Consolationes ex visione Matris Dei.
Elevata fui quadam vice, et non eram in oratione tunc, sed posueram me ad pausandum, quia erat post comestionem. Unde nec de hoc cogitabam, sed subito elevata est anima mea, et videbam Beatam Virginem in gloria, et intelligens unam mulierem positam in tanta nobilitate, et gloria, et dignitate, sicut stabat, delectabar miro modo; nam videre ipsam erat ineffabilis lætitia. Stabat enim beata Virgo Maria rogans pro humano genere, et videbam cum tanta aptitudine humanitatis et virtute, quod erat inenarrabile, unde et ego ineffabiliter delectabar. Et dum ego ita aspicerem ad prædicta, subito apparuit ibi Jesus Christus, sedens juxta eam in humanitate glorificata. Et intelligens carnem illam, quomodo fuit pœnata, et opprobriata probriata et crucifixa, et intelligens omnes pœnas, injurias, et despectus, et ignominias quas pro nobis sustinuerat, quas etiam tunc mirabiliter intelligebam, tunc nullo modo dolebam de eis: imo erat mihi delectatio tanta, quod narrari non potest, et ego perdidi loquelam, et putabam mori. Et erat mihi pœna supermaxima, quia non moriebar, et quia non perveniebam statim ad illud inenarrabile, quod videbam. Et duravit mihi ista visio per tres dies continue, et non impediebar a comestione, quæ erat multum pauca, continue enim corpore languido jacebam, et nihil loquebar: non impediebar etiam ab aliqua alia re: quando autem nominabatur mihi Deus, non poteram sustinere pro immensa delectatione.
124 In Purificatione Beatæ Virginis, dum essem mane in ecclesia Fratrum Minorum de Fulginio, facta est mihi locutio dicens: Hæc est hora, in qua Domina Virgo Maria venit cum filio in templum. Et hæc audivit anima mea cum magno amore. Et tunc fuit anima mea elevata, et vidi Dominam nostram intrantem in illa hora, et obviavit sibi anima mea cum magna reverentia et amore. Et cum aliquantulum vererer accedere ad eam, ipsa Domina nostra dedit animæ magnam securitatem, et extendit versus me filium suum Jesum, et dixit: O dilectrix filii mei accipe; tradidit-que brachiis meis filium suum, et videbatur habere oculos clausos, quasi dormiret, et erat pannis involutus sive fasciatus.
125 Ipsa autem Domina nostra quasi ab itinere fatigata sedit, et faciebat tam pulchros et delectabiles gestus, et ita honestos, et gratos mores ostendebat, et erat ita dulce et delectabile videre ipsam, quod anima mea non solum poterat respicere puerum Jesum, quem sic astrictum tenebam inter brachia, sed etiam cogebatur respicere ad Dominam nostram. Dum igitur sic starem subito puer remansit in brachiis totus nudus, et aperuit atque levavit oculos, et respexit, et statim in aspectu illorum oculorum sensi et habui tantum amorem, quod vicit me omnino. Exivit enim de illis oculis tantus splendor, et ignis amoris et lætitiæ, quod est mihi indicibile. Et tunc subito apparuit una immensa majestas ineffabilis, et dixit mihi: Qui non viderit me parvum, non videbit me magnum; et addidit: Ego veni ad te, et obtuli me tibi, ut tu te offeras mihi. Et tunc anima mea modo mirabili et indicibili obtulit semetipsam ei: demum obtuli me totam, et filios meos sequentes perfecte et totaliter obtuli, nihil mihi, nec de se, nec de suis reservando. Et intellexit anima mea, quod Deus illam oblationem multum acceptabat, et cum magna alacritate recipiebat. De alacritate vero et lætitia ineffabili, et delectatione, et dulcedine indicibili, quam habui intendendo quod Deus cum tanta benignitate meam oblationem recipiebat et acceptabat, nihil possum dicere quia est mihi impossibile manifestare. Altera vice vidi Beatam Virginem me ad cognitionem exhortantem, et benedicentem, et mihi dolorem suæ compassionis, quam habuit de filio suo, dicentem.
De Angelæ filiis spiritualibus.
Quadam vice elevata et attracta pariter et absorpta in lumen increatum, videbam, quæ non possum dicere. Remanente autem hac influentia, apparuit mihi effigies benedicti Dei hominis crucifixi, quasi tunc noviter de cruce depositi. Cujus sanguis apparebat sic recens et rubicundus, et per vulnera effluens, ac si tunc immediate de recentibus vulneribus efflueret. Et apparuit in juncturis ejus tanta dissolutio nervorum ex dira protensione extensionis in cruce, quod juncturæ ossium a debito loco videbantur omnino laxatæ, ad cujus conspectum plus, quam posit dici, transfixa sunt viscera mea, et dolebam plus, quam quibuscumque doloribus fuerim ante affecta.
127 Dum igitur sic starem tota absorpta ab illo dolore, ecce subito circa crucifixum multitudo filiorum apparuit, qui devoti erant ad prædicandum, et imitandum paupertatem, despectum et dolorem crucifixi. Benedictus igitur Jesus eos advocatos ad se, et tractos cum tanto amore singulos amplexans, ad vulnus lateris osculandum cum manibus suis eorum trahens et stringens capita applicabat: quod gaudium ex hoc in anima mea genitum de tam eviscerato amore super eos ostenso, me fecit oblivisci dolorem supradictum. Erat autem gradus diversorum in applicatione filiorum ad latus, quia quosdam etiam sæpius applicabat, quosdam plus quam minus infigebat, quosdam intus totaliter absorbebat: apparebatque in labiis rubricatio rubentis sanguinis, qui in aliquibus genas et totam faciem decorabat, et colorabat secundum gradus supra expressos, singulisque largas benedictiones infundens dicebat: O benedicti filii discooperite viam Crucis, pauperitatis scilicet meæ, et despectus et doloris mei, quo modo temporaliter cooperatores abundant: quia ego singulariter vos elegi, ut per vos discooperiatur et manifestetur veritas mea conculcata et absconsa, vestro verbo, et exemplo. Et intellexit anima mea, quod sicut applicatio ad latus secundum diversos gradus apparebat; sic et verba diversimode de singulis filiis proponebantur. a Esset autem impossibile exprimere evisceratum amorem, qui relucebat in aspectu oculorum illius benedictæ faciei Dei hominis Jesu Christi, super istos filios, et in applicatione ad sacrum vulnus, et in omnibus signis, et verbis, et benedictionibus super eos factis et prolatis.
128 Alia vice dum essem in quadam processione, sensi illum abyssalem attractum increati Dei, modo quo dictum est supra, modo ineffabili. Vidique benedictum Deum trinum et unum in sua majestate, inhabitare mentes filiorum, transformando istos filios diversimode in se, secundum gradus supra expressos, quod videre erat veraciter magna Paradisus. Sic enim viscerose videbatur effundi super eos, quod ego ipsa non poteram satiari respicere eos; tantaque erat benedictio, et tam dulcissime et tam viscerose prolata, quam super filios effundebat Deus increatus, quod totum est ineffabile.b Tuncque requirebat a filiis dicens: Estote o filii mei dilecti sacrificium holocausti totaliter mente et corpore. Pensate fratres, quantum per affectus et opera debet amari ille, qui sic nobis viscerose se donat, qui sic amorose et possessive totaliter nos requirit.
129 Cumque similiter mihi esset facta repræsentatio Dei hominis crucifixi cum dissolutione compagum, sicut prædictum est, efferebatur ante oculos meos per aerem in tota processione nullius manus adjutorio delatus. Filiis igitur congregatis et applicatis ad vulnus lateris sicut dictum est, ipse dicebat: Ego sum qui tollo peccata mundi, et peccata omnia vestra tuli, nec vobis imputabuntur in æternum. Hoc est lavacrum veræ mundationis. Hoc est pretium vestræ redemptionis. Hæc est domus vestræ habitationis. Unde non timeatis filii hanc veritatem vitæ et viæ meæ impugnatam a malis, verbis et operibus defensare et discooperire, quia ego continue vobiscum sum adjutor, et defensor. Ostensa etiam mihi fuit mundatio filiorum omnium in triplici gradu ista vice et multiotiens antea. Quædam est aliquorum specialis, scilicet collatio magnae gratiæ, et vigoris ad faciliter vitanda peccata. Alia est in collatione gratiæ ad delectabiliter perficienda virtutum opera. Alia in omni perfectione animæ et transformatione crucifixi. Et licet multum decoris detur animæ in qualibet harum mutationum et gratiarum tamen in secunda maximus et delectabilissimus decor. In tertia vero est excessus tantus, quod omnino est mihi ineffabile: aliud enim dicere dicere non possum. Sed ipsi videbantur transformati in Deum, sic quod quasi nihil aliud video quam Deum, nunc passionatum, nunc glorificatum, ita quod istos videtur totaliter transsubstantiasse et inabyssasse.
130 In eadem processione appropinquantibus nobis ad quamdam ecclesiam Beatæ Virginis, ecce ipsa Regina misericordiæ, et omnis gratiæ mater super istos filios et filias se inclinans, quæ prius apparebat sursum levata, novo modo et gratiosissimo benedicens, dulcissimas ingeminabat super omnes benedictiones, et omnes osculabatur in pectore, quosdam plus, quosdam minus, quosdam cum prædictis osculis amplexabatur brachiis tantæ charitatis, quod eos, sicut tota apparebat luminosa, ita et in quoddam infinitum lumen videbatur intra suum pectus absorbere. Non tamen est mihi visum, quod viderem brachia carnea, sed quoddam admirandum lumen, in quo absorbebat eos, intra suum pectus includens cum maximo super ipsos eviscerato amore.
131 Item alia die, cum dicebatur Missa, inter alia multa, quæ vidi, apparuit mihi B. Franciscus totus gloriosus salutationem consuetam offerens, quæ est ista: Pax Altissimi tecum sit. Salutat autem semper voce piissima, humillima, gratiosa, et affectuosa. Tunc in quibusdam filiis ardentibus zelo observandæ paupertatis regulæ laudavit multum propositum, sed rogavit quod cresceret per opus. Et dixit: Benedictio æterna, completa et abundans, quam ego habui ab æterno Deo, veniat super caput horum dilectissimorum filiorum tuorum et meorum; dicas eis, quod vivent, scilicet sequendo viam Christi, per opera manifestando, et per verba; et non timeant, quia ego cum eis sum, et æternus Deus adjutor est eorum. Et cum tanto affectu laudabat illos filios de bono proposito, et confortabat eos, quod secure procederent, et quod ipsum in sua intentione adjuvarent, et sic amorose benedicebat eosdem, quod totus videbatur eviscerari in amore super ipsos.
132 Multa alia vidi circa me, et circa filios, quæ non possum exprimere. Sed hoc dico, quod vidi, quod perspexi. Vidi enim certissime, quod ipse benedictus Deus viscerose effunditur super nos, et ipsius Mater dulcissima; et volunt portare onus nostrae pænitentiæ: tantum petunt, ut vos filii sitis exempla luminosa vitæ suæ luminosæ, dolorosæ, pauperrimæ, et despectæ, et volunt, et desiderant vos videre mortuos et vivos, et quod habitatio vestra esset in cælo, et solus usus corporis esset in mundo. Ut sicut mortuus non alteratur, nec de honore, nec de dedecore, ita vos omnino essetis immutabiles ad esse extrinsecum mundi, et prædicaretis aliis mortificatione vitæ vestræ magis, quam contentioso sermone. Et semper intentio vestra in omnibus vestris actibus esset in cælo; in isto benedicto Deo homine crucifixo. Ita quod operando, loquendo, comedendo exterius, semper interius intrinsecati essetis illi benedicto Deo, qui vult vos intra semetipsum continue circumferre, et in omnibus actibus vestris semper sibi assistere. Quod ipse dignetur in vobis implere, qui hæc misericorditer a vobis dignatur requirere per merita suæ sanctissimæ Matris,c Amen.
a Subdit ms. Et licet viderit omnes singulariter in gradibus suis, noluit tamen de aliquo hic dicere specialiter: nec etiam congruum mihi videbatur requiri, nisi quod unusquisque nitatur, quantum plus potest, isti benedicto crucifixo configi, et ejus mandatum de sequenda via despectus, paupertatis, et crucis totis conatibus amplexari. Dixit autem: Esset impossibile exprimere, etc.
b Addit ms. Et ego, qui scribo, occulte aspexi, quod ipsa videbatur in facie tota alterata in angelicam, et in mirandam, et gloriosam lætitiam; tantaque erat benedictio, et tam dulcissime et viscerose prolata, quam super istos filios effundebat increatus Deus, quod modus per ineffabilitatem magis silentio honoratur.
c Addit ms. Per intercessionem dilectæ ancillæ suæ, cujus meritis nos ut ramusculos dignatus est inserere, ut per ipsum tamquam per scalam salutarium exemplorum, et radicalium meritorum, in summitatem suæ excellentissimæ vitæ, et transformationem sacratissimæ passionis suæ adscendamus continue; donec una cum benedicto Jesu introeuntes in paternum sinum, requiescamus cum illo, qui est omnis requies in sæcula sæculorum, Amen.
De tribulatione, et non proficientibus.
Quadam vice quærebam a Deo, quod daret mihi de se aliquid. Et feci mihi signum Crucis. Et etiam rogabam eum, ut ostenderet mihi, qui sunt filii sui. Et inter alia dictum est mihi istud exemplum: Ponatur, quod unus, qui haberet multos amicos, et invitaret eos ad convivium cum magna diligentia præparatum, si multi remanerent de invitatis, qui nollent venire, numquid doleret de non venientibus, eo quod abundanter parasset convivium, et cum magnis expensis? Venientes autem numquid reciperet cum magno gaudio? qui quamvis omnes cum lætitia suscipiat, tamen talis illos, quos plus diligit, ponit in mensa sua juxta se speciali, et adhuc cum illis, quos familiarius diligit, comedit cum una scutella, et cum una cuppa bibit. Ego autem quærebam cum multo animæ placimento, dicens: O Domine, quando tu invitas omnes? dicas mihi. Respondit autem dicens: Ego invitavi omnes ad vitam æternam, et qui volunt venire, veniant, quia nullus potest excusari, quin sit vocatus. Aliqui autem vocati veniunt, et ponuntur ad mensam, et dabat intelligere quod ipse erat mensa, et cibus, quem dabat.
134 Ego autem quærebam de istis vocatis, qui venerunt, qua via illuc iverunt. Ipse vero respondit: Per viam, inquit, tribulationis, quales sunt virgines, casti pauperes, infirmi, patientes; et nominabat multa alia genera tribulatorum salvandorum. Et ego in omni verbo intelligebam rationem, et expositionem, et delectabar valde. Communiter autem omnes isti vocabantur et nominabantur filii. Dicebatur autem mihi in illa locutione, quomodo virginitas, et paupertas, et febris, et perditio filiorum, et perditio possessionis et rerum temporalium, et tribulatio dabatur prædictis filiis propter bonum eorum a Deo; ipsi autem non perpendebant, nec cognoscebant nunc: et quamvis in principio tribularentur, postea tamen veri filii ferebant cum patientia, et gratiarum actione, tales sunt communiter omnes, qui adipiscuntur vitam æternam, nec est aliqua alia via.
135 Illi vero, qui invitantur ad mensam spiritualem, quos Dominus ducit secum ad comedendum in una scutella, et bibendum in una cuppa sunt illi, qui volunt et student cognoscere, quis est iste bonus Pater et Dominus, qui invitavit eos, et student ut possint ei placere per imitationem suæ Crucis, et per voluntariam assumptionem paupertatis, despectus, et afflictionis. Istis enim filiis permittit evenire Deus multas tribulationes; et hoc facit eis pro speciali gratia, ut comedant in una scutella secum. Quia ad istam mensam, dicebat Christus, ego fui vocatus ad bibendum calicem passionis, qui fuit mihi dulcis propter amorem vestrum, quamvis in se esset amarissimus. Isti igitur filii recognoscentes hanc gratiam, quamvis sentiant aliquando tribulationes amaras, tamen totum fit eis dulce propter amorem et gratiam et honorem et valorem, quæ sunt in eis: imo tribulantur, quando non affliguntur; et tunc magis delectantur, et sentiunt de Deo, quanto magis sentiunt tribulationes. Dico igitur et affirmo, quod filii Dei sentiunt dulcedinem divinam admixtam in persecutionibus, et tribulationibus, et pænitentia. Et hoc est mihi dictum et ostensum mirabiliter in prædicatione supradicta a Deo mihi facta, unde et ego ipsa vicibus innumerabilibus hoc experta sum. Unde quando fui tribulata a fratribus et a contemnentibus, non possem manifestare dulcedinem, quam tunc sensi, nec lacrymas lætitæ ungentes me, quas tunc sensi.
136 Iterum in magna quadam infirmitate jacenti mihi multum debili et afflictæ apparuit Deus homo Jesus, multum consolatorius, et videbatur mihi compati valde, et ait: Ego veni ad serviendum tibi: servitium autem, quod faciebat, erat, quod stabat ante lectum meum, et ostendebat se mihi tantum placabilem, quod omnino est ineffabile; et videbam eum oculis mentis longe clarius, quam aliquid videri possit, et erat mihi tanta jucunditas et delectatio, quod de hoc omnino nihil possum dicere, imo est totum ineffabile.
137 Iterum in die Jovis sancta, dixi sociæ meæ, quod quæreremus Christum, et dixi: Eamus ad hospitale, et forsitan inveniemus Christum inter illos pauperes, pænatos et afflictos. Tulimus autem omnes pannos capitum nostrorum, quos poteramus tollere, (aliud enim non habebamus aliquid) et diximus Giliolæ famulæ hospitalis, quod venderet eos, et emeret aliquid quod comederent pauperes de hospitali; et illa, quamvis multum renueret facere, et diceret, quod vituperabamus nos, tamen propter magnam instantiam, vendidit illos parviculos panniculos, et emit inde pisces, et nos apportavimus panes, qui dati erant nobis amore Dei pro victu nostro. Postquam igitur obtulimus ista eis, lavimus pedes feminarum ibi existentium pauperum, et manus hominum, et maxime cujusdam leprosi, qui habebat manus valde fætidas et marcidas et præpeditas et corruptas, et bibimus de illa lotura. Tantam autem dulcedinem sensimus in illo potu, quod per totam viam venimus in magna suavitate, et videbatur mihi per omnia, quod ego gustassem mirabilem dulcedinem, quantum ad suavitatem quam ibi inveni. Et quia quædam scamula illarum plagarum erat interposita ingutture meo, conata sum ad glutiendum eam, sicut si communicassem, donec deglutivi eam. Unde tantam suavitatem inveni in hoc, quod eam non possum exprimere. Propter quod dico, quod in pænitentia et in afflictione et tribulatione propter Deum accepta, quamvis in principio homo anxietur, postremo tamen maxima consolatio invenitur.
138 Quadam alia vice ego stabam tribulata spirituali tribulatione, et non videbatur mihi, quod aliquid sentirem de Deo per unum mensem, imo videbatur mihi, quod essem quasi derelicta a Deo: et non poteram confiteri peccata mea, et ex una parte videbatur mihi, quod hoc accidisset mihi propter meam superbiam, et ex alia parte videbam tantum profunde peccata mea multa, quod non videbatur mihi, quod cum debita contritione possem confiteri ea, nec dicere solum ore. Videbatur etiam mihi, quod non possem ea manifestare, et ideo non poteram laudare Deum, nec stare in oratione. Sed tantum videbatur mihi, quod remansisset de Deo, quod scilicet non tantum tribulabar, quantum debebam tribulari, propter hoc, quod noluissem a Deo peccando recedere, nec pro omnibus malis vel bonis de mundo Deum offendere, nec malo consentire proposuissem, et sic fui tribulata et afflicta fortiter et horribiliter toto dicto tempore.
139 Et tandem miserante Deo, facta est mihi locutio talis: Filia mea amata a Deo omnipotenti, et ab omnibus Sanctis Paradisi, Deus amorem suum reposuit in te, et habet ad te amorem plus quam ad feminam vallis Spoletanæ. Et anima mea respondit clamans, quomodo possum hoc credere, cum sim plena tribulatione, et videatur mihi, quod sim quasi a Deo derelicta. Et respondit, quando videtur tibi, quod sis magis derelicta, es magis a me amata, et propinquior Deo, et tunc subjunxit: Pater qui habet filium multum carum, ministrat ei cibaria temperata, nec permittit ei bibere vinum purum, nec comedere nociva, ne ei noceant, sed temperat vinum cum aqua, ut ei proficiat Sic facit Deus: consolationibus enim miscet tentationes et tribulationes, et in tentationibus et tribulationibus tenet animam. Nisi enim eam teneret, impingeretur et deficeret: et quando videtur derelicta, tunc plus amatur. Tunc igitur tribulatio mea fuit aliqualiter temperata, non tamen totaliter ablata: adhuc enim non habueram voluntatem confitendi, sed cœpit mihi venire voluntas confitendi et communicandi, et in brevi tempore ablata est totaliter tribulatio. Et tunc facta est mihi locutio dicens: Placet mihi quod tu communices, quia si tu me recipis, jam me recepisti: et etiam si non recipis me, tu jam me recepisti, et communica cum benedictione Patris et Filii et Spiritus sancti. Et facias ad reverentiam et honorem omnipotentis Dei, et Sanctæ Mariæ Virginis, et istius Sancti, scilicet sancti Antonii, cujus festum erat illa die: fiet enim tibi gratia nova, quam non habuisti adhuc. Fuit igitur mihi reddita gratia confitendi, et voluntas communicandi; et confessa sum. Dum autem dicebatur Missa, videbam me plenam totam peccatis et defectibus, quod non poteram loqui; et cogitabam quod communicatio, quam volebam facere, esset mihi ad judicium.
140 Post tamen ista facta est in me mirabilis dispositio, qua me poteram totam mittere intus Jesum Christum: et tunc mittebam me intus eum cum tanta fiducia et securitate, quod tantam numquam fueram experta: et mittebam me intus eum et merita ejus, sicut mortua cum mirabili certitudine, quod faceret me vivam. Igitur communicavi in sua fiducia, et post communicationem habui mirabile sentimentum. Et dimisit in me unam pacem, qua dabatur mihi intelligi, et etiam sentire, quod omnis tribulatio, quæ acciderat mihi, acciderat pro bono meo. Et hoc communicare, quod feci, fecit animam meam venire ad istud videre et desiderare, quod scilicet me totam darem Christo, eo quod viderem Christum totum se dedisse nobis, et modo noviter delector in desiderio martyrii, et ipsum desidero, et in pænis, et in tribulationibus, quæ accidunt delector: et gaudeo plus quam consueveram. Propter quæ dico, quod Deus tandem consolatur omnem animam existentem in tribulatione.
141 Nam et alia vice cum sic essem tribulata, quod quasi videretur mihi quod essem derelicta, facta est mihi talis locutio dicens: O amata, scias quod non es derelicta; sed Deus omnipotens tibi est in tribulatione propinquior, et tu Deo. Anima autem clamavit: Si est ita quod Deo sim in tribulatione propinquior, placeat sibi, quod auferat a me omne peccatum, et det mihi absolutionem per merita Passionis suæ, et det mihi benedictionem, et sociæ meæ, et fratri scriptori horum dictorum. Et dictum est sic mihi: Peccata tua tibi sunt ablata, et benedictionem facio vobis cum illa carne illius manus, quæ fuit clavata in cruce. Et tunc vidi illam manum benedicentem super capita nostra, et delectabar in aspectu illius manus, quoniam veraciter delectabilissimum erat videre illam. Et ipse dicebat nobis tribus sic: Benedictionem Patris et Filii et Spiritus sancti habeatis æternaliter, et comprehendaris. Et dixit mihi: Dic illi Fratri tuo scriptori, quod studeat se facere parvum, multum enim est amatus a Deo omnipotente: et ideo studeat ipsum amare. Sic igitur multipliciter me consolari dignatus est, qui consolatur omnes tribulatos; cui sit et est honor et gloria in sæcula sæculorum, Amen.
142 Quadam vice, dum orarem in cella mea, dicta sunt mihi ista verba: Omnes qui docentur a Deo, illuminantur, ut intelligant viam Dei; et in isto lumine et documento, quod fit eis spiritualiter a Deo, claudunt aures, ne audiant, et oculos ne videant, nec volunt attendere, nec volunt audire illud, quod loquitur eis Christus in anima, sed omnino ingrossantur, et sequuntur doctrinam aliam a documento, quod intelligunt sibi factum a Deo; et volunt tenere viam communem communem contra conscientiam, illi habent maledictionem a Deo omnipotente. Multotiens autem dictum est mihi istud verbum, quod prædictum est. Ego autem horrebam illud audire, cum videretur mihi valde grave, et timebam esse deceptionem, quod scilicet illis, quibus Deus dat lumen et gratiam, postea det maledictionem. Tunc ponebatur mihi unum exemplum: et præceptum est mihi frequenter, quod facerem scribi. Exemplum autem est de scholare, qui ponitur a patre ad scholas, et pater facit ei expensas sumptuosas, et honorat eum vestimentis et libris, et cum informatus est sub inferiori magistro, procurat post ut transferatur ad altiorem magistrum. Si post hæc scholaris prædictus negligenter agat, et non curet de scientia, quam didicit, sed redeat ad statum sæcularem, et ad vile officium, et ministerium magni laboricii, et de eo quod sic didicerat, nihil ei remaneret; talis, inquam, pater super hujusmodi filio magnam deberet habere turbationem et indignationem. Talis filius est ille, qui prius docetur per prædicationem, et per Scripturas, et postea spiritualiter illuminatur a Deo, et datur sibi intelligere spirituali lumine, et divina inspiratione, quomodo sequatur viam Christi, propter quam addiscendam prius facit eum doceri per alios, et postea docet eum Deus suo spirituali lumine et doctrina, quæ non potest doceri nisi a Deo: et hoc facit, ut ipse se dirigeret, et etiam aliis lumen esset. Si talis negligenter agat, et ingrossetur et incrassetur, et despiciat lumen suum, et Dei doctrinam, et divinam inspirationem, Deus aufert ei illud lumen et gratiam, et habet maledictionem. Et est mihi præceptum, ut hoc verbum scriberem, et uni fratri cui confitebar, ipsum dicerem, quia eum tangebat.
143 Iterum dictum est mihi in alia divina locutione: Est quædam generatio, quæ cognoscit Deum solum ex multa bonitate bonorum, quæ fecit eis: et isti parum cognoscunt: et est alia generatio hominum, qui, quamvis cognoscant Deum per prædicta bona ejus, tamen multo melius cognoscunt eum per bonitatem Dei, quam experiuntur in se. Iterum in alia locutione accepi cognitionem, et audivi vocem clamantem et dicentem: O quam magni sunt, o quam magni sunt, sed non magni lectores Scripturæ meæ, sed ejus adimpletores et factores. Iterum dicebat, quod tota Scriptura divina adimpletur in exemplo vitæ Christi. Quadam vice dum orando dicerem Deo: Scio Domine, quia tu es pater meus, quia tu es Deus meus, doce ergo me, quid vis quod ego faciam; et instrue me in his quæ tibi placent, quia sum parata obedire. Cum ergo in his verbis stetissem a mane usque ad tertiam, et vidi et audivi, sed quod vidi et intellexi, nullo modo possum, nec scirem dicere. Sed fuit una abyssus omnino ineffabilis, et ostendit mihi quid est ipse, et qui vivunt in ipso, et qui non; et dixit mihi: In veritate dico tibi, quod non est alia via recta, nisi illa, quæ sequitur mea vestigia, quia in via ista, quæ est mea, nulla est omnino deceptio. Verbum autem istud in veritate et in magna claritate sæpe et in multis locutionibus dictum est mihi.
Explicit multiplex ejus consolatio.
Instructiones B. Angelæ, de præsentia Dei.
Sciendum est igitur quod venit Deus in animam quandoque non vocatus, nec deprecatus, seu rogatus ab ipsa, et ponit in anima unum ignem, unum amorem, unam suavitatem alias inconsuetam, in qua multum delectatur, et gaudet, et credit, quod hoc sit a Deo, ibi præsentialiter operanti: tamen hoc non est certum. Item cognoscit anima Deum esse in ea, quia quamvis non videat ipsum esse in anima, videt tamen gratiam suam esse in anima, in qua multum delectatur: et tamen adhuc non est certum. Item cognoscit, quod Deus venit ad eam, quia Deus loquitur ei verba dulcissima: in quibus verbis anima multum delectatur, et sentit eum sentimento valde delectabili: in quo sentimento anima valde delectatur. Sed adhuc remanet aliquod dubium, quamvis sit parvum; adhuc enim anima perfecte, nec ex toto est certa, si Deus est in anima, quia tales locutiones etiam cum sentimentis possunt fieri ab alio spiritu. Remanet enim dubium sibi; et videtur mihi, quod hoc accidat, aut propter multam malitiam et defectum ejus, aut propter Dei voluntatem, quia Deus non vult eam facere magis certam nec securam.
143 Certificatur autem anima, quod Deus est intus in ea, quando sentit eum aliter quam consuevit, et sentit eum notabili et duplicato sentimento: et cum tanto amore et igne divino, quod aufertur ei omnis amor animæ et corporis, et loquitur, et cognoscit, et intelligit ea, quæ numquam audivit ab aliquo mortali, et intelligit ea cum magno lumine, et est ei maxima poena tacere illa; et si tacet, tacet propter zelum, ne displiceat amori, et non scandalizet, et propter humilitatem, quia non vult dicere ita altissima ne notetur. Sicut et m.h'i accidit aliquando: propter enim ardens desiderium salutis proximi aliqua dixi, et fui reprehensa, et dictum est mihi isto modo: Soror, redi ad Scripturam divinam, et te non intelligimus. Item in isto sentimento, quo anima certificatur, quod Deus omnipotens est in ea, datur animæ ita perfecte velle, quod concordat in hoc tota anima veraciter, et in omnibus et omnimode, et concordant cum anima omnia membra corporis, et fiunt unum cum anima veraciter, nec repugnant voluntati ejus, et vult perfecte ea, quæ Dei sunt, quæ tamen ante veraciter non ex toto volebat. Et istud velle datur per gratiam, in quo cognoscit anima Deum omnipotentem esse in se, et dat ei securitatem: datur enim animæ velle Deum, et quæ Dei sunt veraciter ad similitudinem amoris veracis, sicut Deus dilexit nos; et sentit anima, quod Deus immensus est mixtus secum, et fecit societatem cum ea.
146 Item quando venit altissimus Deus ad animam rationalem, quandoque datur ei, ut eum videat, et videt sine forma corporali in se, et videt eum clarius quam possit homo mortalis videre alium hominem mortalem: oculi enim animæ vident unam plenitudinem spiritualem, non corporalem, de qua non possum aliquid loqui, quia deficiunt verba et imaginatio. In illo autem videre, delectatur anima delectatione ineffabili, et tunc anima ad nihil aliud respicit, nisi ad illud: est enim id, quod replet animam inæstimabiliter. Et istud respicere et videre, quo sic videt Deum omnipotentem, nec aliud potest respicere, est ita profundum, quod doleo, quia nequeo aliquid manifestare; non enim est res tangibilis, nec imaginabilis, sed est inæstimabilis.
147 Adhuc cognoscit anima quod Deus est in ea sine dubio multis modis, de quibus dicamus duos. Unus est una unctio, quæ ita subito renovat animam, et omnia corporis membra reddit mansueta, et concordantia cum anima, quod non potest tangi, vel lædi ab aliquo, quo turbari possit anima in modico; et sentit, et audit, quod loquitur ei Deus. Et in ista tanta et omnino ineffabili unctione intelligit anima certissime, et sine dubio, quod Deus omnipotens est in ea. Illud enim non posset facere aliquis Sanctus de paradiso, nec aliquis Angelus de paradiso; sed est hoc tam ineffabile, quod multum doleo, quia non possum aliquid dicere in comparatione, et Deus mihi parcat, quia hoc non facio libenter, quia ex toto corde libenter manifestarem aliquid de bonitate ejus, si possem, et ei placeret. Alius modus, quo anima rationalis cognoscit Deum omnipotentem esse intus in se, est una amplexatio, quam facit Deus animæ rationali, quia numquam pater, nec mater filium, nec aliqua persona alia cum tanto amore amplexari potest aliam personam, sicut Deus omnipotens amplexatur animam rationalem. Cum tanto enim amore Dominus noster Jesus Christus indicibiliter amplexatur, et stringit animam rationalem ad se, et cum tanta dulcedine, et suavitate, quod non credo, quod aliquis homo de mundo possit dicere, nec exprimere, nec credere expertus, et quamvis possit forsitan aliquis credere aliquid, non tamen illo modo. Apportat enim Jesus Christus in animam amorem suavissimum, quo tota ardet in Christo: et apportat secum unum lumen tam magnum, quo intelligit tantam plenitudinem bonitatis Dei omnipotentis, quam probat in se, quod multo plus intelligit, quam experiatur in se: et tunc assecuratur et certificatur, quod Jesus Christus est in ea. Sed nihil dicimus de omnibus istis in comparatione ad ea, quæ sunt. Tunc autem anima non habet lacrymas, nec lætitiæ, nec doloris, nec alicujus alterius generis, nec alterius status; multo enim minor status est, quando anima habet lacrymas lætitiæ. Item apportat Deus secum in anima tantam superplenitudinem lætitiæ, quod anima nescit plus petere, imo si duraret, hic haberet unum paradisum. Et hæc lætitia resultat, et redundat in omnibus membris corporis: et omnis injuria, quæ infertur, vel dicitur, habetur pro nihilo, et efficitur dulcis: et propter talem alterationem factam in corpore, aliquando non potui latere sociam meam, neque alios, quia aliquando efficior, ut dixit mihi socia mea, resplendens et tota rubicunda, et oculi mei lucentes ad modum candelæ, aut pallida, quasi si fuissem mortua, secundum varietatem visionum et revelationum. Lætitia autem prædicta non finitur per multos dies, et aliquas lætitias habeo, quas numquam credo perdere in æternum, sed credo eas adimpleri et perfici, et modo non sum sine ipsis in vita mea. Unde et quando venit aliqua tristitia, statim recordans illarum lætitiarum, nullo modo conturbor. Tot autem alii modi sunt, quibus cognoscit anima quod Deus sit in ea, quod nullo modo possem omnes dicere et enarrare.
148 In omnibus prædictis modis cognoscit anima Deum in se venisse. Sed adhuc nihil diximus, quomodo hospitatur eum, et totum, quod diximus, est valde minus, quam sit illud, quando anima cognoscit, quod ipsa hospitata est peregrinum. Tunc enim, quando anima est hospitata peregrinum, venit in tantam cognitionem bonitatis Dei infinitæ, quod quandoque, quando fui reducta in me, cognovi certissime, quod illi, qui magis sentiunt de Deo, minus præsumunt loqui de Deo: quia eo ipso, quod sentiunt de ipso illo infinito et indicibili, loqui de Deo minus præsumunt, reputantes in comparatione, quidquid dicunt, nec dicere possunt, quasi nihil. Unde si aliquis prædicator divinorum intelligeret, sicut et ego quandoque intellexi, nihil sciret dicere, neque præsumeret loqui de Deo aliquid, imo obmutesceret et taceret. In tantum enim superat intellectum, et omnia, quæ aliquo modo cogitari, vel dici, vel æstimari possunt, quod perfecte ejus bonitas explicari non potest. Hoc autem non accidit, quod anima perdiderit aliquem sensum corporis, vel quod anima corpus dimiserit, sed percipit illa absque sensibus. Unde ita homo videns per intellectum, illa efficaciter in tanto stupore videt in comparatione ad id, quod dici potest verbo corporali, quod, si aliquis prædicator esset in isto statu, et vellet loqui de Deo, diceret populo: Ite, quia nihil vobis scio loqui de Deo, quantumcumque esset sufficiens. Et ideo intelligo, et dico, quod omnia, quæ dicta sunt per scripturam, vel per omnes homines a principio mundi, non videtur mihi, quod dixerint aliquid de medulla illius bonitatis divinæ, nec unum medium granum milii in comparatione totius mundi.
149 Quando autem anima assecuratur a Deo, et reficitur per ejus præsentiam, similiter et corpus recipit saturitatem, et nobilitatem, et reficitur cum anima, quamvis multum minus. Loquitur enim ratio, et anima corpori et sensualitati cum sic reficitur dicens: Vide modo qualia bona sunt ista, quæ experiris a Deo per me, in infinitum autem sunt majora, quæ promittuntur, et fideliter exsolventur, si mihi consentias: et nunc cognosce qualia bona, et quanta perdidimus tu et ego non consentiendo, sed contradicendo mihi: unde de cetero omnino oporte te, in illis, quæ Dei sunt, omnino obedire. Et statim corpus subjicitur animæ, et sensualitas rationi, sentiens participationem delectationis animæ, et respondet animæ dicens: Mea delectamenta quandoque erant corporalia et vilia, quia corpus sum, sed tu, quæ eras tantæ nobilitatis et delectationis divinæ capax, non debebas mihi consentire, nec facere me et te perdere tanta bona: et lamentatur corpus contra animam, et sensualitas contra rationem longa lamentatione, et dulcissima, sentiens dulcedinem, et delectationem animæ majorem, quam potuerit suspicari; et fit sibi obediens.
Caussæ et remedia illusionum.
Aliqui autem modi sunt, quibus potest esse deceptio in personis spiritualibus. Unus modus est et major, quando amor in anima non est purus, sed admiscetur, et est ibi de amore personali et proprio, id est de sua propria voluntate: habet enim ibi tunc aliquid de amore mundi, et mundus invitat et commendat ipsam, et tamen omnis commendatio mundi, et invitatio ad talem devotionem est falsa. Et talis persona in hoc, quod mundus videt eam et commendat eam, videtur fervere in devotione, et crescunt illæ lacrymæ, et illæ dulcedines, et tremor et stridor, qui fiunt in illo amore spirituali non puro: et quamvis in illo modo spirituali non puro habeat lacrymas et dulcedines, tamen talia non fiunt intus in anima, sed extra in corpore, nec intrat ille amor intus in animam, et cito illa dulcedo deficit in persona, et cito obliviscitur, imo et quandoque adducit amaritudinem. Et hæc omnia probavi in me, et ego nescirem ista prædicta bene discernere; nisi quod anima mea venit in certam veritatem, quia quando amor est purus, omnino se reputat post talia sentimenta mortuam, et videt se esse nihil, et reddit se mortuam Deo et putridam, et inducit ad Dei reverentiam, humilitatem; et non recordatur omnino alicujus laudis, nec alicujus boni proprii, imo in tantum videt se esse deficientem, et plenam malis, quod quandoque non credit ab aliquo Sancto se posse plene liberari, nisi solum ab ipso Deo. Quamvis aliquando citius roget Sanctos, ut eam adjuvent apud Deum, eo quod propter indignitatem suam, non audet Deum rogare; et ideo recurrit ad sanctam Virginem Mariam, ad alios Sanctos, ut adjuvent eam, et quando ab aliquo commendatur, omnino reputat illud truffam. Et iste amor rectus et purus a Deo, est intus in anima, et facit eam videre defectus suos et bonitatem Dei. Et lacrymæ et dulcedines, quæ tunc fiunt, et habentur, numquam adducunt amaritudinem, sed certitudinem et dulcedinem: et talis amor prædictus adducit intus Christum in animam, et intelligit anima nullam deceptionem ibi posse esse vel fieri.
151 Alius modus est, in quo Deus permittit deceptionem fieri in personis spiritualibus, et est iste: quando persona spiritualis et devota sentit se multum amatam a Deo, et sentit in se bona spiritualia, et operatur bona spiritualia, et loquitur de eis: tamen quia se nimis assecurat et transit modum; ideo Deus permittit fieri in ea aliquam deceptionem, ut per hæc ipsum Deum, et seipsam recognoscat.b Alius modus est, quando persona spiritualis multum sentit de Deo: et est in bono amore, puro, et optimo corde operatur bona bona opera, et deliberavit nullo modo plus placere sæculo, nec habere famam sanctitatis, et deliberavit tota placere Christo, et totam se ponit in Christo, et tunc est tota intus in Christo cum magna et inenarrabili lætitia, et sentit se totam amplecti a Christo. Tamen oportet, ut anima sciat servare id quod suum est, et reddere Deo id quod Dei; quod si non, tunc Deus permittit in eam aliquam deceptionem fieri, ut conserveteam; et quia Deus zelat eam, ne transgrediatur: et adhuc non sufficit animæ id quod prædictum est, donec Deus ducat animam in plenam cognitionem sui ipsius, et in plenam cognitionem bonitatis Dei: et ibi tunc nulla potest fieri deceptio, imo ducitur anima in plenam cognitionem veritatis. Plena autem cognitio veritatis dicitur isto modo, quia videt anima, quod ita impletur, quod videtur animæ, quod non plus possit impleri. Primo de cognitione sui ipsius, sic quod non possit videre aliquid aliud, nec recordari alicujus alterius rei, et tunc subito venit in cognitionem bonitatis divinæ; et tunc videt utrumque simul, modo omnino inenarrabili, adhuc tamen non videtur prædictum sufficere, sed zelat eam Deus permittendo ei tribulationes.
152 Res autem quæ non permittit animam decipi in talibus sentimentis, est paupertas spiritus. In locutione enim divina mihi a Deo facta audivi commendari paupertatem pro tanto documento, et pro tanto bono, quod omnino excedit intellectum nostrum. Dixit enim mihi Deus: Ego, inquit Deus, si paupertas non esset tantum bonum, ego non dilexissem eam tantum; et si non essetita nobilis, ego non assumpsissem eam. Superbia enim potest esse in illis solum, qui habent aliquid, vel credunt se aliquid habere. Primus enim homo qui cecidit et Angelus ideo superbierunt et ceciderunt, quia æstimaverunt et crediderunt se aliquid habere. Nec Angelus autem nec homo habet aliquid ex se, nisi solum unus Deus. Humilitas vero est in illis solum, qui sunt ita pauperes, quod vident se nihil habere: maximum enim bonum est paupertas. Ipse enim Deus filium suum carissimum fecit esse magis pauperem, quam unquam fuerit nec futurus sit alius homo, ipse tamen est, qui habet esse, plus quam possimus dicere: et tamen fecit eum Deus ita pauperem, sicut si non haberet esse. Hoc autem visum est peccatoribus et mortalibus, qui privati erant vero lumine, quædam stultitia; sed non ita visum est, nec videtur sapientibus, nec vere intelligentibus. Ista prædicta veritas est ita profunda, et ista veritas istius virtutis, scilicet paupertatis, et quomodo paupertas est radix et mater humilitatis et omnis boni, est ita profunda quod non potest scribi. Qui enim habet paupertatem, numquam potest ruere, nec cadere per deceptionem. Et qui videret bonum paupertatis, esset Deo amabilis, et qui consideraret immensum valorem ejus, numquam posset aliquid retinere sibi de temporalibus, et qui videret quantum Deus amavit paupertatem veram, nihil retineret. Hoc autem documentum, est documentum divinæ sapientiæ, quæ primo facit videre defectus et paupertatem suam, et pauperem omnium meritorum et bonorum se credere et veraciter æstimare, et consequenter facit esse pauperem, et paupertatem amare; et sic illuminata quodam dono gratiæ, cum viderit et sicut viderit bonum paupertatis, paupertatem diligat. Et postmodum facit videre divinam bonitatem, et sic tota diligit Deum omnipotentem, cum nihil æstimet se habere, quod amet, et sicut diligit, operatur, et sic aufertur sibi omnis confidentia de se, et solum de altissimo Deo confidit; et consequenter cum in Deo totaliter confidat, aufertur sibi omne dubium de Deo, ipso illuminante. Qui enim haberet istam veritatem, omnia dæmonia et omnia alia, quæ possemus dicere, non possent eam decipere, quia in hac spiritus paupertate anima recipit documentum clarissimum et luminosissimum totius usus vitæ hujus, ita quod num quam dum istam veritatem haberet, decipi posset.
153 Et ideo intelligo quod paupertas est mater omnium virtutum, et est documentum divinæ sapientiæ. Sicut enim divina sapientia docuit per incarnationem nos mortales, ita et per spiritus paupertatem nos esse beatos: sicut Divina sapientia docuit incarnationem Christi Beatam Virginem, quæ primo fecit eam cognocere seipsam: et postquam agnovit se fuit sibi ablatum omne dubium de Deo; et statim confidit de bonitate Dei; et cognoscens se, et de bonitate Dei, dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et similiter docet nos Divina sapientia in humanitate Dei. Qui quamvis esset Deus, tamen illam humanitatem voluit esse ligatam ad obedientiam Patris in omni voluntate Patris. Et ideo omnis sapientia de mundo nisi in istam veritatem introducatur, nihil est et ad damnationem convertitur, et omnes sapientes de mundo, nisi in istam veritatem introducantur, nihil omnino sunt, et, in damnationem vadunt: et quando istam veritatem anima intelligit, tunc operatur sine intentione alicujus vanæ gloriæ, et sine respectu alicujus meriti.
a Addit ms. Et in prædicto amore non potest aliquo modo se admiscere de amore mundi. Et dum ego scriptor dicerem ei in istis verbis historiam de Moyse, quando percussit petram; antequam ego complerem dicere, et ipsa fidelis Christi dixit:b Addit ms. Et dicebat, quod prædicto modo intelligebat factum cum Moyse; quando scilicet complevi sibi dicere historiam illam.
✠