EORUM FILII, SEVERÆ FRATRIBUS, ET ALII CIRCITER MILLE MILITIBUS.
Pyrgi in Tusco littore, inter Cæretanum flumen ac Centumcellas, vetustum oppidum aut castellum fuit, cum navali, plerisque Romanarum rerum scriptoribus memoratum. Ejus conspiciuntur haud leves ruinæ juxta oppidum quod S. Severæ dicitur, estque isthic portus exiguus 4 aut 5 triremium capax. De co Leander Albertus: Cœnobium D. Severæ est in littore, instar arcis. Nomen ei a S. Severa nobilissima Virgine Romana, cujus olim et martyrio nobilitatum, et præsidio nunc defenditur.
2 Hujus natalem consignavit Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. XXIX Januarii his verbis: Romæ (id est, ut scribit in Notis, in territorio Romano apud Centumcellas) S. Severæ Virginis et Martyris sub Diocletiano. Ejusdem ac parentum fratrumque meminit idem Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. At Maurolycus XXX Januarii retulit: Romæ SS. Flaviani, Maximi, Secundæ, Calendini, Marci, et Severæ Mart. ex quibus Maximus cum cxx militibus a se conversis decollatus est jussu Maximiani Imperatoris, et a Marcello Papa sepultus. Ceteri sub Claudio passi, hoc modo: Secunda Maximi uxor inter comprehensorum manus expiravit. Flavianus cum familia conversus apud Centumcellas capite cæsus. Tandem Calendinus, Marcus, ac Severa Maximi flii, plumbatis interempti sunt. Hæc ille, quæ in Actis expendemus. S. Flaviani Præfecti Urbis agitur XXVIII Januarii natalis. MS. Florarium hoc XXIX die ita habet: Et Serenæ Virginis et Martyris, quæ an de hac S. Severa, an potius de S. Serena Virgine et Martyre, de qua XXX Januarii agemus, accipienda sint, haud constat.
3 Horum Martyrum Acta breviter descripsit Petrus de Natalibus lib. 3, cap. 41, sed correctionis subinde egentia, ut ex Notis patebit. Eadem recenset ex Petro Baronius tom. 2, ad an. 298, nu. 14, mendis expunctis. Eadem habet Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Silvanus Razzius in Appendice adsto. 6 de vitis feminarum sanctitate illustrium, Antonius Gallonius lib. de Romanis Virginibus, Guilielmus Gazæus, aliique.
Acta ex Petro de Natal.
Flavianus, Maximus, Secunda, Calendinus, Marcus, et Severa, cum aliis multis Martyribus, passi sunt sub Maximiano et Claudio Imperatoribus, a Constantino Imperatore Magno jam a militibus apud Galliam in imperium sublimato. Quorum primo Maximus, Qui comes millenarius erat, ab infantia Januarii Tom. III. sua Christianus, ex parentibus Christianis exortus, centum et viginti ex suis militibus conversos a S. Marcello Papa baptizari fecit.
2 Quod audiens Maximianus eumdem Maximum comprehensum, una cum dictis centum et viginti militibus, damnavit ad arenam fodiendam. Et post menses ix, dum Marcus Tribunus comperisset, quod Maximus Comes ceteros suos milites, qui ex millenario residui fuerant, qui ad eum visitandum accesserant, convertisset, fecit Maximum in carcerem miti, deinde eductum fustibus çedi jussit; et dum cæderetur Tribunus excæcatus est. Quod Maximianus Imperator audiens, et moleste ferens, Maximum Comitem cum centum et viginti militibus ad arenam damnatis fecit decollari. Reliquos vero ex mille militibus conversos in arenario missos, flammis jussit incendi. Quorum corpora S.b Marcellus Papa, cumc Joanne Presbytero, sepelivit in locod Cucumeris, secundo milliario ab Urbe.
3 Post duos menses Maximianus e moritur: et Claudius Romæ in imperium exaltatur; qui audiens Secundam, uxorem quondam Maximi Comitis, cum filiis esse Christianam, fecit eam teneri, et filios ejusf Calendinum, et Marcum, ac filiam ejus Severam. Qui dum sibi præsentati essent, Secundag inter manus eam tenentium emisit spiritum; Flavianus autem Vicarius Imperatoris, qui ei assistebat, cum vidisset Angelos,h qui supra capita filiorum Secundæ orantium manus tenebant, et ipse conversus est, et a Theodoro Presbytero baptizatus cum omni familia sua. Quod audiens Imperator i Claudius Flavianum cum omni domo sua detentum Centumcellis adduci mandavit, et ibidem omnes pariter capite cedi. Beatos vero Calendinum, Marcum atque Severam, olim Maximi filios, milliario xxxv, ab Urbe juxta mare deferri, ibique tam diu plumbatis cædi donec spiritum exhalarunt. Quorum omnium corpora in loco, qui dicitur Pignus, sepulta sunt a Christianis. Horum omnium Martyrum passio colitur IV Kalendas Februarii. a Anno Christi 306, 25 Julii. mortuus est Eboraci in Britannia Constantius Chlorus Augustus. Imperium pro eo capessivit Constantinus filius, Cæsaris nomine contentus, donec anno 307, a Maximiano Herculeo Ex-Augusto appellationem Augusti suscepit, Faustamque ejus filiam in uxorem. Licethic magnam in Petro incuriam ac chronologiæ imperitiam notare. Nam Maximianus Herculeus an. Christi 304, cum Diocletiano imperium posuit. Galerius Maximianus Armentarius in Illyrico resedit, Severo Cæsari commissa Italia, Galerio Maximino sororis filio Oriente, postea anno 306, Maxentius Herculei filius a militibus Prætorianis Imperator est appellatus; at Claudius a 21 Martii 268, usque ad annum 270, imperium multo ante tenuit. Baronius hæc gesta scribit cum ex VARBIS. Africa, ubi nationes Quinquegentanas domuerat, Romam revertit Herculeus, Thermasque Diocletianas condidit. Cæpta tunc fortassis, al quæ de Severæ et fratrum cæde dicuntur, ea vel sub Armentario, vel potius sub Maxentio gesta.b Marcellinus legit Baronius: quasi non ejusmodi pia opera etiam ante pontificatum exercere Marcellus potuerit.c Nujus similia opera supra commemorata in vita S. Marcelli 16 Janu. Agitur ejus natalis 18 Augusti.d Clivus Cucumeris dictum fuit vetus cæmeterium, via Salaria, secundo ab Urbe miliari, de quo Baronius in Notis 17 Junii. e Herculeus anno 310. Massilix occisus, Armentarius anno sequente saedo morbo extinctus, fusi Christiani sanguinis pænas dederunt. At quis Claudius in Imperrium exalatus? Quæ deinceps narrantur, sub Maxentio gesta arbitramur.f Baronius et Ferrarius Calendium scribunt.g Baronius: coram Judice in quæstionibus reddidit Deo spiritum.h Idem: viso super capita puerorum celestis nuntii apparentis splendore. i Hic Claudius Præfectus fortassis fuit sub Maxentio Imperatore.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.