Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 4. siječnja

O bl. Anđeli iz Foligna

DE B. ANGELA DE FULGINIO

Sadržaj (20)
  1. Prologus auctoris.
  2. Secundus prologus.
  3. Variæ ejus tentationes.
  4. Certo intelligit, se in his non decepi.
  5. Septem revelationes circa Passionem Christi.
  6. Septem consolationes ex sacra Eucharistia.
  7. Consolationes ex visione Matris Dei.
  8. De Angelæ filiis spiritualibus.
  9. De tribulatione, et non proficientibus.
  10. Caussæ et remedia illusionum.
  11. De extasi, et cognitione sui ac Dei.
  12. Christi voluntarius contemptus.
  13. Christi summus et continuus dolor.
  14. De oratione monita B. Angelæ.
  15. Caput XVIII.
  16. De virtute humilitatis monita.
  17. De virtute caritatis.
  18. Via, conditiones, signa Amoris.
  19. Caput XXIII.
  20. De b. Angela, ejusque vita

De extasi, et cognitione sui ac Dei.

Anima igitur nihil intelligit, nec apprehendit in comparatione ad raptum, quando non intelligit, nec apprehendit, nisi id ad quod intus potest attingere. Quando enim anima levatur supra se per Dei præsentiam illustrata, et ponitur in sinu Dei, et Deus inea, tunc intelligit et delectatur, et quiescit in illis bonis divinis, quæ nullo modo potest referre. Sunt enim supra intellectum, et supra omnem modum loquendi, et super omnia verba. Sed natat ibi anima in gaudio et cognitione, et inde illustrata intelligit rationes verborum obscurorum et difficilium, quæ Christus dixit. Intelligit etiam similiter, quare et qualiter in anima Christi fuit dolor sine temperamento. Anima enim mea, sicut dictum est, illustrata, et in Christi passione transformata, nullum temperamentum invenit in ea: tanta fuit. Unde et anima mea dolorem animæ Christi recolendo, non potest tunc aliquam lætitiam invenire: quod non accidit, quando recolit passionem corporis, quia tunc post tristitiam, reinvenit lætitiam, et istas rationes intelligit ex prædicta elevatione. Intelligit etiam acutum dolorem fuisse in anima Christi, dum erat in utero matris, sicut postea habuit in cruce, præter illud, scilicet quod non habuit experientiam. Anima etiam inde intelligit judicia Dei, et alia ineffabilia ex præsentia Dei ipsam ad se elevantis. Et multotiens facit Deus mirabilia in anima, quæ intelligo, quod nulla creatura posset facere illa, nisi ipse solus. Subito enim aliquando anima levatur in Deo in tanta lætitia, quod si duraret, credo, quod corpus tolerare non posset, imo perderet omnes sensus suos et membra sua. Et facit Deus sæpe istum ludum in anima, et cum anima, et statim recedit, quando anima cupit eum tenere; remanet tamen in anima magna lætitia et securitas, et remanet tanta lætitia, quod nullo modo dubitat, quin Deus sit præsens, et de illo videre vel sentire nescio dare aliquam similitudinem, nec etiam nominare. Et hæc illustratio et elevatio et delectatio sive lætitia aliter consuevit mihi accidere una vice, et aliter alia, ita quod quasi semper novitas ibi contingit, et hoc totum est inenarrabile. Revelationes enim et visiones sunt alterius modi una vice, et alterius alia. Similiter delectatio, gaudium et lætitia: nec aliquid aliud possum dicere, imo istud dicere, plus est maledicere, ledicere, devastare et defectuose exprimere, et blasphemare, quam aliquid manifestare.

135 Ego sum excæcata et obtenebrata, et sine veritate, ideo, filioli mei, omnia verba, quæ habetis a me, habeatis suspecta tamquam a persona maligna: et omnia bene notetis, et nullis verbis meis credatis, nisi solis illis quæ assimilantur vestigiis Jesu Christi, et ad imitationem vitæ ejus provocant et inducunt. Nunc igitur, filioli mei, non me delectat scribere, sed peccata mea et redemptionem eorum, quæ facta est per Christi immaculati passionem assidue deplorare. Sed propter litteras, quas mittitis, cogor vobis rescribere. Hoc autem vobis scribo quod noviter est impressum cordi meo. Scitote filii, quod nihil est vobis necesse, nisi Deus, Deum enim venire, et mentem vestram in ipso recolligere, hoc est vobis necesse. Ad hoc igitur ut melius mens vestra in Deo recolligatur, detruncanda est omnis superflua consuetudo, omnis superflua familiaritas hominum ac mulierum quarumcumque, omnis superflua scientia, et voluntas sciendi multa nova, et omnis superflua operatio et occupatio. Et breviter requiritur ad hoc, ut homo se dividat ab omnibus quibus mens spargitur. Consequenter autem conetur intrare hanc abyssum suarum miseriarum. et cogitare, quid operatus est in tempore præterito, et quid operatur in præsenti; et quid faciet, et qualiter secundum merita sua erit sibi in tempore futuro post mortem, quod erit sine fine: et nulla dietranseat, quin cogitet ista, vel saltem non transeat nox. Et consequenter recogitet, et revolvat, et conetur ad cognoscendum misericordiam Dei, quomodo dispensavit secum misericorditer in omnibus miseriis Christus Jesus: et caveat, quod hujus beneficii non obliviscatur. Cognoscere enim Deum, et se, est perfectio nostra, et in toto mundo nihil modo me delectat scribere, nec dicere, nisi solum hæc duo, cognoscere Deum et se, et hoc est hominem jacere continue in carcere suo, et numquam de carcere suo exire, et si de carcere suo non habet bonum quærat alienum, et non ponetur desuper se.

136 O filioli mei carissimi, omnis visio, omnis revelatio, omnis contemplatio nihil facit, nisi homo habeat veram cognitionem Dei et sui. In veritate dico vobis, quod sine hoc illa non proficiunt. Et ideo minor, quomodo quæritis a me litteras meas, quia ego non video, quod verba mea debeant, nec possint vos consolari, nisi de hac cognitione vobis scribam: et nihil me delectat dicere, nisi de hoc; et de omnibus impositum est mihi silentium, nisi de hoc. Rogo ergo, ut rogetis Deum, ut det istud lumen toti proli, et faciat vos in hoc remanere semper. Quod autem notitia Dei sit vobis necessaria, manifestum est; cum enim finis noster sit regnum cælorum, et obtinere illud non possumus, nec debemus, nisi secundum formam, qua Deus et homo obtinuit illud; necesse est nobis cognoscere hunc Deum hominem et vitam ejus, et opera ejus, et illa propter quæ gloriam obtinuit; ut per imitationem operum et transformationem in ipsum similiter, post eum meritis ejus et gratia ad regnum cum ipso possideamus.

137 Maxime autem est nobis necessarium scire et cognoscere Deum hominem, ut crucifixus pro nobis fuit, et passionatus, et in quantum nobis formam vivendi dedit. Sic enim innotuit nobis sua infinita caritas et amor inæstimabilis, plus quam in aliquo alio beneficio nobis a Deo collato. Propter quod nobis est necessarium, ne ingrati existamus, transformari in ejus amorem, ut videlicet ipsum diligamus, sicut ipse dilexit nos, et proximum similiter, et doleamus de ipso nostro amato, quia passionatus fuit, et quia pro nobis, et pro nostro amore purissimo crucifixus est. Cognoscendo etiam quanta Deus fecit pro nobis, potissime pro redemptione nostra, provocamur et inducimur et instruimur ad considerandum, cujus conditionis nos simus, quia videlicet nobilissimæ conditionis, utpote quia sic dilecti a Deo summo, ut pro nobis se morti tradere vellet; nisi enim homo esset nobilissima creatura et magni pretii, hæc non fecisset. Provocamur etiam per hanc notitiam Dei hominis crucifixi ad procurandum nostram salutem: videndo enim, quod ipse Deus ita altus et a nobis remotus et alienus, sic diligens fuit ad redemptionem et salutem nostram procurandum, merito nosipsi curam de nobisipsis et de salute nostra gerere debemus, et ipsum Dominum Deum in sua voluntate coadjuvare, pœnitentiam agendo. Ex notitia igitur Dei hominis crucifixi infinitas alias consequimur utilitates, potissime cum per passionem ejus salvati sumus, ad summum amorem inflammamur.

138 Ad hoc autem est necessaria assidua consideratio et profunda cognitio Dei hominis crucifixi. Sicut enim videmus, ita amamus: ergo quanto plus videmus de illo Deo et homine crucifixo. tanto plus et perfectius et purius eum amamus, et per amorem in eum transformamur. Secundum autem amorem et transformationem in suum amorem similiter transformamur in dolorem, quem videt anima in isto Deo homine passionato. Et sicut quantum quis videt et cognoscit, tantum amat, ita quantum anima videt de dolore amati, tantum dolet, et tantum transformatur in dolorem amati. Et similiter quanto plus quis videt de isto Deo homine passionato, tanto plus amat et tanto magis de ejus dolore dolet, et in eum per dolorem transformatur. Sicut enim transformatur anima in istum dulcissimum Deum hominem per amorem, ita et transformatur per dolorem: hoc autem totum fit per visionem perfectam et cognitionem Dei et sui. Postquam enim anima videt superinfinitatem altitudinis divinæ, quam nominando magis mihi videtur blasphemare quam nominare, et videndo vilitatem et indignitatem peccatorum, cum quibus dignatus est amicitiam et consanguinitatem facere, et pro eis mortem turpissimam subire, tunc anima quanto plus ista cognoscit et quanto plus ista profundius considerat et videt, tanto viscerosius transformatur in ipso amore istius Dei et hominis Jesu Christi. Cum etiam videt peccatores et ipsam creaturam ita tantis defectibus plenam, ut etiam in videndo cæcutiat, quia tot habet anima defectus, quod in comparatione ad ipsos nihil valet comprehendere; cum etiam videt postea anima, ipsam divino lumine illustrante, quod ipsa sola fuit causa tam excessivi, et tam infiniti doloris, sicut pro ea toleravit Christus Jesus; et videndo superinfinitatem, et superbonitatem divinam, quod pro tam vilissima creatura se tantum inclinaret, ut homo mortalis fieret, et vellet tanto ineffabili cruciari dolore continue dum viveret, et qui creator erat cæli et terræ, moreretur ita viliter; cum bene anima hoc videt et cognoscit, tota transformatur in dolore, et quanto plus cognoscit profundius et considerat, magis afficitur dolore. Si enim ullo tempore mundi homo curat homini satisfacere, circa mortem est magis sollicitus. Sed Rex Regum quamvis tota vita sua crux indicibilis fuerit propter ineffabilem dolorem et continuum quem ipse portavit; in morte tamen pro camera deaurata cum lectis purpureis, iste habuit abominabilem crucem, et ita vilissimam, ut in ea sustentari non posset, nisi per clavaturam clavorum sustentantium ipsum in cruce. Ipsi enim clavi per manus et pedes tenuerunt eum in cruce illa, aliter sustentari in illa non potuisset. Pro servitoribus sollicitissimis ad satisfaciendum paratis, habuit satellites diaboli sollicitissime continue paratos ad crudelius affligendum, et viscorosius lacerandum; ita ut etiam in morte modicum de aqua sibi non darent, cum peteret eam, et etiam se sitire clamaret.

139 Et amplius cum anima videt, quod miserabilis homo propter peccata paupertatem incurrerat omnium bonorum, et dolores meruerat sempiternos, et in despectum et derisum venerat illius indicibilis deitatis deitatis et Angelorum et dæmonum et omnium creaturarum; et videt quod altissimus Deus et homo Christus Jesus ditissimus factus est pauperrimus, ut hominem a paupertate contraria relevaret; et ipse felicissimus et deliciosissimus factus est dolorosissimus, ut dolore suo quasi infinito hominem a doloribus sempiternis et infinitis redimeret, et pro eo satisfaceret, et pro eo toleraret; item ipse Deus gloriosissimus et superlaudabilis factus est obediens, et humilis, et despici et vilificari et vituperari voluit, et despectissimus deputari et apparere, ut hominem despectum honorabilem et gloriosum faceret; cum hæc anima bene considerat et videt; amplius afficitur et transformatur in dolore, et quanto plus videt et considerat, tanto majori transformatur dolore.

160 Igitur quanto plus anima cognoscit Dei altitudinem et dignitatem, et misericordiam, et infinitam bonitatem, quam homini notam fecit, et per effectum ostendit, et quanto plus videt hominis miseriam et defectum et indignitatem et ingratitudinem, infidelitatem et vilitatem, tanto magis afficitur in amore Dei hominis, et in dolore passionis, et transformatur in similitudinem ejus, quod est tota perfectio hominis. Sic igitur cognoscere Deum et se, est nobis summe necessarium et utile super omnia: et circa cognitionem hujusmodi est continue diebus ac noctibus immorandum: et hæc quanto profundius homo potest contempletur, tunc enim perfectius in Christi similitudinem transformatur, et in amore et in dolore sicuti dictum est. Igitur fili mi, cum tota mente suppliciter te rogo, quod tu non leves oculos animæ tuæ de isto Deo homine passionato, quia habet hæc visio et consideratio animam illustrare et ignire in amore et devotionis fervore, si eos ibi teneas. Quod si disperguntur, coneris eos tenere et figere eos ibi. Adhuc exhortor et rogo tota mente, quod si mens tua non est elevata ad videndum istum Deum hominem passionatum, quod reincipias, et rumina omnes vias passionis et crucis istius benedicti Dei hominis passionati. Quod si hoc non potes facere corde, saltem dicas ore ea, quæ pertinent ad passionem, sollicite et frequenter: quia illud, quod cum ore frequenter dicitur, dat finaliter cordi calorem et fervorem. Quicumque enim perfecte viderit istum Deum hominem passionatum, sicut fuit, et ipsum pauperrimum et despectum plenissimum ineffabili et continuo dolore, et omnino exinanitum et annihilatum propter nos, sic sicut fuit, (quod videre est per gratiam) sum certa, quod sequeretur Christum per paupertatem, et continuum dolorem, et per despectum et per vilitatem. De gratia autem divina nullus potest se excusare, quin possit habere et invenire eam, Deus enim cum sit liberalissimus, liberalissime eam omnibus elargitur, hoc est quærentibus et volentibus eam.

161 Desidero igitur fili mi, quod non impleas cortuum nisi isto Deo increato, et cognitione et amore ejus, et quod in mente tua non sit alia impletura, nisi ista, scilicet increati Dei. Si autem istam habere non potes, teneas et habeas illam quam supra dixi, scilicet Dei hominis passionati crucifixi: quod si utraque tibi subtraheretur, non quiescas fili mi, donec rehabeas, et invenias unam istarum impleturarum, quæ vere replent et satiant cor et mentem omni bono. Igitur, fili mi, firmissime tene, et mihi crede, quod, qui desiderat tenere viam Dei, et desiderat accedere ad Deum, et frui ipso in ista vita et alia, primo oportet, quod cognoscat Deum in veritate, et non solum exterius superficialiter, et quasi per colorem scripturæ vel verborum aut similitudinis alicujus creaturæ, qui modus cognoscendi secundum modum loquendi est quædam simplex cognitio de Deo; sed oportet eum cognoscere in veritate, intelligendo suum summum valorem, suam summam pulchritudinem, dulcedinem, altitudinem, virtutem, bonitatem, liberalitatem, misericordiam et pietatem, et ipsum esse summum bonum, et in summo. Aliter enim persona sapiens cognoscit aliquam rem et aliter persona simplex: persona enim sapiens cognoscit rem in veritate, sed persona simplex cognoscit rem, ut apparet, in apparentia. Sicut gemmam inventam, persona simplex appetit et quærit propter fulgorem et pulchritudinem, et non propter aliud, ignorat enim veritatem ejus; sed persona sapiens ipsam inventam appetit, et desiderat summo fervore, quia ultra fulgorem et pulchritudinem, cognoscit valorem et virtutem ejus in veritate; ita anima sapiens non solum curat cognoscere Deum, quasi in apparentia superficiali quadam consideratione, sed conatur eum in veritate cognoscere et sapere summam bonitatem, et valorem ejus: et ipsum est non solum bonum, sed summum bonum, et sic cognoscendo eum, omnino diligit eum propter suam bonitatem; et diligendo eum, desiderat eum habere, et tunc ipse summe bonus dat se sibi, et anima sentit eum, et gustat suam dulcedinem, et fruitur eo summo delectamento. Et tunc anima participans summum, cum ipse sit summus amor, anima ipso afficitur summo amore, inamorata illius dilectissimi amore, et desiderat eum tenere, et amplexatur eum, et stringit eum ad se, et conjungit se cum Deo et Deus trahit eam ad se cum summa dulcedine amoris, et tunc virtus amoris transformat amantem in amatum et amatum in amantem: id est anima inflammata in amore divino, transformat se per virtutem amoris in Deum dilectum suum, qui diligitur ab ipsa anima cum tanta dulcedine. Sicut ferrum inflammatum accipit in se calorem, colorem, et virtutem et valorem et formam ignis, et quasi fit ignis, et dat se totum et non partem, et eripit se sibi, remanendo in se substantialiter inflammatum; sic anima unita cum Deo per gratiam perfectam amoris divini, quasi tota divina efficitur, et in Deum transformatur, non mutata propria substantia, sed transformat se totam in sua vita in Dei amore, et quasi tota fit divina. Ecce quanta bona affert nobis cognitio Dei. Oportet enim (sicut prædictum est) quod in via Dei, et in eo, qui Deum vult habere, ejus cognitio præcedat, et postea sequatur amor, qui transformat amantem in amatum: hæc est anima, quæ cognoscit Deum in veritate et amat bonum cognitum cum fervore.

162 Istam autem cognitionem non potest habere anima per se, nec per scripturam, nec per scientiam, nec per aliquem rem creatam, quamvis hæc juvare, et disponere possint; sed solum per lumen divinum, et per gratiam Dei. Credo autem quod anima non potest invenire citius vel facilius, nec impetrare et habere ab ipso summo Deo summe bono et summo lumine, et summo amore hanc cognitionem, quam per devotam, puram, et continuam, et humilem, et violentam orationem, non solum oris, sed mentis et cordis et omnium potentiarum animæ et sensuum corporis, postulando et appetendo cum summo desiderio. Consequenter anima quæ vult invenire hunc lapidem, et veram Dei cognitionem, et prædictum lumen invenire, orationem suam faciat studendo, cogitando, et habere ab ipso summo Deo summe bono et summo lumine, et vitem est tota vita Christi, quamdiu vixit in ista vita mortali. Deus enim Pater altissimus ostendit, et docet animæ formam et modum, et viam, qualiter possit habere cognitionem ipsius Dei, et qualiter possit venire ad Deum per amorem, et istud exemplum et magisterium ipse Deus Pater altissimus ostendit, et docet in amantissimo filio suo.

163 Igitur, filii amantissimi, si lumen divinæ gratiæ concupiscitis, si cor a sollicitudinibus vultis elongare, si tentationes noxias vultis frenare, si in via Dei vultis perfecti fieri et esse, ad crucem Jesu Christi fugere non pigritemini. Vere non est alia via Dei filiis reservata, quæ Deum invenire valeat, ad inventum tum retinere nisi via et vita et mors istius Dei hominis passionnati, quam consuevi dicere et asserere Librum vitæ esse, cujus lectionem nisi per orationem continuam accedere nullus potest: nam oratio continuata animam illuminat, elevat, et transformat. Anima enim illuminata lumine in oratione percepto, clare videt viam Christi præparatam et calcatam pedibus crucifixi, per quam dilatato corde currendo, non solum elongatur a mundi sollicitudine ponderosa, verum etiam supra semetipsam ad divinam degustandam dulcedinem elevatur: elevata igitur divino incendio, et ignita in amore, in ipsum Deum transformatur, et hoc totum in crucis aspectu per continuam orationem invenitur.

164 Unde (fili charissime) ad istam crucem fugiens, ab eo, qui in ea pro te moritur, petas illuminari: ad ipsum vade, ad te plenarie cognoscendum, ut in cognitione tui proprii defectus profundatus, assurgere valeas ad divinam dulcedinem degustandam, et in hoc tibi incomprehensibilis apparebis, cum ficte defectuosum redemerit, et ad suam filiationem te assumpserit, et se tibi promiserit esse patrem: non sis ergo ei ingratus, sed tanti et tam honorabilis et amabilis patris studeas voluntatem in omnibus adimplere. Nam si in legitimis filiis Dei patris beneplacitum non impletur, quomodo adimpletur in adulterinis? Adulterini filii appellantur, qui extra disciplinam patris per carnis concupiscentiam evagantur. Sed filii legitimi sunt illi, qui suo magistro et patri pro se passionnato student in omnibus conformari, scilicet in paupertate, dolore, et despectu. Quæ tria, fili charissime, scias, et habeas fundamentum et complementum omnis perfectionis. Nam istis tribus anima illuminatur, perficitur, et ad divinam transformationem apertissime præparatur. Dilectissime fili scias, quod omnis perfectio hominis est in notitia Dei et sui: videre scilicet Dei immensitatem in omni perfectione et bono, et se nihil. Talis autem manifestatio, et cognitio scilicet Dei et sui, non est, nisi legitimorum filiorum Dei, habentium veram orationem et lectionem, et meditationem ferventem in libro vitæ. Ante enim istos veros filios Deus pater expandit et posuit librum vitæ, scilicet vitam Dei et hominis Jesu Christi. In quo nihil volent scire, bene considerent, quin ibi inveniant: ibi implebuntur scientia illa benedicta quæ non inflat, et omnem doctrinam pro seipsis et pro aliis necessariam invenient. Unde si vis superilluminari et doceri, legas in isto libro vitæ: et si non curras, nec leviter transeas in legendo, illuminaberis, et doceberis in omnibus necessariis pro teipso, et per te alii cujuscumque sint status: et si bene legas ibi et mediteris, non percurrendo informaberis et igni eris igne divino, in tantum quod omnem tribulationem pro maxima recipies consolatione, et facies te videre indignissimum tribulatione. Et etiam (quod plus est) si aliqua laus humana, aut prosperitas supervenerit tibi propter aliquam sufficientiam, quam Deus dedit tibi, non inflaberis, nec extolleris in altum: quia legendo in libro vitæ videbis in veritate et cognosces, quod non est laus tua. Et hoc est unum signorum, per quod homo potest cognoscere, quod homo est in gratia Dei, quando de nullo inflatur, nec extollitur, sed superhumiliatur. Ante omnia igitur, fili, conandum est ad veraciter Deum et se cognoscendum, quod non fit nec obtinetur, nisi per orationem assiduam et ferventem, et lectionem, quæ assidue exercetur in libro vitæ.

Christus liber vitæ. Ejus paupertas.

Scias igitur, quod hic liber vitæ non est aliquid aliud, quam Christus Dei filius, qui est verbum et sapientia Patris, qui in hoc apparuit, ut per vitam suam et mortem et doctrinam nos instrueret. Videndum est, qualis fuerit sua vita et conversatio, quam egit et indesinenter tenuit in corpore mortali. Sua enim vita est exemplum et forma cuillibet volenti salvari. Vita autem sua non fuit nisi amarissima pœnitentia, cum qua fuit associatus continue in vita præsenti: ita quod ab hora, in qua anima Christi fuit creata et infusa in suo sanctissimo corpore in utero Virginis purissimæ, usque ad illam horam ultimam, in qua illa sanctissima anima recessit ab illo sanctissimo corpore per acerbissimam crucis mortem, numquam stestit sine illa societate: quod non fecerunt Apostoli, nec beata Virgo, nec alii Sancti.

166 Societas autem quam Deus Pater altissimus secundum suam sapientissimam dispensationem voluit, ut filius suus dilectissimus haberet in isto mundo, hæc est: Primo, perfectissima, continua et summa paupertas. Secundo, perfectissimus, summus et continuus despectus. Tertio, perfectissimus, continuus et summus dolor. Ista fuit societas a qua Christus fuit associatus in tota sua vita, ut exemplum nobis tribueret hanc super omnia eligendi et diligendi et tolerandi usque ad mortem: per hanc enim viam ipse secundum quod homo ascendit ad cælum, et per ipsam potest et debet ire anima ad Deum, nec est alia via recta: oportet enim et decet, quod viam quam caput tenuit, teneant corporis membra: et quod ab illa societate, a qua fuit associatum caput, sint etiam associata membra.

167 Societas igitur prima Jesu Christi libri vitæ et salutis nostræ fuit continua et summa et perfectissima paupertas; et ista fuit tribus modis, una grandis, alia major conjuncta cum prima, sed tertia conjuncta cum prima et secunda fuit perfectissima. Primus igitur gradus perfectissimæ paupertatis Christi, qui est liber et via et magister animæ, fuit, quia voluit esse pauper omnium rerum temporalium istius mundi, ita quod non habuit nec terram, nec vineam, nec hortum, nec aliquam possessionen, nec aurum, nec argentum, nec pecuniam, nec ullam rem propriam, nec recepit, nec recipere voluit de rebus mundi hujus, nisi ad sublevandum extremam indigentiam vitæ suæ corporalis, cum fame et siti et penuria, frigore et calore, cum multo labore et austeritate et duritia, nec de rebus delicatis et exquisitis necessitates corporis recipere voluit, sed de rebus grossis et communibus, quæ secundum loca et tempus inveniebantur in illa provincia, in qua Christus sine domo et habitaculo mendicans stabat et vivebat. Secunda paupertas Christi fuit major quam prima, quia voluit vivere et esse pauper amicorum et consanguineorum, et omnis familiaritatis magnorum et potentum, et omnis amicitiæ temporalis; ita quod nec aliquem amicum habuit, nec habere voluit, nec ex parte matris, nec ex parte Joseph patris putativi, nec ex parte discipulorum, nec quorumcumque amicorum, propter quem fuerit sibi dimissa una alapa, nec unus ictus martelli, nec flagelli, nec unum verbum injuriosum: et nasci voluit de matre pauperrima et humilima, et educari sub patre putativo carpentario paupere, et se expoliavit amore et familiaritate regum, potentum, et Pontificum, et scribarum, et amore amicorum et consanguineorum, ita quod nec pro matre, nec consanguineo, nec pro quocumque dimittere voluit aliquid, quod placeret vel placere posset voluntati Patris sui altissimi. Tertia paupertas et summa fuit, quod expoliavit semetipsum seipso, cum Christus pauperem se ostendit in potentia. Et primo quod fecit se pauperem et inopem suæ potentiæ propriæ: cum enim ipse esset omnipotentissimus, cui nihil erat impossibile, voluit apparere et vivere in isto mundo, sicut impotens, sicut infirmus et debilis homo. Ipse enim præter miserias humanas, puerilem infantiam, et alias infinitas debilitates, quas propter nos assum-

Assumptio miseriæ nostræ, et cohibitio splendoris divinitatis. psit, psit, præter culpam et peccatum, debilis apparuit et vixit. Fuit enim fatigatus ex itineribus, et prædicationibus, et curationibus, ex visitationibus, ex opprobriis.

168 Et quod plus est, non solum homines peccatores in eum potestatem acceperunt, imo omnia elementa et corpora insensibilia sibi passionem et afflictionem inferendi ab eo, qui ipsa creaverat, potestatem acceperunt, et ipse tamquam impotens non resistebat, sed omnia, ut homo impotens resistere, propter nos tolerabat. Dedit enim potestatem illis spinis intrandi et perforandi crudelissime illud tremebundum et divinissimum caput ejus. Dedit potestatem illis vinculis et ligaturis stringendi et tenendi eum cum columna, et unam manum cum alia, qui terram in sua morte concussit. Lætificate me, o filii Dei, ut isti fidelissimo vobis Deo sitis fideles, et super hanc pro vobis humiliatam, fidelitatem et fidelissimam humilitatem, deviscerate vosipsos totos. Ecce quia solum propter te ipse auctor omnis vitæ tantum seipsum dejecit, ut te exaltaret, quod ipsa insensibilia, ipsum auctorem per omnia percuterent et laniarent, et qui est omnino in circumscriptus loco fixus teneretur. Dedit velo, ut velaret eum, qui est vera lux et verum lumen illuminans omnia. Dedit flagellis, ut durissime verberent eum. Dèdit clavis potestatem perforandi et intrandi in suis manibus et pedibus, quibus cæcos illuminaverat et surdis auditum reddiderat. Dedit cruci, ut eum cruentatum, verberatum, et perforatum suspendendo sustentaret, et eum nudum omnibus exponeret, et tandem mortem crudelissimam ibidem toleraret. Dedit aceto et felli, ut os ejus amaricarent. Dedit lanceæ, ut intraret et aperiret et perforaret (quod stupendum est audire) illud divinissimum latus et cor et viscera ejus, ut sanguinem et aquam de visceribus ejus et cordis penetralibus effunderet super terram. Debebant enim ipsæ creaturæ, et poterant, suo Domino, suo factori propriissimo obedire, et non creaturæ ipsis aburenti. Sed profundissima et fidelissima et inusitata humilitas istius altissimæ majestatis deprimat, et confundat superbiam nostræ nihilitatis. Voluit enim esse subjectus, et annihilatus ipse auctor omnis vitæ, qui solus habet esse omnibus creaturis, ipsis etiam insensibilibus, ut tu, qui eras mortuus, et divinorum insensibilis factus, per hanc ejus humillimam dejectionem vitam haberes. Et tu homo qui nihil noras, tam fidelissime et purissime te dilexit iste, qui solus, solum ob tui amorem exinaniri voluit; ut tibi daret perfectissimum esse. Debebat enim ipsa lancea et poterat se plicare, et non obedire creaturæ ipsa abutenti, et non percutere, non perforare illud divinissimum latus sui propriissimi Domini et factoris. Sic et alia insensibilia poterant, et debebant non obedire, contra suum Dominum et factorem, nisi quia potestatem acceperant super ipsum.

169 Dedit crucifixoribus militibus, Judæis, Pilato et aliis nequissimis potestatem, ut ipsum judicarent, accusarent, blasphemarent, sibi insultarent, verberarent, deriderent, et eum interficerent, qui solo verbo omnia impedire poterat, aut solo nutu omnia subvertere et annihilare, aut uni Angelo minimo suo de infinitis millibus potestatum et virtutum suarum imperare, ut hæc omnia uno impetu projiceret in profundum maris. Nisi enim ipse potestatem dedisset, et se passibilem et infirmum exhibuisset, procul dubio nulla creatura potuisset, imo horruisset molestiam suo creatori irrogare. Quid plura? elementis, frigori, calori, fami, siti se subjecit et aliis creaturis insensibilibus, et potentiam suam occultavit, et se in apparentia hominum spoliavit, ut nos miseros, mortales et passibiles de patientia sub tribulationibus habenda informaret; ut hominem qui potestate se privaverat, redimeret, et per gloriam resurrectionis impassibilem efficeret et invictum.

170 Et quod amplius est, dedit potestatem diabolo super se, ut eum tentaret, et circumduceret, et cum membris suis pessimis hominibus ipsum usque mortem persequeretur, ut hominem de ejus potestate liberaret. Passibilem igitur se exhibitit invictus Dominus et omnium primum agens, et impotentem creator omnium, et debilem Rex fortissimus se fecit: nec repulit, sed subjecit se diabolo, creaturis insensibilibus, et omnibus tribulationibus, et injuriis, omnibus pœnis, omni dolori et afflictioni; in hoc confundens nos miserandos, qui sic delicati esse volumus, ut non solum tribulationes, neque pœnitentiam spontanee non assumanus, verum etiam afflictiones et tribulationes ex ordinatione Dei nobis contingentes, quantum possumus repellimus, et contra Deum omnipotentem nequissime murmuramus.

171 Secundo modo se expoliavit seipso, et pauperem fecit sua propria sapientia: voluit enim Dominus noster Jesus Christus apparere, ut simplex homo, et ignorans, et insipiens, et fatuus inter omnes homines mundi, et non voluit etiam apparere, ut philosophus, vel doctor verbosus, aut disputator ampullosus, vel scriba, vel famosus in scientia, vel sapientia gloriosus, sed in veritate humili conversando, et simplicitate et summa mansuetudine inter homines conversabatur, in virtute vitæ virtutum et miraculorum viam veritatis ostendendo. Cum enim ipse sit sapientia Dei Patris, et scientiarum Dominus, et prophetarum factor et inspirator, potuit scientiarum et rationum subtilitatibus et ingenio uti, et se ostendere, et gloriosum facere, si voluisset, sed sic simpliciter veritatem protulit, ut quasi ab omnibus non solum simplex et idiota, sed insipiens et fatuus et blasphemus reputaretur. Viam veritatis nobis ostendens, quod non de scientia seu sapientia gloriari debemus, neque ipsa inflati velimus coram hominibus nomen magisterii acquirere, seu vanam gloriam manducare.

172 Tertio se expoliavit seipso, et pauperem fecit sua fama sanctitatis et bonitatis et innocentiæ, quod mirabilissimum est. Voluit enim sic tenere viam mystice, ut quasi ab omnibus non solum non haberetur ut sanctus, sed ut peccator, et peccatorum amicus, et sicut proditor et seductor, et patriæ conspirator, et blasphemus reputari, et inter latrones et iniquos condemnari et numerari voluit, dum tamen salutem nostram operari posset in medio terræ. Potuit enim sibi acquirere famam sanctitatis, ut ab omnibus universaliter ipse sanctus sanctorum tamquam sanctus haberetur, utpote qui numquam peccatum fecit, sed peccata omnia tulit, et quod Joanni Baptistæ, quantum ad famam sanctitatis suo servo dederat, ipse Sanctorum summus et rex virtutum sibi inter omnes homines retineret. Sed hoc fecit et fama sanctitatis (salva veritate doctrinæ, vitæ et justitiæ) se expoliare, et pauperem facere voluit, ut nostram hypocrisim refutaret, qui etiam de his bonis, quæ nec habemus nec facimus, gloriam coram hominibus quærimus, et famam sanctitatis et innocentiæ, nos de malis false excusando, et bona opera mendaciter arrogando per fas et nefas, quantum possumus nitimur vendicare.

173 Quarto expoliavit semetipsum seipso, suo videlicet imperio et principatu omnium rerum et dominationum, quas habebat. Cum enim esset Rex regum et Dominus dominantium, et Rex cujus regni non est finis, ipse inter omnes homines vivere et esse voluit, sicut servus dejectus et venditus et emptitius: Nec cum eum vellent facere Regem, Rex esse voluit, sed Regibus impiissimis semper usque ad mortem subjectus et obediens in iis, quæ petebant, vectigalia scilicet solvendo, esse voluit: curiis et judiciis, et gravaminibus eorum parendo, et se subjiciendo. Et non solum regibus, imo etiam vilissimis servis, et clientibus et ministris eorum semper obediens fuit usque ad verbera verbera et mortem crucis. Et ipse Rex regum, regnum suum de hoc mundo non esse, coram Pilato asseruit, quia de regno et dominatione hujus mundi temporali inter homines non curabat, sed semper subjectus esse volebat, et non dominus, neque Rex, princeps, sed servus humillimus semetipsum totaliter exinanivit. Subjectus etiam fuit suæ humillimæ et pauperrimæ Matri et patri putativo, eis usque ad tricesimum annum humiliter obsequendo et serviendo. Nec inter discipulos, quos paucos, et ignobiles, et pauperrimos elegit, nec ut Rex nec ut Dominus esse voluit, sed asseruit quod venerat ministrare, non ministrari, donec daret animam suam pro ipsis et ceteris peccatoribus redimendis. Quinimo eis discipulis pauperrimis in miseriis caput et magister existens, primus esuriebat et sitiebat, et tribulabatur; non enim fuit magister eorum, quatenus primatum inter eos quæreret, sed ut primus inter eos afflictionem et dejectionem sustineret, et tantum inter eos humiliter fuit conversatus, quod eis in mensa ministravit, et pedes eorum et manus lavit. O immensa nostra dementia, qui post talem ac tantum Dominum et Regem regum, et ignominiosum inter homines, et contemptum, nos ad dignitates et prælationes continue aspiramus, libertatem volentes, et sine jugo viventes, nulli amore ejus subjecti, nec obedientes esse volumus, sed supra alios, quantum possumus, volumus præsidere. Non sic, non sic tu Christe facere voluisti, sciens quod durissimum judicium fiet his qui præsunt, et potentes potenter tormenta patientur, et de vita et regimine, et de peccatis eorum subditorum strictissima ratio exigetur. Confundat igitur hic liber vivus, in se nobis exemplum præferens, superbiam nostram, et semper (sicut ipse) subjecti præsidentibus esse velimus, nostram voluntatem nullatenus retinentes, sed amore ejus, qui omnibus propter nos subjectus fuit, et esse voluit, et propter nostram securitatem statum subjectionis non solum toleremus, sed prælationes fugientes, subjectionem et statum humilem ex corde cum magno desiderio requiramus.

174 Hæc est igitur summa et continua et perfectissima paupertas Dei hominis Jesu Christi omnium Salvatoris, qui quamvis divitiarum Dominus existeret, pauperrimus inter nos esse voluit, ut nos ad amorem paupertatis provocaret. Pauper enim fuit re, voluntate, et spiritu super omnem creaturæ æstimationem, propter infinitissimum et dulcissimum amorem, quo nos dilexit: pauper, inquam, et inops mendicus. In rebus temporalibus pauper et in amicis, pauper in potentia, pauper in sapientia mundana, pauper in fama sanctitatis, pauper in statu dignitatis, pauper in omnibus existens, paupertatem prædicavit, et pauperes beatos esse asservit, et mundi judices affuturos: divites condemnavit, et divitias, et abundantias prædictas esse contemnendas re, verbo, conversatione, et exemplo totis viribus prædicavit. Sed heu, prohdolor! sed heu, prohpudor! hæc paupertas spiritus hodie est expulsa, et quasi ab omnibus est fugata, et (quod est detestabilius) ab illis qui in hoc libro vitæ legunt et intelligunt, et hanc paupertatem prædicant et glorificant, hæc paupertas re, voluntate, studio, et facto totaliter expugnatur. Hanc enim paupertatem mundus odit, Christus autem diligit, et elegit pro se et pro suis, ipsamque beatissimam statuendo. Sed quis homo, quæ mulier, quæ creatura hodie dicere posset, quod sit sociata tali societati, tam gloriosæ, sicut Christus voluit esse sociatus? Beatus est ille, qui in sua pœnitentia, in mundo isto, exemplo Christi, ipsam elegit. Heu me! heu me! Scimus, audivimus, firmiter tenemus, qualiter filius Dei Creator noster et Redemptor, magister et illuminator, et exemplum nobis factus, quali cibo et potu satiatus, qualiter fuit indutus, qualibus vestibus adornatus, qualibus cameris et palatiis hospitalus, quali familia et amicis stipatus, qualibus studiis et scientiis mancipatus, et sic de aliis bonis hujus mundi, et tamen Christianos esse nos dicimus, et nominari volumus, post Christum pauperes nullatenus de facto esse volentes, neque sibi assimilari desiderantes; quamquam verbis dicamus, ejus statum et paupertatem beatificantes, re autem et facto Christi statum et perfectionem suæ paupertatis detestantes. Væ nobis qui post tantum exemplum, doctorem, et magistrum de facto tantam salutem repellimus, et ab ejus statu et doctrina, sumus post abundantias temporales errantes, et vacui finaliter remanentes. Et ideo nostra pœnitentia, et status Christianitatis non vadit per rectam viam Jesu Christi, imo turpiter deviat ab eadem.

175 Beatus autem et vere beatus (ut ipse etiam asseruit) est et erit qui paupertatem omnium rerum prædictarum diligit, qui de facto non solum verbo pauper esse vult in rebus temporalibus, et amicitiis, et familiaritatibus, in delectatione, varia scientia, et curiositatibus, et fama sanctitatis, et omnis prælationis et dignitatis: quod si non potest quis se totaliter a prædictis spoliare, saltem deponat affectiones rerum prædictarum, quantum potest: vere enim beatus talis pauper, quoniam ipsius est regnum cælorum, Et qui contrarium fecerit de facto, quidquid de verbo prædicaverit, et sermocinatus fuerit, infelix et maledictus, quoniam ipsius est extrema paupertas, et perpetua esuries domorum inferorum, ubi perpetua fames et sitis, ubi nec amicus, nec frater, nec pater redimere, nec juvare poterit, nec evadendi potentia aderit, nec sapientia mundana valebit, sed omnibus his privabitur de facto, qui de facto hæc contra doctrinam Christi obtinere voluit, et cruciabitur in perpetua sæcula sæculorum.

Christi voluntarius contemptus.

Secunda societas, a qua continue Jesus Dei filius, quamdiu vixit, fuit associatus, fuit voluntarius et perfectus contemptus, dejectio et ignominia, et verecundia, quæ voluit in hoc mundo continue tolerare. Vixit enim sicut servus dejectus et venditus et non redemptus, et non tantum sicut servus, sed sicut servus qui malus reputatur et iniquus. Fuit enim exulatus et opprobriatus, derisus, ligatus, verberatus, fustigatus, flagellatus, et tandem sine ratione, sine defensore, sicut vilis et miserabilis cum iniquis et latronibus deputatus, et cum eis condemnatus et mortuus morte turpissima ei dejecta. Et dum viveret, si quando aliquis voluisset sibi inferre honorem temporalem, semper contradixit aut verbis, aut factis, et honorem mundi semper fugit, et verecundias semper toleravit, et libenti animo acceptavit, non dando ex parte sua occasionem nec causam. Ipsum enim dominatorem mundi sine ratione, sine causa, sine offensa, sine injuria omnes quasi persecuti sunt et deriserunt, et subsannaverunt. Protinus enim a fasciis et a cunabulis ipsum persecuti sunt, et in terram barbarorum projecerunt. Qui cum adultus esset, quidam eum Samaritanum et idololatram vocabant, quidam vero dæmoniacum, et dæmoniatum et gulosum et seductorem et pseudoprophetam. Dicebant enim: Ecce enim vorator, et potator vini, quoniam non est propheta, nec justus, nec miracula in virtute Dei facit, sed in principe dæmoniorum ejicit dæmones. Quidam ipsum ducebant ad montes, præcipitia, ut ipsum præcipitarent: quidam lapides tollebant, ut ipsum lapidarent. Inter hæc erant diversi contra eum clamores, diversæ irrisiones et subsannationes, detractiones et iniqua consilia, dicentes: Quoniam blasphemat; multas illusiones, et deceptiones in verbis et factis sibi præparantes, ipsum a locis suis repellentes, nec ipsum recipere volentes. Et tandem ipsum viliter ceperunt diversis judicibus et judiciis et conciliis ipsum ligatum tum exponentes; et quidam in faciem ejus expuebant, alii alapas dabant, alii eum chlamyde circumdederunt; alii coronaverunt eum spinis, et procidebant, et genua flectebant illudentes ei, caput ejus virga percutientes et faciem ejus velantes, omnem speciem irrisionis superinducebant; alii ipsum flagellis verberabant; alii in eum, sicut canes sanguinis voratores, dentibus frendebant, ipsum condemnantes, reprobantes tamquam malefactorem. Et tandem ad passionem ducebatur nudus, et omnes discipuli eum reliquerunt. Et unus quidem negavit eum, alius vero tradidit, reliqui vero aufugerunt, et solus nudus stabat in medio illarum turbarum: erat enim dies festus qui tunc omnes congregabat. Et sicut malignum in medio malignorum denudatum in altum elevantes suspenderunt, et viliter interfecerunt. Alius eum morientem, flentem et orantem subsannabat et irridebat, dicens: Vah qui destruis, etc. Alius eum contemnebat, dicens: Multos alios salvos fecit, seipsum non potest, etc. Alius vestem suam ludebat. Alius eum aceto et felle potabat, et offerebat morienti, et aquam ad bibendum humiliter postulanti. Et alius ipso mortuo latus lancea transfigebat, et quando de cruce depositus, nudus in terra jacebat, et absque sepulchro, donec quidam quæsivit ut tolleret et sepeliret. Alii querelam adversus eum divulgaverunt dicentes: Recordati sumus, quoniam seductor ille dixit. Alii resurrectionem occultaverunt; alii negaverunt. Et sic in vita et in morte, et post mortem non fuit, nisi in continuo despectu, ignominia et vilitate; et hæc quæsivit et toleravit ut sic ad gloriam resurrectionis in quantum homo perveniret, et nos ad summam gloriam exaltaret.

177 Igitur factus est nobis forma et exemplum et doctor et magister gloriosus Dei filius, ut gloriam temporalem contemneremus, et non solum modo ipsam non quæreremus, sed etiam præsentatam et exhibitam refutaremus. Ipse enim numquam gloriam propriam quæsivit, sed gloriam sui Patris, imo potius repulit et contempsit, et humiliavit se de cælo usque ad pedes discipulorum, et exinanivit se formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem non qualemcumque, sed turpissimam et despectissimam et acerbissimam, scilicet crucis. Sed heu! proh dolor! quæ persona invenitur hodie, quæ diligat talem societatem ut scilicet fugiat honorem, et diligat verecundiam, quæ habetur propter paupertatem, humilem statum, humile officium, et cetera humilia, et quæ velit esse annihilata, dejecta, et contempta, quin de bono, quod habet, vel agit, et facit, et loquitur, vel æstimat se habere, velit commendari et laudari, quin sequatur, vel applaudat adulatoribus? Veraciter unusquisque in viam suam declinavit, nec est usque ad unum, qui faciat bonum istud: et vere si quis est talis, hoc esse non potest, nisi sit conjunctus cum capite Christo per amorem verum, ut vivum membrum ejus. Videndo enim quod Christus Rex suus et magister et caput diligit, et vult talem societatem, et ipse vult similiter.

178 Sed inveniuntur multi quorum quilibet dicit: Ego diligo et quæro diligere Deum, et non curo, si mundus non faciat mihi honorem, sed nolo quod faciat mihi verecundiam, nec volo esse dejectus, nec vituperatus, nec confusionem in præsentia mundi recipere. Sed istud est signum manifestum parvæ fidei, et parvæ justitiæ, et parvi amoris, et magnæ tepiditatis. Quia vel commisit illud, propter quod est dignus sustinere confusionem, et pœnam et verecundiam, de quo pauci se juste possunt excusare; vel non commisit: si commisit, propter opera sua manifesta vel absconsa, debet sustinere, si vere sit pœnitens, neque justus, cum patientia, imo etiam cum placimento animæ et corporis, et hoc duabus rationibus: primo quia illa verecundia et confusio et pœna quam sustinet cum patientia, satisfacit Deo, et proximo secundum voluntatem divinæ justitiæ. Si vero non commisit mala opera, nec per voluntatem, nec per opera, debet portare et tolerare omnem verecundiam et confusionem, si Deus permiserit, et hoc in centuplum cum majori patientia et gaudio, quam primo modo, quia illa pœna, et illa confusio, et verecundia tota ponitur in augmentum gratiæ: crescente autem merito gratiæ, crescit donum et præmium gloriæ: et sic proculdubio cum toleratione verecundiæ et confusionis, quæ adveniunt absque culpa hominis, crescunt et perficiuntur animæ sanctæ, et amici Dei, sicut et perficiuntur tolerantes propter Deum paupertatem et alias afflictiones. Ideo Christus dilexit verecundiam et fugit honorem, ut doceret amicos suos, quomodo possent crescere in merito et gratia. Ista igitur societas secunda fuit continue cum vita Christi. Si enim volumus videre bene principium, medium et finem ultimum vitæ Christi filii Dei, totum fuit humilitas, et in mundo isto vivere sine honore, et despectus, et reprobatus a mundo, et ab illis, qui diligunt mundum.

Christi summus et continuus dolor.

Tertia societas sua magis experimentalis et continua, fuit summus dolor, a quo statim anima Christi, quando corpori sanctissimo fuit infusa, fuit etiam associata. In illo enim momento, quo fuit anima illa humano corpori et divinitati unita, statim fuit repleta summa sapientia: et ideo Christus statim fuit viator et comprehensor: et statim in utero Virginis matris suæ incepit sentire summum dolorem, sciendo, videndo, et considerando, et intelligendo universaliter et singulariter omnes pœnas, et quamlibet per se, quas ipsa anima cum sua carne experiri debebat, et pro nobis tolerare. Et sicut propinquus morti factus fuit in agonia, et in tanta tristitia, quod corpus suđorem sanguineum usque ad terram emisit, propter hoc, quod acerbitatem mortis prævidebat; ita anima Christi prævidendo ista tormenta sibi affutura, summo dolore dolebat, quamvis corpus non experiretur tantum, sicut quando passioni fuit Christus propinquus.

180 Anima illa sancta prævidebat cultellos illarum pessimarum linguarum, et verba aculeata cujuslibet linguæ singularis: et sciebat, et continue considerabat a quibus, et quando, et quomodo, et quantum debebat affligi, interfici, deludi, et mactari, et videbat se ad hoc natum, et ad hoc venisse in mundum. Unde non poterat esse nisi in dolore, quando considerabat, qualiter debebat esse venditus, traditus, captus, negatus, derelictus, ligatus, colaphizatus, derisus, verberatus, accusatus, blasphematus, maledictus, flagellatus, judicatus, reprobatus, condemnatus, et sicut latro ad crucem ductus, spoliatus, denudatus, crucifixus, mortuus, lancea percussus. Et sciebat omnes percussiones martellorum, et omnes ictus flagellorum, et foramina clavorum, et omnes guttas sanguinis, et lacrymarum guttas, quas fundere debebat, et omnia suspiria et fletus, et lamenta dolorosa sua et matris suæ; quæ omnia illa sancta anima Christi semper prævidebat, et considerabat, et quando sic se habebat, absque dubitatione non poterat esse sine tristitia, et summo cordis et mentis dolore. Et sic tota vita Christi fuit associata summo dolore, tristitia et afflictione.

181 Præter hoc, Christus Dominus verus liber vitæ innumerabiles toleravit dolores. Statim enim natus non in balneo, nec in plumis positus, nec pellibus involutus, sed in feno, in stabulo, et duro præsepio inter jumenta collocatus est, et sic infantulus tenerrimus statim natus incepit secundum corpus tolerare corporis afflictiones. Consequenter peregrinationes cum matre sua dulcissima et tenerrima Virgine et Joseph sene usque in Ægyptum per desertum vastissimum peregit; in cujus transitu filii Israel sine cibo humanitus præparato quadraginta annis permanserunt. Consequenter peregrinationes ad templum secundum legis statuta faciebat adhuc puerulus continue pedibus suis ambulando, cum tamen locus suus Nazareth plusquam per duas dietas Hierusalem distaret.

182 Et factus vir statim post baptismum desertum intravit, ibique quadraginta diebus jejunavit, et esuriit, in tantum quod diabolus credidit eum propter famem ad peccatum posse inclinare. Unde et de hoc primo eum tentavit. Ivit igitur pedibus suis per castella, per loca, per civitates, famem, sitim, pluvias, calores, caumata, frigora sustinendo, sudando, se fatigando, multas molestias sustinendo, et tandem mortis supplicia tolerando. Et hos omnes labores sustinuit, ut viam veritatis prædicaret, et falsitates dæmonum et eorum dominium exterminaret, et ut hominibus pœnitentiam vilissimam demonstraret, et ipsos ad eam induceret, et ut ostenderet in dolorum et afflictionum toleratione stare felicitatem, et bonum hominum, et gloriam, et ut nobis exemplum daret quod prædicta sunt toleranda.

183 De doloribus autem quos tempore passionis sustinuit, nulla lingua sufficit dicere, nec cor cogitare. Fuit enim in Christo dolor ineffabilis multiplex: fuit etiam in Christo dolor intentissimus et acutus, ex compassione, quam habuit humano generi, quod diligebat summo amore: et non solum in communi dolebat pro toto humano genere perdito, dejecto, et damnato; sed compatiebatur unicuique personæ humani generis cum summo dolore; et non solum pro peccatis uniuscujusque personæ in communi, imo etiam secundum mensuram quantitatis uniuscujusque delicti et pœnæ, quam eos incurrisse, et in futurum incurrere sciebat certissime. Quot igitur fuerunt, vel sunt homines, et quot peccata commisit, vel committet quilibet homo, et quot habet vel habebit peccata, tot Christus habuit dolores ex summa misericordiæ et compassione provenientes. Cum igitur homines et eorum peccata, et pœnæ quas incurrerant, et incurrere debebant, essent infinitæ, manifestum est, summum dolorem et infinitum eum pro nostro amore sustinuisse. Christus enim quemlibet electorum suorum ineffabiliter diligebat; et hoc amore eviscerato in eos secundum mensuram cujuslibet, sentiendo præsentialiter, et continue eorum offensam commissam, et committendam, et pœnam, et pœnas quas propter tales offensas sustinere debebant, et dolebat et compatiebatur eisdem sustinendo eorum pœnas cum summo dolore. Tali scilicet, et tanto dolore, et compassione fuit afflictus propter nos dulcissimus Jesus, ut ipsa compassio summa, qua nobis condolebat, eum impulerit ad sustinendum tormentum crucis, et mortem horrendam et dolores infinitos, ut pro nostris offensis satisfaceret, et nos redimeret, et a pœnis nos alleviaret.

184 Fuit etiam in Christo dolor compassionis propriæ scilicet suimet ipsius. Summe enim compatiebatur sibiipsi de dolorosa pœna et ineffabili, quam super se venire ineffabiliter videbat. Videns enim Christus, et considerans se ad hoc missum a Patre, ut omnium electorum suorum dolores et pœnas portaret in seipso, nec posse falli, quod tam excessivum et ineffabilem non sustineret dolorem, et se ad hoc totaliter esse datum; compatiebatur sibiipsi summo dolore. Si enim aliquis dolorem maximum et pœnam super se certissime et ineffabiliter venire cognosceret, et ipsum dolorem sine intermissione haberet præ oculis, absque dubio sibiipsi compateretur, et tanto plus, quanto super se venire cognosceret majorem dolorem: et adhuc quanto plus intelligeret et sentiret qualis jet quantus esset talis dolor. Hæc omnia summe fuerunt in Christo, plus quam dicere possim.

Sed hoc exemplum dico propter grossitudinem intellectus humani.

185 Fuit etiam in Christo dolor compassionis sui misericordissimi Patris. Infinite enim Christus diligit, et dilexit Patrem suum Dominum misericordiarum et totius pietatis. Videns enim ipsum Deum Patrem, quem in infinitum diligebat, tanta affici compassione et misericordia super nos, ut se et suum filium dilectissimum vellet dare, et morti trädere, qui erat sibi in infinitum res carissima, infinito super hoc compatiebatur dolore super tanta compassione Dei Patris: propter quod ut voluntati Patris quodamodo remedium adhiberet, humiliavit semetipsum sibi factus obediens usque ad mortem crucis: et hunc modum doloris impossibile est explicare. Dico igitur quod dolor fuit in Christo ineffabiliter: qui quidem dolor ineffabilis fuit concessus, et in ipso permissus, et dispensatus ex ineffabili sapientia divinitatis. Quæ dispensatio divina ineffabilis et æterna cum Christo ineffabiliter et æternaliter comitata et unita dolorem pati summe in eo dispensabat, et quanto dispensatio divina est mirabilior, tanto dolor Christi fuit acutior et intensior ex divina dispensatione resultans; ita quod nullus intellectus est ita capax, quod illum dolorem unquam potuerit comprehendere. Ista enim divina dispensatio fuit origo omnium dolorum, et in hac oriuntur et finiuntur. Et sicut est impossibile comprehendere aliquem intellectum infinitatem caritatis, quam ostendit in hoc, quod per mortem suam nos redimere vellet, sic est impossibile comprehendere infinitum dolorem in eo dispensatum, quo ipse doluit. Fuit enim iste dolor resultans ex ineffabili lumine Christo dato. Ipsa enim divinitas lumen ineffabile ineffabiliter Christum illuminans, et cum ista divina dispensatione in ipsum vivens et in ipso divino lumine in dolorem transformans, tantum sibi reddebat dolorem, quod ineffabile est totum. Videbat enim Christus quamdam ineffabilem mensuram sibi datam tam excessivi doloris, qui dolor sua ineffabilitate, esset omni creaturæ occultus. Istius enim doloris, scilicet divini luminis sibi dati, divina dispensatio fuit fons et origo.

186 Fuit etiam in Christo dolor compassionis sue dulcissimæ Matris, quia enim Christus suam Matrem plus quam aliam aliquam creaturam dilexit et diligebat, utpote quia ex ipsa sola carnem virgineam traxit, et quia ipsa suo filio plus quam alia creatura condolebat propter capacitatem nobilissimam, et profundissimam, quam habebat excellentius, quam aliqua creatura; ideo Christus ei condolebat et compatiebatur, quia eam corpore, corde, et animo summe dolere et lamentari videbat: dolebat enim ipsa Mater in summo, et ipse Christus illum suum dolorem in seipso portabat, et hujus doloris fundamentum fuit in dispensatione divina.

187 Fuit etiam in Christo dolor de offensione Patris, quem summe diligebat: videbat enim qualiter in sua passione, quando homo suum Dominum et suum factorem crucifigebat, summe offendebatur Deus Pater: majus enim peccatum, quod unquam fuerit, nec futurum sit, fuit interficere et crucifigere filium Dei, et consequenter plus offendebatur Deus, de quo Christus sine dubio in immensum doluit. Unde et dolore et compassione motus tam ex parte Patris, qui offendebatur, quam ex parte hominum, qui eum offendebant, fuit motus ad dicendum illud verbum: Pater dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt. Forsitan enim Deus Pater iterum totum humanum genus damnasset propter hoc, nisi Christus quasi oblitis omnibus aliis doloribus in morte sua benigna oratione facta cum lacrymis et clamore Deum Patrem mitigasset.

188 Fuit etiam in Christo dolor compassionis Apostolorum et discipulorum ipsius: dolebant enim Apostoli, et discipuli, et mulieres quæ secutæ eum fuerant, maximo dolore. Cum ergo eos Christus summo amore diligeret. diligeret, dolorem discipulorum dispersorum et tribulatorum Christus in seipso portavit.

189 Praeter hos dolores, Christus multiplicem dolorem sustinuit. Quadruplici enim genere gladiorum et sagittarum fuit vulneratus et crucifixus iste Deus homo Christus Jesus. Primum fuit obstinatorum cordium perversa crudelitas: erant enim eorum corda continue contra Christum vehementissime obstinata, et in continuo studio et diligentia erant cogitantes, et machinantes, quomodo eum vituperabilius et crudelius exterminarent de terra, et nomen ejus, qui eos salvare venerat, et omnem societatem ejus. Secundum genus fuit malitia et nequitia illarum irarum grandissimarum et odiorum, quas illi crucifixores contra ipsum continue portabant: quot enim contra ipsum cogitationes, et perversæ intentiones, et iniquæ voluntates fuerunt, tot fuerunt cultelli et sagittæ animam Christi transverberantes. Tertium genus fuit malitia et dolositas linguarum vociferantium contra ipsum: quot enim fuerunt accusationes, detractiones, iniqua consilia, subsannationes, derisiones, oblocutiones, blasphemiæ, maledictiones, falsæ sententiæ, falsa testimonia, tot sustinuit dolores animam suam affligentes. Quartum genus fuit crudelissimum opus passionis, quod in eum dirissime exercuerunt; et hoc patet deducendo per totam passionem: quot enim tractus capillorum, et barbæ, et capitis, quot impulsus, quot ligamina, quot alapæ, quot colaphi, quot exspuitiones, quot verberationes, tot sustinuit et habuit passiones, potissime ex parte clavorum: quia acceperunt clavos grossissimos, æquales, scabrosos et quadratos quibus manus ejus et pedes crudelissime perforantes, et transfigentes et totaliter lacerantes et destruentes, ipsum crudelissime affixerunt. Ex tali enim forma clavorum pœna supermaxima resultavit. Supposito etiam, quod ligno manus ejus et pedes non fuissent affixæ, adhuc utique passio durissima perstitisset; sed adhuc non contenti, manus et ejus pedes trahentes, et totum corpus et ossa et nervos extendentes, et disjungentes et dinumerantes, ligno durissimo affigentes strictissime compresserunt. Et nec sic contenti, crucem in altum elevantes, et nudum frigori, vento et aeri, et populo exhibentes; ponderositas totius corporis et gravitas in manibus pendebat, et in pedibus sustentabatur, ut duritia clavorum amplius sentiretur, et sanguinem sine intermissione clavis in plagis existentibus emitteret, et sic in tormento maximo moreretur, et sic omnis eorum malitia compleretur.

190 Et ut ipse Deus et homo de tam excessivo dolore nobis aliquid manifestaret; et quod non pro se, sed pro nobis illum tolerarit patefaceret, et ut de ipso dolore nos semper dolere, et eviscerosius compati nos instrueret; istis tribus de causas illud verbum clamavit cum in isto dolore esset, dicens: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Deus enim derelinquere eum non poterat, cum ipse Deus esset. Sed seipsum hominem manifestavit, cum se derelictum in suis doloribus proclamavit: tunc enim clamando manifestavit superacutissimum dolorem et ineffabilem, quem pro nobis tolerabat: Deus enim dolorem Christi bene sentiebat similiter, quia ipsum portabat, ergo solum pro nobis clamavit, ut summum dolorem, non pro se, sed pro nobis se pati indicaret: et sic ad dolendum et condolendum semper et assidue nos provocaret, et moneret. Et ne quis existimet ipsum solum quando in cruce erat doluisse, ex quo formatio corporis, et ejus organizatio, et animæ infusio, et verbi unio simul et semel fuerunt, ex qua supermirabili unione anima illa repleta fuit summa sapientia et ineffabili, omnia sibi præsentia et futura repræsentavit. Et ideo superacutissimum dolorem et omnino ineffabilem sibi videbat advenire, statim quando formatus est et conceptus: et ideo de hoc continue dolens (divina sapientia dispensante) istum dolorem toleravit ab animæ infusione usque ad animæ separationem: et hoc verba sua testantur cum dicat frequenter se crucem bajulare, et cum dicat discipulis non pro se, sed pro illis et pro nobis crucem se tolerare, et se esse tristem: et ideo: Tristis est anima mea usque ad mortem, hoc dictum est, ut nos ad dolorem super suum dolorem efficacius provocaret.

191 Et hic dolor cum omnibus supradictis fuit vehemens et acutus propter nobilissimam animam, quam habebat: quanto enim illa anima erat sanctior, et mitior et nobilior, tanto acutiori et intensiori cruciabatur dolore. Anima enim illa summe nobilissima ex omnibus his injuriis et afflictionibus summo cruciabatur dolore: omnesii dolores originem trahentes ex illa summa et ineffabili dispensatione deitatis, taliter animam Christi cruciaverunt, quod omnis per se dolor in Christi corpore redundavit, vehementissime ipsum corporaliter affligens. Fuit etiam ille dolor intensior propter nobilitatem et delicationem sui virginei corporis, quod fuit nobilius omni alio nato de muliere: et ideo magis sensitivum, et magis affligebatur ex prædicto dolore. Fuit autem acutissimus dolor in Christo ratione personæ, quia verus Deus erat. Unde et omnis afflicto et injuria sibi illata infinitam offensam continebat: nam non solum homini flebat, imo etiam Deo vero, propter quod rationem dolendi infinitam habebat: et ineffabiliter dolebat de omni contumelia et afflictione sibi illata.

192 Et in his omnibus Salvator ipse mundi Deus homo Christus Jesus cum pateretur, non comminabatur, nec maledicebat, nec se defendebat, nec se vindicabat; nec cum accusaretur, se excusabat, nec cum in facie spueretur, ipse non eam obscondebat; nec cum manus et brachia in cruce extenderentur, non ea retrahebat; nec cum ad mortem quæreretur, non se abscondebat; sed totaliter, et omnimode se tradidit voluntati eorum, ut per nequitiam eorum etiam ipsis nolentibus et ingratis opus redemptionis ministraret. Imo (quod est ineffabile cogitare) in ipso pessimo opere passionis, quod in eum innocentem exercebant, ipse exemplum patientiæ præbebat, veritatem eos docebat, pro eis cum lacrymis et fletu, et clamore intentissime Patre morabat. Et pro ipso peccato eorum grandissimo (pro quo omnis mundus, et humana natura perire merito debebat) tunc ipse majora beneficia præstabat, utpote quia ipsomet dolore et passione (quam ipsi ministrabant) ipse pro omnibus nostris doloribus satisfecit, et tunc nos redemit, et portas paradisi crucifixoribus, et omnibus aliis aperuit, et suo Patri reconciliavit: et gratiosos nos effecit in tantum quod filii Dei simus, omnino sibi reconciliati in ipso opere, quo damnabilis erat totus mundus, et omnis creatura, pro eo videlicet quod creatura inventa fuerit in suum creatorem tantam injuriam intulisse. O pietas! o immensa misericordia! o inexcogitabilis benignitas, quod ubi superabundavit infinita iniquitas, ibi superabundaret et gratia, talis ac tanta, quæ vere finem non habet!

193 Hoc mysterium totum fecit infinita illa benignitas, et misericordia, ut nobis esset exemplum patientiæ in omni tribulatione, et adversitate, et non solum inimicis mala non redderemus, imo etiam eis amore Redemptoris bona conferremus. Si enim aliquis Patriarcha, aut sanctus Propheta, aut Angelus, aut alius sanctus exemplum tale dedisset, certe merito acceptandum fuisset: sed quod sapientia Dei infinita apparuerit inter nos incarnata, et veritas infallibilis (quæ decipi, nec decipere potest) nobis tale exemplum vivendi dederit, cum negligentia nullatenus est transeundum: sed summa diligentia perfectissime adimplendum.

194 Scimus, audivimus, tota die dicimus et sermocinamur Dei filium in doloribus, et talibus ac tantis doloribus totam vitam peregisse, nec solum casu fortuito tribulationes contingentes cum patientia toleravit, leravit, sed ipsas (qui peccatum non fecerat) elegit, spontanee assumpsit, ipsas quæsivit, inventas dilexit, et se ipsis subjecit opere tolerando, et sermone ipsas, et eas tolerantes esse beatos prædicando: nec ipsas afflictiones corporis et animæ propter Deum assumptas, aut cum patientia toleratas sermone otioso laudavit, et beatificavit: imo ipsas in corpore suo, et anima assumpsit, quales nullus alius sustinuit, et se dicit per eas et propter eas gloriam suam et suum regnum intrasse. Et omnino asseruit nulla alia via, nullo alio modo quam per dolores et pœnas et tribulationes gloriam æternam ab aliquo esse possibile adipisci: nam et hæc est vere via regia quam Deus assumpsit. Et stolidissimus est, qui dubitat vel negligit, postquam Dei filius creator noster per eam ivit, quin sequatur Dominum suum infallibilem ductorem, pariter et redemptorem.

195 Novit enim ipse, et vere novit, et sciebat, quid boni lateret in doloribus et tribulationibus, propterea ipsas assumpsit, ipsas elegit, delectationes fugiendo, consolationes temporales detestando, et detestabiles prædicando. Et quidem priusquam ipse verus Deus, et homo ipsas in seipso elegisset et assumpsisset, (quamvis per sanctos suos Prophetas hoc idem dudum ostendisset) tamen aliqualiter excusari posse viderentur tribulationes fugientes, et voluptates insectantes. Sed ex quo Dei filius, et tales ac tantas elegit adversitates, quis infelix et stultus erit talis, qui dubitare vel negligere debeat post tantam veritatem tam clare ostensam, tam alte prædicatam, et manifesto opere a tanto Domino exemplatam, et exemplo mundo manifestatam? Vere nullus: nisi sit stolidissimus, et omni damnatione dignus. Quali igitur damnatione et confusione digni sumus nos miserandi, qui vilissimi peccatores existentes, non solum tribulationes ipsas in pœnitentia non assumimus, nec recipere curamus, imo illas, quas Deus ad retrahendum nos, et purgandum a malo, nobis ex sua summa misericordia, et sapientia immittit, aut venire permittit, illas cum impatientia refugimus, repellimus, et murmurando conquerimur, et contra eas cum summo studio nos munimus, et consolationes quærimus et remedia, quibus a tribulationibus sublevemur?

196 O infelices et vere miseri, qui non solum de afflictionibus, et pœnis temporalibus, quæ remedia sunt peccatorum, et curationes non curamus: imo a medico oblata sapientissimo refutamus! Si enim summa Dei sapientia ordinante et disponente modicum frigoris occurrat, statim ignis quæritur, vestes superduplicantur: si æstus vel calor evenerit, refrigerium quæritur: si caput vel stomachum dolemus, clamamus, plangimus, suspiramus, ad medicos currimus, remedia quæruntur, lectus mollis disponitur, delicata adhibentur, et ut mitigentur, Deum et Sanctos infestamus, et intentissime flagitamus, et jejunia, peregrinationes, orationes promittimus et vovemus: et tanta et talia facimus pro talibus doloribus et afflictionibus nobis utilibus, et a Deo ministratis amovendis, quæ pro remissione peccatorum, vel pro bono animæ non faceremus. Si etiam Deo disponente et permittente pro nostra utilitate, ab aliquo homine adversitatem, aut injuriam patiamur; statim turbamur, commovemur, irascimur, conquerimur, malitiosum judicamus, maledicimus, detrahimus, et ut possumus, nos vindicamus, et omnem injuriam repellimus, et molestiam refugimus, et evitamus; nec aliquid doloris vel afflictionis, vel adversitatis, quod nobis ab æterno et cælesti medico administretur, cum patientia et complacentia volumus tolerare.

197 O quot et quanta fiunt et facta sunt, expenduntur, et expensa sunt, ut dolores et afflictiones, et adversitates, quæ Deus misericorditer, aut immittit, aut permittit, vitarentur! quæ tamen proculdubio salubria essent, et magis meritoria, si ut quasi spontanee assumptæ tolerarentur, quam multæ aliæ afflictiones, et pœnitentiæ, quæ pro libito assumuntur: melius enim novit cælestis medicus, quæ afflictiones et adversitates ad animam purgandam, erudiendam et perficiendam requiruntur, quam ipse infirmus insipiens homo. Tales enim afflictiones et pœnitentiæ pro libito voluntatis quæsitæ et assumptæ, vanæ gloriæ vacant multum quandoque. Contingentes autem ex dispositione divina, et cum magna patientia et complacentia acceptatæ, occultantur hominibus quasi ex necessitate et coactione voluntatis tolerentur. Dico igitur et consulo filiis, ut frigora, rigores, calores, æstus, pulices, sudores, caumata, capitis, stomachi et alios corporis dolores, salva ejus consistentia toleremus; nec curiosi simus ad remedia quærenda, nisi in summa necessitate, quæ omnino bonum animæ impediret. Idem dico, si Deo disponente, aut permittente, paupertates, amicorum mortes, oppresiones, persecutiones, opprobria, verbera, rapinæ veniant et contingant, non doleamus; imo non solum cum patientia toleremus, sed ipsas tamquam a medico summo et nostro Salvatore nobis electas et administratas amore ejus, et pro nostro summo bono cum magna complacentia acceptemus; tamquam si a nobis ipsis spontanee et voluntarie essent quæsitæ et acceptæ. Et tunc proculdubio tantum, imo magis erunt meritoriæ, quam si (non alias contingentes) nosipsi pro libito voluntatis ad peragendum pœnitentiam acciperemus. O miserabiles quid amplius dicemus? Qui non solum dolores et afflictiones et adversitates nobis a Deo sapientissime et misericorditer, sicut ipse sustinuit, administratas refugimus, imo ad contrarium nitimur? nam die ac nocte voluptates et dulcedines corporales insequimur, consolationes temporales summo studio ac diligentia quærimus, et vana gaudia jugiter meditamur. Vere non est hæc via Dei hominis Jesu Christi omnium Salvatoris. Quomodo enim vadit ad illum, qui est via doloris et exemplum, illa misera anima, quæ in mundo isto semper vult habere consolationem? In veritate anima, quæ sapiens est, et quæ sapienter vult vivere, non debet aliud in mundo isto quærere quam dolorem. Imo si attendat ad dilectum suum Jesum, et haberet scintillam amoris, non deberet quærere aliud lucrum, nec alium statum in isto mundo, nisi illum quem ipse habuit, scilicet doloris et angustiæ, et afflictionis: et hæc esset tota consolatio ejus.

198 Et non solum dico in istis terrenis, et temporalibus, et corporalibus rebus, imo etiam dico de spiritualibus: non enim in servitio Dei debemus multum curare de consolationibus quæ ibi inveniuntur. Numquid enim Maria Mater Jesu dilectissima videns dilectum suum filium in cruce plangentem et morientem, petivit tunc ab ipso dulcedinem, aut consolationem? Certe nequaquam; sed angustiam ab eo accepit, amaritudinem, et dolorem. Ita debet esse in anima nostra: signum enim est pauci amoris, imo est magnae præsumptionis, si anima desiderat a Christo in mundo isto aliud sentire quam dolorem. Plus enim placet Deo servitium pauperis, qui servit sibi fideliter propter amorem sine expensis et beneficio, quam servitium divitis, qui quolibet die facit expensas magnas, et servit sibi sub spe recipiendi spirituale beneficium. Ita anima pinguis et dives ex magna dulcedine, quam degustat de Deo in servitio suo, si cucurrerit ad eum per amorem et servit sibi, non est tanti meriti, quanti est illa, quæ currit ad Deum, et servit sibi similiter, et cum simili amore, sine tamen consolatione, sed cum dolore. Igitur ita videtur mihi, quod doceat me lumen divinum quod venit de vita Christi, quæ est via eundi per dolorem ad Deum, et in Deum, quod per viam, per quam ivit caput nostrum, scilicet Christus Jesus, per illam viam debeant ire manus, brachium, pes et cetera membra. Et sic inveniet anima finaliter per paupertatem temporalem divitias æternales; per despectum et verecundiam, summum honorem et magnitudinem gnitudinem gloriæ; et per modicam pænitentiam perfectam cum pœna et dolore, possidebit summum bonum cum summa dulcedine, et consolatione: licet anima debeat ipsi Deo servire propter ipsum, quia est dignus in infinitum diligi, et quod sic cum summa reverentia serviatur ei a qualibet creatura propter suam summam et altissimam bonitatem. Cui sit honor et gloria, per infinita sæculorum sæcula, Amen.

199 Sit igitur gloria omnipotenti Deo, cui complacuit nos cum nihil essemus, ad esse producere, et ad suam similitudinem nos creare. Sit honor, virtus et gloria sibi misericordissimo, quia nos cum essemus miseri, captivi, et exules, et damnati, per passionem, dolorem, despectum, et paupertatem sui filii, voluit nos redimere, et exaltare. Sed sit gloria rursus Deo benignissimo et misericordissimo, cui in tantum misericordia et bonitas prævaluit, ut nobis miseris et indignis peccatoribus vellet regnum suum quomodocumque dare, ita quod qualitercumque a nobis posset adipisci. Sed adhuc sit gloria et laus Deo nostro dulcissimo, cui ex sua pietate complacuit, ut vellet nobis dare regnum suum, et sui societatem et fruitionem, mediante tribulatione, dolore, despectu solum et paupertate. Si enim possemus habere suum regnum cum auro, argento, gemmis, et divitiis, fortitudine, sapientia, viribus, cum non omnes tales simus, ut ista habeamus, non omnium posset esse regnum cælorum: nunc autem sibi complacuit, ut per res quæ ab hominibus et faciliter omni tempore haberî possunt, et quibus abundare possumus, regnum ejus consequeremur. Nullus enim est, qui si velit, non possit esse pauper propter Christum, qui non possit laborare, aut pœnitentiam saltem corde, et despectum sustinere: nam et vitam istam nullus transire sine aliquo istorum potest, quæ saltem cum contingunt, si propter Christum patienter et gratiose tolerentur, regnum Dei promerentur. Et adhuc amplius sit Deus benedictus, qui in multa et longa tolerantia istorum non posuit pretium regni sui, sed in brevissima hujus vitæ duratione, quæ vere ut momentum est æternitati sui regni comparata. Et certe si mille millibus annorum, aut longissimorum sæculorum nos prædicta amore Dei et tanti regni, tolerare hic asperrima et durissima et pœnosissima oporteret; vere cum immenso gaudio et desiderio, et gratiarum actionibus utique acceptandum junctis manibus erat; quanto magis nunc ubi a Deo misericordissimo nobis est concessum et indultum, ut solum et tantum in tanta brevitate vitæ nostra, quæ nunc est, prædicta sustineremus? Vita enim hæc nostra vere nihil est, si æternitati et durationi sui regni, qui sine fine est, compensetur. Sit adhuc gloriosus Deus noster benedictus, qui talem regni sui collocationem et commutationem voluit nobis in sua persona apparendo visibiliter in mundo isto suo verbo promittere, et firmiter stabilire, et suo exemplo confirmare. De cetero enim nullatenus dubitandum est, quin per breves labores et afflictiones et pœnitentias hujus brevis vitæ possumus, et oporteat nos regnum suum obtinere, ex quo ipse nobis immediate hoc promisit, et quod est plus, suo exemplo confirmavit. Tribulationes enim ipse tolerare voluit, et non aliter quam per tolerantiam doloris summi, et paupertatis et despectus, regnum suum voluit possidere.

200 Venite igitur, venite o filii Dei, currite ad Christi crucem, ad dolorem, despectum, et paupertatem: et transformemini cum totis viribus in istum Deum hominem passionatum, qui tantum nos dilexit (o filii Dei!) quod propter nos tam ignominiosam, et omnino ineffabiliter dolorosam mortem amarissime sustinuit Christus; et hoc solum, ut nos redimeret, et exemplum nobis dura tolerandi amore ejus præberet. Est enim perfectio, et signum verax filiorum, Deum amare, et proximum: et sicut iste Deus et homo passionatus fidelissime et purissime nos dilexit in nullo sui misertus, sed totum seipsum impendens doloribus propter amorem nostrum; ita juxta possibilitatem a suis filiis legitimis omnino vult sibi quodammodo responderi. Nunc ergo o filii Dei scitote, quod iste Deus et homo passionatus continue mihi dicit, ut vos moneam et exhorter, ut ipsi fidelissimo sitis fideles, et etiam sitis proximo amore fidelissimo uniti et copulati. Omnino enim qui fidelis est Deo, fidelis est proximo: quomodo autem et quantum iste Deus et homo passionatus purissime et fidelissime nos dilexit, per suam conversationem, et per suam doctrinam, et per suam mortem nobis apertissime demonstravit.

201 Sed quoniam infideles sumus, ideo ejus pro nobis ortum pauperrimum et despectissimum, nec ejus mortem dolorosissimam, nec ejus conversationem durissimam, nec ejus doctrinam dulcissimam et verissimam, vive et continue non videmus. Et quoniam hæc prædicta divinissima et saluberrima cordialiter non cernimus, propterea ejus mors, quamvis sit pauperrima, humilima, despectissima, tamen non facit nos mortuos mundo, nec peccatis. Et quis est homo qui huic fidelitati fidelissimæ et divinissimæ, quam nobis ostendit Dei filius, etiam parvissima fide viva et continua respondeat? Imo hoc quasi non factum, post tergum projecimus. Venite igitur filii mei benedicti, et respicite istam crucem, et Christum in ea pro nostris iniquitatibus mortuum, mecum plangite: quia nos sumus, et fuimus causa tanti doloris propter innumerabilia scelera nostra. Vos vero qui non ita sicut ego, quæ tota sum peccatum, Deum offendistis, non minus plangatis, nec doleatis, quia vosipsi non restitistis peccatis, sed gratia Dei vos conservavit et defendit meritis crucis Christi; et ideo vobis sanctis et innocentibus non minus dolendum est in illo statu, quam mihi peccatrici et mei similibus. Quanto enim majorem gratiam recepistis, tanto magis debitores ei estis: et ideo, quia ei grati non fuistis, ut debuistis, aliqualiter vitam vestram maculastis, et aliqualiter puritatem vestram amisistis, et ideo omnibus est dolendum, omnibus plangendum, et in istam crucem mentis oculos erigendum. In isto enim crucis aspectu, ad quem anima non nisi per orationem continuam potest attendere, (ut dictum est) recipitur plene cognitio peccatorum, et dolor et contritio de eisdem, et lumen profunde humiliatur. Anima enim videndo in isto crucis aspectu omnia peccata sua et singula, et Christum pro omnibus et singulis peccatis ita passionatum et afflictum, dolet similiter et ipsa, et contristatur, et ex tali dolore ad puniendum, et reformandum se, et singula membra, et spiritus provocatur.

202 Respicite igitur filii Dei benedicti, et videt exemplar vitæ in isto Deo homine passionato, et ex eo formam trahite divinæ perfectionis. Respicite librum vitæ, scilicet vitam et mortem istius Dei et hominis crucifixi, cujus passionis, et crucis aspectus dat animæ cognitionem peccatorum, et cordis contritionem, et profundam humilitatem. Videt etiam anima et cognoscit peccatorum multitudinem, et quomodo cum omnibus membris Deum offendit: videt etiam super se divinæ miserationis eviscerationem ineffabilem; scilicet quomodo iste Deus homo pro peccatis singulorum nostrorum membrorum pœnam sustinuit crudelissimam in membris singulis corporis sui benedicti. Considerat itaque anima in ista cruce quantum et quomodo cum capite Deum offendit, scilicet lavando, pectinando, ungendo, et cetera vana faciendo, ut hominibus placeret contra Deum: et postea intuetur quomodo iste Deus et homo pro peccatis hujusmodi in suo capite pœnitentiam pro hoc fecerat, et pœnam gravem sustinuit: nam pro lotura, pectinatura, unctura, tortura, suum sanctissimum caput fuit capillis depilatum, spinea corona punctum et perforatum, arundine percussum, et totum suo pretioso sanguine cruentatum. Similiter videt de aliis membris, sicut diximus in quadam visione, quod ipsemet Deus et homo in quadam allocutione quasi contra tra nos murmurando et conquerendo deducit per omnia membra. Et non solum videt peccatorum multitudinem, sed omnia membra, imo etiam eorum gravitatem. Infinita enim gravitas cujuslibet peccati manifesta ostenditur; cum anima crucem aspiciendo attendit et cognoscit, quod aliter culpa illa deleri non potuerit, nec offensa remitti, nec pœna, nisi Deus pœnitentiam talem et tantam pro hoc fecerit, quod est ineffabile cogitare.

203 Videt etiam anima in hoc libro clarius, quam in alio quocumque divinam justitiam; qualiter est impossibile quod peccatum remaneat impunitum. Et videt, quod Deus Pater ante voluit, quod filius suus mortis pœnam, et tormenta crucis sustineret, quam quod peccata generis humani remanerent impunita. Videt etiam infinitam bonitatem et pietatem Dei in isto libro, qualiter in tantum nobis compassus est, ut cum videret quod nos sufficienter satisfacere non poteramus pro peccatis nostris, nec alia creatura, ipsemet antequam remaneremus in damnatione et despectu, et dolore perpetuo, ipse voluit pro nobis satisfacere. Videt enim ibi infinitam voluntatem Dei, et infinitam diligentiam, et curam, quam habuit ad nos salvandum, et ad patriam nostram reducendum, ut nihil fuerit sibi grave facere usque ad talem mortem, dum tamen posset nos juste ponere in æterna jucunditate, et sua felicissima societate.

204 Videt etiam ibi infinitam sapientiam; ut scilicet per modum ineffabilem et incogitabilem omni creaturæ, sic scivit facere ut nos salvaret et exaltaret per suam misericordiam infinitam, nullam injuriam suæ justitiæ faciendo. Sic scivit nos exaltare, et salvare per mortem suam, ut in sua natura divina nihil minueret. Sic scivit facere, ut sicut seductor et homicida nostri generis, per lignum vetitum nos damnavit, sic ipse verus Deus et homo in ligno convinceret et nos salvaret. Sic scivit facere ut dum mori, et deficere crederetur, ipse tunc omnia vivificaret, et mortem omnium destrueret, et per tormenta, dolores et despectum, delicias, gaudia, et gloriam toti mundo pararet, et mereretur sempiternam gloriam. Sic scivit facere, ut per tormentum crucis, quod hominibus videtur res stultissima, totam mundi sapientiam confunderet, et per talem stultitiam, divinam sapientiam manifestaret. Omnia autem hæc manifestantur in cruce subtiliter consideranti mediante gratia Dei; et alia infinita, quæ sunt ineffabilia.

205 Item videt ibi anima in isto libro infinitam Dei mansuetudinem, qualiter cum interficeretur non maledixit, nec se vindicavit, sed per peccatum et injurium grandissimam in eum commissam, ipsis committentibus et crucifigentibus gloriam meruit sempiternam. Videt etiam anima in cruce infinitam humilitatem Dei, quæ major esse non potest, quam Regem gloriæ mortem tam vilem tolerare. Videt qualiter tormentum crucis, simul fuit et ereptio, et redemptio de inferno, et Paradisi acquisitio, Patris reconciliatio; similiter etiam fuit nostrum exemplum, et eruditio ad virtutem, firmamentum contra hostes, et pretium gaudii sempiterni, quo nos miseri possumus salvari, nec aliqua alia via est nobis possibilis ullo modo. Infinita autem sunt quæ in hoc benedicto libro legi possunt, quia verus est liber vitæ et veritatis ineffabilis Dominus noster Jesus Christus Dei omnipotentis filius benedictus, cui honor sit et gloria in sæculorum sæcula, Amen.

✠

4. siječnja Kalendar godine