Multos ad pietatem erudiit, viros ac fæminas, S. Auxentius anachoreta, cujus Vitam dabimus xiV Februarii. In his fuit S. Vendimianus, quem, Fastis Latinis ignotum, Græci Kalendis Febr. venerantur, ubi hæc de eo Menæa: Eodem die commemoratio S. P. N. Vendimiani.
Vendemianus, arbor virtutis magna, Plantata in terra, et in cœlum translata.
CHic discipulus fuit S. Auxentii: eoque mortuo. in abruptam rupem secessit, in qua exiguam sibi domunculam construxit, in eaque duos et quadraginta annos vixit. Ad Christum jam migraturus, in genua procubuit, Deoque spiritum commendavit. Nihildum de eo alibi legimus. Quo tempore e vivis migrarit, statui ex Auxentii ætate potest. Hic mortuus dicitur, in Latina quidem Vita a Lipomano et Surio edita, in imperio pii et Christi amantis Zenonis; in Græca vero, ἐν τῇ βασιλεία τοῦ Φιλοχρίστου. Λέοντος, imperante Christi-amante Leone. Hoc probabilius videri infra dicemus. Cum autem Leonis an. iV Christi ccccix obierit S. Simeon Stylites, ut v Januarii diximus, ac tunc S. Auxentio adhuc superstiti apparuerit; consequens est, S. Vendimianum, qui ei xLII annos supervixit, post annum v obiisse; post dxvi, si ille ad Zenonis vixit imperium. F quod an. CDLXXIV capessivit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.