fuerit, patre fortassis Sapore Christiano: ideoque et am citia illi Constantini ambita, et Christiana res ejus favore, filio adhuc regni tractandis habenis inhabili per ætatem, amplificata.
9 Sed hallucinatur fædum in modum Agathias, dum lib. 4 scribit, anno Saporis xxiv Nisibin urbem sub Persarum venisse potestatem, prodente Joviano, Juliano repente deperdito. Si periut Julianus, et pacisci cum Persis coactus est Jovianus anno Saporis xxiv, ergo hic anno Christi CCCCXXVIII, Constantii III natus est: qua ergo ratione an. CCCXXXVIII idem Sapor Mesopotamiam vastavit, eamdemque Nisibin obsedit; atque antea ad Constantinum Magnum, an. CCCXXXVI mortuum, Legatos misit? an priusquam nasceretur? Melius scripsisset Agathias, xxiv anno belli adversus Romanos suscepti id contigisse. Sed ista hactenus.
10 Petrus Teicheira lib. 1 de Regib. Persar. cap. 24 Saporem hunc Xapur vocat, sed de eo nihil se relatu dignum comperisse ait, atque anno LXXII post Alexandri Macedonis mortem ad regnum ait evectum, omissis seicet Græcis Regibus, Parthis quoque, et primis viii e Persarum genere. Ei successisse scribit Ardxir Bada Khon, qui Agathiæ Artaxerces est: huic Xapur Zabel Ketaf, sive Saporem Artaxercis filium; et Baharon Kermonxa, sive Varanem Cermasal; illi filium Yazd Gerd, qui est Isdigerdes. Sed quod ait hic Auctor Christum Ardxir Baba Khon temporibus natum, plane abest a vero longissime: sed profitetur se quæ de Persarum Regibus scripta apud eos compererit tradere, non ea firmare ac tueri velle. Verum ad S. Abramium redeamus, cujus Vitam ita paucis referunt Græci in suis Menæis.
VITA EX MENÆIS GRÆCOR. Anno quinto motæ in Perside adversus Christianos iniquæ admodum et impiæ persecutionis comprehensus est a principe Magorum S. Abramius. Qui cum ab eo urgeretur ut Christum negaret, ac Solem adoraret: Quomodo, inquit, infelix et miser, non desinis nos ad ea quæ non decent, agenda hortari? An æquum est, ut Creatorem relinquam, et creaturam et opus Dei mei adorem? Hæc verba non mediocriter tyrannum adversus Sanctum concitarunt. Jubet igitur Magorum princeps continuo produci Sanctum, et humi sterni, ac silvestribus virgis cædi. Quo facto, cum cerneret Archimagus eum generose omnia perferre, adeoque et pro tortoribus orare, ac dicere: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, non enim sciunt quid faciunt; jubet ense caput illi recidi. Amputata igitur cervice, martyrium finivit S. Abramius in vico qui Telman dicitur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.