Via, conditiones, signa Amoris.
Via autem ad hunc amorem est per continuam, et assiduam, et devotam, et ardentem orationem, et lectionem libri vitæ, de quo satis dictum est supra, per quam datur et accipitur cognitio Dei, quæ est omnino necessaria ad habendum ejus amorem, ut supra dictum fuit. O carissimi, hortor, ut diligamus Deum, et transformemur totaliter in ipsum. Iste enim Deus homo, Deus increatus, Deus incarnatus totus est amor, et nos totus diligit, et totaliter vult diligi. Unde vult filios suos esse totos transformatos in se per amorem. Voco autem filios spirituales per amorem dilectionis, illos qui vivunt in gratia, et caritate in ipso Deo bono perfecto cum perfectione amoris transformati. Omnes enim sumus Dei filii per creationem, sed filii sui spirituales electi sunt, in quibus ipse Deus amor posuit suum amorem, et in quibus delectatur propter suam similitudinem, quam invenit in ipsis, quam similitudinem in animam cujuscumque filii Dei ponit, et facit, et format solum gratia Dei, et perfectus amor divinus; perfectum dico, qui jam vitam et mores transformavit in similitudinem vitæ Christi pauperis, despecti in hoc mundo, et dolorosi. Itaque Deus nobilis per naturam vult totum cor filii sui, et non partem: et vult ipsum sine medio, et sine societate et impedimento quocumque contrario. Sed ipse est ita curialis erga animam, quod si anima dat sibi totum cor, totum libenter accipit; si partem, partem accipit, licet perfectus amor naturaliter totum velit, et non solum partem. Scimus enim, quod sponsus diligens sponsam suam non potest in ea sustinere, sive in secreto, sive in manifesto societatem aliquam; similiter noster Deus. Sed scio, quod si in Dei filio quilibet homo cognosceret et gustaret ipsum amorem divinum, Deum humanatum, passionatum, qui est summum bonum, daret se totum sibi, et auferret se totum sibi, non solum ab aliis creaturis, et totus diligeret, et toto corde illum Deum amorosum, et transformaret seipsum totum in ipsum Deum humanatum summum amorem.
234 Si igitur anima vult venire ad istam perfectionem perfecti amoris, qui dat se totum et servit Deo non intuitu præmii, quod hic expectet a Deo recipere, nec est in futuro; sed dat se Deo, et servit Deo, propter seipsum, qui totus est essentialiter bonus, et totum propter se, et per se bonum dignum est diligi propter seipsum; debet anima intrare in viam rectam, et per ipsam ambulare pedibus amoris, puri, recti, ferventis, et ordinati. Primus autem gradus sive passus quem debet facere anima quæ intrat istam viam rectam, et quæ desiderat accedere ad Deum est, quod cognoscat Deum in veritate, non solum exterius quasi per colorem scripturæ, sicut dictum est supra: quem admodum enim cognoscimus, ita et amamus: si parum obscure, si superficialiter, si perfunctorie ipsum cogitamus et consideramus et cognoscimus; et similiter et consequenter parum amamus. De his autem qualiter et quomodo fieri debeat, jam satis dictum est.
235 Sunt autem tres proprietates amantium necessariæ ad sciendum, et etiam aliqua signa amoris, ut quilibet cognoscere possit, si est vere amans. Prima proprietas est esse transformatum in voluntatem amati. Voluntas autem Christi amati videtur mihi, quod sit vita quam ostendit nobis per semetipsum, ostendit autem nobis paupertatem, dolorem, despectum et obedientiam veram, quæ omnia de facto ostendit: et cum anima est viriliter exercitata in istis, nullum vitium, nulla tentatio poterit in eam intrare. Secunda proprietas est, transformatum esse in proprietates amati. Nolo vobis dicere nunc nisi tres. Prima est amor, diligere scilicet omnes creaturas secundum convenientias earum. Secunda est, esse vere humilem et benignum. Tertia est, quam Deus dat legitimis filiis suis, scilicet, immutabilitas: nam quanto anima est propinquior Deo, minores et pauciores mutabilitates in se habet: et ideo nos verecundamur quando aliqua vilis res nos movet, et in hoc cognoscimus nostram miseriam. Tertia proprietas est, esse transformatum in totaliter in Deum: et tunc est extra omnes tentationes, quiq non in se, sed in illo est. Et ideo quando revertimur ad nostram miseriam caveamus nos de omnibus creaturis, et a nobisipsis: et rogo vos ut sitis vestri, et nolite vos dare alicui creaturæ, nec præstare ex toto, sed date vos totos illi qui dicit: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex omnibus viribus tuis.
236 Signa autem amoris sunt hæc. Primum signum veri amoris est, quod amans submittat voluntatem suam voluntati amati. Secundum est, quod facit relinquere omnem aliam amicitiam quæ huic posset esse contraria, etiam facit dimittere patrem et matrem, sororem, fratrem, et omnem aliam affectionem contrariam voluntati amati. Tertium est, quod nihil occultum potest esse in uno quod alteri non revelet: et hæc tertia operatio secundum judicium meum est summa et complementum omnium aliorum signorum, et operationum amoris. Quartum est, quod amans studeat assimilari amato, ut si amatus est pauper, quod amans studeat depauperari: si vilificatus, quod studeat vilificari; si dolorosus, quod studeat de dolore habere habere participationem, ut sit similis utriusque conditio. Non enim videtur quod amor perfectus possit fundari inter divitem et pauperem, honorabilem et vilem dolorosum et deliciosum: valde enim distant hæ conditiones, et inter tales non potest esse amor perfectionis, quia unus conditionem alterius non participat. Amor autem est virtus non solum assimilativa, sed unitiva, quæ fertur semper in suum simile non in difforme.
237 Amor autem æternus Christus Jesus omnia ista signa habuit, quia submisit voluntatem suam homini, factus obediens usque ad mortem interficientibus ipsum, cum tamen solo nutu posset resistere si voluisset. Item fecit ipsum relinquere omnem aliam amicitiam, parentum, matris, et aliorum, imo et suæ carnis propter amorem hominum, morti se tradens, et eos in cruce derelinquens. Iterum secreta sua nobis revelavit ut ipsemet dixit: Jam non dicam vos servos, etc. Item similem homini se facere voluit: ideo veram humanitatem ejus assumpsit et mortalitatem, factus homini similis per omnia, præterquam in culpa. Ergo et nos omnia hæc facere debemus propter ipsum: alias amor ex parte nostra claudicat, et tanto et tam visceroso amatori facimus injuriam manifestam. Igitur faciamus nos ei per omnia similes, qui nostris miseriis per omnia similem se fecit, pænitentiam scilicet faciendo in paupertate, despectu, et dolore, et cordis contritione, in quibus ipse semper vixit. Si enim unus solus faceret pænitentias omnes quas omnes homines de mundo faciunt, non esset sufficiens ad recompensandum minori guttæ sudoris, quem Christus pro nobis effudit, et non esset sufficiens ad promerendum minus gaudium Paradisi, quod nobis promittitur, nec ad satisfaciendum pro minori peccato a nobis perpetrato mortali nec ad satisfaciendum Deo pro nostra creatione. Unde quisque deberet conari ad faciendum pænitentiam in occulto quanto plus potest, et desiderare quod non potest, et etiam facere in publico, dummodo in intentione nolit videri: quia dimittere bonum ut non videatur, est tepiditas et pusillanimitas. Unde nullo modo debemus propter hoc dimittere. In his habemus exemplum nostri magistri, qui multa fecit quæ numquam fuerunt scripta, nec scita, cum tamen amore nostri multa fecerit in publico; nec propter hoc quia videbatur ab aliis hoc dimisit. Quod et si nobis durum videatur pænitentiam facere, tamen tribulationes nobis a Deo immissas placeat cum patientia et gaudio tolerare, et facere de necessitate virtutem. Qui enim sunt afflicti, et tribulati interius et exterius, non est dubium quod est certum signum, quod sunt dilecti ad amato.
238 Quod enim Deus Pater dilexit et elegit, et dedit suo carissimo unigenito, hoc unigenitus diligit, et infligit et dat carissimis fliis suis. Elegit autem Deus Pater suo filio paupertatem, despectum, dolores, persecutiones, afflictiones exterius, interius vero tædium, pavorem, timorem, angustiam, agoniam, etc. quæ sustinuit Dei filius magister innumerabilia, et tot, et tanta, quod nulla lingua posset exprimere, nec cor cogitare. Studeamus igitur sustinere tribulationes temporales cum patientia, imo et cum gaudio. In eis enim signum recipimus, quod sumus dilecti et electi ab amato, et recipimus arrham suæ hereditatis. Respicite in doloribus vestris dolores istius Dei hominis desolati, et erit remedium omni vestro dolori. Tria enim facit ista tribulatio sanctissima quæ non cognoscimus. Primum est, quod facit nos converti ad Deum, et si converti sumus, facit nos magis converti et adhærere. Secundum est, quod facit nos crescere: sicut enim bona terra bene præparata adveniente pluvia germinat et fructificat, ita adveniente tribulatione anima crescit in virtutibus. Tertium est, quod purificat et confortat, quietat et tranquillat. Ista enim sanctissima tribulatio multum convenit nobis, nec eam vitemus nec abhorreamus, quia secure, et toto corde dico, quod advocati nobiles, et testes veraces, quibus magis creditur in conspectu Dei, sunt istæ tribulationes sanctissimæ et pretiosissimæ; quarum valor est nobis ignotus: eis enim emitur regnum cælorum, paupertate enim et luctu, et dolore, et persecutionibus obtinentur gaudia sempiterna. Credo enim firmiter quod nihil aliud tantum facit ad bene vivendum, sicut hæc tribulatio: unde in omnibus tribulatis ego habeo unam sanctam invidiam. Scio enim, filioli mei, quod nobilitas et valor qui exit de tribulatione, non est nobis cognitus: quia si esset cognitus, esset de ea magna grapila et rapina, et quilibet raperet ab alio de quo tribulari posset. Lumen tribulatorum et solatium confortet nos sub onere tribulationum, cui sit gloria in sæcula sæculorum, Amen.
239 Tribulationes autem quæ sunt in paupertate, despectu, et dolore, videntur mihi multum utiles nobis et convenientes. Ratio hujus est, quia oportet quod homo cognoscat se et Deum: cognitio autem Dei supponit cognitionem sui, hoc modo, ut videat homo et consideret et videat quem offendit et consideret diligenter quem offendit. Et ex hac consideratione datur gratia super gratiam, lumen super lumen, visio super visionem, et ex his incipit venire ad cognitionem ampliorem Dei: et quanto amplius cognoscit, amplius diligit; et quanto plus diligit, tanto fortius operatur; et ista operatio est signum amoris, et mensura: quia in hoc cognoscitur, si amor est purus, verus, et rectus, si diligit et operatur efficaciter, et tolerat quod dilexit et operatus est ille, quem diligit. Christus autem, quem diligit, operatus est et toleravit cum gaudio tria prædicta quamdiu vixit: qui ergo ipsum diligit, debet illa diligere et operari. Quanto igitur ipse sapientissimus sibi hæc elegit, tanto nobis etiam convenientiora esse monstravit.
240 Hæc sunt dulcissima Dei dona, quæ quicumque obtinere poterit, sciat se perfecte completum, et perfectum, et consummatum in Deo dulcissimo Jesu Christo; et esse perfectum ipsum dulcissimum Jesum Christum in eo per transformationem, et quanto magis in his perfectus erit, tanto magis esse transformationum Jesu Christi erit in eo. Primum est amor paupertatis, quo anima expoliat se ab amore omnis creaturæ, ita quod nullius possessionem vult habere, nisi Domini nostri Jesu Christi, nec sperat in adjutorio alicujus creaturæ in hac vita, et hoc non solum diligat corde, sed ostendat per opus. Secundum est, quod desideret despici et vilipendi, et opprobriari ab omni creatura, et velit quod omnis creatura credat ipsam esse opprobrio dignam, ita quod nullus compaciatur sibi, nec velit vivere in corde alicujus creaturæ, nisi solius Dei, nec ab aliquo alio aliquid reputari quocumque modo. Tertium est, quod desideret dolorari, et puniri, et impleri et superinfundi omnibus doloribus cordis et corporis dulcissimi Jesu Christi, et dulcissimæ Matris ejus; et desideret, quod omnis creatura faciat sibi istos dolores sine intermissione. Et si non potest ista tria velle, sciat quod multum est longe a Christi benedicta similitudine; quia ista tria associaverunt eum in omni loco, et in omni tempore et in omni suo actu, similiter et suam Matrem, scilicet paupertas, dolor, et despectus et ignominia in summo. Quartum est, quod quæcumque persona cogitet se esse indignam tanto bono, et nullo modo posse ista habere a se, et quanto plus de istis habuerit, tanto sibi videatur quod minus habeat: quia de re amata, qui multum se credit habere, perdit amatum. Unde numquam sensiat se ad hoc pervenisse, sed semper videatur, quod incipiat de novo, et quod adhuc nihil fecerit, et quod non habuerit aliquid de istis. Quintum est, quod continue nitatur cogitare, quomodo ista fuerunt in Christo, et continue saporosa oratione clamet ad Deum, quia ista sua vestimenta, et istam societatem mittat in cor suum, nihil aliud petendo, et in perfecta transformatione tione omnium istorum sit sibi omne gaudium in hac vita, et nitatur ascendere ad cogitandum, quomodo cor dulcissimi Jesu istis plenum fuit, et superplenum et infinitum, plus quam ipse ostenderit in corpore. Sextum est quod fugiat tamquam summam pestilentiam omne illud quod impedit eam ab istis, sive sit persona carnalis, sive sit spiritualis, et omne illud quod in rebus hujus mundi sibi appareret dissimile vel contrarium istis, horreat, et despiciat, et fugiat sicut serpentem. Septimum est, quod super nullam creaturam ferat judicium, nec impediat se de judicando alios, sicut dicit Evangelium, imo reputet se viliorem omnibus quantumcumque malis, et indignissimis omni gratia Dei. Scias quod quicumque ista merentur habere in hac vita, et in præsenti pugna, Deum plene habebunt in patria: imo anima per transformationem fit tota Deus, cui in hac vita Deus dat de sua transformatione, quod videlicet sit transformata in suos despectus, penurias, et dolores, quia non debet anima appetere in ista vita consolationes spirituales, nisi forte propter suam infirmitatem refocillandam, sed solum appetere perfectam Christi crucifixionem dolorosam, pauperem, et despectam.
De sanctissimo Sacramento Eucharistiæ.
De Sacramento autem amoris et gratiæ, propter quod et Eucharistia dicitur et vocatur, nunc aliquid plus præter dicta est dicendum. Ipsum enim habet efficere in nobis et orationem devotam, et virtute ejus impetrativa efficitur. Similiter dare humilitatem cordis profundam, et totius caritatis, et veri amoris promotivum et collativum est. Non enim dubito, sed sum certa, quod, quæcumque anima videret et contemplaretur in isto sancto Sacramento, non posset esse ita sicca de amore, quin de ipso non esset statim tota infusa, perpendendo quomodo in hoc Sacramento fuit amata. Videtur autem mihi quod veritas istius Sacramenti, et hoc sacrosanctum mysterium ab illis, qui istud sacrificium volunt celebrare et recipere, cum magna diligentia est considerandum: et non debet anima in hac consideratione transire velociter, sed nec cursorie, sed magna diligentia et pondere ibi stet et demoretur: quamvis autem inexplicabilia sint quæ de hoc Sacramento sanctissimo dici possunt, videtur mihi quod ad septem considerationes reduci possunt quæ videndæ sunt et considerandæ sigillatim.
242 Primo enim istud sacrosanctum mysterium est novum et summe mirabile, et nostræ rationis excessivum. Istud enim mysterium quamvis antiquitus fuerit figuratum, ut apparet in sacra scriptura, antiquum quidem est, quantum ad figuram, sed novum quantum ad exhibitionem et veritatem ipsius Sacramenti, in quo creatura recipit magnam novitatem: quia bene scimus, et per fidem tenemus sine aliqua dubitatione, quod ille panis, et id vinum per divinam potentiam infinitam ad illa sanctissima verba ordinata, quæ dixit Christus ordinator Deus humanatus, et quæ debet dicere et dicit Sacerdos ejus minister, substantialiter fit Christus, ita quod illa substantia panis et vini transsubstantiatur, et fit corpus Christi, et Christus Deus et homo est in illo mysterio consecrato, remanente colore, et sapore, et virtute, et forma, et modo, et tota qualitate ipsius panis et vini, non in ipso, sed per divinam potentiam supra eorum propriam naturam in seipsis: hic enim color est in seipso, et sapor in seipso, et forma in seipsa, et qualitas in seipsa. Unde grandis est ista novitas in veritate, quam facit divina sapientia sua summa caritate, et infinita potestate, et summa bonitate, quam facit creator in sua creatura; præter alias multas, et spirituales novitates, quas ipsum corpus et sanguis Christi facit in amicis et electis suis. Nullus autem miretur de his, nec de aliis quæ funt in hoc Sacramento, si pensemus potentiam facientis. Nec miretur quis, quomodo potest esse in tot altaribus, similiter et ultra mare, et citra mare, et ita ibi, sicut hic et hie, nam ipse dicit: Ego sum incomprehensibilis vobis, et ego Deus feci hoc sine vobis, et operor sine vobis, et non est mihi aliquid impossibile: et ego sum ille, qui feci vos tales, quod nunc propter bonum vestrum non possetis intelligere, quia si voluissem, potuissem vos facere potentes ad intelligendum, sed hoc feci, ut mereamini per fidem vestram, quæ meritum non haberet, si hoc clare quomodo fit videretis; credite igitur nihil dubitantes.
243 Secundo istud Sacramentum est summe amabile, et ad amorem inflammativum. Illud enim quod movit ordinatorem istius Sacramenti sanctissimi, non fuit timor alicujus rei, nec utilitas, quam ex hoc ipse sortiretur; nec scio quod nomen imponam ei, nisi amorem sine mensura: propter enim ineffabilem amorem, quem habebat nobis, istud Sacramentum instituit: quia enim erat totus evisceratus amore in nobis, ideo se totum ibi posuit, se totum dimisit, et pro semper scilicet usque ad consummationem sæculi. Non enim hoc solum fecit propter memoriam suæ mortis quæ est nostra salus, sed etiam hoc fecit ad hoc ut remaneret totus nobis et semper: et quicumque vult intrare istud profundum, oportet quod habeat bonos oculos. Sciens enim corporaliter in cœna sua se cito esse separandum, evictus amore, qui semder amantem et amatum habet conjungere, istud Sacramentum instituit, ut semper posset corporaliter nobis esse junctus. O amor inextinguibilis! amor ardentissimus veraciter est, et fuit iste, quem nobis habebat, quod quantumcumque præsentia mortis esset sibi præsens, et præsentiebat statim dolores horribiles affuturos, eisdem peccatoribus se persequentibus se dare voluit, ut saltem nobiscum in hoc Sacramento posset esse semper, cujus deliciæ sunt esse cum filiis hominum. Et quæ anima est ita crudelissima, quæ considerando istum amorem, si bene et profunde consideraret, non moveretur ad redamandum tantum amatorem, qui nec in vita, nec in morte nostri oblivisci voluit, scilicet se totum ac tantum dare voluit, ut per amorem nobis esset unitus? Veraciter non est anima, si bene pensaret hunc amorem, quin se totam transformaret in amorem, se totam sibi conferendo.
244 Tertio istud Sacramentum est summe compassibile, et ad compassionem et dolorem summe provocativum: dolorem enim mortalem et ineffabilem habuit cum istud sacratissimum ordinabat: erat enim in puncto separationis a suis carissimis discipulis, et a Virgine amantissima Matre; et sciebat et videbat in sui præsentia omnes qui eum derelinquere debebant: videbat suum proditorem, et alium negatorem, quibus corpus suum, et seipsum tradebat; et de proximo imminebant dolores acutissimi, in quibus debebat esse derelictus: præsentiebat mortem horrendam, verbera, contumelias, crucem, clavos, et cetera sibi parari; ratione quorum statim post cœnam in oratione sudavit usque ad guttas sanguinis non modici, scilicet decurrentis in terram. Et tamen non dimisit, quin illud institueret, et se nobis daret, quinimo istud Sacramentum nihil aliud videtur esse ita proprium, quam quoddam memoriale illius acerbissimæ passionis et effusionis sui sanguinis pro nobis miseris; ideo et Christus ait: Quotiescumque hoc facitis, facite hoc in meam commemorationem, et quæ anima posset videre istos dolores, quin transformaretur in dolorem? Certe nulla nisi quæ communionem non habet ex corde illius acerbissimæ passionis.
245 Quarto istud Sacramentum est summum, dignum et venerabile, et ad reverentiam summe humilitativum. Ordinator enim istius sancti sacrificii est homo Deus, Deus summus et increatus. Anima enim considerando hoc Sacramentum, debet pensare non solum solum ordinatorem, sed id quod in Sacramento continetur. Continetur enim ibi Deus increatus, invisibilis, omnipotens, omnia sciens, justus, summus, et misericors, creator cæli et terræ, visibilium et invisibilium; et hoc est majus, quod occurrit ibi ab cogitandum. Postea occurrit alia res minor, quam in hoc Sacramento invenit, conjuncta cum illa re majori, quia invenit ibi Deum humanatum, id est, divinitatem et humanitatem in una persona conjunctas et unitas: et quandoque in hac vita præsenti anima recipit majus delectamentum in isto minori, quam in illo majori, quia anima est magis capax, et magis conformis isti minori, quod videt in isto Deo incarnato, quam sit aliud, quod videt in ipso Deo increato; quia ipsa anima est creatura, quæ est vita carnis suæ, et omnium membrorum corporis sui, unde delectatur in hac vita in increato Deo quem ibi videt humanatum, et Christum creatorem et creaturam, et deitatem, et animam cum carne, et sanguine, et cum omnibus membris sui corporis sancti. Videt ibi anima unionem tantarum rerum ibi contentarum, et de minori, scilicet de humanitate, fertur ad divinitatem, et e converso. Videt igitur anima, si bene consideret, primo divinitatem ineffabilem, in qua sunt omnes thesauri sapientiæ, et scientiæ, et divitiarum immarcessibilium. Videt ibi in illa divinitate delicias, quæ solæ satiant mentem nostram, et alia multa ineffabilia. Videt ibi pretiosissimam animam cum omnibus virtutibus et donis Spiritus sancti, et sanctissimam oblationem immaculatam. Videt ibi corpus, pretium pretiosissimum nostræ redemptionis. Videt ibi sanguinem, quo redempti et vivificati sumus, et alia ineffabilia. Quæ quidem omnia hæc summe debent provocare nos ad reverentiam exhibitendam: nam ibi veraciter est et continetur ille, quem adorant cunctæ cæli dominationes, timent omnes spiritus cælestes, et tremunt omnes cæli fortissimæ potestates. O si videremus sicut ipsi, in quanta reverentia et humilitate istud Sacramentum tractaremus et reciperemus? Quæ enim superba anima est, quæ, si hæc bene consideraret, et in conspectu hujus sacramenti corde et corpore non humiliaretur?
246 Quinto est summe altum Sacramentum et spirituale, et ad cælestia elevativum. Hoc enim sacramentum ordinavit sancta Trinitas, ut scilicet restringeret ad se rem, quam diligit, ut scilicet traheret animam a se ad se Deum, et extra omnes creaturas, et conjungeret ipsam Deo increato, et sic vitam sibi daret spiritualem, et divinam, et mortificaret a peccatis: et ordinavit ipsum sancta Trinitas et infinita bonitas, ut uniret, et incorporaret nos sibi, et se nobis: et vult, ut recipiamus ipsum, ut recipiamur ab eo; et vult, ut portemus ipsum, et ipse nos, nos fortificando et confortando. Quæ est ergo misera anima, si bene consideraret, quæ non trahi debeat post tantum Dominum, post tantam caritatem, quæ de cælis venit, ut nos ad se trahat de terrenis?
247 Sexto istud Sacramentum est summe utile, et omnium bonorum, et gratiarum animæ collativum. Non enim venit ad nos in isto sacramento Deus increatus cum tanta perfectione deitatis et humanitatis vacuus, sed pro certo dat animæ recipienti (dum tamen se probaverit, et non sit in voluntate peccandi) pœnarum remissionem, robur contra tentationes, impugnatores nostros restringit, et gratiam augmentat, et merita accumulat: unde et frequenter cum magna reverentia est suscipiendum: verbum autem S. Augustini de Eucharistia suscipienda, quando dicit: Quotidie Eucharistiam sumere, nec laudo, nec vitupero; dico quod S. Augustinus fuit sanctus et sapiens; et videns bonos cum malis in Ecclesia Dei mixtos, ut non impediret bonos, non vituperavit; ad hoc autem ut non daret securitatem malis, non laudavit. Alia sunt innumerabilia dona et beneficia, quæ conferuntur nobis si digne ipsum suscipiamus: nec est dicibile, quantam gratiam recipit anima in una sola digna susceptione, dum tamen demerita animæ non resistant.
248 Septimo, istud Sacramentum est summe laudabile, et omnium gratiarum, et laudum præconiis summe dignum. Quidquid est boni, quidquid pulchritudinis, quidquid sanctitatis, totum est in hoc sacramento: est enim summum bonum ipsum increatum, scilicet divinitas, et summum bonum creatum, Christi humanitas: unde laudare ipsum assidue debemus. Angeli enim assidue laudare non desinunt, dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus; et non solum Angeli, sed et Sancti, et cuncti Beati vident et sentiunt illud, et stant intra hoc sacrificium in illo Deo bono infinito, qui facit illos esse beatos: ibi enim habent semper in præsentia Deum increatum, summum bonum, et Deum humanatum, et in hoc sacramento admirabile positum. Et in isto mysterio recipiunt novam dulcedinem, et gaudium; et faciunt novum tripudium, et præconium; et credo, quod hoc sit propter convenientiam, quam habent, quia communicant cum capite et membris, id est, cum Christo capite Deo, et suis fidelibus. Vident enim et sentiunt, cognoscunt, quod Christus in altissimo hoc mysterio multum delectatur, et ibi ostendit, et manifestat suam bonitatem, et ibi habet singularem complacentiam pro bono, et in bono suorum devotorum et amicorum, quos per hoc sacrificium sibi conjungit: et ideo delectantur omnes Angeli et Sancti in isto mysterio cum Christo: et faciunt novum gaudium et tripudium et laudes, quia illud quod placet Christo, placet similiter et eis: placet enim Christo esse cum hominibus in isto sacramento, imo ejus deliciæ sunt esse cum filiis hominum. Gaudent item omnes Beati de Ecclesia triumphanti pro bono et utilitate, quod propter ipsum recipiunt sanctæ animæ in militante Ecclesia. Unde et gaudere debet tota Ecclesia, et laudare Deum de tanto beneficio, et gratiis, gratias et hónorem exhibitendo Deo.
249 Quilibet igitur quando debet accedere ad hoc sanctum Sacramentum debet considerare, ad quem vadit, qualis vadit, et quomodo vadit, et quare vadit. Quia vadit ad quoddam bonum quod est omne bonum, et causa omnis boni. Unde ipsum est bonum solum, sine quo non est aliquid bonum. Quod bonum sufficit, et implet omnia, et satiat omnes Sanctos et spiritus beatos, et omnes justos per gratiam, et omnes animas, et corpora illorum Beatorum qui regnant in gloria. Vadit ad recipiendum illud bonum, Deum scilicet humanatum, quod satiat, superat et jocundat in omnibus creaturis, et extra omnes creaturas sine modo, et sine mensura: quod bonum creatura non potest scire, nec habere, nisi in quantum ipsum bonum vult; et tantum ipsum bonum vult, quantum creatura secundum suum esse potest habere de illo, qui est et facit omne esse, et est super omne esse. Vadit ad illud bonum, extra quod, et præter quod, non est aliud bonum. O bonum inconsideratum, incognitum, non amatum, scilicet inventum ab illis, qui se totis totum te volunt. Si igitur homo considerat, et respicit morsellum, quod corporaliter debet comedere; quare aima non respicit, et non recogitat, antequam recipiat tantum bonum, quod æternum est, et infinitum, et quod si indigne recipiatur, est mors animæ et corporis sempiterna? Si vero digne, mortem fugat, et vitam æternam et beatam adducit, et sine ipsius susceptione non est vita: Nisi enim, ait Christus, manducaveritis carnem, etc. Debet igitur accedere ad tantum et tale bonum, et ad talem mensam cum magna reverentia, timore, et tremore, et super omnia cum magno amore; et debet anima accedere tota lota, et ornata: quia vadit ad illum, qui est bonum totius pulchritudinis et gloriæ, et qui est summa sanctitas, felicitas, et beatitudo, et altitudo, nobilitas, et verus amor, et dulcedo amoris sine fine: et debet ire ad recipiendum, ut recipiatur: debet ire mundus, ut mundetur; vivus, ut vivificetur; justus, ut justificetur; junctus, ut incorporetur cum ipso Deo increato, et dulciter humanato, et sit idem cum eo per infinita sæcula sæculorum.
De Incarnatione Verbi, aliisque Dei beneficiis. Hoc est ultimum scriptum et ultima littera, quæ fecit sanctissima Angela de Fulginio Mater nostra, antequam infirmaretur ad mortem, asserens tunc esse ultimam litterarum. Præscivit enim suum felicem transitum longo tempore ante. Unde et cum magno affectu hæc verba locuta est, et quasi coegit scriptorem scribere, et dixit: O Deus meus, fac me dignam, ut possim cognoscere altissimum mysterium tuum, quod fecit ardentissima caritas tua, id est, altissimum mysterium tuæ sanctissimæ Incarnationis, quam fecisti pro nobis, quæ Incarnatio fuit principium salutis nostræ. Ista autem ineffabilis Incarnatio facit nobis duo. Primum, quod implet nos amore. Secundum est, quod reddit nos certos de nostra salute. O quam ineffabilis hæc caritas! supra istam vere non est major, quam quod Deus meus omnium creator fiat caro, ut me faceret Deum. O amor eviscerate! teipsum exinanisti, et defecisti, ut me faceres: formam vilissimi servi recepisti, ut mihi decorem regium et divinum conferres. Quando tamen formam meam recepisti, non sic fecisti ut aliquid a tua substantia minueres, nec a tua deitate detraheres, sed abyssus tuæ humilimæ Incarnationis facit me dicere, et compellit verba hæc eviscerata: O tu incomprehensibilis, propter me comprehensibilis! O increatus, factus es creatura! O incogitabilis, factus es cogitabilis? O impalpabilis, factus es potens palpari! O Domine fac me dignam videre profundum hujus altissimæ caritatis, quam nobis communicasti in ista Incarnatione sanctissima. O felix culpa (non tamen ex te, sed ex Dei pietate) quæ meruisti nobis ostendere occultissimum divinæ caritatis profundum, quod nobis erat absconditum. O in veritate majorem caritatem ego cogitare non possum. O altissime, fac me capacem ad intelligendum hanc altissimam et ineffabilem caritatem.
251 O Domine, quinque sunt mysteria, quæ pro nobis fecisti, fac nos Domine capaces ad intelligendum ipsa. Primum est mysterium tuæ sanctissimæ Incarnationis. Secundum est ineffabile mysterium tuæ doctrinæ, exempli, pœnitentiæ, et afflictionis. Tertium est mors acerbissima tolerata pro nobis. Quartum gloria tuæ Resurrectionis. Quintum sublimatio tuæ gloriosæ Ascensionis. Primum est amor ineffabilis Incarnationis. O amor summus et transformatus! O amor ineffabilis! Benedictus sis Domine, quia facis me intelligere quod mihi natus es. O quam gloriosum est istud scire, et intelligere, quod ego videam et intelligam, quod tu mihi natus es: istud intelligere in veritate plenum est omni delectamento, et suavitate. Unde certitudinem, quam habuimus ab incarnatione, eamdem habemus a nativitate; quia ad illud pro quo incarnatus est, ecce natus est. O admirabilis, quomodo sunt mirabilia mysteria tua, quæ pro nobis fecisti! Secundum quod pro nobis fecit, reddit nos certos de modo vivendi: nam natus est et incarnatus, et vixit taliter, quod haberemus præsentiam documenti a Jesu Christo nato de paupertate, dolore, despectu, quia in ipsis natus est, vixit, et finivit.
252 Tertium mysterium est suæ mortis, quia etiam ad hoc natus est, ut esset redemptio nostra et moreretur pro nobis. Quinque autem sunt consideranda in ista morte Christi. Primum declaratio et operatio nostræ salutis. Secundum est, nostra fortificatio, et victoria contra inimicos nostros. Tertium est repletio, et superabundantia amoris divini manifestati per ipsam mortem. Quartum est, quod nos replevit una altissima, et eviscerata et profunda veritate: possumus enim per hoc cognoscere, videre, et intelligere, quomodo Deus pater nobis ostendit, et clarificavit, et declaravit filium in ista Incarnatione sanctissima. Quintum est, quia per hoc possumus cognoscere, quomodo filius Dei manifestavit nobis Patrem, per obedientiam, quam servavit in tota vita sua usque ad mortem crucis, et per ipsam obedientiam respondit Deo Patri pro toto humano genere. Fac me dignam, o increate Deus, cognoscere profundum amoris tui, et abyssum ardentissimæ tuæ caritatis. Fac me dignam intelligere ineffabilem caritatem, quam communicasti nobis, quando ostendisti nobis filium tuum Jesum Christum in ista Incarnatione, et quando iste filius tuus manifestavit te esse patrem nobis. O admirabilis amor, et jucundus, quia in te est omnis sapor omnis suavitatis, et omne delectamentum: et ita est contemplatio, quæ elevat animam de mundo, et facit eam stare supra se, et esse pacificatam, et tranquillatam.
253 Quartum mysterium est in resurrectione, in qua duo sunt consideranda. Primum est, quod sua resurrectio dat nobis firmam spem de nostra resurrectione. Secundum est, quod facit nos cognoscere resurrectionem spiritualem, quam Deus facit per suam gratiam, quando de mortuo facit vivum, de infirmo facit sanum. O altissimum et inenarrabile, et incognitum, et ineffabile mysterium, in quo adimplesti perfectionem nostram! Fac me Domine dignam cognoscere istud altissimum mysterium. Quintum mysterium est, Adscensionis. O Domine fac me dignam esse capacem cognoscere altissimum mysterium Adscensionis tuæ, in quo repleta est tota salus nostra. O Jesu Christe tunc posuisti nos in possessionem Patris tui et nostri. Ista quinque mysteria sunt schola illorum qui sunt veri scholares, schola verax ubi discuntur ista quinque mysteria, est schola continuae orationis. Fac igitur me Domine intelligere, et cognoscere supernam caritatem, cum qua creasti me, et redemisti. O incomprehensibilis, fac me capacem ad intelligendum tuam inæstimabilem, et ardentissimam caritatem, et illam evisceratam dilectionem, qua elegisti genus humanum ab æterno ad obtinendum visionem tuam, et tu altissime dignatus es velle videre nostram. Fac nos Domine cognoscere culpam nostram, ut effugiamus pœnas, quas minatus es ingratis, et non recognoscentibus hæc ineffabilia mysteria et beneficia tua.
254 Post ista locuta est de septem donis sive beneficiis specialissimis nobis a divina bonitate collatis, et dixit: O dulcissime Domine fac me capacem ad intelligendum ista septem dona, quæ nobis dedisti inter multitudinem aliorum donorum tuorum. Primum donum est ineffabilis creatio. Secundum est, admirabilis electio, qua dignatus es nos eligere ad gloriam tuam. Tertium est, donum ineffabile, quod nobis fecisti, quando tuum filium misisti, ut nobis daret vitam. Quartum est, donum altissimum tuæ bonitatis, quando dignatus es me facere sensibilem, et rationalem, et non bestiam nec irrationalem. Hæc admirabilis ratio, quam in me posuisti, facit in me tria. Primum est, quia per ipsam cognosco te admirabilem. Secundum est, quia facit me cognoscere peccata mea. Tertium est, quia per ipsam mediante gratia tua resisto sensualitati meæ ad peccata inclinanti. O incomprehensibilis, quia nihil aliud est supra istud donum, quod nobis donasti. Formasti nos Domine ad formam tuam, et fecisti nos rationales, et induisti nos tuo lumine, et de tua ratione. Quintum donum est intellectus. Fac nos Domine cognoscere id donum, quod dedisti nobis, scilicet, intellectum, ut possimus te Deum meum intelligere. Sextum donum est sapientia. sapientia. O Domine fac me sapere ardentissimam caritatem tuam, cum qua donasti nobis istud donum, scilicet sapientiam. O in veritate istud donum omnium donorum est maximum, scilicet sapere te in veritate. Septimum donum est amor. O summum esse, fac me intelligere istud donum, quia omnes Angeli et Sancti non habent aliud videre, nisi videre te amatum, et amare te et contemplari. O donum quod est super omne donum, quia tu ipse es amor. O summum bonum dignatus es facere nos te amorem cognoscere, et facis nos amare talem amorem: et ideo illi, qui venient ante faciem tuam, erunt remunerati secundum amorem, quem habuerant, et nihil aliud est, quod ducat contemplatores ad contemplandum, nisi verus amor. O admirabile, mirabilia facis tu in filiis tuis! O supernum bonum! O incomprehensibilis bonitas, et caritas ardentissima! O divina persona, quæ dignasti nos substantificare in medio substantiæ tuæ! O istud est mirabile supra omne mirabile, quod facis in filiis tuis! O occultum admirabile! Non est intellectus humanus, qui ad istam substantiam non deficiat. Sed cum gratia et lumine divino sentimus dictam substantiam: et ista est arrha illorum, qui sunt veri solitarii: et omnes chori Angelorum sunt hic occupati, et in ista occupatione occupent se omnes illi, qui sunt veri contemplatores, et postea erunt solitarii et a terra separati. Istorum conversatio in cælis est. Deo gratias, Amen.
Caput XXIII.
Angelæ testamentum: mors.
Testamentum et ultima admonitio sanctæ Matris Angelæ, quam fecit filiis suis, dum esset morti propinqua, sic dicens: Filioli mei quæ dico vobis, non dico solum nisi propter amorem Dei, et ut promisi vobis, quod non libenter porto sub terram aliquid, quod vobis possit prodesse. Ecce Deus dicit animæ: Omnia mea tua sunt. O quis est, qui mereatur hoc, quod omnia bona Dei sunt sua! o in veritate non est aliud quod mereatur hoc, nisi caritas. In hoc autem quod volo dicere nihil habeo facere ex me, sed totum est Dei. Nam placuit divinæ bonitati dare mihi curam et sollicitudinem omnium filiorum suorum, et filiarum suarum, qui sunt in hoc mundo, et ultra et citra mare: ego autem custodivi eos, ut potui, et doloravi eos, et plures fuerunt dolores pro eis quam vos credatis. O Deus meus amodo reassigno eos tibi, et rogo per ineffabilem tuam caritatem, ut custodias eos ab omni malo, et conserves eos in omni bono in amore paupertatis, despectus, et doloris, et in transformatione, et in imitatione tuæ vitæ, et perfectionis, quam nobis verbo, et facto, et vita viva ostendere placuisti.
256 O filioli mei amantissimi exhortor hac exhortatione ultima, ut studeatis esse parvi, et vere humiles, et mansueti non solum opere exterius, imo et ex profundo corde, ut vere sitis scholares, et vere discipuli illius, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Non curetis de potentia, honoribus, nec prælationibus. O filioli mei studeatis esse parvi, ut Christus exaltet vos in perfectione meritorum et suæ gratiæ. Sitis ita humiles, quod tamquam nihil vos existere continue æstimetur. Maledictæ sunt istæ sufficientiæ quæ tollunt animam, scilicet potentia, honores in prælatione. Fugite ab illis, quoniam magna deceptio, et periculum est in ipsis, licet minor deceptio sit in ipsis, quam in sufficientiis spiritualibus, scilicet in scire loqui de Deo, intelligere scripturam, facere magnas plasmas, habere cor quasi occupatum in rebus spiritualibus. Multotiens enim isti tales in errorem cadunt, et difficilius corriguntur, quam qui habent temporales sufficientias: igitur æstimetis vos esse nihil. O nihil incognitum! o nihil incognitum!
In veritate anima non potest habere meliorem visionem, nec scientiam, quam videre suum nihil, et stare in suo carcere.
257 O filioli mei, studeatis habere caritatem, sine qua non est salus nec meritum. Ecce Deus dicit: Omnia mea, tua sunt. O quis est qui mereatur hoc, quod omnia bona Dei sint sua! In veritate non est aliud, quod mereatur nisi caritas. O filioli mei et patres et fratres studete vos diligere invicem, et habere istam caritatem, et mutuam dilectionem, hac enim meretur anima hereditare bona divina: et exhortor, ut non solum habere velitis istam caritatem inter vos, imo etiam ad omnes gentes. Dico enim vobis, quod plus recepit anima mea de Deo, quando ploravi et doloravi peccata proximi, quam mea. Et mundus trufat de hoc quod dico, quod homo posset plorare peccata proximi, sicut sua, vel plus quam sua, quia videtur esse contra naturam. Sed caritas, quæ hoc facit, non est de hoc mundo. O filioli mei studeatis habere istam caritatem, et neminem judicetis: et si videritis hominem peccare mortaliter, non dico, quod non displiceat vobis peccatum, et quod non debeatis abhorrere peccatum, sed dico, quod non judicetis peccantes, nec contemnatis, quia nescitis judicia Dei: nam multi apud homines videntur damnati, qui apud Deum sunt salvati, et multi apud homines videntur salvati, qui apud Deum jam sunt reprobati, et damnati. Et scirem vobis dicere, quod aliqui sunt, quos vos despexistis, de quibus habeo firmam spem, quod Deus reducet eos ad viam suam.
258 Ego non facio aliud testamentum nisi quod recommendo vobis istam mutuam dilectionem, et profundam humilitatem. Et relinquo vobis totam hereditatem meam, quæ etiam Christi Jesu est, scilicet paupertatem, dolorem, et despectum, vitam videlicet Christi. Illi qui habebunt istam hereditatem, scilicet vitæ Christi, erunt mihi filii, filii enim sunt Dei: et non est dubium, quod postea non habebunt hereditatem vitæ æternæ. His dictis imposuit manum suam supra caput singulorum, et ait: Benedicti sitis a Domino, et a me, filioli mei vos, et omnes alii, qui hic præsentes non sunt, et sicut signifcatum est mihi, et demonstratum a Domino, ita istam æternam benedictionem vobis concedo præsentibus et absentibus: idem Christus det eam vobis cum illa manu, quæ fuit in cruce clavata.
259 Postmodum vero ipsa Angela ultima in infirmitate quassata, ac mente ipsius abundantius solito in abysso divinæ infinitatis absorpta, interrupte et cum interpolatione loquebatur, et raro; verba tamen illius, prout capere poteramus qui præsentes eramus, breviter recollegimus; quæ sunt hæc. Dixit quadam vice, circa festum nativitatis Domini, quo tempore ipsa transivit ad Christum, dixit: Verbum caro factum est, et post magnam moram quasi aliunde veniens, dixit: O omnis creatura deficit, et totus intellectus Angelicus non sufficit, et interrogata a nobis: Ad quid deficit omnis creatura, et intellectus Angelicus non sufficit? Respondit: Ad comprehendendum. Et postea dixit: O in veritate, ecce Deus meus, qui mihi reddidit promissum, quia Christus filius suus præsentavit me Patri. Dixerat enim ante: Scitis vos quia Christus erat in navi, et tempestas erat ibi magna? In veritate ita est aliquando in anima, quando permittit tentationes venire, et ipse videtur dormire. Et iterum dixit: In veritate, donec Deus permittat personam totam piecari vel conteri, et suppeditari, non sinit aliquando finire tentationes et tempestates: et hoc facit specialiter filiis suis legitimis. Item alia vice dixit nobis: O filioli mei, libenter dicerem vobis aliqua verba, si scirem quod Deus me non deciperet. Scilicet de promissione sui exitus, quia propter desiderium moriendi timebat multum, sicut ipsa dicebat, ne de illa infirmitate laberetur. Et dixit: Ista quæ volo dicere non dico, nisi ut vos sequamini illud, quod non sum secuta ego. Et postea subjunxit: Anima mea lavata est et mundata in sanguine Christi, qui erat ita recens et calidus sicut si statim exiret de corpore crucifixi. Et dictum fuit animæ tune: Hoc est illud, quod mundavit te. Et respondit anima: O Deus meus ero decepta? Et dictum fuit sibi: Non. Postea dixit: Christus filius Dei me modo præsentavit Patri, et dieta sunt mihi ista verba: O sponsa et speciosa! o amata a me cum dilectione et in veritate, nolo quod venias ad me cum istis doloribus, sed cum jubilo et lætitia innumerabili, sicut decet Regem ducere sponsam suam diu amatam cum regio vestimento; et demonstravit mihi vestimentum, quemadmodum demonstrat sponsus sponsæ suæ diu et multum amatæ: sed hoc non erat de purpura, nec scarleto: nec de sendalo, nec de samito; sed erat quoddam lumen mirificum, quo vestitur anima. Et tunc ostendit mihi ipsum sponsum Verbum æternum, ita quod modo intelligo quid est Verbum: et quid est dicere Verbum, scilicet, Verbum quod voluit Incarnari pro me, et ipsum Verbum transitum fecit per me, et totam me tetigit, et amplexatus est me, et dixit mihi: Veni dilecta mea, sponsa amata, cum vera dilectione: veni, quia omnes Sancti expectant te cum lætitia. Dixit etiam mihi: Ego non committam te Angelis, nec aliis Sanctis ut te deducant, sed ego personaliter veniam pro te, et assumam te ad me; tu enim mihi facta es conveniens, et grata meæ majestati.
260 Dum igitur esset prope transitum, scilicet, die præcedenti, dicebat frequenter: Pater in manus tuas commendo animam meam, et spiritum meum. Et semel post illud verbum, dixit nobis præsentibus: Modo ad istud verbum responsio mihi facta est talis: Quod impressum est cordi tuo in vita, impossibile est, quod non habeas in morte. Et tunc diximus: Ergo vis recedere, et relinquere nos? Et illa respondit: Tantum celavi vobis, sed amodo non celo vobis plus, dico vobis, quod omnino debeo recedere. Eōdem die cessantibus doloribus cunctis, quibus multis diebus ante per singula membra interius et exterius tormentata horribiliter fuerat, et multipliciter afflicta, in tanta quiete corporis, et spiritus jucunditate jacebat, quod jam videbatur de promissa sibi lætitia degustare. Tunc vero interrogavimus eam, si prædictus jubilus erat sibi adhuc datus, et ipsa respondit, quod jam inceperat jubilus supradictus. Et in hac quiete corporis, et spiritus jucunditate usque post completorium die sabbati lætissima jacens, multis fratribus circumsistentibus eam, et mysteriorum officia exhibentibus, ipsa die, scilicet in octava Innocentium, ultima hora diei, quasi leviter dormiens, requievit in pace. Et anima illa sanctissima soluta a carne, in abyssum diem infinitatis absorpta, innocentiæ et immortalitatis stolam a Christo suo sponso recepit, regnatur cum Christo; quo nos ipse per virtutem suæ crucis, et per merita suæ Virginis Matris, et per intercesionem hujus sanctissimæ Matris nostræ Angelæ deducat, Amen. Transiit autem venerabilis sponsa Christi Angela de Fulginio ex hujus mundi naufragio ad cæli gaudia longo sibi ante tempore promissa, Anno Dominicæ Incarnationis MCCCXIX pridie Nonas Januarii, tempore Domini Clementis Papæ V.
✠