Successit S. Victoriano in Asanensis monasterii regimine Nazarius, ut scribit Martinus Carillo. Idem est fortasse qui Cusani colitur xii Januarii; de quo Ferrarius in generali catalogo SS. Cusani in territorio Ruscinonensi S. Nazarii monachi. De Cusano monasterio egimus v Januarii, cum de S. Flamidiano. De S. Nazario isthæc scribit Antonius Vincentius Domeneccus in historia SS. Catalauniæ, atque ex eo Antonius Yepes tom. 3, Chronic. ord. S. Benedicti ad an. 743, cap. 4.
2 Vita S. Nazarii Confessoris (cujus sanctum corpus cum magna veneratione adservat monasterium S. Michaelis Cusani, ordinis S. Benedicti, dioccesis Helenensis) excerpta ex Lectionibus matutinalibus ejusdem cænobii.
3 S. Nazarius natione Hispanus fuit. Cum maturam attigisset ætatem, mundique fraudes jam haberet compertas, ab iis profugere statuit. Neque diu hoc pietatis decretum distulit: religioso mox habitu assumpto. Non facile est definire, cujus potissimum fuerit instituti: vulgo tamen creditur monachus Benedictinus fuisse; sed quod id mihi non omnino sit exploratum, Sanctorum ejus ordinis catalogo eum non adscripsi.
4 Magnos ille thesauros ac divitias congerere in virtutes, caelis ab ipso religiosæ vitæ tirocinio institit. Huc magna ejus caritas et misericordia spectabat. Peregrinos igitur excipere hospitio, vestire nudos, famelicos cibo reficere, omni ope afflictos juvare. Quam miracula, Numini hæ illius probarentur actiones, magnis miraculis patefactum est. Nam et habitu suo, eoque penitus illæso, ardentem furnum extinxit. Vita tandem religiosissime acta, multisque cumulata meritis, sanctissime obiit, æternum in cælo victurus. Colitur festum. in eo cænobio xii die Januar. festi duplicis celebritate.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.