Marcellinum ac Marcellum Græci quidam scriptores, vocis similitudine decepti, unum eumdemque existimarunt, uti Cletum atque Anacletum. Refragantur Latini omnes, diversosque statuunt. Colitur Marcellinus XXVI Aprilis,
Marcellus XVI Januarii; atque hoc die ita eum celebrat Usuardus: Romae via Salaria natalis S. Marcelli Papæ, qui ob Catholicæ fidei defensionem jubente Maximino tyranno, primo fustibus cæsus, deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus, deputatus, post multos annos ibidem serviendo, amictu indutus cilicino, defunctus est. Eadem habet Martyrologium Romanum, nisi quod sub Maxentio passum poni Marcellum; at Molanus in addit. ad Usuardum, Bellinus, plurimaque MSS. sub Maximiano. Agunt quoque de Marcello hoc die, Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Ghinius, aliique: singulorum elogia cum sint ex Actis ejus aut libro de Romanis Pontificibus concinnata, hic dare nihil attinet MS. Martyrologium S. Hieronymi: Romæ via Salaria in cœmiterio Priscillæ depositio S. Marcelli Episcopi. Varia antiqua MSS. Romæ Marcelli Papæ; addunt quædam Martyris; unum pervetus Hibernicum, et Confessoris, perperam, cum in laboribus a tyranno in cruciatum illi impositis extinctus sit. Wandelbertus:
Septima post decimam Marcelli Martyris atque Pontificis summi meritis et nomine fulget.
In tribus veteribus Martyrologiis refertur S. Marcellus 4 Oct. an eo die electus, consecratus, occisus, translatus sit, non proditur, nec nos divinamus. Beda ergo vulgatus: Romæ Marcelli Papæ. Rabanus: Romæ Marcelli Episcopi. MS. S. Hieronymi: IV Non. Oct. Romæ, Balbinæ, Marcelli Episcopi.
2 Acta ejus, quæ per Roman E cclesiæ Notarios conscripta censet Molanus, cum veteribus MSS. S. Martini et S. Maximini Treviris, S. Audomari, S. Mariæ de Ripatorio, aliisque permultis contulimus. Egent ea correctione, ut decimus, quod eorum pars prior ad S. Marcellinum pertinet. Eadem Acta historiamque inventarum ejus reliquiarum scripsit Ursio Altimontensis in Belgio Abbas, qui ante sexcentos fere annos vixit. Hunc ejus commentarium exhibuere nobis vetusti codices cænobiorum Altimontensis, S. Gisleni, Claremarescani. Præmittemus quæ habet libellus de Romanis Pontificibus, qui et in Marcellino: Conjurans B. Marcellinus Marcellum Presbyterum, dum pergeret ad passionem suam, ut præcepta Diocletiani non impleret. Et post hoc factum jacuerunt corpora sancta (Marcellini, Claudii, Cyrini, Antonini) in platea ad exemplum Christianorum diebus 36, ex jussu Diocletiani, et exinde Marcellus Presbyter collegit noctu corpora cum Presbyteris et Diaconibus cum hymnis, et sepelivit via Salaria in cœmiterio Priscillæ etc.
3 Tempus Sedis Marcelli haud ita liquido definiri potest, quod in libello de Romanis Pontificibus qui Damaso tribuitur, non solum numeri annorum, mensium, dierum, quibus aut quisque antiquorum Pontificum sedit, aut Sedes vocavit, vitiati sunt, nec in diversis exemplaribus sibi constant; sed et Consulum nomina confusa. De Marcello ita videtur statui posse. Occisus est S. Marcellinus anno 304, extremis Diocletiani et Maximiani temporibus. Ex in Sedes aliquandiu vacavit, non annis septem, ut in citato libello dicitur, sed mensibus aliquot. Creatus inde Marcellus primis Galerii Maximiani et Constantii Chlori temporibus, annos ei quinque, menses aliquot, omnes tribuunt, ut necesse sit cum ad an. 310, pervenisse, aut saltem 309, ut vult Baronius, qui utroque eo anno Consulem fuisse Maxentium censet, sed postea eraso ejus filique Romuli nomine, solum inscriptum tabulis P. C. X et VII, id est, post consulatum Herculei X et Galerii VII.
4 Sunt in manibus epistolæ duæ Marcelli, una ad Episcopos provinciæ Anthiochenæ, altera ad Maxentium tyrannum, ex quibus in Decretum suum quædam transtulit Gratianus. Verum an omnino indubitatæ sint fidei, alii disquirant. Certe nec aptis consignatæ sunt Consulibus, et res in postoriore scriptæ parum sibi coherent, ut fatetur Baronius ad an. 308, nu. 24, unde judicat epistolam illam additamentum aliquod extrinsecus accepisse.
5 Octavius Pancirolus in libro quem inscripsis Thesauros absconditos almæ Urbis, agens de tertiæ regionis ecclesia septima quæ est S. Marcelli, testatur isthic S. Marcelli corpus asservari in ara majore cum corpore S. Pocæ, de quo 3 Martii agemus. Antonius Vincentius Domeneccus in historia SS. Catalauniæ ad XI Aug. scribit in parochiali ecclesia juxta monasterium quod Arles vocant, diæcesis Helenensis, cum aliis Sanctorum corporibus extare corpus S. Marcelli Papæ, sed non integrum. Auctor anonymus originum monasterii Windbergensis to. 6, antiquæ lectionis Canisii, recenset inter alias Sanctorum reliquias etiam S. Marcelli Papæ et Martyris. Ascetæ Altimontenses juxta Malbodium oppidum ad Sabim fluvium in Belgio gloriantur se corpus ejusdem sancti Pontificis a mille circiter annis possidere.
6 Sepultum id primo fuit in cœmiterio Priscillæ via Salaria: quando in Urbem translatum, non constat. Suspicatur Pancirolus id Paschalis I temporibus contigisse, Ludovico Pio imperante; nam de Paschale scribit Anastasius: Hic beatissimus Præsul multa corpora Sanctorum perquirens, invenit: quæ et diligentius intra civitatem ad honorem et gloriam Dei honeste recondidit. Videtur sane ultra annium saltem 530 in priore tumulo permansisse, cum in Vigilio sic tradat idem auctor: Cujus corpus ductum est Romam, et sepultum est ad S. Marcellum via Salaria in cœmiterio Priscillæ. St in Urbem sub Paschale deportatum, idem fortassis in Helenensem diæcesim partem aliquam dævehi siverit, cum Domeneccus Privilegium Ludovici citet datum anno 821, quo omnes illius cænobii confirmantur possessiones, rogatu Castellani Abbatis, qui et a Pontifice de iïsdem sanctionem aliquam Apostolicam et reliquias impetrarit.
7 Reliquiarum quæ in Altomonte sunt, meminere Martyrologium Gallobelgicum, et Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, hoc die; ac Molanus in Additionibus ad Usuardum 9 Septembris his verbis: Altomonte inventio S. Marcelli Papæ et Martyris. Agit de iïs quoque Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgii, et plenius Molanus in Natalibus SS. Belgii, ubi ita scribit:
8 Romæ, via Salaria, natale S. Marcelli Papæ, qui catabuli bestias in ea ecclesia, quam dedicarat, a Maxentio custodire jussus est: ubi propter loci fœditatem, pœdore confectus, obdormivit in Domino: Hujus Martyris corpus, habetur in Altomonte, Hannonia pervetusto juxta Malbodium monasterio. Quod tempore vastationis Hungaricæ reconditum fuerat in terris, eo loci ubi nunc jacet vetustissimum saxum, cum inscriptione Ursio ABBS. Sed sub dicto Ursione primo Abbate post Hungarorum vastationem, tempore bellorum inter Henricum Imperatorem et Balduinum Comitem, est manifestatum et inventum, circa annum millesimum quinquagesimum quartum, V Idus Septembris. Quo die narratio manifestationis in ecclesia eadem legitur a prædicto Ursione descripta.
9 Celebrant etiam Cluniacenses VIII Idus Januarii Exceptionem S. Marcelli Papæ. Unde colligitur reliquias ejus etiam alibi haberi. Martyrium autem exstat ad diem decimum sextum Januarii, cujus auctores esse videntur Romanæ Ecclesiæ Notarii.
10 Pingitur in Alto-monte, sedens cum duabus ecclesiis in manibus, et duobus Imperatoribus sub se prostratis. De Imperatoribus satis constat: ii enim sunt Diocletianus et Maximianus, vel potius Maximianus et Maxentius, quos martyrio suo superavit: sed de ecclesiis minus clarum est. Non dubito tamen quin his significetur domus Lucinæ a S. Marcello in ecclesiam consecrata, in qua frequenter Missas celebrabat; et domus Cyriaci, in qua dictus Papa fontem consecravit. Hæc enim loca erant ecclesiæ, non quales nunc habemus, sed quales ea tempora in gravissima persecutione admittebant. Sunt denique qui Marcilii nomen a Marcello corruptum judicent.
11 Hæc Molanus. De reliquiis S. Marcelli Cluniacum allatis ista habet Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologii Gallicani: Apud Cluniacum receptio reliquiarum S. Marcelli Papæ et Martyris, hodie Romæ coronati: cujus ob suscepta sacratissima pignora, cum apud Cluniacum frequentari coepisset natalis celebritas, Petrus Abbas, cognomento Venerabilis, ejus in honorem sermonem luculentum habuit, qui etiamnum inter ejus opuscula insignis est. Hæc ille, at sermo ille cum ceteris B. Petri Venerabilis operibus in Bibliotheca Cluniacensi editus non est; restauraturque Andreas du Chesne nondum repertum.
EPITOME VITÆ S. MARCELLI ex libro de Romanis Pontificibus.
Marcellus natione Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via Lata, a sedit annos quinque, mensesb sex, dies 21. Fuit autem temporibusc Constantii, et Galerii, etd Maxentii, ae consulatu Maxentii quarto, et Maximi, usquef post consulatum...g Hic fecit cœmiteria Via Salaria, eth xxx Vitulos in urbe Roma constituit; quasi Dioceses, propter baptismum, et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas Martyrum. Hic ordinavit i 26 Preshyteros in urbe Roma per mensem Decembris, Diaconos duos, k et Episcopos per diversa loca 21.
2 Hic coarctatus est, et tentus, eo quod Ecclesiam ordinaræt, comprehensus a Maxentio, ut negaret se esse Episcopum, et sacrificiis se humiliaret dæmoniorum; qui semper l contemnens, deridens dicta et præcepta Maxentii, damnatus est in m catabulo, qui dum multis diebus serviret in catabulo, orationibus et jejuniis Domino servire non cessabat. Mense autem nono, nocte venerunt Clerici ejus omnes, et n exemerunt eum de catabulo.
3 Matrona autem quædam, nomine o Lucina, quæ fecerat cum viro suo Marco annos 15, et in viduitate sua habebat annos 19, suscepit B. Marcellum, p quæ domum suam q nomine B. Marcelli titulum dedicavit, ubi die noctuque hymnis et orationibus Domino Jesu Christo, confitebatur. Hoc audito Maxentius misit, et tenuit iterum B. Marcellum, et jussit in eadem Ecclesia iterum r plancas externi, ut ibidem animalia catabuli s congregata starent, et ipsis B. Marcellus deserviret. Qui tandem in servitio animalium nudus amictus cilicio defunctus est. Cujus corpus collegit B. Lucina, et sepelivit in cœmiterio Priscillæ, via Salaria, XVII Calendas Februarii: et cessavit Episcopatus diebus 20. Lucina vero proscriptione damnata est. a Est ea in veteri Urbis descriptione regio septima, a Campo Martio versus Capitolium. Via nomen etiamnum retinet, teste Panvinio.b Abbo Flor. Luithprand. MS. Bertinianum, septem. Baronius mensem unum, dies 25.c Anno Christi 304, Constantius Chlorus et Galerius Maximianus Armentariuse Caxsaribus Augusti et Imperatores facti. Eodem anno occisus videtur S. Marcellinus, ut suo loco videbimus, cum sedisse dicatur a consulatu Diocletiani VI, Constantii II, usque ad Diocletiani IX, Maximiani VIII, quem anno 304, gesserunt, et cum imperio deposuerunt.d Maxentius Maximiani Herculei filius, allatis Romam Constantini Magni imaginibus, a Prætorianis militibus subito Imperator acclamatus est.e Mendum hic est, nam quartus Maxentii consulatus consignatur anno Christi 312, at factus est Pontifex Marcellus anno 304, quo vero mense aut die incertum est.f MS. Bertin, usque post consulatum Constantii editi habebant, usque ad consulatum, nec addebant cujus: et suspicio etiam in illo MS. mendi. Nam qui P. C. VI, post consulatum sextum Constantii et Galerii notatur annus, fuit Christi 307, cujus Consules alii tradunt Constantinum et Herculeum IX ast eo anno non est mortuus Marcellus. Annus vero 309, notatur P. C. X et VII, sive post consulatum Herculei X, et Galerii VII, rursumque annus 310. P. C. X et VII iterum. Fortassis ita scripserat hujus de Pontificibus libelli auctor, usque post consulatum X et VII, quod cum librarii non intelligerent, omiserunt, alii addiderunt Constantii. matronam, nomine Priscillam, et fecit. Supra cum de S. Priscilla seniore egimus, diximus hanc juniorem minus nobis probari, licet a recentioribus statuatur, ex hujus unius libelli fide, haud sat certa, ut hinc patet. Alia fuere via Salaria cæmiteria, ut ex Pancirolo ibidem diximus, quæ fortassis a Marcello ædificata aut inslaurata, in veteri illo Priscillæ S. Marcellini et sociorum ab ipsomet Marcello condita corpora sunt: idne quoque reparationis eguerit, quam ipse adhibuerit, haud nobis constat. Abbo solum habet: Hic fecit comiterium via Salaria. Adonis quædam exemplaria, et Notkerus: Hic fecit cœmiteria via Salaria.h Titulus pro ecclesia usurpatur aut domo divino cultui mancipata, nam ut quæ Fisco vendicabantur domus aut prædia, iis velum imagine aut nomine Caxsaris insignitum, quod et cortina regia dictum, apponebatur; ita quæ Deo sacrisque Christianis consecrabantur ædes, Crucis vexillum, ceu titulus iis proponi solitum. Romæ non nisi præstantiores ecclesiæ Tituli sunt appellatæ, quibus Presbyteri aut Diaconi præfecti, qui deinceps Cardinales sunt appellati. De his agit fuse et erudite Baronius to. 2. ad an. 112, nu. 4, et sequentibus, in Notis ad Martyrol. 26 Julii et alibi. Titulos ipsos Galesinius in Notat. ad Martyrol. hoc die, Octavius Pancirolus, Andreas du Chesne in vitis Pontific. in Marcello, et alii recensent. i MS. Bertin. 15. Luithprandus 25. k Desunt hæc in MS. Bertin.
1 Idem MS. contendens contra dicta. m Catabulum est stabulum publicorum jumentorum, quæ ad vehenda onera deservirent. Notionem vocis exponit Papias: Catabole, inquit, proprie dicitur cum quid de sublimi inferius jacitur, et mox: Catabulum clausura animalium, ubi desuper aliquid jacitur. Hinc Catabulenses dicti, qui prædicta oneraria jumenta ductabant; de quibus Baronius in Notis ad Martyrol. ex Cassiodori variarum lib. 3, cp. 10, et lib. 4, ep. 47 et aliis. De pluribus Ecclesiarum præsidibus ad equos imperatorios curandos damnatis agit Eusebius lib. 8, cap. 22. Pro catabulo habet Notkerus extabulum, quædam MSS. stabulum, quædam cantabulum. Cuspinianus cataballum. n Ita legendum videtur. Bertin. MS. habebat, exuerunt. editi, emerunt, at si pretio liberlatem sancti Pontificis a custodibus, aut Catabulensium præfecto redemerunt, cur noctu? cur omnes? poterat id per unum allerumve aptius fieri. o De hac Lucina, agenus 30 Junii. Nupta fuerat Marco, ut hic dicitur, Falconi Piniano, qui cum esset Asæ Proconsul, cum uzore conversus est, ut in Actis S. Anthimi XI Maii refertur. p MS. Bertin. quæ in domum. q Dicitur et Lucinæ titulus, ut videre est apud Galesinium. De hac ecclesia multa curiose congerit Pancirolus. r Papias: Planca dicitur quod plana collocetur in aliquo ædificio. s MS. Bertin. conligata, forte rectius.
a EPITAPHIUM S. MARCELLI auctore S. Damaso Papa.
Veridicus rector lapsos quia crimina flere Prædixit miseris, fuit omnibus hostis amarus. Hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites, Seditio, cædes: solvuntur fœdera pacis: Crimen ob alterius Christum qui in pace negavit,b Finibus expulsus patriae feritate Tyranni. Hæc breviter Damasus voluit comperta referre, Marcelli ut populus meritum cognoscere posset.
a Id Andreas du Chesne edidit.
b Nulla alibi, quod sciamus, mentio exilii S. Marcelli. ex variis veteribus MSS.
SS. Cyriaci et Sisinnii comprehensio. S. Aproniani martyrium.
Tempore quo a Maximianus Augustus rediens de partibus Africæ ad urbem Romam, volens placere Diocletiano Augusto, ut in nomine ejusb thermasc a solo ædificaret, cœpit in invidiam Christianorum omnes milites Romanos ad afflictionem laboris compellere, et per varia loca alios ad lapides, alios ad arenam fodiendam damnavit.
2 In ipso tempore erat vir Christianus, nomined Thrason, vir potens et facultatibus locuples, et vita fidelis. Hic cum vidisset affligi Christianos ad fatigationem et laborem, cœpit de sua facultate sanctis Martyribus alimoniam et victum ministrare, per viros Christianose Cyriacum, Sisinnium, Smaragdum, et Largum. Hoc audiensf B. Marcellus Urbis Episcopus, gaudio repletus est magno, de eleemosyna quam
Thrason Sanctis ministrabat. Et rogans ad se venire sanctos viroæ Christianos et servos Domini nostri Jesu Christi Cyriacum et Sisinnium, Smaragdum et Largum, inquisivit ab eis: et notum fecerunt S. Marcello Episcopo, quomodo Thrason Sanctis Dei victualia ministrabat. Tunc gaudio repletus ducens consilium, consecravit Sisinnium et Cyriacum Diaconos Ecclesiæ Romanæ.
3 Factum est autem, ut una nocte, dum deferrent humeris suis victum, quem Thrason ministrabat, tenti sint a militibus paganis, et perducti ad Tribunumg Exspurium. Suscipiens eos Tribunus, retrusit in custodiam publicam. Post diem vero tertium nuntiavit Maximiano Augusto. Hoc cum audisset Maximianus jussit, ut cum custodia et ipsi foderent arenam, et humeris suis portarent usque ad locum ubi thermæ ædificabantur. Erat autem vir senex inter eos nomineh Saturninus, qui jam senectue maceratus fuerat, et ceperunt eum ad portandum adjuvare. Hoc cum viderent custodes fieri, quia Cyriacus et Sisinnius Diaconi et suas et aliorum sarcinas cum adjutorio Christi portarent, mirati sunt, et nuntiaverunt Tribuno Exspurio. Tunc Tribunus nuntiavit Maximiano Augusto, dicens, quod cum hymnis et laudibus Dei et omni veneratione Christo gloriam reddebant.
4 Eodem tempore misit Maximianus Augustus, et jussit sibi Sisinnium præsentari. Qui cum præsentatus fuisset, dixit ad eum Maximianus: Quis vocaris? Respondit: Ego peccator Sisinnius vocor servus servorum Domini nostri Jesu Christi. Maximianus Augustus dixit: Quæ carmina sunt in vobis? Respondit Sisinnius Diaconus, dicens: Si cognosceres quæ sunt carmina fidelium, scires utique Creatorem tuum. Respondit Maximianus, dicens: Et quis est Creator, nisi invictus Hercules? Respondit Sisinnius Diaconus: Nobis turpe est i vel nominare vel audire illum. Maximianus dixit: Unum tibi e duobus eligere festina: aut sacrifica deo Herculi, aut carnes tuas ignibus cremabo. Sisinnius Diaconus dixit: Et ego quidem semper hoc optavi; verumtamen si meritus fuero, ut coronam desideratam accipiam. Iratus Maximianus Augustus, tradidit eum Laodicio Præfecto. Tunc Laodicius Præfectus retrusit eum in k custodia Mamertini, et fuit ibi in custodia diebus l decem et septem.
5 Post hos dies transactos jussit Laodicius Præfectus adspectibus suis Sisinnium præsentari. Qui cum præsentatus fuisset ab Aproniano Commentariensi, subito lux de cælo facta est, et vox de luce exiit dicens: Venite ad me benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Tunc Apronianus tremefactus, cecidit ad pedes Sisinnii Diaconi dicens ei: Adjuro per Christum quem confiteris, ne tardes me baptizare, et facias me tecum pertingere ad coronam. Eadem hora allata est aqua, et catechizavit eum, et benedixit fontem, et deposuit eum nudum in pelvim et dixit ei: Credis in Deum Patrem omnipotentem, et in filium ejus unicum Dominum nostrum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum? Et ille respondit: Credo. Et Sisinnius Diaconus dixit ei: Illuminet te Christus. Et elevavit eum de pelvi, et duxit eum ad S. Marcellum Episcopum, quem chrismate consignavit, et altare consecravit: et sic participati sunt omnes corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi.
6 Eodem die post meridiem jussit sibi Laodicius Præfectus præsentari Sisinnium Diaconum. Veniens autem cum Sisinnio Diacono Apronianus Commentariensis jam baptizatus, cepit clamans dicere: Quid vos coarctat diabolus in Dei servos tanta mala exercere? Tunc Præfectus dixit ad Apronianum Commentariensem: Quomodo te video, et tu Christianus es effectus. Respondit Apronianus: Væ mihi infelici, quia perdidi dies meos. Respondit Præfectus: Vere modo perdes dies tuos, et jussit eum capitalem subire sententiam, dicens: Si hic extinctus non fuerit, multi pereunt. Eodem tempore ductus in via Salaria, milliario secundo, capite truncatus est sub die m quarto Nonarum Februariarum.
a Anno Diocletiani 4, ut habet Eusebius in Chronico, Quinquentiani Africana infestaverunt, idque annis pluribus, accedente Juliano tyranno. Ita Aurelius Victor: Eodem tempore Orientem Perse: Africana Julianus ac nationes Quinquegentanæ graviter quatiebant. At Perse anno demum Diocletiani 4 iuxta Eusebium Pontaci, aut juxta editionem Scaligeri 19 victi a Galerio. commissa, ut idem ait Victor, Africa Italiaque Herculio; qui rem feliciler gessit.
b Eusebius an. 15 Diocletiani, qui est Christi 298 aut, secundum editionem Scaligeri, 18, Christi 302. Thermæ Diocletianæ Romae factæ, et Maximianæ Carthagine. Fuerunt illæ Urbis regione sexta, quæ Alta semita dicitur. Eo anno ceptæ sed non nisi septenio post dedicatæ a Constantio et Galerio Augustis, Severo et Maximino Cæsaribus, ut ex veteri inscriptione docet Onuphrius Panvinius. Ex in ecclesiam deinde S. Mariæ et Angelorum a Pio IV Papa consecratæ.
c al. soli. al. et solia. Est enim solium vas balneis usitatum, in quo sedentes lavabant. Suctonius in Augusto cap. 82, At quoties nervorum caussa marinis Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat, ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico verbo duretam vocabat, manus ad pedes alternis jactaret. At Plinius lib. 33, c. 12, feminas, cum lavarentur, nisi argentea solia fastidisse sua xlate, scribit.
d Is deinde cum Pontiano, Prætextato et aliis, martyrium subiit, coliturque XI Decembris. Præclara de eo narrantur in vila S. Susannæ virginis et Martyris XI Augusti.
e Horum nalalis agitur 16 Martii, translatio 8 Aug.
f Imo Marcellinus hic et sequentibus legendum recte monet Baronius, usque ad imperium Galerii et Constantii.
g Sur. Spurium. forte Exuperium.
h Coluntur SS. Saturninus et Sisinnius 29 Novemb. i al. vel nominare illum, vel audire vos. k De hoc carcere et Tulliano fuse et docte disserit Baronius in Notis ad Martyrol, 14 Martii. In hoc Mamertini carcere detenti fuerunt sancti Apostoli Petrus et Paulus, alique innumeri Sancti.
1 MS. Audom. Seducim. m Quo ab Ecclesia colitur.
SS. Sisinnii, Saturnini, Papiæ, Mauri martyrium.
Tunc jussit retrudi in custodiam Saturninum senem, et Sisinnium Diaconum, dicens: Si non immolaverint diis, diversis eos pœnis interficiam. Tunc Saturninus senex cum esset in custodia una cum Sisinnio Diacono, veniebant ad eos multi gentiles, et baptizabantur cum omni fiducia. Audiens hoc Laodicius Præfectus, jussit sibi tribunal parari in Urbe in a Tellude. Et post dies quadraginta duos, misit et exhibuit sibi Saturninum et Sisinnium Diaconum: et vincti catenis, adducti sunt in conspectu Laodicii, nudis pedibus. Quibus dixit Laodicius: Quid est? non deposuistis vanas supertitiones, et adoratis deos, quos Imperatores adorant? Respondit Sisinnius Diaconus: Nos peccatores adoramus Dominum nostrum Jesum Christum, filium Dei. Nam daemonibus et lapididus numquam humiliamur. Laodicius dixit: Deferatur tripoda, et thurificent majestatibus. Saturninus dixit: Conterat Dominus deos gentium. Et continuo soluta est tripoda ærea velut lutum. Tunc videntes duo militesb Papias et Maurus ceperunt clamare, et dicere: Vere Deus est Dominus Jesus Christus, quem colunt Sisinnius et Saturninus.
8 Iratus itaque Laodicius Præfectus jussit eos in eculeoc levari. Et cum traherentur, nervis, fustibus, etd scorpionibus cæsi sunt. Illi autem clamabant dicentes: Gloria tibi Domine Jesu Christe, quia meruimus socii fieri servorum tuorum. Tunc Papias et Maurus clamabant, dicentes: Ut quid vos sic coarctat diabolus in servos Dei ista exercere? Iratus Laodicius jussit, ut cum lapidibus os eorum contunderetur, et retrudi fecit in carcerem; Saturnino autem et Sisinnio flammas ad latera poni. Illi autem in eculeo pendentes, vultu alacri gratias Deo agebant. Eadem vero die dedit eis capitalem subire sententiam. Et depositi de eculeo, ducti sunte via Numentana, occiduntur:f mentana, milliario secundo, et ibi capite sunt truncati. Eorum autem corpora collegit Thrason cumf Joanne Presbytero, et sepelivit in prædio suo via Salaria sub dieg quarto Calendarum Decembr.g
9 Post dies duodecim, jussit Laodicius Præfectus Papiam et Maurum milites, qui baptizati fuerant a B. Marcello Episcopo, sibi præsentari inh Circo Flaminio. Quos cum vidisset, dixit ad eos: Nunc cognovi, quod et vos Christiani sitis. Papias dixit: Vere Christiani. Dicit ad eos Laodicius: Deponite et absolvite vanam fallaciam et adorate deos, quos Principes adorant. Respondit Maurus, et dixit: Adorent eos, qui desperaverunt de animabus suis, ut in æternum pereant. Laodicius Præfectus dixit: Modo vos desperabitis de animabus vestris, si non sacrificaveritis diis immortalibus. Audite et facite quæ dico, et vivite. Respondit Papias: Sacrifica tu, et vives in tormentis æternalibus. Tunc jussit eos sterni in terram, et fustibus cædi. Et cum diu cæderentur, nulla vox ex eis audita est nisi tantum: Christe adjuva nos servos tuos. Tunc jussit eos levari de terra, et plumbatis cædi. Et cum diu cæderentur emiserunt spiritum. Quorum corpora collegit noctu Joannes Presbyter, et sepelivit in via Numentana, sub die quarto Calendarum Februariarum i ad Nymphas B. Petri, ubi baptizabat.
a Id est, ædes Telluris, quæ erat regione quarta, intra Carinas.
b Coluntur Papias et Maurus 29 Janu.
c Alii MSS. codices habent suspendi.
d S. Isidor lib. 5 Origin. cap. 27. Si lenis fuerit, virga est; si certe nodosa vel aculeata, scorpio rectissimo nomine vocatur, quia arcuato vulnere in corpus infigitur, at Papias: Scorpiones, genus duplicis flagelli, vel magni fustes. vide Baronium in Notis ad Martyrol. 12 Junii. Via Nomentana.
e Via Nomentana a porta Viminali (quæ et Ficulhensis olim, nunc S. Agnetis, a proxima ejus Divæ æde, appellatur) Nomentum ducit, Sabinorum oppidum, cui nunc Lamentano nomen esse volunt, XII ab Urbe millibus passuum. Numentum, pro Nomento, scribunt recentiores.
f Coluntur SS. Joannes et Crispus Presbyteri Martyres 18 Augusti, corum frequens mentio in Actis Martyrum.
g At nunc III Kal. Dec. coluntur, ut supra diximus. Circus Flaminius.
h Sic appellata regio IX Urbis, in qua is Circus, in quem, (aut vicinam quampiam ædem) sæpius cogi Senatum solere docet ex veteribus Marlianus in topographia Urbis lib. 3, cap. 9. i Pancirolus hoc cæmiterium ait septem millibus passuum ab Urbe distare.
Artemiæ et Jobiæ regiæ virgines a dæmone per S. Cyriacum liberatæ.
Post non multos dies narravit omnia Laodicius Præfectus Augustis Diocletiano et Maximiano de militibus, et de sanctis quos interfecerat: et gavisi sunt Diocletianus et Maximianus Augusti. Deinde post paucos dies nuntiatum est Diocletiano Augusto, eo quod filia ejus Artemia vexaretur a dæmonio. Unde grandi afflictione contristatus est, et die præsenti noluit comedere cibum. Et dum multo tempore in custodia esset B. Cyriacus, et jam de eo oblivio esset facta, multi Christiani pergebant ad eum in custodiam, et cæci illuminabantur, et infirmi salvi flebant a languoribus suis. Interea cœpit urgeri Artemia Diocletiani filia a dæmonio. Hoc cum nuntiatum fuisset Diocletiano Augusto, intravit ad eam in cubiculum: et ecce ipse dæmon clamare cœpit per os Artemiæ præsente Diocletiano, dicens: Nisi venerit Cyriacus Diaconus, non exeo. Confestim autem misit Diocletianus ad eum in custodiam, ubi erat inclusus ac vinculis constrictus, cum Largo et Smaragdo, et ejecit eum de custodia. Et cum præsentatus fuisset Diocletianio Augusto, cœpit rogare eum, ut intraret ad filiam ejus.
11 Cumque intrasset ad eam Cyriacus, dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi præcipio tibi, ut exeas ab ea. Dæmon autem respondit per os Artemiæ, dicens: Si vis ut exeam, da mihi vas ubi ingrediar. Dicit ei Cyriacus: Si potes, ecce corpus meum ingredere. Respondit diabolus per os Artemiæ: In vas tuum non possum ingredi, quia undique clausum et signatum est. Dicit ei Cyriacus: In nomine Domini nostri Jesu Christi crucifixi, exi ab ea, ut fiat vas mundum ad a serviendum Spiritui sancto. Et dixit ad Artemiam: Filia, crede in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum. At ille exclamavit, dicens: O Cyriace, si hinc me ejicis, in Persidam te faciam venire. Dicit ei Cyriacus: In nomine Domini nostri Jesu Christi exi; et continuo exivit.
12 Tunc clamavit Artemia dicens: Per ipsum nomen te contestor, ut me baptizes: quia video de longe Dominum, quem tu prædicas B. Cyriace. Tunc tenentes manum ejus B. Largus et Smaragdus, levaverunt eam. Altera autem die secundum consuetudinem catechizavit eam, et allatam aquam bendixit S. Cyriacus, et baptizavit eam præsente matre suab Serena Augusta, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ab eodem die dicebat Serena filiæ sua, ut fideliter amaret religionem Christianam. Post menses vero decem et annos duos,c explicata fabrica thermarum cum gloria, cœpit Diocletianus Augustus bene habere Cyriacum Diaconum, et donavit illi domum, et præcepit, ut securus viveret in urbe Roma, faciente Serena Augusta uxore Diocletiani.
13 Post paucum vero tempus venit legatio a Rege Persarum ad Diocletianum Augustum, ut Cyriacum Diaconum ad se dirigeret: quia filia ejus a dæmonio vexabatur. Tunc Diocletianus Augustus videns tantam supplicationemd Saporis Regis Persarum, præcepit uxori suæ Serenæ, ut rogaret ad se venire Cyriacum Diaconum. Qui cum venisset Cyriacus ad Serenam Augustam, dicit ei legationem Saporis Regis Persarum, sicut dixerat ei Diocletianus Augustus maritus suus. Dixit et Cyriacus Diaconus: Cum auxilio Domini mei Jesu Christi Salvatoris, vadam securus. Eodem vero tempore Serena Augusta Christianissima dedit omne vehiculum, vel necessaria quæ opus fuerant in navi: et cum eo Largus et Smaragdus perrexerunt usque ad Persidam. Milites vero cume veredis ibant. Beatus autem Cyriacus cum baculo suo prius perveniebat ad mansionem, usque dum perveniret ad Saporem Regem Persarum.
14 Cumque præsentati fuissent Regi Cyriacus Diaconus, et Largus et Smaragdus, dixit ad eos Rex: Quis ex vobis dicitur Cyriacus Diaconus? Et ut cognovit, quis esset Diaconus, adoravit eum, rogavit que ut introiret in cubiculum ad filiam ejus, nominef Jobiam. Eadem hora exclamavit diabolus ex ore puellæ, et dixit ad Cyriacum: Quid est Cyriace? Respondit Cyriacus: In nomine Domini mei Jesu Christi præcipio tibi, immunde spiritus, exi, et jam non revertaris in eam. Respondit diabolus: Fatigatus es. Respondit Cyriacus: Ego exivi in nomine Domini mei Jesu Christi, cujus auxilio gubernatus sum, et in omnibus gubernor, et non sum fatigatus. Dicit ei diabolus; Tamen ego te perduxi, ad quod volui. Cyriacus autem Diaconus cum vidisset puellam fatigari, projecit se in pavimentum, orans et flens, et dicens: Imperat tibi Dominus meus Jesus Christus, quemg confessus sum, ut exeas. Respondit diabolus: Da mihi vas, ubi ingrediar. S. Cyriacus dixit: Dominus Jesus Christus, Deus de Deo, ipse imperat tibi ut exeas. Et ecce cum ululatu magno et cum clamore spumans et clamans dicebat inh aere diabolus: O nomen terribile, quod me coarctat exire! Et ab eadem hora salva facta est Jobia.
d Non probatur Baronio hæc historia, to. 3, ad an. 309 num. 6. Nam cum duo memorentur Sapores Reges Persarum, senior qui Valerianum cepit, victusque deinde est obedentia Odenato Palmyrenorum Rege; et junior, qui circa initia Constantini regnum capessivit, tenuitque ad annos 70, neutri id convenire videtur: non seniori ut patet, cum qui sectus ab eo regnasse traditur Narses, sive Narsæus, ut Eusebius Scaligeri habet, 18 anno Diocletiani, ut vero Pontaci editio, 15, victus sit a Galerio. Narseti Misdates successit, regnavitque annos 7, menses 9, ac denum Sapores junior, et quidem adhuc in matris utero quasi inaugiratus. Ergo non potuit hic imperante Diocletiano filiam habere, et si Christianorum sacris fuisset initiatus, quomodo eos deinde ita acriler persecutus? quomodo non apostasiæ ejus quispiam mentinit? Potuit regulus quispiam, aut provinciæ Romanis propinquioris Præfectus fuisse hic Sapores, ex regio fortassis genere. Quamquam non omnia ab historicis scripta sunt: et mulla sunt quæ in Agathia hæc narrante lib. 4, reprehendas, illudque cumprimis quod secundum ejus calculum non nist anno Christi 304, ultimo Diocletiani suscepit regni gubernacula Narsæus.
15 Tunc B. Cyriacus dixit ei: Filia crede in filium Dei, et semper i sana eris. Respondit Jobia: Ego credo in Dominum Jesum Christum, quem tu prædicas. Et fecit eam catechumenam more solito, et catechizavit eam, et allata aqua, k deposuit eam in concham argenteam; et benedixit aquam, et dixit ei: Jobia credis in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum? sanctum? Respondit: Credo. Et dixit ei: Credis carnis resurrectionem? Respondit: Credo. Et elevata de concha cœpit dicere Jobia Vere Dominus Jesus Christus, quem prædicat B. Cyriacus, ipse est Deus. Eadem hora omnes affines ejus baptizati sunt: et ipse Rex baptizatus est, et alii promiscui sexus, numero l quadringenti et viginti similiter baptizati sunt. Eodem tempore multa dona vel pecunias obtulit Rex B. Cyriaco. Cui S. Cyriacus dixit: Nos gratiam Domini nostri Jesu Christi pretio non offerimus, sed fide æstimamus. Et nihil accepit: sed tantum pane et aqua cum Largo et Smaragdo usus est. Post dies autem quadraginta quinque ascendens navim, cum commendationibus epistolarum Regis reversus est Roman. Quem cum grandi honore suscepit Diocletianus Augustus cum uxore sua, et filia: et cepit B. Cyriacus habitare cum Largo et Smaragdo in domo, quam ei donaverat Diocletianus juxta thermas Diocletianas. a Alii MSS. superveniendum.b Colitur S. Serena 16 Aug.c Alii MSS. expleta, at non videntur thermæ absolutæ ante imperium Constantii et Galerii, a quibus dedicatæ, ut supra diximus. e Alii MSS. veredariis, al. vehiculis et veredis. Sunt veredi equi celerrimi tum ad venatum, tum precipue ad usum publicorum tabellariorum, qui inde veredarii dicit. Et hujusmodi veredis uti S. Cyriaci comites potuerunt, ut qui ab Imperatore legarentur ad amicum Regem, vel Narsæi bello conciliatum, vel Romanorum commilitonem fortassis adversus eum.g MS. Rip. confessus es.h al. ipsa hora. i al. salva. k Quædam MSS. habent: Deposuit eam nudam in concham argenteam. Est vero concha hic genus patuli vasis, sive pelvis. l Quædam MSS. quadringenti triginta.
SS. Cyriaci, Crescentiani, Artemiæ, et aliorum cædes. Marcelli constantia.
Post menses duos a ambulavit Diocletianus Augustus ad Dalmatias, ibique ægritudine fatigatus, fecit testamentum, et coheredes fecitb filios suos, etc mortuus est. Hoc audiens filius ejusd Maximianus Augustus, præcepit ut Christiani, ubicumque inventi fuissent, punirentur. Et zelo ductus propter sororem suam Artemiam, misit et tenuit Cyriacum Diaconum, et misit eum in custodiam, et præcepit ut in die processionis suae, ad exemplum Christianorum Cyriacus nudus et catenis obligatus ante rhedam ejus traheretur.
17 Uno autem tempore veniens in die processionis Marcellus Episcopus, obtulit se Maximiano Augusto, dicens ei: Pietati tuae suggero, servos Dei, qui orant pro regno tuo et pro republica, quare trucidas? Tunc iratus Maximianus Augustus; præcepit ut fustibus cæderetur, et expelleretur Marcellus Episcopus: et Carpasio Vicario jussit dicens: Audi Carpasi: Cyriacum sacrilegum, qui carminibus magicis et incantationibus suadet hominibus Christum confiteri, diversis poenis afflige, si non libamina diis obtulerit.
18 Eodem tempore Carpasius Vicarius mittens ad custodiam, adduxit Cyriacum Diaconum, Largum, Smaragdum, et Crescentianum et jussit eos in Tellude præsentari; quibus dixit: Quare non obauditis præceptis Principum, et offertis libamina diis immortalibus? Respondit Cyriacus cum Largo, Smaragdo et Crescentiano: Nos ipsos Domino Jesu Christo offerimus. Carpasius Vicarius dixit: Quod vobis jubetur, facite, Senectus tua alba facta est, Cyriace, sed modo eam juvenem facio. Et jussit picem reliquari: et cum reliquata fuisset, præcepit ut in capite B. Cyriaci Diaconi funderetur. Tunc cœpit clamare B. Cyriacus et dicere: Gloria tibi Domine, qui nos servos tuos dignatus es portas coelestis regni introire.
19 Dicit et aliis Carpasius: Sacrificate, aut peribitis sicut perfidus Cyriacus. Dixerunt: Nos peccatores Domino Jesu Christo nosmetipsos sacrificium offerimus. Tunc Carpasius Vicarius adduxit in conspectum suum eculeum, et jussit suspendi Crescentianum, et fustibus cædi, in conspectu Cyriaci, Largi, et Smaradgi. Et cum diu attraheretur nervis, et fustibus cæderetur, et ungulis raderetur, voce magna clamabat dicens: Gloria tibi Domine Jesu Christe, qui nos ad gratiam tuam dignatus es evocare. Carpasius dixit: Date flammas ad latera ejus. Et cum diu incendio constrictus ureretur, emisit spiritum. Cujus corpus jussit jactari ante Clivum Ursi, in platea ante templum e Palatii. Ipsa nocte venit Joannes Presbyter, et collegit corpus ejus, et sepelivit in cæmiterio Priscillæ, in arenario via Salaria veteri, sub dief VIII Calend. Decembris.
20 Post mortem autem Crescentiani, retrusit in custodiam Largum et Smaragdum et Cyriacum. Post dies vero quatuor resedit in eodem loco in Tellude, et præcepit sibi præsentari Cyriacum Diaconum, cui sic dixit: Quare dies senectutis tuæ cum tormentis ad inferos deducis? Respondit Cyriacus Diaconus: Ego semper hoc optavi. Dicit ei Carpasius: Sacrifica diis immortalibus, et vives. Cyriacus respondit: Sacrificent eis, qui non cognoverunt creatorem suum Dominum nostrum Jesum Christum. Hoc cum audisset impiissimus Carpasius Vicarius, iratus est valde, et jussit eum ing catasta extendi, et attrahi nervis, et fustibus cædi. Cyriacus autem clamabat, dicens: Miserere mihi peccatori Domine Jesu Christe. Eodem die nuntiavit Carpasius Vicarius omnia Maximiano Augusto, quæ exercuerat in Sanctos Dei. Tunc iratus Maximianus jussit omnes vinctos, qui erant in custodia, una cum Cyriaco capite truncari. Et data sententia, ducti sunt cum Cyriaco Diacono promiscui sexus, numero viginti et unus, et decollati sunt via Salaria intra thermas Salustii foras muros. Quorum corpora collegit nocte Joannes Presbyter, et sepelivit eos in eadem via: sanctum vero Cyriacum collegit, et commendavit ibidem sub die XVII Calend. Aprilis, ad gloriam et laudem Dei. Ipso tempore Maximianus Augustus interfecit sororem suamh Artemiam. a Eracto imperii anno vicesimo, sponte id deposuit Diocletianus, ea præcipue causa, quod extirpare, ut cupiebat, religionem Christianam non posset, ut in Actis S. Mennæ et sociorum 10 Dec. traditur, ut idem faceret, Maximianum Herculeum, licet ægerrime, traduxit.b Filios naturales non reliquit. Galerius Maximianus ejus gener fuerat, Constantius Herculei: ii Augusti tum facti.c Imo privatus annos prope novem egit, ut Aurelius Victor scribit.d Baronius deinceps restituendum censet Maxentii nomen, ubi Maximianus nominatur. Id nobis haud satis expeditum est pronuntiare. Fuit certe homæ aliquamdiu Galerius, qui Diocletiani filiam, Artemiæ sororem, uzorem habuerat. Nam Aurelius Victor de Constantino scribit: Ilic, dum juvenculus a Galerio in urbe Roma, religionis specie, obses teneretur, fugam arripiens, etc. Et ne dubitel quis num post depositam a Diocletiano purpuram id contigerit, subdit: ad patrem in Britanniam pervenit: et forte isidem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant.e Surius et MS. Aud. Palladis, fuit delubrum Palatii in regione 10 quæ Palatium dicebatur: Templum Minervie, sive Palladis in 13, quæ Aventinus. t Colitur eo die, videlicet 24 November. S. Crescentianus.g De varia significatione vocis catasta consule Baronium in Notis ad Martyrol. 16 Martii.h Ferrarius in generali catalogo SS. scribit 12 Aug. coli Romæ in ecclesia S. Silvestri S. Artemiam virginem et Martyrem, cetera latere in indice Catalogi SS. Italæ, tradit Diocletiani filiam fuisse, coli 8 Aug. corpus in ecclesia S. Silvestri servari. Alia Martyrologia 16 Aug. cum matre Serena eam referunt.
S. Lucinæ pietas. Marcelli labores, martyrium.
Post dies autem octo, veniens Marcellus Episcopus cum Lucina matrona Christianissima, condivit corpora Sanctorum cum aromatibus, et linteaminibus, et imposuit noctu in a pavone cum eunuchis suis, et sustulit ubi commendati fuerant. Translata sunt corpora cum S. Cyriacob in prædio ejus via Ostiensi, milliario ab urbe Roma septimo; ubi requiescunt in sarcophagis lapideis, quos manu sua recondidit B. Lucina in pace,c VI Idus Augusti.
22 Eodem tempore B. Lucina fecit donationem de facultate sua ex omnibus sanctæ Ecclesiæ Catholicæ. Hoc audiensd Maximianus Augustus, indignatus proscriptione eam damnavit. Beata autem Lucina rogavit S. Marcellum Episcopum, ut domum ejus ecclesiam consecraret. Quod cum omni devotione fecit B. Marcellus Episcopus. At ubi frequenter in eadem domo Missas celebrasset in media civitate via Lata; audiens hoc Maximianus Augustus, iratus misit in eamdem ecclesiam, et fecit præceptione sua ut in eadem ecclesia plancæ sternerentur ad animalia catabuli publici, et eumdem Marcellum Episcopum ad servitium animaliume deputavit, cum custodia publica. Ubi etiam post multos annos serviendo, indutus amictu cilicino, emisit spiritum, sub die septimo decimo Calend. Februarii. Cujus corpus rapuit Joannes Presbyter noctu cum B. Lucina, et condivit cum aromatibus, et sepelivit in cemiterio Priscillæ via Salaria veteri, non longe ab urbe Roma, milliario tertio, ubi requiescit in pace.
23 Eodem tempore Maximianus Augustus præcepit ad se venire Carpasium Vicarium, et interrogavit eum de discussione et nece Sanctorum. Et cum vidisset Carpasius placatum sibi Maximianum, petiit ob eo domum B. Cyriaci. Cui confestim donavit domum Cyriaci Diaconi. Et cum introisset in eamdem domum, quam donaverat B. Cyriaco Diocletianus Augustus, invenit locum ubi S. Cyriacus fontem ædificavit, quem consecravit B. Marcellus Episcopus, ubi frequenter baptizabat S. Cyriacus venientes ad fidem. Tunc Carpasius Vicarius paganus crudelissimus ingressus est in eamdem domum, dum introisset et invenisset baptisterium, fecit in loco eodem balneum, quasi ad deridendam legem Christianorum. Ubi frequenterf lupanariis et scenicis lavacrag exhibebat, turpi lucro gaudens in loco sanctificato. Et cum frequenter ista fierent et epulæ cum sceleratis; quadam die cum se lavissent, et exhiberent sibi epulas, exeunte Carpasio de balneo cum multis sceleratis, decem et novem cum Carpasio Vicario subito ceciderunt, et mortui sunt. Ab eodem die clauserunt balneum, et factus est timor magnus in eadem regione usque in hodiernum diem. Deo gratias.
24 Sanctorum vero corpora, hoc est, Cyriaci, Largi, Smaragdi, Crescentiani,h Memmiæ et Julianæ, sepulta sunt in vita Ostiensi, milliario ab urbe Roma plus minus octavo: ubi orationes eorum florent nunc et semper, et quousque mundus iste steterit, regnante Domino nostro Jesus Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
a Mombrit. pavimentum, mendose. Est pavo apud Papiam genus operimenti et vehiculi; et quidem, ut Martinius notat, rotæ unius; et dicitur aliis pabo.
b Via Ostiensis a porta Trigemina (quæ et Ostiensis dicta, nunc S. Pauli) Ostiam ducebat. Hoc Lucinæ cæmiterium memorat Panctrolus. Anastasius in Honorio I Fecit, inquit. et ecclesiam B. Cyriaco Martyri a solo via Ostiensi milliario septimo, ubi et donum obtulit.
c al. vu Idus. celebratur ea translatio 8 Aug.
d Omnino hñe et deinceps Maxentii nomen restituendum videtur.
e Jam inde ex alto catabulo ereptum a Clerticis, ut supra ex libello de Romanis Pontificibus diximus.
f MS. Rip, lupanaribus, adjective nimirum, pro lupis ipsis, sive meretricibus, aut qui cum its lupari soliti.
g MS. Audom. exhibebat turpia, ludo gaudens.
h Coluntur SS. Memmia (Mombritio, Meminia) et Juliana 8 Augusti. Earun mentio fit in actis S. Anthimi et sociorum n Maii.
Alia acta
auctore Ursione Abbate Altimontensi, ex tribus veteribus MSS.
Prologus auctoris.
Domino suo a Lieberto vere Episcopo, salutem et prosperitatem frater Ursio, Abbas nomine et baculo, non opere vel merito.
Dignitas, summe Pater, Episcopalis, cui constat præesse, et prodesse Ecclesiis, et rebus Ecclesiasticis, quanto aliquos mœstificat suorum Episcoporum elatione, tanto nos lætificat tuæ humilitatis, religionis, etb nobilitatis prælatione. Respexit quippe Dominus ultima tempora nostra ex alto; dum filios Ecclesiæ, quos oppresserat pessimac bellorum tempestas et desolatio, quotidie relevat tuæ admonitionis, et oraminis melliflua consolatio. Tu es enim Pastor ovium, non aliunde ascendens in ovile, sed per ostium: tu subjectorum baculus, tu in Ecclesia Christi, et tui pastoralis oculus. Fructificando juvenescit flos Ecclesialis in tua senectute, quæ domitis stimulis dormit cum perpetua Sunamitis virginitate, luxuriamque contemnens cum Berzellai delegat eam adolescenti filiod Maatha, nec vult Jordanem transire. Proinde disponis ascensiones in corde tuo, in loco quem Deus posuit certamen vincentibus, scilicet in valle lacrymarum; ubi, quia prævius pater filiis insinuas iter prævium, videbis Deum Deorum, et caro tua exultabit in Deum vivum.
2 Nec desunt patrocinia Sanctorum, quorum reliquiæ quiescentes sub alis tuis, conquisitæ industria antecessorum, temporum quidem contumelia latuerunt diutius, sed tandem quibusdam in locis patuerunt feliciter novissimis temporibus, quorum omnium intercessionem milii est orandum; de Sancto autem Marcello Papa et Martyre, tua licentia et benedictione breviter scribendum, cujus gloriosa apud nos manifestatio, Sedi tuæ noviter contulit inæstimabilem gloriam, nobis vero peccatoribus momentaliter apud Deum indicibilem fiduciam.
3 Cujus descriptionis te constituo judicem, ut quia gratia sui inter me et Deum te habeo sequestrem, in eo quod minus expectatione tua valebit ingenium meum, habeam et defensorem: defensorem, inquam, tantæ audaciæ, utpote qui ausim opus meis viribus haud æquum suscipere, nisi insulsum sermonem meum salsura ingenii tui digneris mellificare. Terram quippe inhabito Naym; in vallo Josaphat, ubi peccatores judicantur, semper Deum video. Sed quis immunis, quis alienus a peccatis? Nullus prior, nullus posterior, nullus medius: omnis homo reus. Et ego quis sum ut enarrem justitias Dei, et assumam testamentum ejus per os meum? Certe non est speciosa laus in ore peccatoris: sed laudare Deum jam aliquod est initium speciositatis. Quæ vero major laus Dei et gloria, quam electorum suorum magnificentia, quos suæ dignationis dignatur magnificare munificentia? Hæc est enim, hæc est devotio Ecclesiarum, diversis Sanctorum meritis honestarum, prout placuit coelorum Regi disponere mansiones eorum: quemadmodum enim multæ mansiones in domo Patris, ita multæ mansiones Sanctorum in terris, multæque revelationes, et scribendo revelatores eorum claritatis. Ego quoque licet non delecter dictandi studio, sed affligar quotidie vivendi ergastulo; famæ tamen consulendo domesticæ, vitam patroni nostri, S. Marcelli seilicet, gestis sanctorum Martyrum Saturnini, Sisinnii, Cyriaci, Largi, et Smaragdi, et ceterorum quorum magister extitit, insertam, necessarium sentio singillatim excerpere; et deinceps quando et qualiter ad nos sit translatus, et postea temporibus nostris manifestatus, æquum duco posteris litterare. In quibus omnibus, dignissime Pater, non attendas comicame vernulitatem, necf Mæandrico sermoneg firmatam florariam orationem, quia doctrina Christi non constringitur regulish Donati. Jamque fiat proloquendi modus, ne dum volo esse officiosus, fiam injuriosus.
a B. Lietberti Cameracensis et Atrebatensis Episcopi vitam dabimus 23 Junii. Multa de eo habet Baldricus in Chronico lib. 3.
b Baldricus l. 3, cap. 61, ex Brachatensi patria, nobili ortus prosapia, etc. Alibi diximus Brachantum, vel Bracbantum, dici eam ditionem quæ a Tornaco Teneramundam usque cis Scaldim sita, nunc maxima ex parte Comitatu Flandriæ continetur. Unde Comites Lovanienses, ut inferioris Lolharingiae Duces dici possent, suam omnem provinciam cum Brachanti parte conjunctam Brabantiam vocarunt, quæ nunc prima Belgicarum provinciarum.
c Præcipue ab Hugone Castellano Cameracensi dire vezatus est Liebertus, ejusque subditi.
d Ita 2 MSS. at S. Gisleni MS. Maacha, vulgata edit. habet Chamaan.
e Yulgo venilitas, assentandi ars. qua verna pollent hic elegantiam Auctor intelligit, qua scripta comædiæ, in quarum plerisque vernæ.
f Periodico, a Mæandro Phrygiae fluvio sinuoso ducta metaphora. Nisi quis legat Menandrico: nam Menander poeta comicus fuit ingeniosus et elegans.
g MS. S. Gisleni: syrmatum.
h Ælius Donatus grammaticus fuit, S. Hieromyni Romæ magister.
Acta S. Marcelli.
S. Marcelli opera ac decreta.
Pulcrum est videre campos segetum aureis maturatos calamis aristarum; sed pulcrius est attendere campos Ecclesiæ micantes plantatione Martyrum, per sanguinem Agni suo cruore purpuratorum: segetes enim Martyrum sunt passiones, secus aquarum decursus lacrymarum fontibus radicantes. Venientes igitur venient cum exultatione portantes manipulos suos in beatitudine, et qui seminarant in lacrymis, in gaudio metent juxta arborem crucis, ubi est proximus fons Salvatoris. Unde plantata Martyrum tolerantia, seminis sui germina cœpit colligere purpurata, postquam victoria Dominicæ passionis antiqui hostis elisa virtute, adversus Christicolas lues tormentorum iterato cœpit recalescere. Contra quam fides valido fidens armorum munimine, cominus pugnatura procedit, adstat in acie, congreditur, et vincit, et Martyrum gregalem chorum ad cœlica regna transmittit. Quo certamine quadripartita mundi plaga concutitur: sed Roma omnibus superior, deterius cunctis subvertitur: quia quæ cunctas longe lateque ad serviendum sibi coegerat, nefandissimo ritu cunctarum idolis gentium serviebat, et quæ dedignabatur aurum habere, sed habentibus imperare, nunc sibi ipsi non valet repugnare. Unde accidit ut ibi amplius ferveret immanitas tormentorum, ubi plenius confluxerat impuritas dæmoniorum. Sed non defuit vicissitudo: quia postquam triumphavit Petrus et Paulus in sanguine suo, dæmonum multitudinem exterminavit Martyrum multitudo, quorum sequaces extiterunt plurimi coronis victricibus postea laureati, necnon post Sedem Apostolicam aliqui cœlorum regnis inthronizati.
Inter quos S. Marcellus Papa et Martyr effulgens ut sidus aureum, doctrina sua et sanguine nobiliter illustravit natale solum: erat enim natione Romanus, patre Benedicto progenitus, de regione quæ dicitur Vita lata oriundus, florem suæ juventutis redolendum reddidit gratia senectutis. Ea quippe totius vitæ suæ fuit intentio, ut in confessione Dei ter minaretur sui professio. Nec spes eum fefellit: sublimatus etenim Sede Apostolica, laureolum Ecclesiæ palæstrandum suscepit. Ad cujus professionis títulum Sedem suam et ipsum caput mundi, Romam seilicet, nobilitavit quantum permisit rabies temporum. Fecit denique cœmiterium via Salaria: et propter baptismum et pœnitentiam múltorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas Martyrum constituit viginti quinque Titulos in urbe Roma: viginti quoque Presbyteros et duos Diaconos ordinavit: decreta etiam sua quæ habentur in decretis Pontificeum Romanorum auctentice decrevit. Sed non plus quam annis quinque, mensibus quatuor, diebus viginti uno, Romanæ Sedi præfuit. Quibus expletis Apostolica sanctione inter æquitatem et iniquitatem, inter justitiam et injustitiam, duellum factum est publica statione.
6 Agebant in sceptris Diocletianus et Maximianus, a in consulatu Maxentius et Maximinus, qui postea purpuram a Diocletiano et Maximiano depositam suscipientes infeliciter usis successerunt infelicius. Horum quatuor immanis sævitia unius Martyris, S. Marcelli seilicet, gloriosa extitit victoria: tot enim coronæ extiterunt unius, quot tortores per Christum potuit ferre unus. Sciebat enim cædi pro Christo, et non deficere in Christo: nec poterat in certamine tortores formidare, quia volebat de triumpho gaudere: temporalem minime timebat pugnam, quia perpetuitatis studebat sortiri victoriam: neque sui solum solicitus erat, sed etiam filiorum Ecclesiæ cui præerat, quos eadem palæstra sub eisdem tortoribus, coronis aptabat. a Non reperiuntur in fastis Consularibus hi ambo una Consules, imperantibus Diocletiano et Herculeo. Maximinus autem hic, ut sæpe, pro Galerio Maximiano positus.
Sanctorum labores. Aproniani martyrium.
Cujus palæstræ præludium cœpit proludi post Maximiani Augusti ab Africæ partibus reditum. Volens enim Diocletiano placere sub nomine ejus thermas Romæ instituit a solo ædificare. Et quia invidebat Christianis, super eos imposuit afflictionem hujus operis, aliis ad lapides deportandos, aliis ad arenam effodiendam destinatis. Quibus usque ad miserationem laborantibus, nec ullis eorum miseriæ misericordiam præstantibus, providit Deus Thrasonem quemdam fidelem vita, et locupletem facultatibus. Hic cum cerneret eos affligi tanto labore, per Sisinnium et Cyriacum, per Largum, et Smaragdum, constituit eis victum ministrare. Sicque Martyres relevati ciborum alimonia non Augustis thermas, sed sibi fabricabant coronas in labore et ærumna.
8 Sanctus vero Marcellus filiorum suspensus defectione, seipsum pro eis mactabat Christo quotidie in oratione cum lacrymis et spiritus humilitate. Cumque sibi innotuisset Thrasonis obsequium, Deo gratias agens, duos, ut præscriptum est, Diaconos consecravit, Sisinnium et Cyriacum, qui et Ecclesiæ Romanæ deservirent, et in angustia constitutis victum ex Thrasonis facultatibus ministrarent. Hæc autem Ecclesialis ordinatio, totius Ecclesiæ fuit exultatio, et ipsorum in labore Confessorum necessitatis relevatio. Felices ministri tanti patris doctrina bene filiati, et ipsum ad coronam quandoque præcessuri.
9 Gratanter itaque creditum sibi suscipientes officium, dupliciter fiunt consortes Martyrum, quia numquam sine munere dimittitur obsequium. Nocte igitur quadam exeuntes de domo Thrasonis, et inde sociis victum deferentes humeris suis, a paganis militibus crudeliter arctati, Expurio Præfecto sunt præsentati. Quorum illelatatus comprehensione, Maximiano Augusto placere festinat eorum delatione. Maximianus vero crudelitate furens, nec solum crudelis, sed et ipsa crudelitas existens, publicam apponit eis custodiam, stodiam, et arenæ effodiendæ imponit sententiam. Inter quos deputatus senex quidam, Saturpinus nomine, jam senio fractus, maceratur nimia laboris afflictione, affligens et ipse juveniles, qui secum erant, nimia suæ ætatis miseratione. Erat ibi spectaculum videre miseriam et misericordiam convenire, pietatem et caritatem subvenire, Martyres sanctos fortunas suas contemnere, juveniles senem vix seipsum valentem ab onere imposito levare, custodes mirari et stupere.
10 Nec latuit Augustum, cui plus placebat delatores Martyrum, quam delatores regnorum. Quæ ut sibi relata est devotio, dolens tantum pietatis remansisse in regno suo, tradit eos puniendos Laodicio Præfecto. Laodicius autem retrudendos in carcere tradit Commentariensi Aproniano. Apronianus autem visitatus divina respectione, procidens ad pedes Sisinnii cum protestatione, Adjuro te, inquit, per Christum, ut me facias participem prædestinationis tuæ. Ad hæc eum ille catechizavit, catechizatum ad fontem deduxit, deductum de credulitate requisivit, requisitum in fontem deposuit, depositum ex more levavit, levatum ad S. Marcellum deduxit, a quo chrismate consecratus, Ecclesiæ pleniter communicavit. Nec multum temporis intercessit, et capitalem jussus subire sententiam, Doctores suos ad coronam præcessit.
SS. Papiæ, Mauri, Cyriaci, etc. cædes. Marcelli constantia.
Saturninus vero et Sisinnius retrusi in carcere, quotquot poterant lucrifaciebant fidei suæ. Inter quos milites duos initiantes, Papiam et Maurum, cum tripodam ad thurificandum sibi delatam comminuissent imperio orationum, a Laodicio Præfecto in eucleo suspensi, et scorpionibus cæsi, flammis exusti, et ad ultimum capite truncati, præmittuntur ad regnum. Papias autem et Maurus baptizati a S. Marcello, et post baptismum comprehensi, et apud Flaminium præsentati Præfecto, in successione tormentorum cum palma succedunt et regno. Quorum omnium corpora, B. Marcelli jussu, via Numentana reconduntur et via Salaria. Ipse autem assiduus erat in oratione, ut filios suos Dei filius constantes redderet in certamine, pro eo paullo post certaturus et ipse.
12 Etenim vero Cyriacus, quem sibi constituerat Diaconum, cum B. Sisinnio jam oblivioni traditus tenebatur in carcere cum Largo et Smaragdo. Sed dæmone protestante per os Artemiæ, filiæ Diocletiani, ejus virtutem, jussu ejusdem Principis eductus, puellam reduxit ad sui libertatem, et purificatam fonte baptismatis in Christo reddidit liberiorem. Deinde a Rege Sapora evocatus ad partes Persidæ, a Jobiam ejus filiam mundavit a dæmone, Regem ipsum et Reginam cum toto regno Persarum, liberavit a dæmoniaca servitute. Sicque reversus Romam, ingrediente Diocletianob universitatis viam, iniit contra Maximianum potenter victoriæ suæ pugnam.
13 Maximianus quippe zelo ductus Artemiæ scoris suæ, sororem ipsam homo miseræ conditionis non erubuit tormentis subjicere: Cyriacum vero jussit miseris cruciatibus deficere. Quem etiam opprobrio Christianorum in die processionis suæ, antec epirhedia sua protrahi fecit nudum et ligatum. Jamque ceteris ad coronam præmissis præter istum, S. Marcellus hunc sequitur cum lacrymis, ut pater filium. Ubi pugnaturus non sacciperium cum David defert, sed patientia obarmatus contra tyrannum talibus dictis confert: Novitati tuæ, Augustorum optime, suggestum venio, ne fiat humilium pressura, tuæ erectionis confirmatio. Vocalis quippe semper fuit æquitas apud Romanorum Rectores, parcere humilibus et debellare superbos. Ecce opprimuntur filii Ecclesiæ, qui pro statu vestro, et pro Republica orant assidue. Non decet Romanam virtutem contra inermes et imbelles producere feritatis suæ aciem. Trucidatur innocentium turba, et fœdatur Romanorum virtus hujus infamiæ nota. Ita senex peroravit, sed non impune licuit. Irato siquidem Augusto dehonestatur, et absque reverentia sacerdotii, et respectu senectutis, fustibus cæditur, et cum injuria expellitur.
14 Nec solus sensit iratum: statim enim in Sanctos, pro quibus Papa interpellaverat, minister diaboli dictat sententiam tormentorum. Carpasius Vicarius tortor eligitur, qui omnia tormentorum genera in Cyriacum, Largum, et Smaragdum, et Crescentianum experiri præcipitur. At ille gratanter suscepit imperium jussus, quod si prius auderet libenter supplesset et injussus, ut postea probavit Martyrum cruciatus: tanta enim in eos desæviit crudelitate, ac si in eorum tormentis regnum sibi debuisset acquirere. Martyres itaque sancti tormentantur, pice liquata perfunduntur, in eucleo suspenduntur, in catasta depositi extenduntur, ignibus exuruntur, et ad ultimum capitalem sententiam subire jubentur. Ita sociati in passione, coelos expetunt germana societate. Officium vero sepulturæ, ut pater filiis, S. Marcellus supplevit paterna pietate, et Ecclesiastica procuratione.
a MS. Claremar. Lobiam.
b Non mortuus tunc est infelix tyrannus, sed privatus annos circiler novem in Dalmatia vixit, ut ante diximus.
c Epirhedia, inquit Papias, majora vehicula.
S. Marcelli in catabulo labores, mors.
Quibus præmissis ad vitam, coronis eorum Pastoris sui Marcelli adornantibus coronam, et ipse pastor sine multa dilatione disponitur ad victimam. Beata denique Lucina matrona quædam ex nobilioribus, animo supernis hærens contemptis terrestribus, per eundem Papam fecit donationem facultatum suarum Ecclesiis omnibus. Cujus rei permotus indignatione Augustus, eam damnavit proscriptione. At illa petiit Papam ut domum suam consecraret ecclesiam, quatenus locus carnalitatis fieret locus consecrationis. Nec distulit ille: ecclesiam consecravit, in qua frequenter et Missas celebravit.
16 Eadem vero domus carcer sibi postea fuit, et exilii locus; sed non contempsit exilium, quia desiderabat coelum. Carcerem existimavit pro prætorio, quia jucundari desiderabat in paradiso. Et quod fuit prætorium, ea domus Dei jubetur animalibus esse catabulum: in qua mox animarum pastor, constituitur pastor animalium. Apponitur ei et publica custodia; ne tanto sacerdoti deesset duplex injuria. Injuriatur modis omnibus: nullus præter panem indulgetur ei cibus, lectus et vestitus saccus erat cilicinus. Ita seipsum offerens sacrificium Deo, in vigiliis et jejuniis per multum temporis, imperatum supplebat officium, orando et psalmodiando. Res non privata, sed communis agitur: Episcopus confitendo patitur, et Ecclesia orando compatitur.
17 Sed cum deposita purpura, a Maximianus fuisset secutus collegam suum Diocletianum, noctu venientes Clerici, de catabulo eduxerunt S. Marcellum. Lætificatur Ecclesia subito, utpote tanti Pastoris restituta patrocinio. Sed repentaliter subsequitur mœstitia, non impar priori: e vestigio, uti se habet hominum incertitudo, lux oborta tenebratur, et lucis gaudia perturbantur. Jam Sacerdos in sua victor extiterat pugna, et sacrificium obtulerat de victoria, seipsum scilicet in confessionis hostia: jam sibi me ruerat ruerat coronam, et subditis postulaverat indulgentiam. Quid ergo novi processit? Quid mali successit? quid prioribus intercessit? Maxentius pejor prioribus, regni infortunio sortitus imperium, ut regnandi, ita et sæviendi in Christianos obtinuitb hæredium. Qui cum cogeret sanctum Papam negare, quod erat, videlicet Episcopum; et ille Christum confitendo, sacrificia derideret dæmoniorum; iterum cum furore emissa sententia, restituitur in catabulo cum publica custodia. Recipit officium pastoralitatis suæ, educit et reducit animalia cum cordis contritione. Ecclesia fit ei catabulum, carcer ille bestialis fit regale prætorium, qui per hoc parabatur ad regnum.
18 O supplicium dissimile omnibus, et proinde sancto Martyri ceteris amabilius! Certe ea videbatur sibi remissior sententia, quam importabiliorem perpendebat tortoris insania. Licet enim tanta injuria dehonestaretur in catabulo, intentione tamenc theoretica semper suspirabat in cœlo. Cui hærendo assidue cum lacrymis, dilatio illa, quæ sibi videbatur gravior, breviatur clementia Salvatoris, et æquitate justi remuneratoris. Nam dum Maxentius cogitat de differendo supplicio, Christus disponit de remunerando milite suo. Statuit ei carcerem aperire, pastoralitatem mutare, ab animalibus inter Angelos transferre, pro catabulo paradisum conferre, et perlatis suppliciis dignam remunerationem referre, Martyrem Martyribus inferre, coronam inimicorum expugnatione paratam pugnatori proferre, nec amplius militem a regno differre. Itaque militando inibi per aliquot annorum, in fame et siti, in laboribus et ærumnis, in vigiliis et jejuniis, nudus amictus tantum cilicio, persistens in servitio animalium, tandem in confessione Dei, alacriter emisit spiritum. O somnium pacis! o requiem immortalitatis.
19 Corpus ejus collegit B. Joannes Presbyter cum Presbyteris et Diaconibus, et B. Lucina, et sepelivit in cœmiterio Priscillæ via Salaria XVII Kal. Februarii; ut a diaconibus et discipulis, quos præmiserat ad regnum, nec ipsa sejungeretur sepultura. O pia congregatio, cujus nec in cœlis, nec in terris fit separatio! o Martyrum præmia et coronae, quæ perpetuo virescunt flore, immortalitatis scilicet et vitæ æternæ! Nesciunt marcescere, quia non timuerunt flammis ardere, quos Agnus deducet ad vitæ fontes aquarum, et delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et florebunt sicut lilium in medio Angelorum.
a Videtur innuere a Maximiano primo captum esse S. Marcelum; non quidem Herculeo, qui ut hic dicitur, collegam secutus purpuram deposuit; sed Armentario, qui et ipse ex Italia non multo post recessit.
b Hæredium prædium est, quod hæreditate venit, hic simpliciter pro hæreditate accipitur.
c Contemplativa, a 9ta pte, contemplor.
Narratio manifestationis et itineratio S. Marcelli.
Reliquiæ S. Marcelli diu absconditæ. constituit. Inter quos S. Vincentii intercessu, et e Martini Papæ concessu, et Dagoberti Regis conductu, abf octavo urbis Romae milliario remotus, S. Marcellus Papa et Martyr ad prædictum locum cum honoris gratia est translatus.
2 Ubi susceptus officiosissime non est privatus per multum temporis officioso monachorum famulamine. Sed cum decidentibus aureis et argenteis temporibus successissent ferrea, opprimente fortuna orbem terrarum, felicitatis noverca,g Riphæi montes super Galliam emiserunt Hungrorum et Hunnorum tempestates et fulmina, a quibus desolatis ecclesiis, monachis, et monialibus et Clericis postliminio damnatis, Altus mons humiliatus, inter cetera factus est locus desolationis: fugatis denique cultoribus tanta negligentiæ est relictus, ut neque memoriam Reliquiarum teneret notitia alicujus. Per successiones itaque temporum, per divisiones, dum sibi invicem succedebant, monachorum et Clericorum, per dissensiones animorum, et pervasiones militum,h reditus Ecclesiæ gallinaciis pedibus deducuntur ad nihilum. Sed cum redisset tempus miserendi ejus, quoniam placuerunt servis Dei lapides ejus, i respexit Dominus orationem humilium, et non sprevit precem eorum.
a Ilic Namurci in Mosam influit, Sabis Cæsari dictus.
b Ejus vitam dabimus 14 Julii.
c Necdum id nomen provinciæ sortitæ tunc erant, quæ regno Austrasiæ continebantur.
d Etsi domiti antea erant a Clotario et Dagoberto Saxones; non tamen iis Vicentius præfectus.
e Mortuus est Dagobertus Rex anno Christi 644, cum Romae sederet Theodorus Papa cui Martinus successit. Videntur hic conjungi, quod inchoatum sil forte sub Dagoberto Altimontense cænobium, sed his reliquiis ornatum circa annum 631 sub Martino.
f Imo tribus tantum ab Urbe milliaribus distabat Priscillæ cæmiterium, ut testatur Baronius to. 2. ad an. 130, num. 2, ubi illud suo tempore refossum scribit, magnæ instar urbis.
g Alii non a Riphæis montibus, qui inter Album sinum et Obium fumen siti, glacialem Oceanum respiciunt, interjecta solum Hyperboreorum angusta regione; sed a Caspio mari, aut ulteriobus Asiæ ad Boream plagis projectos Hunnos atque Hungros volunt. Sæpius ii Germaniam seculo Christiano decimo incursarunt: sed Hannoniam, in qua Altus mons, anno præcipue 934, a Conrado Lotharingiæ Exduce contra Raginerum II, Hannoniæ Comitem conducti. Consule Chronicon Mitræ, et Baldrici lib. 1, cap. 74.
h Baldricus lib. 2, cap. 35: Per incursus Gentilium, imo et per crebras seditiones domesticorum, subripiente (forte, subrepente) inopia, ordo monachalis ad Canonicalem redactus etc. i Gerardi I Cameracensis Episcopi studio, collaborante Richardo Abbate S. Vedasti restauratum Altimontense cænobium, ac monachis restitutum, quibus præfectus Abbas Fulcuinus. Baldricus lib. 3, cap. 6.
Repertæ ornatæque reliquiæ.
Latebat ibi lucerna sub modio, S. Marcellus scilicet Papa et Martyr, sine alicujus venerationis titulo, per quem providente loco divina clementia, ejus manifestatione ferrea misericorditer mollescunt tempora. Cujus manifestationis divinitus provisa occasio, Abbatis a Ursionis extitit in regimine successio. Idem denique cænobium Dei concessu suspiciens regendum, ea scilicet tempestate, qua inter Henricum Imperatorem et Comitemb Balduinum sæviebat tempestas bellorum, rem nimis attenuatam invenit, ut præscriptum est, processu temporum, decessu rerum, et quotidiano incessu vel incursu vastatorum. Angebatur angustia, quia fratres appetebat inopia, nec sibi suppetebat succurrendi copia. Quid ergo ageret? Quo se verteret? Volutis et revolutis animo suis omnibus, nihil oculis occurrebat extrinsecus, quod posset obstare tantæ necessitatis foribus. Vertit se ad interiora et circumductis oculis invenit scriniolum, in quo quiescebant saneti Martyris Marcelli ossa, argento quidem fabricatum, sed inculto et absque ulla cælatura. Æstuabat animo, quia latebat omnes quid contineretur in scriniolo; Reliquias tamen contineri nulla erat hæsitatio. Vicit tandem, quod vincere solet in rebus tam angustis, angustia, scilicet, quæ semper requirit solatia necessitatis: et disponente Deo, consilio sui et Fratrum, meliorando reparaturus paraturus suscipit, sed invitus argentum; ita suos, relevando ab inopia, S. Marcellus protegebat qualicumque providentia.
4 Abbas autem suspensus animo, longo interdiu conscientiæ urebatur cauterio: ignorabat enim quid spoliatum contineret scriniolum, et ideo non modicæ offensionis metuebat se incurrisse periculum. Cujus offensionis timore, loculum festinabat non post multum temporis renovare. Et quia volenti nihil satis festinatur, vix conquisito argento fabricam aggreditur. Nondum expleta, ad Episcopum Cameracensem Lietbertum egreditur, et qualiter res tractata sit narrare aggreditur.
5 Deinde quæsita et accepta licentia reserandi loculum, ut quod mortales latebat, ad gloriam Dei proferretur in publicum, cum lætitia et benedictione redit monasterium. Nec passus aliquamdiu rem susceptam procrastinare, Fratribus et sibi indicens jejunium, diem constituit sine multa dilatione: dilatio autem diei sola fuit caussa Deum orandi et exorandi, ne ad tantum thesaurum accederent imparati. Quo superveniente, albis et stolis induti ad locum accedunt quanta possunt apparatione, quanta debent veneratione, seilicet cum lacrymis et litaniis, et maxima cordis contritione.
6 Reserato autem loculo, lacrymæ sine mora duplicantur præ gaudio: tanta enim egreditur suavitas odoris, ac si starent in paradiso amænitatis. Apparent ossa, nescitur adhuc cujus: pendent animi et oculi omnium in agnitioë ejus. Cum repertis statim litteris excluditur suspensionis eorum scrupulus: recitatæ siquidem in auditu adstantium, commendant contineri sanctum Martyrem Marcellum Romanæ Sedis Episcopum, tempore Dagoberti, ut prædictum est, illuc translatum, sed temporum mutatione neglectum. Quibus perceptis, gaudium reficitur singultibus et lacrymis, et loculus iterum clauditur cum magna diligentia observationis et signationis. Disceditur: Abbas ad Episcopum regreditur, gratanter benedictionem petit, et rem gestam ex ordine lætabundus exponit. Miratur Episcopus, et stupendo gaudet, et nisi auctoritas Abbatis eum inclinaret, tantum thesaurum in eo loco latere, vix introduci ad credendum valeret. Sed et etiam attestatio litterarum, omnem submovebat incredulitatis scrupulum.
7 Statim itaque quid agendum foret, inter eos tractatur: depositio sancti Martyris in scrinio noviter fabricato ordinatur, et nativitas sanctæ Dei genitricis Mariæ, quæ est VI Idus Septembris, dies repositionis constituitur. Conveniunt multi, pars Episcopum, pars Comitemc Balduinum et Comitissam secuti, plures caussa amoris S. Marcelli; omnes vero in commune, Dei et sancti Martyris misericordiam oraturi. Ea enimvero die S. Marcelli præsentiam ibi adesse, illius qui cuncta providet et disponit, fuit manifestare. Denique repositis artubus sanctis in loculo sibi parato, communiter petitur a populo, ut extra templum sibi liceat sanctum Martyrem precibus et muneribus venerari capaciori interstitio. Effertur, cum frequentia Cleri et populi defertur, et in atrio ante porticum templi super quadripodem locatur. Circumfluit populus, et Martyrem cum devotione frequentat: et licet vix alicui vacet eundi et redeundi locus, precibus tamen ubi potest petit, et muneribus ditat. Crescit turba tumultuantium, densatur cuneus accedentium, nequaquam atrio capiente examina confluentium. Jamque circumstat totius præsentis populi multitudo, et admovente gradum pietate, cœlitus arridet sancti Martyris glorificatio.
a Gasæus hunc Urtianum vocat.
b Balduinus V hic fuit cognomento Insulanus et Pius, cujus adversus Ilenricum III Imperatorem bella describit Meierus lib. 3. et Miræus in Chronico.
c Balduinus VI, Hasnonius, sive Montensis, Richildem Ragineri IV, Hannonix Comitis filiam et hæredem duxit; patri in Flandrix Comitatu successit an. 1067, obiit 21 Julii 1070.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.