Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 4. siječnja

O bl. Anđeli iz Foligna

DE B. ANGELA DE FULGINIO

Sadržaj (20)
  1. Prologus auctoris.
  2. Secundus prologus.
  3. Variæ ejus tentationes.
  4. Certo intelligit, se in his non decepi.
  5. Septem revelationes circa Passionem Christi.
  6. Septem consolationes ex sacra Eucharistia.
  7. Consolationes ex visione Matris Dei.
  8. De Angelæ filiis spiritualibus.
  9. De tribulatione, et non proficientibus.
  10. Caussæ et remedia illusionum.
  11. De extasi, et cognitione sui ac Dei.
  12. Christi voluntarius contemptus.
  13. Christi summus et continuus dolor.
  14. De oratione monita B. Angelæ.
  15. Caput XVIII.
  16. De virtute humilitatis monita.
  17. De virtute caritatis.
  18. Via, conditiones, signa Amoris.
  19. Caput XXIII.
  20. De b. Angela, ejusque vita

De oratione monita B. Angelæ.

Quia igitur cognitio Dei increati nec Dei hominis passionati, quæ omnino necessaria est ad transformandum mentem in ejus amorem, nullatenus haberi potest, nisi assidue legatur in prædicto libro vitæ, in vita scilicet, et in morte Jesu Christi; talis autem lectio seu intelligentia nullo modo haberi possit sine devota, pura, humili, violenta, attenta, et assidua oratione, quæ oratio non solum sit oris, sed cordis et mentis, et omnium potentiarum animæ; ideo post prædicta de libro vitæ, aliquid dicendum est de oratione.

207 Oratio est cum qua et in qua invenitur Dominus. Est autem triplex oratio, extra quam triplicem non invenitur Deus. Est enim oratio corporalis, mentalis, et supernaturalis. Corporalis est continue cum sono verborum et exercitio corporali, ut genuflexionibus, vel aliis inclinationibus. Et hanc ego numquam dimitto, quia enim quandoque volebam me exercere in mentali, et aliquando decipiebar et impetebar a pigritia et a somno, et sic perdebam ipsam, ideo exerceo me in oratione corporali. Hæc autem corporalis mittit ad mentalem. Quæ quidem fieri debet cum attentione, ut cum dicis, Pater noster, consideres, quid dicis, nec curras contendens complere numerum certum, sicut mulierculæ, quæ aliqua opera faciunt ad pretium. Mentalis autem oratio est, quando Dei meditatio ita occupat mentem, quod nihil aliud cogitat, quam Deum: et si alia aliqua cogitatio intrat mentem, non voco hanc orationem mentalem. Ista autem oratio præscindit linguam, ita quod non potest loqui, taliter enim et tantum mens est plena Deo, quod circa nihil aliud potest occupari cogitando, nisi circa Deum, et ideo ex hac mentali venitur ad supernaturalem. Supernaturalis vero est illa, quando anima ex ista Dei cogitatione, et repletione tantum elevatur, quod supra suam naturam extenditur, et comprehendit de Deo plusquam per naturam suam comprehendere possit, et comprehendendo cognoscit, et illud, quod cognoscit, non potest explicare, quia quasi totum, quod videt et sentit, est supra naturam. In his ergo gradibus tribus orationum cognoscit quis se et Deum, et ex quo cognoscit, amat Deum: et ex quo amat, desiderat eum habere, quem amat: et hoc est signum veri amoris, quod qui amat, non sicut partem, sed totum se transformat in amatum.

208 Quia vero hæc transformatio non est continua, nec durat, capit anima omne studium inquirendi omnes modos, quibus possit transformari in suum amatum, et iterum redeat in illam unionem. Divina autem sapientia est ordinatissima, et cunctis rebus suum imposuit ordinem, et ordinavit sapientia ineffabilis, ut nullus perveniat ad orationem mentalem, nisi prius habeat orationem corporalem: et ordinavit nulli dare supernaturalem, nisi habeat corporalem et mentalem. Et vult ista sapientia ordinatissima orationes horarum ad horam illi orationi congruam sibi reddi, nisi omnino fuerint tanta orationis mentalis, vel supernaturalis superveniente lætitia impeditæ, quod lingua omnino absorbeatur ab illa, vel nisi ex tanta infirmitate sint gravati, quod omnino non possint; et etiam vult sibi reddi juxta possibilitatem et ut exsolvantur cum quiete mentali (ut expedit) solitudine et sollicitudine corporali.

209 Cum oramus' etiam vult ut integre oremus, et non divisim: cor igitur nostrum in oratione integrum habeamus, et non divisum: quia si divisum cor habemus, fructum veræ orationis amittimus. In aliis vero exercitiis, quæ agimus, integri esse non debemus, eis scilicet, in comedendo et bibendo, et alia talia negotia faciendo, sed dum talia negotia interius operamur, cor integrum in Deo habeamus, si fructum veræ orationis sentire desideramus, nam ideo in oratione tentamur, quia cor integrum in Deo non habemus. Ora igitur, et assidue ora: quanto enim plus orabis, tanto magis illuminaberis, et tanto prefundius, clarius et nobilius summum bonum et rem summe bonam videbis: et quanto profundius et excellentius illud videbis, tanto plus amabis; et quanto eam plus amabis, tanto te plus delectabis, et tanto magis comprehendes illam, et tu capacior fies ad comprehendendum: postea venies ad plenitudinem nem luminis: cognosces enim quæ ante cognoscere non poteras.

210 Hujus autem gloriosæ orationis exemplum habemus et doctrinam, et formam, quod summe in ea perseveremus, ab ipse Dei Filio, Deo homine Jesu Christo, qui nos orare docuit verbo et opere multipliciter: nam verbis suis admonuit nos orare, cum discipulis suis dixit: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Et in aliis multis locis in Evangelio invenies, quomodo de ista venerabili oratione multipliciter nos instruit, et omnibus innuit illam sibi multum esse carissimam, cum de ea totiens nos admonuit: tamquam nos vere diligens, et magnum bonum nobis optans. Et ut nulla nobis excusatio remaneret si gratiam suam non conferret, ex quo effectum exauditionis in nostra oratione posuit, dicens: Petite et accipietis: voluit et ipse orare, ut saltem suo exemplo moti et tracti, hanc præ omnibus amaremus. Ait enim Evangelista: Cum prolixius oraret, factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Pone hoc speculum ante oculos tuos, et stude te cum toto te, de exemplo istius orationis habere, quia ipse non pro se, sed pro te oravit, et dixit: Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Vide ergo quod Christus orando suam voluntatem submisit voluntati patris, fac et tu secundum exemplar suum. Oravit etiam cum ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Quid plura? tota vita sua oratio fuit, quia in continua Dei oratione, cognitione, et manifestatione sui permansit. Numquid et Christus frustra oravit? quare et tu negligis, cum sine oratione nihil haberi possit? Ex quo igitur Christus oravit, homo et verus Deus non pro se, sed ut tu veræ orationis exemplum sumeres; si ab eo vis aliquid, de necessitate oportet quod ores, quia sine oratione obtinere non poteris. Si enim ipse verus Deus non nisi orando, et humiliter postulando, quæplacuerunt sibi, recipere voluit; tu misera creatura sine supplicatione et humiliatione recipere vis? Igitur ora.

211 Nosti fili quod sine divino lumine et gratia nullus homo salvatur. Divinum enim lumen facit hominem incipere, proficere, et ad apicem perfectionis adduci: et ideo si vis incipere et habere istud divinum lumen, ora: si proficere incepisti, et lumen prædictum vis in te augmentari, ora: si ad apicem perfectionis advenisti, et superilluminari vis, ut possis in ea permanere, ora: si vis fidem, ora: si vis spem, ora: si vis caritatem, ora: si vis amorem paupertatis, ora: si vis obedientiam, ora: si vis castitatem, ora: si vis aliquam virtutem, ora. Orabis autem isto modo, legendo scilicet in libro vitae, id est, in vita Dei et hominis Jesu Christi, quæ fuit paupertas, dolor, despectus et obedientia vera. Et postquam intraveris istam viam, et profeceris, tribulationes multæ et tentationes carnis, mundi, et dæmonum te affligent multipliciter, et molestabunt, et horribiliter persequentur, et si vis vincere, ora. Quando autem anima vult orare, oportet quod conetur habere munditiam mentalem cum munditia corporæli, et rimetur bona et mala, et quærat intentionem bonorum, quæ fecit in jejuniis, in orationibus, et lacrymis; et de omnibus aliis bonis, quæ fecit, considerando quomodo opus Dei egit negligenter et diminute, et sine reverentia, et cum defectu; mala autem cum magna diligentia et contemptu: et confiteatur peccatum suum et recognoscat diligenter, et poeniteat abundanter: et in ista confessione et cordis contritione anima inveniet munditiam, et sic vadat ad orationem, sicut ille publicanus, et non sicut Pharisæus; et sic in oratione illuminaberis. Qui igitur volunt esse ordinati a Spiritu sancto, orent: descendit enim ipse super Apostolos in die Pentecostes, non nisi super eos orantes.

212 Ora igitur, et custodi te, ne des locum inimicis continue te observantibus: tunc autem dabis locum inimicis, quando desines orare. Et quanto plus tentaberis, tanto magis in oratione persevera. Ratione enim orationis quandoque accidit tentari, utpote dæmonibus orationem impedire conantibus: sed non cures nisi quod ores, quia continue mereris a tentationibus liberari. Oratione enim illuminaris, oratione a tentationibus liberaris, oratione mundaris, oratione cum Deo uniris. Oratio nihil aliud est, quam manifestatio Dei et sui. Et ista talis manifestatio scilicet Dei et sui est perfecta et vera humiliatio: nam status humilitatis est, quando anima videt Deum et se, sicut oportet; tunc enim est anima in profunda humilitate et ex ista profunda humilitate magis divina gratia infunditur in anima et ibi crescit, quanto enim divina gratia magis animam in humilitate profundat, tanto magis ex ista profundatione humilitatis, ipsa divina gratia crescit; et quanto divina gratia crescit, tanto magis anima in vera humilitate profundatur, et jacet per continuationem veræ orationis, et sic augmentatur in anima divinum lumen, et gratia semper animam in vera humilitate profundat, legendo sicut dictum est, et meditando in ista vita Dei hominis. Cognoscere enim Dei magnitudinem, et se esse nihil, hæc est perfectio hominis: qualiter autem fiat, per aspectum istius libri dictum est supra. Igitur, fili mi omnem pigritiam et negligentiam a te penitus repelles.

213 Desidero enim fili mi, et te exhortor, quod non minus ores, non minus vigiles, non minus alia bona opera facias, quando subtracta erit tibi gratia et fervor devotionis, quam alio tempore, quo fervoris gratiam obtinebas. Multum enim acceptum est Deo, si cum fervore gratiæ divinæ ores, vigiles, et labores et alia bona opera facias. Sed tunc, fili mi, est omnino gratissimum Deo et acceptissimum sacrificium quando in subtractione gratiæ et fervoris, orationem non dimittis, nec minus ores, nec minus vigiles, illa eadem operare sine gratia fervoris, et cum illius gratia. Unde, fili mi, si divinus fervor et calor te impellit et cogit aliquando ad vigilandum et orandum et laborandum, coneris et tu, dum ignem habes. Quando vero ipsi Deo placet subtrahere tibi fervorem et calorem sive propter tuum defectum (ut plurimum) sive ut gratiam suam in te magis ampliet, et augmentet, non minus orare, vel vigilare, vel bono operi insistere debes: et etiam si tentatio seu tribulatio, qua punire et purgare habet Dei filios, tibi adveniat, et tibi subtrahatur gratia fervoris, coneris tunc non minus orare, non minus vigilare, nec minus bono operi insistere, nec minus contra tentationes resistere et pugnare, ut possis vincere, ut saltem tua omnimoda et continua oratione, tuis vigiliis, tuis lacrymis, tua omnimoda importunitate cogas teipsum, ut Deus sic dignetur tibi reddere fervorem et calorem suæ gratiæ, facias tu quod tuum est, fili mi; et quod suum est bene faciet Deus. Oratio enim forsata et coacta, et exacta, est multum Deo acceptissima. Sic igitur in orationibus persevera, et non impleas te alia occupatione ex quo incipis sentire de Deo plenius solito, quia palatum tuum est magis dispositum ad saporandum de Deo, quam fuerat ante, et est sibi datum unum lumen altissimum videndi Deum et seipsum. Et cave quod nulli des teipsum, nisi prius addiscas ab aliis separare teipsum, et cave tibi a fervoribus tuis, id est, a spiritu, qui datur cum fervore, antequam sequaris ruinam: et vide quod primum, medium, et finis sequatur: et in quantum assimilatur libri vitae, in tantum sequaris et non plus. Iterum cave tibi ab iis, qui habent dulcia verba et reddunt se placabiles specialiter in suis locutionibus, et ostendunt revelationes, quæ sunt laquei malignitatis ad trahendos alios post se. Iterum cave tibi ab iis, qui habent speciem sanctitatis, et habent speciem bonorum operum, quod per istam viam te non trahant. Unde vide et revide, et proba, et quantum similatur viæ libri vitae, in tantum sequaris, et non plus.

214 Et cave tibi ab his qui se dicunt habere spiritum libertatis, qui sunt aperte contra vitam Christi, qui sub lege factus est, cum esset conditor legis. Et qui erat liber factus est servus: et ideo necesse est iis, qui volunt sequi Christum, quod conforment se vitæ Christi, non quærendo libertatem in solvendo legem et præcepta divina, sicut faciunt multi; sed subjiciendo se legi, et præceptis divinis, et etiam consiliis. Et faciunt sibi unum circulum, qui circulus dat eis ordinem, scilicet Spiritus sanctus dat eis ordinem, qualiter debeant vivere, et ligat eos; et multa essent eis licita ad faciendum, quæ non sunt contra Deum, quæ Spiritus sanctus non sinit eos facere propter multam ordinationem, quam dat eis.

Caput XVIII.

De virtute humilitatis monita.

Sine humilitate vana est oratio, ideo post orationem summe est homini necessaria. Respicite igitur filii Dei benedicti humilitatis exemplar in Deo homine passionato, et ex hoc formam trahite omnis perfectionis. Videte vitam, attendite doctrinam, non verbalem, sed veris operibus demonstratam, et miris virtutibus roboratam. Toto igitur mentis affectu post ipsum currite, qui cum in forma Dei esset, seipsum exinanivit, formam servi accipiens, et humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ipse namque senobis posuit humilitatis exemplum cum mentis affectu; et hortatur nos sedule respicere in ipsum, ita dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde.

216 O filii mei attendite et videte, et alta et sapida consideratione inspicite profunditatem et utilitatem istius doctrinæ, sublimitatem et valorem istius instructionis, ubi radicata sit, ubi fundata sit. Discite, inquit, a me, non ab Angelis, non ab Apostolis, sed ame, inquit, cujus humilitas tanto major, quanto majestas mea sublimior. Discite, inquit, a me, non dixit, jejunare quamvis ipse ad exemplum nostrum quadraginta diebus et noctibus jejunaverit; nec dixit: Discite mundum spernere, nec in paupertate vivere, quamvis ipse in maxima paupertate vixerit, et in ea vivere suos discipulos mandaverit; nec dixit: Discite a me quomodo cælum feci; nec dixit: Discite a me miracula facere, quamvis ipse ex propria potentia miracula faceret, et suos discipulos in nomine suo miracula facere voluisset; nec alia hujusmodi; sed solum hoc: Quia mitis sum, et humilis corde: quasi dicat, si non facto et opere vobis humilitatis exemplum monstraverim, nolite credere mihi. Et mirum in modum, quod et iterum nobis de hac materia exemplum proposuit, et ad exemplum suæ humilitatis nos omnino facere et attendere provocavit. Cum enim pedes discipulorum manibus propriis lavisset, ait: Scitis quid fecerim? Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes; exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Amen dico vobis non est servus major domino. Si hæc, inquit, scitis, beati eritis, si feceritis ea. Vere Salvator mundi humilitatem et cordis mansuetudinem pro fundamento et radice posuit omnium virtutum. Quia nec abstinentia nec jejunii asperitas, nec paupertas, nec vilitas vestimenti, nec virtuosa in apparentia habere opera, nec miracula facere, aliquid est sine cordis humilitate. Tunc autem benedicta et grata erit abstinentia, benedicta asperitas, et vilitas vestimenti, et viva erunt opera et stabilia, quando in hoc fundamento subsistent. Ista cordis humilitas mater est, et in qua generantur et procedunt aliæ virtutes, et ipsarum virtutum operationes, sicut stipitem et ramos procedere cernimus a radice. Quia igitur tam pretiosa est ista virtus, et tam firmum et stabile fundamentum, supra quod consurgit tota perfectio vitæ spiritualis, ideo hanc præcipue voluit Dominus ab eo discere nos debere. Et quia radix custosque est omnium virtutum, ideoque quasi aliarum virtutum in sua anima, et etiam in suo corpore existentium oblita fuerit Virgo Maria, de hac sola se commendavit, et propter hanc præcipue de se Deum humanatum asseruit dicens: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim, inquit, ex hoc, et non ex aliis, beatam me dicent omnes generationes.

217 In hac humilitate, vos o filioli mei, fundare debetis, et omnimodo stabilire, ut tamquam membra unita conjunctaque capiti connexione naturali et vera in ipso et per ipsum invenire possitis vestris requiem animabus. O filioli mei, in quo requiem sive pacem creatura aliqua poterit invenire, nisi in eo qui est summa requies, summa pax, summa pacificatio, summa tranquillitas animorum? Adquam nulla anima pervenire poterit, nisi fundata fuerit in ista humilitate, sine qua omnes virtutes quibus ad Deum curritur, sunt vere nihil. Ista enim cordis humilitas quam vos habere et discere voluit Deus homo, est lumen quoddam mirificum, atque clarum, quo intellectus animæ aperitur ad cognoscendum suam vilitatem, et nihilitatem, et divinæ bonitatis immensitatem. Cujus bonitatis magnitudinem quanto magis cognoverit, tanto magis proficiet in cognotione sui ipsius. Videndo autem et cognoscendo senihil, et omnibus ex se bonis inopem, tunc magis assurgit ad laudandam et deprædicandam divinæ bonitatis ineffabilitatem, quam per istam humilitatem videt, et intelligit, et inde incipiunt gratiæ ad eam Dei defluere, et oriri virtutes.

218 Major enim et principalior omnium virtutum est dilectio Dei et proximi, et ab hoc lumine hæc dilectio trahit originem, sive ortum, qua anima videndo se nihil, et Deum pro tam vili nihilo inclinatum et vilificatum, et etiam suæ nihilitati tam viscerose unitum, accenditur inamorem; et accensa ipso amore transformatur in Deum; in quem transformata per amorem, et quæ creatura est quam non diligat juxta posse? Amore enim creatoris omnem creaturam ab eo creatam, ut sic transformata est, diligit sicut decet, quia in omni creatura Deum intelligit, et videt qualiter a Deo amatur: et consequenter sic transformata amat omne id, quod Deus diligit. Et hinc est, quod de bonis proximi gaudet et lætatur, et in malis ejus dolet et tristatur. Et quia benigna est videndo mala proximi, non inflatur ad ipsum judicandum, et despiciendum, quia illuminata lumine prædicto videt se perfecte, et videndo se, intuetur et cognoscit se in similibus malis vel majoribus, quæ in proximo videt, cecidisse. Quod si non cecidit, cognoscit et intelligit se per se non potuisse resistere, sed auxilio gratiæ ipsam manu tenentis, et eam contra malum et tentationem confortantis, vel tentationem alleviantis: et ideo nullum judicat, sed ex hoc magis humiliatur, quia videndo defectus proximi ad se revertitur, et sic videt, et considerat clarissime mala, et defectus, in quos cecidit; vel si non cecidit, quod, nisi teneretur a Deo, facilius quam proximus cadere potuisset. Corporalia vero mala, si videt in proximo per affectum amoris transformatum reputate esse sua, et dolet et compatitur, sicut Apostolus dicebat: Quis infirmatur, etc.

219 Et sicut dixi de ista virtute dilectionis quod originem a radice humilitatis trahit, sic potest dici de fide, de spe, et de virtutibus singulis secundum proprietates ipsarum, quod habent initium atque ortum ab hoc humilitatis fundamento, de quibus per singula longum esset discutere. Videns enim se in intellectu nihil esse et deficere a divinis, credit eis quæ traduntur secundum fidem nostram. Videns etiam per humilitatem se nihil posse, nec se potentem in aliquo, tunc omnino spem ponit in Deo omnipotenti, et sic de aliis, quæ melius per vos docente unctione poteritis cogitare cogitare et videre, quam si scripto traderentur. Hoc igitur filioli vobis tantum dico, ut in hoc fundamento stetis, et in hoc fundemini, et in hoc crescere studeatis. Vere enim qui est in humilitate fundatus, habet conversationem Angelicam, purissimam, benignissimam, et pacificam. Et quia hæc pretiosa virtus humilitatis benignum animum facit, ideo homo humilis, omnibus appretiabilis efficitur, et omnibus amorosus, et præcipue electis Dei, quibus convertendis ponitur in lumen et in exemplum, qui propter hanc mansuetudinem citius convertuntur. Et quia pacificatus est pacificatione interna, nulla adversitate turbatur, et potest dicere veraciter cum Apostolo: Quis nos separabit a caritate Christi? etc. O filii mei ab hac inquisitione non quiescatis, donec inveniatis hoc fundamentum, sine quo ruit omnis operatio, et sine quo in via Dei proficere non valetis. Nam istam inquisitionem video vobis utilissimam, et maxime necessariam, quia sine ista humilitate omnes virtutes video nihil esse. Complete filii mei desiderium Regis æterni Domini nostri Jesu Christi, qui vos ita obnixe rogavit, ut hanc virtutem ab eo addisceretis. In hoc fundamento stetis, et in hac profunditate cognitionis vestræ vilitatis et nihilitatis profundemini. Complete desiderium æternæ veritatis et sapientiæ, quæ valorem humilitatis abscondit a sæculi sapientibus, et non revelavit, imo prædicavit, et exemplo ostendit parvulis. Hoc est desiderium meum quo vehementer sitio et famesco, ut in profunditate vestræ nihilitatis et immensitate divinæ bonitatis abyssemini. Si enim in immensitate divinæ bonitatis, et vestræ cognitionis vos firmetis, tunc necessarium est, quod pro fundamento solam humilitatem habebitis, quam prædixi: et tunc ad lites et contentiones non eritis ita proni, sed potius eritis cum isto Deo homine passionnato, sicut surdi non audientes, et sicut muti qui aperire nequeunt ora sua, et ita eritis veracia membra Jesu Christi, quorum consuetudo est secundum Apostolum, non contentionibus, nec carnalibus æmulationibus deservire.

220 O quanta bona facit ista humilitas! quæ se repletos facit pacificos et quietos, Deo gratos, et gratiis plenos: nam tales ita sunt pacifici ex quietatione interiori exterius, ut cum dura audiunt, vel contra ipsos, vel forte contra aliquam veritatem, ad se excusandos respondere nequeunt, nisi breviter, et submisse, et ad id quod false aliquando eis imponitur, vel dicitur; potius suam ignorantiam confitentur, et sunt parati cedere, magis quam contentionibus deservire. Hanc autem taciturnitatem non video ab alia radice procedere, quam ab hac duplici inabyssatione divinæ scilicet immensitatis, et suæ propriae vilitatis, quam inabyssationem anima invenit in lumine prædictæ humilitatis.

221 Sed ubi quæso ista humilitas? ubi ista utilitas? ubi id lumen? ubi hæc taciturnitas invenitur? aut per quam viam ad hæc, quæ prædixi, venitur? Nempe in oratione ferventi, pura et continua, et cordiali, hæc omnia inveniuntur: et ex aspectu libri vitæ Jesu Christi, vitæ scilicet ejus et mortis compassionem aspiciendo, animæ datur cognitio peccatorum, et videndo multitudinem peccatorum: quomodo cum membris suis omnibus Deum offendit, et ex hoc anima humiliatur, sicut supra ostensum est. O igitur carissimi animæ meæ, desidero de vobis, quod et de me, ut semper idem sapiatis, et non sint in vobis schismata, nec dissensiones. Illud autem, quod et omnes discordes facit in unum consentire, desidero, quod scit anima vestra. Hoc autem est: Esse parvulum, et hoc esse parvulum non facit respicere ad aliquam sufficientiam scientiæ, nec sensus naturalis, sed solum inclinat animam ad videndum defectus suos, et miserias, et contra seipsum movet quæstiones et inquisitiones, et disputationes, ut conveniat defectus suos, et eos emendare conetur. Hoc etiam esse parvulum, nulli præeminere nec præesse suggerit, nec facit hominem onerosum, nec contentiosum in verbis, quamvis vita sua omnes ferat, et faciat huic parvulitati contrarios, et hoc est quod desidero, (o nati mei) quod vita vestra, etiam lingua tacente, in via istius parvulitatis, et zeli, et discretæ compassionis sit clarum speculum adversariis veritatis. O carissimi si audirem de vobis, quod esse parvulum fecisset vos unum cor, et animam unam, tranquillaretur anima mea super vobis: sine enim unitate non video in veritate, quod possitis bene placere Deo. Parcite filii superbiæ meæ, quod ad virtutem humilitatis vos ausafuerim provocare, quia zelus et vestra caritas facit me loqui.

De virtute caritatis.

Caritas et dilectio Dei est maxima omnium virtutum, et nec sine hac valet oratio, imo sine ea, vana est et Deo ingrata, et ceteræ virtutes sine omni fructu. Quod autem oratio sine ea nullius sit momenti, audi librum vitæ Christum Jesum dicentem: Si offers munus tuum super altare, et recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade prius reconciliari fratri tuo. Nihil igitur valet orationis munus, nisi offeratur in vinculo caritatis. Item ait, cum in oratione Dominica dimissio peccatorum et debitorum postulatur: Dimittenobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, etc. quasi dicat: Sic dimittentur vobis debita supplicationum in oratione, qualiter vos remiseritis fratribus vestris injurias et offensas vobis factas indulgendo, et vos posueritis in statu unitissimæ caritatis.

223 Scitote autem filii, quod in amore sicut concluditur omne bonum et meritum, ita etiam omne malum demeritum et peccatum. Unde, filii carissimi, nihil est in hoc mundo, nec homo, nec diabolus, nec aliqua res, quam tantum habeam suspectam, quantum amorem, quia amor penetrat animam plus quam aliud, nec est aliquid, quod ita occupet mentem, et cor totum penetret, sicut amor: et nisi habeantur arma, quibus regatur, leviter præcipitatur anima in millia pericula, et patitur magnam ruinam. Et hoc non dico de malo amore, quia malus amor debet ab omnibus caveri et refutari tamquam res diabolica et periculosa: sed dico de bono amore spirituali, qui est inter Deum et animam, et proximum et proximum. Quod autem amor, qui est inter Deum et animam, debeat esse suspectus omni animæ, apparet: quia amor, quem habet anima ad Deum, nisi sit armatus cum magna scientia et discretione, sed cum fervore indiscreto sumatur, aut cito deficit, aut decipitur, aut in inconvenientem finem vadit: quæ enim inordinate sumuntur, bene nec salubriter continuari non possunt. Multi enim sunt, qui credunt stare in amore Dei, et stant in odio Dei, et in amore carnis, mundi, et diaboli. Unde quando aliquis amat Deum, ut custodiat eum ab infirmitatibus et tribulationibus corporalibus, et temporalibus periculis, amat se et Deum inordinate, Deum postponendo, qui ante omnia et amari debuit, et omnia propter ipsum, et quia de corpore suo, et de se fecit suum Deum, ex quo Deum non diligit nisi propter se. Item talis, qui sic se diligit, omnia alia diligit propter se; diligit enim res temporales propter utilitatem corporis sui, quod sibi Deum statuit. Amat enim consanguineos suos propter utilitatem suam, et honorem quem sibi afferunt. Amat etiam viros, et personas sanctas, et spirituales, ut faciant sibi mantellum de sanctitate ipsorum, cum non vere diligat eos propter bonitatem ipsorum. Et quia talis amor non est purus, ideo fructus taliter amantium est carnis concupiscentia, et corpus cum vitiis et concupiscentiis. Amat etiam talis sufficientias corporales, et aptitudines, ut sciat bene legere, et cantare ad complacentiam aliorum. Amat etiam habere magnam scientiam, ut sciat alios convincere rationabiliter et scientifice, et non caritative, et quod possit alios corrigere cum superbia, ut reputetur aliquid.

224 Sunt etiam alii qui credunt amare Deum, et amant eum, sed amore infirmo et imperfecto. Amant enim Deum ut parcat peccatis, et liberet eos de inferno, et det eis gloriam paradisi, et non propter bonitatem suam. Amant Deum ut conservet eos in bono statu, et non offendant plus, ut non perdant paradisum. Amant alii Deum, ut habeant consolationes et dulcedines divinas, et sentimenta, et consolationes spirituales. Alii amant Deum ut amentur ab eo. Amant alii amicos et parentes spiritualiter, quia desiderant, ut sint spirituales et boni, ut inde non consequantur dedecus, sed habeant utilitatem et honorem. Amant etiam Deum, ut det eis sensum et scientiam, et intellectum scripturæ illi, qui sunt litterati; et illi, qui nesciunt litteras, desiderant ut sciant loqui spiritualiter, et non ad honorem Dei, nec aliorum utilitatem, sed ut magis amentur et honorentur. Amant esse spirituales, ut habeantur in numero spiritualium, et diligantur a spiritualibus, et hæc pro sua speciali utilitate et honore. Amant habere paupertatem, et patientiam, et obedientiam, et exteriorem humilitatem, et virtutes, ut excedant in virtutibus alios, et desiderant, ut nullus alius possit approximare perfectioni eorum: et quia nolunt habere parem, in hoc videntur assimilari Lucifero, qui noluit habere aliquam creaturam parem. Aliqui amant habere universalem famam sanctitatis, ut commendentur a bonis et malis de sanctitate; ipsi etiam commendant omnes spirituales, et non spirituales, ut de temerario judicio non judicentur.

225 Amant etiam aliqui devotum suum, vel devotam suam amore spirituali et perfecto, quia amant ipsos totaliter secundum Deum. Sed iste amor quandoque nimis crescit, et efficitur malus, nisi regatur armis magnae discretionis; et fit quandoque carnalis, vel inutilis et nocivus, nimis ad invicem conversando, et tempus inutiliter perdendo, quia corda eorum sunt indiscrete colligata. Iste enim amor crescit, et crescendo habet hoc quod desiderat habere, scilicet præsentiam amati, quam ubi non habet infirmatur: et, si habeat, nimis crescit, et crescendo totaliter transformatur in amatum, ita quod omnia, quæ placent alteri, placent ei; et quæ displicent alteri, displicent sibi. Et quia anima non habet arma sufficientia ad regendum istius amoris fervorem, qui continue crescit, et non habet perfectam ordinationem, nec discretionem, necesse est, ut convertatur finaliter in deordinationem. Et si amatusin tali deordinatione careat etiam prædictis armis, et simili gladio amoris sit vulneratus, tunc est valde plus timendum: quia tunc incipiunt sibi invicem manifestare secreta sui amoris, et inter alia manifestant sibi invicem, quomodo se mutuo diligant dicentes ad alterutrum: Non est aliqua persona quam tantum diligam in mundo, nec tantum eam portem in corde. Talia enim dicunt, quia necesse est, ut tractent ea quæ sentiunt, et sic appetunt se etiam propter devotionem mutuo diligere et propter utilitatem spiritualem, quam credunt esse in tali amore; occurrentibus tamen tentationibus de aliquo illicito, quod sequi potest ex tali amore, ratio contradicit a principio, quia non est totaliter amore suffocota. Postea vero amore amplius crescente, ratio incipit obnubilari, et spiritus infirmari, et incipit credere, quod tactus amati et hujusmodi non sint peccatum, nec noceant animæ, et ideo hoc permittit facere, et sic incipit deficere, et cadere a statu perfectionis paullatim. Postquam autem ratio aliquantulum declinavit amore suffocata, incipit ea, quæ periculosa sunt, quasi nulla existimare, et dicere: Hoc potest fieri, quia ad nullum malum intendo, quia non est magnum peccatum. Et paullatim talia reputant licita, et sic amplius amore crescente transformatur et transfertur uterque in voluntatem alterius, ut faciat omne, quod vult alius, nulla alia ratione contradicente; ita quod totaliter sequitur suum amatum ad omne illud, quod vult: et propter inordinationem prædictam, si invitatur ad malum, non potest contradicere; et si non invitatur, ipse invitat, sentiens hoc placere amato: et tunc retrahitur ab oratione, et abstinentia et a solitudine, et ab omnibus virtutibus, in quibus consueverat se exercitare, et totum amorem divinum mutat in hunc miserabilem amorem. Et crescit quandoque tantum talis amor, quod verba amati, nec ejus præsentia non satisfaciunt, cui solebant verba et sola præsentia satisfacere. Sed amplius amans desiderat scire, utrum amatus sic feriatur sagitta amoris, sicut amans: et si scire potest, tunc est periculum utriusque; tunc enim unus confidens et securus de altero, postquam verba, nec præsentia non satisfaciunt, inclinantur amans et amatus ad omne opus otiosum, et pravum. Et ideo dico, quod amor mihi est suspectus super omnia, et in ipso concluditur omne malum: quare cavete a serpente.

226 Propter igitur malum amorem volo suspectum habere bonum amorem inter proximum et proximum; quia bonus amor fit malus per prædictum modum. Amor etiam Dei efficitur malus; nisi discretione regatur, et armis suis protegatur. Arma autem, quibus bonus amor Dei vel proximi in Deo regi debet, dantur homini in animæ transformatione. Est autem triplex transformatio qua transformatur anima in Deum. Aliquando enim anima transformatur in voluntatem Dei: aliquando cum Deo: aliquando intra Deum et Deus intra ipsam. Prima transformatio est, quando anima conatur imitari vitam istius hominis passionati: quia in hoc manifesta est voluntas ipsius Dei. Secunda transformatio est, quando anima ultra hoc unitur Deo, et amat Deum non solum per voluntatem, sed cum hoc habet magna sentimenta, et magnas de Deo delectationes, possunt tamen exprimi verbis et cogitari. Tertia transformatio est, quando anima sic est transformata intra Deum, et Deus intra ipsam, quod altissima de Deo sentit et gustat, in tantum quod ea, quæ sentit, nullo modo possent exprimi verbis, nec cogitari, nisi solum ab illo, qui sentit. Prima igitur transformatio quamvis multum regat amorem amantium, tamen non tantum quantum oportet, quia adhuc decipi posset. Secunda autem transformatio, si est bene viva, sufficit ad regendum amorem. Tertia autem est summa in regimine amoris. Ista enim tertia et etiam secunda perfecte infunditur et confertur animæ a gratia: et hæc tertia, et secunda licet non sit perfecta, est quædam sapientia, qua mediante anima scit regere amorem Dei et proximi. Nam sentimenta Dei, et dulcedines, et fervores a gratia Dei in anima provenientes, anima per hanc sapientiam scit componere, et taliter quod durat amor, et in his, quæ incipit, potest perseverare, nec ostendit extra per risus, nec saltus corporis, nec alios gestus. Similiter et in amore proximi vel devoti sic scit sapienter et mature se habere, quod ostendit et dirigit quando, et quantum, et quomodo est condescendendum proximo, et quando non. In unione enim animæ ad Deum anima acquirit dictam sapientiam, et quamdam maturitatem et gravitatem sapientiæ, et sapidam discretionem, et quoddam lumenta, et sapidam discretionem, et quoddam amorem Dei et proximi, quod non potest decipi nec præcipitari: et qui non sentit se tali sapientia infusum, numquam deberet se cum aliquo, vel cum aliqua in tali amore singulari et visceroso se conjungere, etiam quantumcumque fieret propter Deum, et ex bona intentione, propter pericula jam prædicta, quæ eveniunt ex tali amore, nec aliquis alicui se colligare debet per amorem, nisi ubi didicerit, et sciat, et possit a quocumque faciliter cum voluerit, separari.

227 Qualiter autem per prædictam sapientiam regatur amor Dei, est sciendum, quod amor habet varias proprietates: proprietates: nam anima amando Deum, primo tenerescit; secundo infirmatur, tertio fortificatur: cum enim anima sentit fervorem amoris divini, anima clamat, et rumorem facit: ad instar lapidis, qui ponitur in fornace solvendus in calcem, qui dum tangitur ab igne, crepitat, sed si fuerit coctus, non facit aliquem rumorem, nec crepitat. Sic anima in principio quærit consolationes divinas, quæ, si subtrahantur, tenerescit, et clamat contra ipsum Deum, et conqueritur dicendo: Tu Domine facis mihi hunc languorem: quare hoc facis? et similia dicit, et hæc audacia nascitur ex quadam securitate, quam anima sumit de Deo: in hoc autem statu est contenta consolationibus. Sciatis enim quod Deus habens ejus creatum amorem erga animam, dat ei blanditias, et quandoque consolationes mirabiles, et ineffabiles, quas anima non debet appetere cum importunitate. Si tamen a Deo dentur, non sunt spernendæ, quia faciunt ipsam post amatum currere, et sunt cibus ejus, et tollitur tædium ab ea: et ex his anima ascendit, et trahitur ad amandum et transformandum se in suum amatum, et ad quærendum ipsum. Ex carentia vero ejus crescit amor, et incipit quærere amatum, quem si non habet, infirmatur: nec contentatur tunc de consolationibus, quia solum quærit amatum, et quanto plus habet de consolationibus et sentimentis, tanto plus crescit amor, et tanto magis infirmatur, et languet, nisi habeat præsentiam amati.

228 Sed postquam anima unitur, et ponitur in sede veritatis, quæ veritas est sedes animæ, non clamat, nec conqueritur de Deo, nec tenerescit, nec infirmatur. Imo cognoscit se indignam omni bono, et omni dono Dei, et dignam majori inferno, quam sit ille, qui factus est: et ponitur in ea mira sapientia et maturitas, et fit stabilis et ordinata, adeo fortificata, quod propter amorem amati iret ad mortem et habet in plenitudine quantum capere potest ex tali unione. Et ipse Deus crescere facit animam, ut ipsa sit capax ejus quod in ea vult ponere, et videt illum qui est, et videt, quod omnia nihil sunt, nisi in quantum sunt ab illo qui est. Tunc autem anima omnia, quæ præcesserunt, habet pro nihilo comparative, et etiam omnia creata, nec curat de morte, nec de infirmitate, nec de honore vel de vituperio, et ita pacificatur et quietatur, quod nihil appetit, et perdit desideria, nec potest operari, quia tunc quando habet prædictam visionem est juncta cum Deo. Et ita videt in illo lumine Dei, omnia Deum ordinate facere et debite, quod etiam de ejus absentia non infirmatur. Et ita fit conformis voluntati ejus, quod eum absentem non requirit, sed de omnibus, quæ facit, contentatur, et totum tamquam bene ordinatum ei remittit. Tunc autem ista vera sunt, scilicet quod anima fit ita fortificata, et quietata in isto amore, et perdit desiderium, nec potest operari quando habet prædictam visionem Dei in dicta plenitudine. Quando vero aufertur visio talis animæ (nulli enim conceditur in vita ista, quod in ea perseveret) datur ei, et remanet ei unum novum desiderium ignitum operandi sine pœna opera pœnitentiæ, fortius quam prius, est enim iste status sublimior aliis. Hic autem amor ignitus est perfectus, et facit imitari animam amantem amatum suum Deum hominem passionatum, quod est perfectio omnis perfectionis: passio autem ejus quamdiu in hac vita mortali vixit semper duravit, ibi cœpit et perseveravit, et finivit: semper enim fuit in cruce paupertatis, doloris, despectus, et obedientiæ, et aliarum operationum arduarum pœnitentiæ. Et quia qui perfecte diligit aliquem nititur ei transformari moribus, et facere illa quæ plus placent illi quem amat, ideo, qui Jesum Deum hominem diligit, nititur et transformari in eum, et ejus mores, et facere quæ sibi placent, et in modo vivendi sibi assimilari. Quanto igitur quis est perfectior et amat Deum, tanto magis conatur facere illa, quæ ille fecit, et vult, et præcipit, et consulit fieri, et vitare omnia quæ sibi possent esse displicentia: et debet continuare toto tempore vitæ suæ: quia iste Deus homo quamdiu vixit in hoc mundo, vixit in continua et amarissima cruce pœnitentiæ: et hæc debet esse longitudo et tempus pœnitentiæ, quam ad formam ejus debemus facere, scilicet quamdiu homo vivit. Magnitudo vero ejus est, quantum homo potest cum discretione. Hæc est autem transformatio in voluntatem ejus, quam ostendit non solum verbis, sed vivendo semper in operationibus crucis et pœnitentiæ, quas Deus homo semper habuit in seipso. Cum vero anima transformatur in Deo, et est intra Deum, et est in illa perfecta unione et plenitudine visionis, quietatur, nec aliquid operatur. Sed quando revertitur ad se, nititur transformari in voluntate ejus quousque redeat in illam visionem. Ipse autem ostendit voluntatem suam per dictas operationes crucis et pœnitentiæ, quam semper habuit in seipso.

229 Hac autem visione supradicta tamquam armis dirigitur amor Dei et proximi. Ibi enim anima videt esse Dei, et quomodo omnis creatura habet suum esse ab illo, qui est summum esse. Et videt quomodo nihil est quod habeat esse nisi ab hoc summo esse. In quam visionem anima ducta trahit per ipsam visionem miram sapientiam et ineffabilem scientiam, et maturam gravitatem: et trahit ab illa visione notitiam veram, quomodo quidquid est ab illo summo esse, est optimum, nec potest contradicere, quia in veritate videt, quod omnia, quæ sunt ab ipso, sunt optime facta. Sed male est factum, quando nos destruimus ea, quæ facta sunt optime ab illo summo esse. Hæc autem visio istius summi esse, excitat unum amorem in anima sibi correspondentem, et istud summum esse incitat nos amare omne quod habet esse ab ipso, qualia sunt omnia bona et benefacta, et docet nos amare omnem creaturam rationalem et irrationalem amore summi esse; et docet nos amare et incitat omne, quod habet esse ab ipso, et quod ipse amat, et vult esse. Et docet nos amare maxime creaturas rationales, potissime illas, quas videmus esse amatas et dilectas ab ipso summo esse. Sicut enim anima videt ipsum summum esse inclinatum per amorem in creaturis, sic ipsa in easdem inclinatur.

230 Signum autem manifestum illorum, qui sunt in amicitia istius summi esse, est, quod sunt veraces sequaces unigeniti istius summi esse, et sunt semper intenti oculis mentis suæ ad amandum et sequendum et transformandum se totos, et totaliter in voluntate amati, scilicet unigeniti istius summi esse. Amor autem creatus et excitatus a visione istius summi esse, novit et scit amare istud summum esse, novit, et scit amare creaturas secundum earum convenientias, et plus et minus secundum inclinationem istius summi esse; et in nullo potest transire terminum ejus: et ideo omnia quæ sunt amoris, sunt omnino suspecta quousque hic amor fuerit animæ datus a Deo. Postquam enim anima habet visionem istius esse Dei, et amorem illi respondentem, et sufficientem isti esse, tunc remanet solidata, ita quod quamvis veniant aliæ visiones et elevationes non mutant eam. Et non solum, qui habent hanc ineffabilem visionem Dei, sed qui haberet strictum pensare istius esse Dei, potest sufficere, et est sufficiens ad expellendam omnem malitiam omnis alterius amoris, et bene potest resistere ad gladium omnis amoris illiciti. Non solum autem in prædicta visione datur amor creatus, de quo dictum est, imo ipsa visio increati esse dimittit in anima unum amorem increatum, cui amori anima nihil potest operari, quia anima est totaliter absorpta ab ipsa visione. Sed ipse amor inclytus operatur.

231 Attendendum autem est, quod quando hæc visio data fuit animæ, anima operabatur, et tota se desiderabat, quomodo melius ipsi summo esse posset uniri: postea autem ipse amor increatus operabatur in anima, et inspirabat sibi, quomodo recederet ab omni creatura, ut anima posset sibi melius uniri: unde ipse amor increatus operationes amoris operatur.

Principium autem hujus amoris in operatione sua, est illuminare, et novum desiderium dare. Est enim amor fortis novus, ad quem amorem novum anima nihil operatur: ipse enim amor increatus operatur omne bonum, quod per nos fit; et per nos, nos operamur omne malum; bonum autem non ex nobis, sed ab illo increato amore. Et ista est vera humilitas et annihilatio, videre in veritate, quod nos non sumus operatores alicujus boni et qui sic sentit, habet spiritum veritatis. Amor autem Dei numquam stat otiosus, nam viam crucis cogit sequi corporaliter.

232 Et istud est signum operationis veri amoris, surgere, et apportare animæ crucem, id est, longam quantum commode potest. Hic verus amor non apportat risum in ore, nec in comedere, nec in bibere inordinatur, nec affert aliquam alacritatem vanam, nec dicit: Non teneor alicui legi; sed semper legi se subjicit, imo etiam ubi non est lex, ipse sibi facit legem. Et cum amor operatus fuerit operationes crucis et pœnitentiæ vivæ, et longæ, et arduæ quantum vivit, et quantum potest, tunc videbit in veritate se inutilem, et in veritate se non nisi malum operantem. Ipsum autem Deum cognoscet totum amorem, et se totum odium: et habita in veritate hac cognitione, de necessitate oportet quod faciat pœnitentiam corporalem. Sive autem pœnitentia sit homini levis ad portandum, sive difficilis, totum operatur ipse increatus amor, diversimode tamen propter utilitatem animæ. Non igitur gravet nos operatio de pœnitentia, quia Deus in nobis ipse operatur: et ad provocandum voluntatem nostram, et consentiendum Deo in nobis eam operanti, verus magister venit pro nobis ad faciendum pœnitentiam, et ad dandum exemplum ejus nobis, toto enim tempore vitæ suæ in amarissima pœnitentia vixit. Et qui ad visionem increati, et ad visionem esse Dei elevantur in cruce et in operibus virtuosis quietantur, et cum novo amore infocato et ignito ad majus operandum provocantur. Illi autem qui non sunt in hoc spiritu veritatis, faciunt sibi idola de operibus virtuosis, sibi gloriam attribuentes. Et primum idolum faciunt sibi de lumine, et scientia et discretione sibi datis, quod est flendum: nam totum bonum, quod est in nobis, operatur amor increatus, qui non extinguitur in se in æternum; cui est honor et gloria in sæcula sæculorum, Amen.

✠

4. siječnja Kalendar godine