Certo intelligit, se in his non decepi.
Quodam tempore in festo B. Mariæ Virginis aliquanto tempore post conversionem meam, rogavi beatam Virginem, ut impetraret mihi gratiam a filio suo, qua cognoscerem, quod non essem decepta in locationibus quæ fiebant mihi. Facta est autem mihi locutio divina promittens mihi, quod ita fieret. Subjunxitque dicens: Deus ostendit se tibi, locutus est tibi, dedit sentimentum suum de se tibi: tu igitur evites loqui, videre et audire omnia, nisi secundum eum. Et intelligebam omnia prædicta mihi dici cum multa discretione, et magna maturitate: et in prædictis locationibus, quæ fiebant mihi, ego remansi in lætitia, et in magna spe habendi hoc quod postulaveram. Dixit etiam mihi in prædicta locutione, quod fieret mihi gratia, quod quidquid facerem, facerem cum sua licentia. Cæpi igitur facere illa tria, quæ dicta fuerant mihi: et cor meum fuit levatum ab omnibus terrenis, et positum in Deo: et quidquid faciebam, sive comederem, sive loquerer, non impediebat, quin cor meum semper esset in Deo, et nihil poteram cogitare, nec videre, nec sentire, nisi Deum. Et quando steteram ad orationem, et volebam ire ad comedendum, petebam licentiam, et ipse dabat mihi dicens: Vade, comede cum benedictione Patris et Filii et Spiritus sancti, et dabat mihi licentiam aliquando cito, aliquando magis tarde: et hoc duravit tribus diebus et noctibus. Tandem facta in spiritu, vidi Deum in quadam Missa circa elevationem corporis Christi. Post ejus visionem remansit in me dulcedo inenarrabilis et lætitia magna, qua non credo carere in tota vita mea: et in prædicta visione certificata sum de prædicto quod petiveram, nec remansit in me aliquod dubium de hoc: et ibi fuit mihi satisfactum et totaliter adimpletum, quod non eram decepta in locationibus prædictis.
87 Alio tempore, dum eram in oratione, subito dicta sunt mihi verba valde placibilia, et dixit ita: Filia mea dulcis mihi multo plus, quam ego tibi, templum meum, dilectum meum, cor Dei omnipotentis stat super cor tuum, et simul cum istis verbis venit mihi sentimentum delectabilissimum, quale numquam fuerim experta; omnim enim membra corporis sensie bant illud, et jacui in istis. Et dicebat iterum: Deus omnipotens suum amorem reposuit in te, plus quam in femina istius civitatis: ipse delectatur in te, et in consocia tua. Et studete, quia vita vestra sit lumen omnium, qui volunt ad illud respicere: illis vero qui non respicient, erit forte judicium et durum. Et comprehendebat anima mea hujusmodi judicium crudele plus litteratorum quam laicorum, quia despiciunt ista divina, et cognoscunt ea per scripturas.
88 Iterum subjungebat: Tantus est amor Dei omnipotentis, quem posuit in vobis, quod continue stat vobiscum, sed non cum istis sentinentis, et oculi sui sunt modo in vobis. Et videbatur mihi, quod ego viderem oculis mentis meæ divinos oculos: et delectabant me plus quam possum exprimere, et doleo quia ista dicimus modo pro truffis. Quamvis autem esset ista lætitia magna, reducebantur tamen mihi ad memoriam peccata mea; et nullum bonum videbatur esse in me, et videbatur mihi, quod numquam aliquid fecissem, quod Deo placere deberet. Dubitabam autem pro eo quod ita magna mihi dicebantur, et cæpi dicere: Si tu, qui mihi loqueris, esses filius Dei omnipotentis, nunquid anima mea reciperet majorem lætitiam, quam recipiat? Illam enim lætitiam numquam possem possem sustinere, sentiendo te in me esse, et quia ego sum ita indigna. Et respondit: Quia nolo, non est tibi modo major lætitia, est tamen tibi major parata; et scies, quod totus mundus est plenus de me. Et tunc videbam, quod omnis creatura erat plena ipso, et dicebat mihi: Ego possum facere omnia, et quod me videas, sicut quando conversatus fui cum Apostolis, et non me sentias. Hæc autem non dicebat verbis corporalibus. Anima autem mea omnia comprehendebat, quod ita diceret, et multo majora, et ita veraciter sentiebam esse.
89 Ad declarandum autem, utrum esset verum quod dicebat, anima mea clamavit: Postquam ita est, quod tu es Deus omnipotens, et sunt vera ista, quæ dicis, quæ sunt ita magna, da mihi signum, quod sim secura, et extrahe me extra dubium. Et quærebam, quod ipse daret vel diceret aliquod signum corporale, quod possem videre, videlicet quod poneret in manu mea unam candelam, aut lapidem pretiosum, aut aliam rem: aut daret mihi aliud quodcumque signum, quod ipse vellet, promittens quod ego non ostenderem illud signum, nisi cui ipse vellet. Et ipse respondit: Istud quod quæris, est signum, quod daret tibi solum lætitiam, quando videres id, aut quando contrectares illud, sed non traheret te de dubio, et posses esse decepta in tali signo. Ego autem dabo tibi signum melius, quam illud quod tu quæris: quod signum erit tecum continue intus in anima tua, et quod semper senties. Signum autem erit istud: Tu semper eris fervens in amore, et de amore Dei, et illuminata cognitione Dei intus in te. Hoc autem signum sit tibi certissimum, quod ego sum, quia hoc signum non potest facere alius, nisi ego, et hoc est signum quod ego dimitto intus in anima tua, quod tibi est melius alio, quod petisti. Dimitto in te unum amorem de me, quo anima tua erit ebria, fervens et calida assidue de me, ita quod tribulationes amore mei tolerabis. Et si quis tibi dixerit malum vel fecerit, tu habebis in gratia, et clamabis te indignam tali gratia. Istum enim amorem habui ego ad vos, qui fuit tantus, quod pro vobis omnia sustinui patienter et cum humilitate. Tunc igitur cognosces, quod ego sum in te, si quando quis dixerit vel fecerit malum tibi, tu habeas non solum patientiam, sed hoc habeas in magno desiderio, et pro gratia: et hoc est certum signum gratiæ Dei. Et ecce ego modo ungo te uno unguento
90 Sentiebam igitur subito unectionem illam cum tanta dulcedine, quod ego desiderabam mori, et quod mors mea esset cum omni tormento corporali, nec æstimabam aliquid tormenta quæ sustinuerunt Sancti pro Christo, sed terribiliora tormenta desiderabam mihi pro Christo inferri. Et desiderabam quod totus mundus diceret mihi verecundiam, et quod mors inferretur mihi cum omni tormento. Et erat mihi multum delectabile, rogare Deum pro illis, qui mihi hæc omnia mala facerent, et non mirabar de illis Sanctis, qui rogaverunt Deum pro interfectoribus et persecutoribus suis: quia non solum debebant rogare Deum, imo etiam conari specialem gratiam pro eis impetrare. Paratissima igitur eram rogare Deum pro illis, qui mihi mala fecissent, et cum magno amore diligere eos, et eis compati. In illa autem unectione sensi tantam dulcedinem intus et extra, quod numquam tantam senseram, quam etiam non possum verbis manifestare in aliquo, nec parum nec multum. Et erat hæc consolatio alia et alterius modi, quam aliæ fuissent, quia in aliis delectationibus desiderabam statim exire de sæculo, sed in ista erat desiderium, quod mors mea esset gravis, et longa cum omni tormento, et quod omnia tormenta de mundo essent in quolibet membro, et tamen hæc omnia videbantur mihi pauca. Et comprehendebat anima mea, quod omne tormentum erat parvum respectu illorum bonorum, quæ promittuntur in vita æterna, et anima mea comprehendebat certissime ita esse. Et si omnes sapientes mundi dicerent mihi aliud, non crederem. Et si jurarem, quod omnes, qui vadunt per istam viam supradictam, salvantur, non crederem mentiri. Et istud signum dimisit sic firmum intus in anima mea, et cum tanto lumine claram et illustratam, quod credo, quod sustinerem martyrium antea quam possem aliter esse. Et hoc signum sentio continue, quod est recta via salutis, scilicet, diligere, et desiderare pati pro amore Dei.
91 Et audivi locutionem a Deo mihi factam dicentem: Facias scribi in fine istorum: Reddantur gratiæ Deo: et quicumque vult conservare gratiam, non levet oculos a Cruce, sive sit in lætitia, sive in tristitia, quam ego dem sibi vel permittam: Ea autem, quæ supra dicta snnt de prædicto signo, intelligebat anima mea magis plene, quam possim dicere, et cum plenitudine, qua dabantur mihi intelligi multo plura, quam loquimur, et plenius et cum magna delectatione et affectione, de qua omnino nihil dicemus, nec dicere possumus, et Deus velit, quod non sit mihi peccatum, quia ita male et cum defectu refero.
Septem revelationes circa Passionem Christi.
Quadam vice ego eram in meditando de Passione et de paupertate filii Dei incarnati; Christus autem ostendit mihi, et videbam paupertatem ejus tam magnam, quam clare demonstrabat in corde meo: et volebat quod ego viderem, et bene considerarem; et videbam illos, pro quibus se fecit pauperem: et tunc habui, et sensi maximum dolorem et reprehensionem ita quod cor meum quasi deficiebat.
93 Post hæc autem amplius demonstravit mihi de sua Passione: et tunc videbam eum pauperem de amicis et parentibus: et videbam eum tam pauperem de seipso quod non posset secundum humanitatem se adjuvare. Et quamvis dicatur quod tunc divina potentia erat abscondita propter humilitatem; ego dico, quod non erat abscondita: et de hoc recepi tunc documentum a Deo, quod non erat abscondita, et tunc habui et sensi majorem dolorem quam antea, quia in illo ego cognoscebam tantam superbiam meam, quod post illud adhuc non possum habere lætitiam. Adhuc ego stabam et eram in meditando de passione istius filii Dei incarnati, et meditabar cum dolore. Et amplius placuit sibi ostendere mihi plura de sua Passione quam fuerant illa, quæ audiveram referri: et intelligebam quomodo Christus in Passione sua videbar omnia corda obstinata illorum impiorum contra se, et videbat omnia membra cum grandi sollicitudine destruere nomen suum. Et videbat quomodo habebant magnam memoriam et studium ad eum destruendum, et videbat omnes subtilitates, astutias, et machinationes, quas impii faciebant contra eum. Et videbat omnia consilia, et multitudinem detractionum et iras illas, et furores grandissimos eorum, et videbat omnes apparatus eorum, et omnes cogitationes, quas habebant et faciebant, quomodo possent eum crudelius affligere. Crudelitas enim passionis suæ fuit multa, et videbat omnes poenalitates et injurias et verecundias. Et anima mea videbat plus de passione sua, quam ego nolo dicere, imo volo tacere.
94 Et tunc anima cum clamore dicebat: Sancta Maria mater afflicta, dic mihi aliquid de ista Passione benedicti filii Dei, quia tu vidisti plus de ista Passione, quam alius Sanctus pro zelo, quem habuisti continue de isto tuo amcre. Vidisti enim eam oculis capitis et cum oculis mentis, et intentissime considerasti, pro eo quod summe eum dilexisti. Iterum clamabat anima mea dicens: Est aliquis Sanctus, qui sciat mihi dicere aliquid de ista Passione, de qua non audio fieri memoriam, nec aliquid loqui nec referri, sicut anima mea vidit, quoniam tanta est quod eam referre non possum? Passionem enim Christi tantam vidit anima mea, quod, quantumcum que S. Maria viderit plus, quam alius Sanctus, multis modis tamen intelligo, quod nullo modo posset illam dicere, nec etiam alius Sanctus. Et si quis illam diceret, ego dicerem: Tu es ille, qui sustinuisti eam. Visa igitur sic passione filii Dei, ego fui in majori dolore, quam unquam fuerim. Si enim corpus meum hic deficeret, non esset mirum. Adhuc enim non possum habere lætitiam, quando recordor, et perdidi illum vigorem animi quo solebam esse læta, nec potui lætari de multo tempore.
95 Altera vice fuit mihi denuntiatus ille dolor acutus, qui fuit in anima Christi, qui dolor fuit tantus, quod cor non sufficit ad cogitandum, nec lingua ad dicendum. Et quia in filio Virginis vidi tantum dolorem, anima mea facta est afflictissima, et in tantum dolorem transformata, quod numquam fui in tanto dolore, et ideo non poteram invenire aliquam lætitiam. Anima autem mea tunc intelligebat multiplicem causam et rationem, quare dolor ille fuit acutissimus. Anima enim illa erat sine omni peccato et sanctissima, et pro se nullam debebat recipere punitionem. Item quia solum recipiebat eam pro nostro grandissimo amore, et pro nobis ingratis et inimicis et indignissimis, qui etiam dum nos redimebat per passionem, ipsum deridebamus et subsannabamus. Item quia peccatum crucifigentium fuit maximum, quia anima illa, quæ omne peccatum odibat, et sibi displicebat, multum doluit, plus quam de alio peccato. Item quia gentes erant multæ, quæ istud peccatum fecerunt. Gentiles enim, et Judæi, et fere omnis orbis contra eum in die festo fuerunt convenientes, quantum ad nationes, ideo dolor grandis. Item propter malitiam suorum adversariorum, quorum tantum studium erat ad destruendum eum, et memoriam ejus; et nomen ejus, et electos discipulos ejus. Item quia compatiebatur discipulis a fide cadentibus et persecutionem propter eum sustinentibus. Item compatiebatur matri dolorosissimæ. Item quia fuit dimissus in pœnis sine adjutore, sive consolatore. Item quia illa sanctissima et nobilissima anima recipiebat dolorem ab omni parte, et recipiebat tristitiam et angustiam, et dolorem de omnibus doloribus, et pœnalitatibus, quas recepit illud sanctissimum corpus delicatum virgineum, quæ omnia adunabantur in una sanctissima sola anima ejus, et multa alia quæ ostendebantur clare mihi, quæ ego nolo, nec possum dicere. Unde extra me facta prædolore transformata fui in dolorem crucifixi. Divina autem misericordia fecit mihi propter hæc gratiam: primo, quia voluntatem meam firmavit ita, quod ego non possum velle nisi sicut ipse vult. Secundo, quia ipse posuit animam meam in uno statu, in quo recipio modicas mutationes, et habeo Deum in tanta plenitudine quod jam non sum in illo statu, in quo solebam, sed sum ducta in summam cordis, et carnis, et mentis pacem, et sum contenta de omnibus.
96 Cogitabam altera vice de magno dolore, quem Christus sustinuit in cruce, et cogitabam de illis clavis, de quibus audiveram dici, quod clavi illi de manibus et pedibus carnem portaverunt intus in ligno, et desiderabam videre, vel saltem illud parum de carne Christi, quam clavi illi portaverunt intus in ligno. Et tunc habui tantum dolorem de illa pœna Christi, quod non potui stare in pedibus. Sed inclinavi caput et sedi et vidi Christum inclinantem caput super brachia mea, quæ projeceram in terra, et tunc ostendit mihi guttur suum et brachia: statim autem prior tristitia conversa est in tantam lætitiam, et sic diversam ab aliis lætitiis, quod non videbam nec sentiebam nisi id: tanta autem erat pulchritudo illius gutturis, quod est ineffabile. Et tunc intelligebam illam pulchritudinem resultare ex divinitate ejus: nihil autem ostendebatur mihi, nisi id guttur pulcherrimum et suavissimum, nec seio comparare illam pulchritudinem alicui rei, nec colori de mundo nisi tantummodo claritati corporis Christi, quam aliquando video quando elevatur.
97 Altera vice feria quarta majoris hebdomadæ ego eram in meditando de morte filii Dei, et meditabar cum dolore, et conabar evacuare mentem de omni alia impletura, ut possem animam habere magis recollectam in ista Passione, et morte filii Dei; et eram tota occupata in isto studio et desiderio, quomodo possem evacuare mentem de omni alia impletura, ut possem efficacius de hoc cogitare. Et tunc fuit facta ista loquutio in anima dicens: Ego non te amavi per truffam. Istud autem verbum fuit quædam percussio mortalis doloris in anima mea, quia statim sunt aperti oculi animæ, et videbam clare, quomodo erat verissimum hoc quod dicebat. Videbam enim opera et effectum illius dilectionis; et videbam omnia, quæ facit hic filius Dei pro isto amore. Et videbam quæ sustinuit in vita et in morte iste Deus homo passionatus pro isto indicibili et eviscerato amore, et intelligebam prædictum verbum esse verissimum, quod scilicet me non amavit per truffam, sed verissimo et perfectissimo et eviscerato amore me dilexit.
98 Et ego videbam totum contrarium in me, quomodo ego non amabam eum, nisi per truffam, et non veraciter. Et hoc videre erat mihi pœna mortalis et dolor intolerabilis, ita quod credebam mori: et tunc subito dicta fuerunt mihi alia verba, quæ augmentaverunt dolorem meum, quæ fuerunt ista. Iterum, quod prædictum est, subjungendo: Ego, inquit, te non dilexi per truffam; ego non servivi tibi per simulationem; ego te non sensi per elongationem: et tunc augmentata fuit prædicta mortalis pœna et dolor. Tunc autem exclamavit anima et dixit: O magister, istud quod dicis non esse in te, est totum in me, quia numquam te amavi nisi per truffam, et cum mendacio, et simulatione; et numquam volui approximare tibi in veritate, ut sentirem de laboribus, quos tu pro me sentire et tolerare voluisti: et numquam servivi tibi veraciter, et propter te, sed cum duplicitate et negligenter.
99 Videndo igitur hæc prædicta quomodo me veraciter amaverat, et omnia signa verissimi amoris esse in eo, quomodo se totum et totaliter dederat ad serviendum mihi, et quomodo se mihi appropinquaverat, sic quod factus fuerat homo, ut dolores meos in se veraciter portaret, et sentiret; et videndo totum contrarium in me, tantus dolor et pœna erat mihi, quod fere moriebar, et sentiebam, quod præ dolore maximo costæ pectoris disjungebantur, et cor videbatur mihi quod vellet crepare. Et cum cogitarem specialiter in illo verbo: Ego non te sensi per elongationem, ipse addidit dicens: Ego sum, inquit, plus intimatus animæ tuæ, quam anima tua sibimet. Sed et ex hoc augmentatus est dolor, quia quanto magis videbam mihi Deum intimatum, tanto magis cognoscebam me elongatam ex parte mea, et postea dixit aliqua verba manifestantia, et eviscerativa sui amoris, et dixit: Si quis vellet me sentire in mente sua, non auferrem me sibi, et quicumque vellet me videre, cum magno placimento darem sibi visionem meam, et quicumque vellet loqui mecum, cum maximo delectamento loquerer cum eo. Ista autem verba excitaverunt in me unum desiderium, scilicet nolle sentire, nec videre, nec loqui, nec agere aliquid in quo esset offensio Dei. Et hoc est, quod specialiter requirit Deus a filiis suis, et ab electis suis; ut quia vocati sunt et electi ad eum sentiendum, et videndum eum, et ad loquendum cum eo, vult quod omnino caveant a contrariis, sic autem ostensum est mihi et dictum. Illi qui sunt amatores, et sequaces illius paupertatis, doloris, et despectus mei, quæ ego semper habui, illi sunt filii mei legitimi et electi, et quorum mens est fixa in ista passione, et morte: ubi est vera salus et vivificatio omnium, et non alibi, illi sunt filii mei legitimi, et alii non sunt filii.
100 Quadam alia vice, dum essem in ecclesia B. Francisci, circa elevationem corporis Domini, organis cantatibus Angelicum hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc; et tunc fuit anima mea in ipsum lumen increatum assumpta, et elevata, sic absorpta et attracta quod est totum ineffabile. Et quidquid dicitur hic, est omnino nihil: et nullo humano potest exprimi illa benedicta creatura illius increati Dei omnipotentis. Post talem abyssalem absorptionem in Deum, remanente mihi priori attractu et influentia, apparuit mihi effigies illius benedicti Dei et hominis crucifixi, quasi tunc noviter de cruce depositi: cujus sanguis apparebat sic recens et rubicundus et per vulnera effluens, ac si immediate tunc de recentibus plagis et vulneribus effunderetur. Tunc etiam apparuit in juncturis illius benedicti corporis tanta dissolutio compaginis et unionis in juncturis omnium membrorum ex dira et crudeli protensione, et tractura horribili membrorum virgineorum, facta ab illis homicidis manibus perfidorum super patibulum crucis, quod nervi et juncturæ ossium omnino videbantur laxari a debita corporis harmonia, nulla tamen apparebat in pelle continuitatis dissolutio. Ad hujus igitur aspectum tanta compassione transfixa sunt omnia viscera mea, ita quod vere in crucifixi dolores tota videbar corpore et mente transformata.
101 Et majori configebar telo in aspectu diræ solutionis compagum et protensionis membrorum, ex qua omnes nervi videbantur laxati, et dissipati et ossa dinumerata, quam in aspectu vulnerum apertorum, quia in illis magis mihi intimabatur passionis secretum, et dira crudelitas torquentium ipsum. Et erat vere tantæ compassionis aspectus sic cruciati corporis boni et dilecti Jesu, quod omnia non solum interiora mea, sed et ossa, et juncturæ novum videbantur sentire dolorem, et novum provocare lamentum, et terribile doloris transfixivi tam mentis quam corporis sentimentum.
102 Dum igitur sic tota starem absorpta ab illo dolore, et quasi in dolores crucifixi transformata, audivi crucifixum super devotis ad suam passionem, et super imitantibus ipsam, et super sibi compatientibus, dulcissimas benedictiones ingeminantem, et dicentem: Benedicti vos a Patre meo, qui mihi compassi, et mecum similiter contribulati, et viam meam secuti, stolas vestras in meo sanguine lavare meruistis. Benedicti, qui mihi pro vobis crucifixo, et immensis doloribus afflicto, ut ab immensis et æternis tormentis pro vobis satisfacerem, et vos redimerem, mihi compati, et mecum paupertatem, dolorem, et despectum pro vobis ipsis compatiendo, digni inventi estis. Benedicti qui meæ passionis, quæ est miraculum omnium sæculorum, salus et vita perditorum, solum refugium peccatorum, memores, et devoti, et compatientes eritis, quoniam vere et regni, et gloriæ, et resurrectionis, quæ per ipsam acquisivi, eritis participes mecum, et coheredes in perpetua sæcula sæculorum. Benedicti vos a Patre meo, et Spiritu sancto, et vere benedicti benedictione, quam dabo in extremo judicio, quia me in mea propria venientem, sicut mei persecutores, non repulistis, sed me desolatum in cordis hospitio per compassionem hospitem recipere voluistis, qui mihi in cruce nudo existenti, famescenti, sitienti, infirmo, clavis affixo, et morienti compati, et consocii mei esse voluistis, in hoc vere opera misericordiæ complevistis. Ideo audietis in illa terribili hora: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod, etc. Esurivi enim in cruce, et pate regnum quod, etc. Esurivi enim in cruce, et saltem per compassionem dedistis mihi manducare, et cetera omnia mirabiliter subjungebat. Dico autem, esse impossibile exprimere ejus ceratum amorem, qui relucebat in aspectu oculorum illius benedictæ faciei Dei hominis Jesu Christi super istos, unde et adhuc subjungebat: O vos vere beati, et omnino benedicti! et si in cruce pro meis crucifixoribus et tortoribus cum lacrymis et fletu rogavi Patrem meum, et excusavi dicens: Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt; quid pro vobis, qui mihi compassi, devoti, et consocii fuistis, dicturus sum, cum non in cruce, sed in gloria felicissimus orbem judicabo? Sic igitur remansi plus quam dici possit consolata, et ad passionem benedicti filii Dei plurimum affecta tanta affectione, quod ipsam exprimere non possum. Verba enim alia plurima, et aliter provocativa, et summe inflammativa proferebat, quæ referre nescio, neque possum.
103 Alia vice, dum orarem, et in passione Jesu Christi meditarer cum cordis summo dolore et compassione, cogitando et ponderando, quanta esset magnitudo iniquitatis in omni peccato meo, cum ad ejus reconciliationem et remissionem, antequam Deus Pater placari posset, oportuit Dei filium, non solum orare, et cum lacrymis rogare, sed omnino oportuit in cruce mori pro eo. Ponderando etiam, quanta potest esse damnatio, et quanta et quam infinita miseria, et innumerabilia tormenta, quæ me expectant pro omni peccato mortali meo, quod pro ejus satisfactione oportuerit, non Angelum, neque Archangelum, sed Deum verum Dei filium Jesum Christum mortis miseriam, et crucis tormentum pati et pro me tolerare. Ponderando etiam meam ingratitudinem, quam pro tanto beneficio non solum illi pro eo facio, imo ipsum quotidie offendo, et nec de beneficio suæ resurrectionis recordari volo, nec ad meam salvationem pœnitentiam agendo, cum eo cooperari curo: stupendo me de istis, de Dei infinita bonitate et misericordia, et de mea summa iniquitate, et stultitia. Dum hæc cogitarem, manifestatum est mihi, qualiter per Passionem Christi liberati sumus ab omni genere peccatorum, et tormentorum, et pœnarum, quæ pro eis meruimus. Et ostensum fuit mihi ita clare, quod vix potui me tenere, quin coram omnibus id clamarem. Dictum est igitur mihi sic a Christo crucifixo mihi apparenti, ut in cruce fuit pro nobis appensus: Nullus homo, nulla persona poterit habere excusationem suæ salutis. Quia ad suam salutem procurandam non oportet plus facere, nisi sicut facit infirmus medico, qui volens salutem, ostendit ei infirmitatem, et disponit se ad faciendum quæ medicus dixit. Ita nunc non oportet, quod aliquis plus faciat, nec aliquid in medicinis expendat, nisi quod ostendat se medico per peccati recognitionem et confessionem, et disponat se ad illa, quæ sibi dicit medicus, et caveat a contrariis.
104 Comprehendebat autem anima mea, quod medicina erat sanguis Christi, et ipse dat sine pretio hanc medicinam, et non constat plus infirmo peccatori, nisi quod disponat se, et medicus Christus dat sibi salutem, et sanat infirmitatem. Animæ autem meæ ostendebantur omnia peccata, et videbat, quod omnia membra habebant infirmitatem spiritualem. Et ideo audiens, quod dictum est, statim anima mea conabatur ostendere omnia peccata, quæ cum diversis membris corporis et cum viribus et potentiis animæ fecerat, et dicebat: O Domine magister et medice æternæ salutis Deus meus, ex quo cum sola flebili ostensione infirmitatum mearum et morborum me curare disposuisti; Domine cum sim infirmissima, nec est aliquid in me quin totum sit corruptum et infectum, heu miseranda, tibi ostendo Domine omnes infirmitates meas et omnia peccata mea omnium membrorum membrorum meorum et partium animæ et corporis. Tunc igitur incepi assignare omnia peccata, et dicebam: Domine misericors medice, respice caput meum, quomodo ipsum cum signis superbiæ frequenter ornavi, capillos torquendo deformavi, et alia multa peccata feci. Respice Domine oculos miserabiles impudicitiis plenos, invidia infectos, etc. Et similiter studebam assignare et ostendere omnia alia peccata omnium membrorum.
105 Auditis igitur cum magna patientia omnibus istis Christus lætanter et cum jucunditate respondebat, quomodo per ordinem ista omnia sanabat et multum animæ compatiendo dicebat: Ne timeas, neque desperes filia, quoniam et si mille mortibus et morbis esses infecta et mortua, cum medecina, quam ministrabo, sanari poteris, si tamen animæ tuæ et corpori ipsam applicare per dovotionem volueris. Infirmitatibus enim capitis, quas dixisti, et multipliciter ostendisti, propter quas Deo displices, et tu doles in te, quas incurristi lavando, pectinando, ungendo, colorando, ornando, crines torquendo, te efferendo, superbiendo, vanam gloriam quærendo ut appareres homnibus contra Deum; propter quæ in inferno et in profundissimo lacu dejici et humiliari, et perpetuo tamquam vilissima reputari debebas, ego satisfeci, et pænitentiam egi, et gravissimam pænam toleravi. Nam pro îotura, pectinatura, et unctura, quæ es abusa, caput meum sanctissimum fuit tractum, depilatum, spinis acutissimis punctum, arundine percussum, et totum sanguine cruentatum, et omni ludibrio et contemptui viliter subjectum, et vili corona coronatum.
106 Infirmitatibus etiam faciei, quas incurristi lavando similiter, et ungendo, hominibus miseris ostendendo, et eorum gratiam quærendo, ego medicinam confeci, et ordinavi. Nam pro peccatis hujusmodi satisfeci, nam sputis sordidissimis vilissimorum tota facies mea fuit inquinata et deturpata, alapis gravissimis fuit tumefacta et deformata, panno sordido fuit velata. Pro oculis etiam tuis, quibus respexisti vana et nociva, et fuisti in ipso aspectu multipliciter delectata contra Deum, ego satisfeci. Cum ipsis enim oculis meis lacrymas amarissimas effudi, et ipsos velatos habui, et sanguine manante a capite habui balneatos. Pro auribus tuis, quibus Deum offendisti, audiendo vana et nociva, et in talibus fuisti delectata; ego pænitentiam maximam feci: nam auribus meis audivi multa, quæ multam et maximam tristitiam afferebant, scilicet falsas accusationes, detractiones, insultationes, maledictiones, derisiones, subsannationes, blasphemias, et iniquam contra me sententiam, et fletum piissimæ matris meæ, mihi dolorosissime condolentis. Pro peccatis oris tui et, gulæ tuæ, quo delectata fuisti in comessatione et ebrietate et ciborum suavitate; ego habui os fame, et jejuniis, et siti tabefactum, et aceto, myrrha et felle amaricatum. Pro peccatis linguæ tuæ, quam ad detractiones, calumnias, irrisiones, maledictiones, blasphemias, mendacia, perjuria, et alia peccata laxasti, ego habui os meum coram judicibus et falsis testibus clausum, et non habui in ore meo excusationem, sed pro malefactoribus meis Deum toto corde rogavi, et semper veritatem prædicavi. Pro peccatis odoratus tui, quo in floribus, et odoribus delectata es; ego fœtores abominabiles sputorum, et sensi, et super faciem meam, oculos, et nares toleravi.
107 Pro peccatis quæ fecisti cum collo tuo, ipsum ira et superbia et lascivia agitando, et contra Deum extendendo; ego habui collum meum multiplicibus colaphis et alapis verberatum. Pro peccatis scapularum et humerorum tuorum, quibus offendisti Deum diversa contra Deum portando; ego pænitentiam feci, crucem, in qua suspensus fui, bajulando. Pro peccatis manuum tuarum et brachiorum tuorum, quibus multos malos amplexus, et tactus, et mala opera fecisti; ego habui manus grossis clavis transfixas, et in ligno affixas, et pressas, totum meum corpus in patibulo sustinendo et sustentando. Pro peccatis cordis tui quo peccasti, ira, invidia, tristia et malo amore et malis concupiscentiis et cupiditatibus; ego habui cor meum et latus meum lancea acuta transfixum; ex quo medicina validissima ad curandum omnes cordis passiones et peccata sufficienter emanavit, aqua scilicet ad refrigerandum malas concupicentias et amores, et sanguis ad remittendum iracundias, tristitias et rancores. Pro peccatis pedum tuorum, quibus peccasti, choreando vane, et lascive ambulando et evagando, ego habui pedes tortuose non ligatos, sed transfixos et clavatos in ligno crucis; et pro sotularibus rostratis et fenestratis, ego habui pedes sanguinolentos sanguine eorum et totius corporis ad eos defluente.
108 Pro peccatis totius corporis, quo peccasti, ipsum diliciis, sommo et quieti dando, et diversimode delectando; ego fui in cruce affixus, terribiliter verberatus, in modum pellis tractus et in cruce extensus, sudore sanguineo totus usque ad terram madidus, et durissimo ligno strictissime applicatus, et tandem atrocissimo tormento ibidem laborans, clamans, suspirans, flens, plorans et ejulans, mortuus sum, a crudelissimis interfectus. Pro peccatis tuorum ornamentorum et vestium superfluarum, vanarum, et curiosarum, ego in cruce nudatus sum, vilissimis rupam meam et vestes sibi diripientibus et ludentibus in oculis meis. Ego nudus, sicut de Virgine natus sum, frigori, vento, aeri, omnium hominum et feminarum aspectui, in alto, ut melius viderer, et magis irriderer, et verecundiam paterer, expositus sum et expansus. Pro peccatis tuarum divitiarum, quæ fecisti male acquirendo ipsas, expendendo et retinendo, ego pauper fui non habens palatium, neque domum, neque tugurium, ubi nascerer, nec vivens ubi manerem; neque moriens sepulcrum habuissem, sed canibus et avibus fuissem dimissus, nisi quidam pietatis intuitu, et meæ miseriæ compatiens, me in suo sepulcro recepisset. Meum sanguinem, meam vitam hominibus peccatoribus sum largitus, et sic nihil mihi retinui, sed in vita et in morte semper pauper esse volui et permansi. Et quia anima per peccata singula fuerit interius delectata videt Christum in anima sua sanctissima dolores multimodos diversos et horribiles pertulisse; scilicet passionis corporeæ, quia anima indicibiliter cruciabatur; et passionis Matris sanctissimæ, et per peccatum subtractum divinæ reverentiæ; et etiam ex compassione nostrae miseriæ. Qui dolores in anima illa sanctissima simul adunati, ipsum horribilissime et indicibiliter cruciabant.
109 Quid plura? nullum peccatum, nullum animæ morbum assignare poteris, quin ego remedium attulerim, et pro omnibus satisfecerim sufficienter, et pro infinitis tormentis et doloribus, quos misera anima tolerare in inferno debebat pro peccatis supradictis, ego totaliter dolui et tormentatus sum. Quod si in negligentia tua non remaneat, amplius dolere non oportebit: dum tamen hic mecum condoleat et mihi compatiatur, et pænarum mearum, ignominiarum, et paupertatis, et despectuum socia, dum hic vivit, coexistat. Et quia Maria Magdalena, quæ erat infirma, hæc habuit, et desiderabat liberari, ideo fuit ab omni sua infirmitate liberata: et quicumque hæc haberet, posset invenire sanitatem sicut ipsa. Item crucifixus mihi dicebat: Isti filii mei qui recedunt de regno meo per peccatum, et se faciunt filios diaboli, quando redeunt ad patrem, pater habet magnam lætitiam, et ostendit eis supernalem lætitiam. Tanta enim est lætitia, quam pater habet de reditu eorum, quod supernalem gratiam dat eis, quam non dat illis, qui fuerunt virgines, vel numquam per peccatum recesserunt ab eo. Et hoc fit propter immensum amorem, quem pater ad eos habet, et misericordiam, qua eis et eorum miseriæ miseretur. Et propter hoc quia ipsi habent dolorem, quia offenderunt tantam majestatem et tam clementissimam bonitatem, et recognoscunt se dignos inferno: et propter duo jam prædicta, qui major peccator extiterit, majorem potest gratiam et misericordiam invenire. Item dixit mihi: Quicumque vult invenire gratiam, non levet oculos a cruce, sive concedam, sive permittam eum in tristitia vel lætitia esse vel vivere.
110 Quadem vice ego respiciebam crucem cum crucifixo: et respiciendo crucifixum oculis corporis, subito accensa fuit anima uno amore sic ferventi, quod ipsum etiam membra corporis sentiebant cum magna lætitia et delectamento. Videbam enim et sentiebam, quod Christus amplexabatur animam cum illo brachio, quo fuit crucifixus, et gaudebam summa lætitia, plus quam unquam consueverim. Et ex tunc remansit in me una lætitia et clara illustratio, qua anima cognoscit et comprehendit, quomodo istam carnem nostram videmus unam societatem esse factam cum Deo, et est istud verum delectamentum animæ inenarrabile, et est ista lætitia continua et illustratio clarior, quam alias susceperim. Remanet enim in me tanta securitas et certificatio status mei, quod non remanet in me aliquod dubium, quin iste status certissime sit a Deo, et meæ locutiones, quas in me sentio, sint a Deo. Et miror, quomodo hactenus dubitaverim in hoc: certificata enim sum perfecte de isto statu meo taliter, quod si omnes mundi dicerent mihi oppositum, non crederem, quia de hoc nec dubitare possum, et delector ita videre illam manum, quam ostendebat cum illis signis clavorum, et quam ostendet quando dicet: Ecce illa, quæ sustinui pro vobis.
111 Nunc etiam quando sum in ista visione et amplexu, anima mea percipit tantam lætitiam, quod non possum habere aliquam tristiam de Passione; quamvis videam esse illam manum crucifixi et ipsam plagatam. Et total lætitia mea est modo in isto homine Deo passionato: et aliquando videtur animæ ex strictissimo amplexu prædicto quod anima intret intus in latus Christi, et illa lætitia quam ibi recipit, et illustratio, narrari non potest. Est enim ita magna, quod aliquando stare in pedes non potui, sed jacebam, et perdidi loquelam. Unde et quando repræsentata fuit passio Christi in plate a S. Mariæ, videtur quod tunc fuisset plangendum, et mihi tunc e contrario, tanta lætitia miraculose tacta fui et delectata, quod perdidi loquelam, et jacui, postquam habui illud inenarrabile sentimentum Dei, et studui vel aliquantulum elongari a personis; et reputavi pro miraculosa gratia, quod potui aliquantulum delectari: et jacui, et perdidi loquelam, et membra; et videbatur mihi quod tunc anima intraret intus in latus Christi: et non erat tristitia, imo tanta lætitia, quod narrari non potest.
Septem consolationes ex sacra Eucharistia.
c. 37. Quadam alia vice, dum dicebatur Missa, cum cogitatione conarer cogitare humilitatem Dei, et ejus summam bonitatem, quod ad nos in Sacramento altaris vellet accedere, elevata sum in spiritu, et habui novam et claram intelligentiam, quomodo Deus venit in Sacramento altaris. Et dictum est mihi primo, quod corpus Christi poterat esse in omni altari propter divinam potentiam, quæ comprehendi non potest in hac vita. Et quamvis de illa potentia multa loquitur Scriptura, tamen illi qui legunt, parum intelligunt: qui vero sentiunt aliquid de me, plus intelligunt: et nec isti nec filli intelligunt in hac vita, sed veniet tempus, quando comprehendetis. Postea habui illuminationem, et intellexi, quomodo venit Deus in illo Sacramento, taliter quod nunquam nec ante nec postea mihi ita clare demonstratum est. Et vidi quomodo Christus veniebat cum pulcherrima societate, et ego delectabar valde in videndo illam societatem.
Mirata autem fui, quomodo poteram delectari in illa societate, quia non eram consueta delectari nisi in Christo, et quamvis delectarer in Christo, et in illa sua societate pulcherrima, tamen aliter intelligebam, et aliter delectabar in Christo, etaliter in illa sua societate. Miranti autem mihi de pulchritudine illius societatis, et disideranti scire qui essent, dictum est mihi, quod illa societas erant Throni. Et erat illa societas clarissima, et acies tantæ multitudinis, quod nisi esset, quod ego intelligo, quod Deus facit omnia cum mensura, ego credidissem, quod illa societas esset sine numero et mensura, et esset innumerabilis: non habebat autem aliquam mensuram in latitudine vel longitudine, sed erat ineffabilis.
113 In festo Angelorum de Septembri, dum eram in ecclesia de Fulginio, et volebam communicare, rogabam sanctos Angelos, et præcipùe S. Michaelem et Angelos Seraphim, dicens: O Angeli administratores, qui Dei habetis potestatem et officium, ut ipsum aliis ministretis, ipsius notitiam et amorem conferendo, supplico, ut præsentetis eum mihi talem, qualem pater misericordiarum dedit eum hominibus, et qualem vult et voluit a nobis suscipi et revereri; scilicet unum pauperem, doloratum, despectum, vulneratum, cruentatum, crucifixum, et in cruce mortuum. Ipsi autem Angeli dixerunt mihi cum indicibili placimento et dulcedine: O tu placibilis Deo, ecce administratus est tibi, et habes eum præsentem, et insuper datum est tibi, quod tu possis eum aliis præsentare et administrare. Revera autem tunc habui eum præsentem, et videbam eum clarissime oculis mentis in illo Sacramento, sicut petiveram, scilicet dolorosum, cruentatum, crucifixum, postea in cruce mortuum: et tunc habebam dolorem acutissimum, ita quod videbatur mihi, quod cor meum vellet crepare ex præsentia talis visionis dolorosæ, et ex alia parte erat mihi delectatio et lætitia ex præsentia Angelorum: quod numquam credidissem, nisi vidissem, quod Angeli tantum essent placibiles, et possent dare tantam lætitiam animo.
114 Dum autem dicebatur Missa quidam Sacerdos celebrans erat prope Communionem, et dum sumeret corpus Christi, frangens hostiam, audivi vocem flebiliter dicentem: Heu multi sunt, qui me rumpunt, et etiam trahunt mihi sanguinem de dorso! Tunc ego cogitavi, quod forsitan Sacerdos non esset in convenienti statu sumendi corpus Christi, et oravi dicens: Fac quod frater ille non sit talis. Et statim vox respondit: Non erit in æternum.
115 Alia vice stabam in ecclesia Missam audiendo, et circa elevationem corporis Domini nostri Jesu Christi, quando personæ genua flectebant ad elevationem corporis Christi, facta sum in spiritu, et apparuit in visione mihi beatissima Virgo Maria, et dixit mihi: Filia mea dulcis filio meo et mihi, jam filius meus venit ad te, et recepisti suam benedictionem: et faciebat me intelligere, quod filius suus Jesus Christus jam postconsecrationem hostiæ erat in altari, quasi diceret mihi nova de nova lætatia. Hæc autem verba tantam lætitiam et gaudium mihi dederunt, quod nescio, nec credo quod sit aliquis qui possit dicere. Dicebat enim mihi beatissima Virgo Maria prædicta verba cum magna humilitate, et cum novo sentimento in anima mea, et cum maxima dulcedine: unde et mirata sum postea, quomodo poteram stare in pedibus, habendo tantam lætitiam. Et postea dicebat mihi: Postquam recepisti benedictionem dilecti filii mei, conveniens est, quod ego venirem ad te, et darem tibi benedictionem mean. Benedixit igitur me, dicens: Sis benedicta a filio meo, et a me, et studeas diligenter et sollicite ad amandum, quantum potes, quia tu es multum amata, et tu venies in rem infinitam: et tunc tantam lætitiam recepit anima mea, quantum unquam receperam. In elevatione autem corporis Jesu Christi augmentata est mihi lætitia prædicta. Tunc autem non vidi aliquid in corpore Christi, sicut consueveram, sed sensi Christum veraciter in anima mea.
116 Cognovi autem in hoc, quia nihil est, quod ita stringat animam cum igne ardenti, et cum delectatione amoris, sicut quando Christus est in anima mea: et tunc non erat sicut ignis, qui consuevit aliquando ardere in anima mea; sed erat ignis suaris amoris. Quando autem talis ignis est in anima, tunc cognosco, quod veraciter Deus est in anima: ab alio enim fieri non potest. Nam et omnia membra tunc sentiunt disjunctionem; et etiam sonant membra, quando disjunguntur. Et hanc disjunctionem magis sentio, dum elevatur corpus sacratissimum Christi, et specialiter disjunguntur manus et aperiuntur.
117 Cum venirem alia vice ad communicandum, fuit mihi facta locutio divina, et dicebatur mihi: Amata! omne bonum est in te, et vadis ad omne bonum recipiendum. Ego autem incepi cogitare: si omne bonum est in te, quare vadis ad recipiendum? Et statim facta est responsio dicens: Unum non repellit aliud. Et quando appropinquabam ad communicandum, dictum est mihi ita: Modo est super altare filius Dei, et secundum humanitatem et secundum divinitatem, et est associatus cum multitudine Angelorum. Et cum haberem magnum desiderium videndi eum cum Angelis sicut mihi dictum erat, tunc ostensus est mihi Deus; ut videbam eum: non videbam autem eum secundum aliquam formam, sed videbam unam plenitudinem, unam pulchritudinem, ubi videbam omne bonum, et dictum est mihi: O amata, ita stabis coram eo in vita æterna. Quantam autem consolationem recepit tunc anima mea, explicari non potest.
118 A parvo autem tempore quando communico, hostia extenditur in ore, et non habet saporem panis, nec carnis istius, quam comedimus, sed alium saporem carnis, sed saporis sapidissimi, quem nescio assimilare alicui rei de mundo: et non est dura hostia, sicut prius, nec descendit per frustula, sicut consuevit, sed integre cum tanta suavitate, quod nisi esset, ut audivi, quia cito debet homo glutire, libentissime tenerem eam in ore cum magna mora: et sic descendit integre cum illo sapore carnis incognito, nec oportet postea modo aliquo bibere, nisi esset consuetum, ut melius assumatur. Quando autem descendit, dat mihi unum sentimentum magnum placabile: discernitur autem extra in corpore ita, quod facit me tremere vehementissime, ita quod cum magno labore possum recipere calicem.
119 Nunc autem quando facio mihi signum crucis, et pono manum in capite, quando dico: In nomine Patris, nihil noyi sentio: quando vero pono manum super cor, dicendo, Et filii, statim sentio ibi unum amorem, unam consolationem; quod, videtur mihi, quod ipsum ibi inveniam. Hoc autem non dixissem: nec scribi fecissem sicut nec alia nisi fuissem monita.
120 In quadam infirmitate dum desiderarem communicare multum in festo Angelorum, nec esset qui mihi apportaret sacratissimum corpus Christi, cœpi multum dolere: et ecce in ipso dolore et desiderio communicandi cœpi cogitare de ipso festo Angelorum laudem ipsorum, qualiter Deum laudant assidue: et cœpi considerare in exercitio, quod habent Angeli laudando Deum, et sibi ministrando et assistendo. Etecce subito fui elevata, et statim affuit multitudo Angelorum maxima, et deduxerunt me ad unum altare, et dixerunt mihi: Hoc est altare Angelorum. Et super altare ostenderunt ipsi animæ laudem Angelorum, illum scilicet qui est omnis laus; et dixerunt Angeli animæ: In isto, qui est super altare, est perfectio et complementum sacrificii, quod tu quæris. Et ideo præpara te ad recipiendum illum, qui te desponsavit annulo sui amoris, et conjugium jam factum est; et ideo de novo modo vult facere conjugimentum et copulam. Non possum autem exprimere, quantam lætitiam suscepi, quia totum hoc sentiebat anima in veritate, quia hoc totum erat defectio, multo plenius quam possit exprimi verbo. Per hoc autem significatum est mihi, quod cito migratura eram de hoc sæculo: nam hoc fuit circa principium meæ infirmitatis ultimæ.
121 Alia vice vidi in hostia consecrata Christum sicut puerum. Videbatur autem esse puer magnus, et multum dominans, quasi teneret sceptrum et dominationem. Videbatur enim aliquid tenere in manibus quasi signum dominationis, et sedere in sede. Sed nescio dicere, quid tenebat in manu, et hoc vidi oculis corporis. Et ego hoc videns, tunc non genuflexi, quando alii genuflexerunt. Habui autem maximam delectationem in videndo eum. Et habui magnam displicentiam et magnum tædium de eo, quod Sacerdos nimis cito reposuit hostiam super altare: erat enim tantæ pulchritudinis et tanti ornatus, quod est ineffabile: et videbatur duodecim annorum. Et fuit tantæ lætitiæ visio ejus, quod eam non credo perdere in æternum: et fuit tantæ certitudinis, quod non dubito aliquo modo, quin fuerit in veritate. Tanta autem fuit delectatio in visione ejus, quod non dixi quod adjuvaret me; et nihil dixi, nec bonum, nec malum. Sed tantum delectata fui illam pulchritudinem videndo, quod nihil scivi quid dicerem.
122 Item alia vice, dum dicebatur Missa, elevata in spiritu, quæsivi a Domino dicens: Ecce Domine tu es in isto Sacramento altaris: dic mihi Domine ubi sunt fideles tui? Et aperiens mihi intellectum, respondit et dixit: Ubi sum ego, sunt fideles mei mecum. Tunc ego ipsa videbam ita esse, et clarissime intuebar me, ubicumque ipse esset: sed illud esse, non est esse in Deo intus, sed est illud, quod est esse foris: et ipse est solus ille, qui est ubique comprehendens omnia. Vidi autem corpus Jesu Christi frequenter sub diversis formis in isto benedicto Sacramento. In isto enim Sacramento vidi aliquando guttur Christi cum tanto splendore, et cum tanta pulchritudine, quod splendor, qui emanabat, est plus, quam sit splendor solis, et ex illa tanta plulchritudine datur mihi intelligi certitudinaliter, quod ibi est Deus. Incomparabiliter enim est major pulchritudo, quam sit pulchritudo solis et multo major. Quamvis domi in illa gula vel gutture, adhuc majorem pulchritudinem viderim, tantam quod de illa visione gulæ, vel gutturis, non credo perdere lætitiam de cetero, et nescio eam manifestare nisi per similitudinem hostiæ corporis Christi. Sed magnam pœnam habeo, quod non possum manifestare. Vidi etiam aliquando in hostia duos oculos splendidissimos, ita grossos quod de hostia non videbatur remanere, nisi solummodo ora. Videndo autem ista, reficior tantis lætitiis, quod unam alteri nescio comparare, sed quælibet est ita magna, quod non videtur mihi, quod possim perdere deinceps.
✠