De b. Angela, ejusque vita
Ubertini de Casali, et Maximil. Sandæi, judicia.
Adjicienda huc videntur quæ de B. Angela duo præclari scriptores tradidere. Prior est Ubertinus de Casali, magna pietate et eximio spiritu vir. Hic Prologo 1, lib. 1, Arboris vitæ crucifixæ Jesu, ita scribit: Vigesimoquinto autem anno religionis meæ deformatæ (is fuit, ut ex aliis locis patet, Christi MCCXCVIII) miro modo, quem prætereo, ad reverendæ Matris et sanctissimæ Angelæ de Fulgineo, vere Angelicæ vitæ in terris, misericorditer me adduxit notitiam. Cui sic cordis mei defectus, et sua secreta beneficia revelavit Jesus, ut dubitare non possem ipsum esse, qui loquebatur in illa: et sic omnia dona mea prima, per meam malitiam perdita, in immensum multiplicata restituit; ut jam ex tunc non fuerim ille qui fui. Et in expertis prius suæ veritatis inflammantis splendoribus totam mentis meæ faciem immutavit; et infirmitates et languores ab anima et corpore sic repulit, et priores distractiones renovavit; ut nullus sanæ mentis, qui me prius cognoverit, habeat dubitare, quin spiritus Christi in me sit de novo genitus. Ac per hoc velint nolint æmuli detrahentes sanctitati irreprehensibilis vitæ illius sanctissimæ animæ, et mutationi divinæ, quæ ad ejus verbum et meritum oritur in vita multorum, ipsa Angela est constituta a Deo, respectu multorum filiorum spiritualium, Mater pulcræ dilectionis et timoris et magnitudinis et sanctæ spei: quia veniunt eis omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; etiam multis, qui fuerant prioribus temporibus dissoluti. Magnum sancti et a Deo illuminati scriptoris de Angela testimonium.
Alter est Maximilianus Sandæus, Societatis nostræ Theologus scriptis longe clarissimus. Is Theologiæ variæ lib. 1, commentat. 19 cum de Angela quædam, verbis fere Arnaldi, retulisset, de ejus statu, conditione, occupatione, sapientia, quæ ei divinitus donata, Evangelicæ perfectionis studio, secretorum divinorum notitia, etc; ista subdit: Ita præludit opusculo, quod narrationes et monita continet Angelæ de Fulginio vir pius. Id opusculum qui legit (et utinam multi legerent!) dicere cogitur: Non est personarum acceptor Deus: sed in omnigente, sexu, conditione hominum destinat aliquos, quibus secreta sua gratiosissime pandit, et sapientiam sacram infundit. Talis fuit Angela, Theologorum Magistra, cujus doctrina, ut est in argumento libri, tota fuit excerpta et extracta ex illo libro vitæ intus et foris scripto, qui est Jesus Christus Dominus noster, verus Deus et homo, Theologiæ infusæ donator.
Idem Commentat. 43 ejusdem libri 3, agens de Theologia intuitiva religiosorum divinis visionibus clarorum, de Angela sic scribit: In hujus quoque pientissimæ matronæ scriptis adeo frequens est mentio visionum, et quidem Dei ac sanctissimæ Trinitatis, ut suspicari quis posset, si cui ex animabus Deo dilectis, in hac vita mortali facta fuisset Theologiæ intuitivæ gratia, eam Angelæ minime defuisse. Prestat tamen et in hac, ut in multis aliis eximiis, quamdam eminentissimæ contemplationis speciem, infra claram Essentiæ Divinæ visionem, quam hoc Beatis proprium donum agnoscere. Quod ipsa nonnumquam insinuat, tenebras visionibus suis immixtas fuisse haud dissimulans. Confirmat id pluribus ex ejus vita allatis locis.
✠