Pagina 269 ante S. Appollonii Martyris elevationem, isthæc repone: S. Pigmenius Confessor ad hunc diem a Georgio Cardoso inscriptus Hagiologio Lusitano. Eum olim Cælitum honoribus dignatum fuisse colligitur ex synodo Toletana XII, habita Era DCCXXI, sive anno Christi DCLXXXI, Regis Ervigii primo. In ea enim, tit. 4 ista habentur: Prosequente venerabili et sanctissimo viro, fratre nostro, Stephano Emeritensis Sedis Episcopo, res nobis novellæ præsumptionis usurpatione sese intulit pertractanda; tanto communionis nostræ judicio evellenda, quanto et privatis noscitur ausibus perpetrata. Dixit enim, violentia Principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulæ Aquis, in qua venerabile corpus sanctissimi Pimenii Confessoris debito quiescit honore, novam Episcopalis honoris ordinationem efficeret. Quis vero hic Pimenius? Sub Dextri nomine publicatum Chronicon ad annum Christi 130
A ista habet: Aquis prope Toletum nimis Eugenio familiaris S. Pimenius vir egregia virtute multaque pro Christo patitur. Plura post Dextrum sub nomine Luitprandi edita in lucem. Nam in Chronico num. 131 ad annum Christi DCLXXVI ista leguntur: Wamba Rex... in oppido Aquensi (quod nunc Talavera, olim dicebatur Elbora) Sede Episcopali subjecta Emeritensi, in villula Aquis, nunc Cazalegas, Sedem constituit Episcopalem, consentiente Emeritensi Metropolitano, in honorem S. Pemenii, Martyris antiquissimi, ibidem quiescentis: quod nunc diu permansit. Exponit ista Laurentius Ramirezius del Prado vir illustris, quod positus sit Episcopus in villula circa Elboram, vel Talaberam, in monasterio S. Pimenii. Ast in adversariis eidem Luitprando adscriptis num. 103 ista leguntur: Creditur, jussu Regis Wambanis Catholici, Quiricum Toletanum, in villula prope Aquas, oppidum Carpetaniæ, a Mauris Talaveriam dictum, in honorem S. Pimenii Pontificis et Martyris ejusdem terræ, Cathedramerexisse Emeritensi subditam. Villula illa dicta fuit a Saracenis post Vicus Cazalegas. S. Pimenius colitur i Novembris: creditur passus sub Adriano, paullo post mortem S. M. Marcelli Eugenii, anno xvi Adriani, Christi cxxxv, Hibero et Silano Coss. anno i S. Sixti, sub S. Hermolao Toletano Pontifice et postmodum Martyre: creditur gravissimos passus esse cruciatus in monasterio suo Cazalegas, Q. Matidio Gratiliano Præside citerioris provinciæ. Ita quem Confessorem habitum esse constat S. Pimenium supposititus hic Luitprandus Martyrem vocat: Dexter ambigue loquitur, nam quod multa pro Christo passum scribat, innuere ait Commentator Bivarius, non suisse Martyrem, nec in passione ipsa vitam finisse. Necdum procusa erant illa subdititia Luitprandi opera, cum Bivarius scriberet. Rudericus Carus ad citatum Deatri locum, notat SS. Epigmenium et Pigmenium Presbyteros Martyres recenseri in Martyrol. Romano ad xxiv Martii, sed natales ibi taceri qucad locum. Diserte asseritur S. Pigmenius Romæ passus: de S. Epigmenio inde colligitur, quod S. Crescentius, quem is baptizavit, via Salaria gladio percussus occubuisse dicitur in eodem Martyrologio ad diem xiv septembris, idque sub Diocletiano, S. Pigmenius sub Juliano Apostata: neuter Adriani temporibus. Male igitur ad Dextri Chronicon, qui ibi Pemenius vocatur, dicitur esse S. Pigmenius, de quo Baronius 24 Martii in Martyrol. Georgius Cardosus de Dextro et Luitprando libere pronuntiat, cum invicem pugnantia tradunt, suspicione non carere, propterea quod MSS. exemplaria, priusquam prælo committerentur, per variorum manus iere, et quisque quod ad patriæ suæ honorem facere videretur inseruit. Id si ita est, non modo cum invicem dissident, sed ceteris quoque in rebus merito suspecti esse debent. Existimat ergo Cardosus Pimenium, cujus venerabile corpus iu monasterio villulæ Aquis debito quiescebat honore, cum esse, qui concilio vi Toletano, Era DCLXXVI, sive anno Christi DCXXXVIII, subscripsit Ecclesiæ Dumiensis Episcopus. Idem sensisse Garsias Loaisa videtur, qui ad tit. 4 concilii 12 Toletani, ubi corporis S. Pimenii Confessoris mentio fit, in margine istud annotat: Erat Pimenius Dumiensis monasterii Abbas et Episcopus, qui subscribit in 6 Toletano. Non est tamen id certum, cum alii quoque Pimenii in eadem Hispania fuerint, ut ille Assidoniæ Episcopus, quem anno DCXXX ecclesiam quamdam dedicasse ex veteri inscriptione probat Bivarius pag. 229. Etsi autem daremus Confessorem illum Pimenium suisse Dumiensem Episcopum anno DCXXXVIII; non tamen effert argumentum ullum Cardosus, quo probet hoc die illius natalem celebrari. Quod porro laborant quidam, ut pro Pimenio, vel Pemenio, Pigmenius reponatur, frustra sunt. Nam a Græco Ποιρήν (quo nomine celebris est in Vitis PP. Abbas, qui et Pastor Latina voce appellatur) fit Ποιρένιος, quod Latine Pimenios efferimus. Unde Pœmenius. et (diphthongo oi in i mutata, cum eundem sonum habeant) Pimenius. Colitur Brixiæ xvii Februarii. Epimeneus, vel Pimenius, Presbyter Martyr, ut illic dicemus. At de Romano Epigmenio, sive Pigmenio forsan et hoc S. Pimenio Lusitano, si de ejus natali certius nihil eruatur, agemus xxiv Martii.
Pagina 289 DE S. APRONIANO Martyre, col. 2 post NOT. 16 num. 4. Adde hæc: Masinus in Bonovia perlustrata testatur, aliquas S. Aproniani Martyris reliquias asservari in ea urbe, colique hoc die, in æde S. Joannis in Monte.
De s. Adaloga virgine
Pagina 307 num. 3 post Haldelogoda, adde: in prolixiori Vita, sive Encomio, Hadelauga, et Hadelaugis.
Pagina 309 § 13 lin. 6 post Paderbornensis in Westphalia, adde: Hæc cum esset prælo mandata, aliam ab eodem Joanne Gamansio nostro accepimus ex duobus codicibus Carthusiæ Herbipolensis in Franconia descriptam, quorum prior exaratus erat anno MCCCLXXX, titulo hoc insignitus: Vita diversorum SS. Alter prægrandis codex, quocum eam Vitam accurate contulit Gamansius, scriptus erat anno MCCCLXXXIII præfixusque titulus Passionale. Est ea Vita, Encomium quoddam S. Hadelogæ, sive tractactus in anniversaria ejus celebritate coram catu sanctimonialium recitandus, ut ex fine capituli xiii colligere est. Fuit auctor, pius vir ac doctus. Alia scripsisse videtur, nam in Præfatione num. 2 ita loquitur: Cujus auxilii (precum videlicet) eo vos mihi esse obnoxias præsumo, quod et ante jam qualibuscumque scribendi studiis, devotionem meam vestro mancipavi ministerio. In secundo exemplari post hunc tractactum sequitur minor altera, quam jam edidimus, Vita, hoc præfixo titulo: liber secundus. Ast in priore MS. post tractatum illum, sive Vitam, hæc erant a librario adjecta: Nota. Est adhuc quidam alius, licet parvus, libellus de Vita B. Hadelaugæ: sed quia quædam in eo prædictis contraria reperiuntur, propter ignorantiam ejus qui scripsit eum, magis ex vaga relatione, quam scripturæ alicujus attestatione; ideo ipso relicto, tria tantum exempla satis notabilia ex eo, ad beatæ Virginis laudem, hic addenda putavi.
Eadem pagina col. 1 § 14 post in magno Menologio NOT. 19. Virginum, hæc adde: Erat ad initium Præfationis Encomii, seu Vitæ majoris scriptum in margine: in Cal. Aprilis. At cap. 8. num. 35 dicitur: Dies namque victoriæ, dies solennitatis et lætitiæ, decimo tertio Cal. Aprilis, ei miserante Domino illuxit. At neutro die nomen ejus in ullis Martyrologiis inscriptum reperimus.
Ibidem ante breviorem Vitam, ponenda isthæc.
SIVE ENCOMIUM S. HADELOGÆ ex duobus MSS. Carthusiæ Herbipolen. descriptum a Joan. Gamansio Soc. JESU.
PRÆFATIO AUCTORIS.
Pauperum Christi humillimus, Deo dicatis Virginibus.
Scio, fliæ Jerusalem, scio quis sim, et ubi sim, quod
A quod videlicet captivus in medio captivorum, Rabylonio assidens flumini, cantare nequeam canticum, quo vos jugiter delectamini. Unde ad suscipiendum, quod injungere mihi curastis onus, diu fateor haesitavi trepidus, timens nimirum illius incidere opprobrium, qui cœpit ædificare et non potuit consummare. Cogitis enim me in laudem B. Hadelaugæ Virginis libellum edere memorialem, ut quod hactenus de nomine ejusb fama pervulgavit celebris, ad augmentum gloriæ vel certitudinem tenacioris memoriæ commendetur etiam scriptis. Pium quidem in hoc vestræ dilectionis laudo studium, quæ pro ædificatione fidelium, et maxime Virginum, beatæ Virginis propagari desideratis præconium. Ad hujusmodi enim obsequia beatitudini ejus merito impendenda, majorum vos cohortantur exempla. Omnes quippe Deo dilectæ Virgines, in monasterio vestro religiose conversantes, hanc ut Matrem, procuratricem ac fidelissimam apud sponsum suum interventricem debito semper reverebantur honore, dulcissimo amplectebantur amore, gaudentes crebris ad sacra ejus ossa excubiis vacare, ac ipsius suffragiis se suaque omnia suppliciter commendare.
2 Sed quibus ego laudibus filiam Sion attollere potero, qui hymnum illi de canticis Sion, ut jam dixi, congrua modulatione personare non sufficio. Duplici ergo coarctor angustia: titubo nimirum, eo quod non sim idoneus; excusare penitus pertimesco, ne inobediens judicer et indevotus. Vestra sane in his efficacius exerceri poterat diligentia, quibus pro puritate cordis largior affluit ingenii vena, virtutum exuberat gratia, naturalis præterea inest ejusdem sexus vel propositi notitia. Quia vero altioribus et utilioribus occupate negotiis, inferiori ista mandastis, imbecillitatis meæ conatum piis orationum fulcite suffragiis. Cujus auxilii eo vos mihi esse obnoxias præsumo, quo et ante jam qualibuscumque scribendi studiis, devotionem meam vestro mancipavi ministerio.
C Mediante quoque ipsa beata Virgine, cujus præconiis in præsenti libello pro posse meō statui deservire, exaudientur orationes vestræ. Talis fiduciæ pignus ab ipsa me arbitror accepisse: nam cumpetitionis vestræ in commendanda ejus memoria obtemperare decrevissem; jamque necessarios hinc inde flosculos adcontexendam sanctimoniæ ipsius coronam perquirere cœpissem; quadam nocte, eadem fatigatus meditatione, ad repausandum in lectulo me collocaveram. Et ecce oculis vix in sommum resolutis, videre mihi visus sum quamdam reverendi habitus sanctimonialem Virginem, quasi pendulo per aerem corpore desuper venientem meque hac voce consolantem: Pete, inquit, et dabitur tibi. Statimque, ut intelligerem dæmoniacam non esse illusionem, id circo citius ad superiora, unde venerat, redire visa est. Ego quoque sine mora somno me discutiens, tamquam et jam corporeis eam sequi possem oculis, supplex ad cælum suspexi, optavique juxta illius sponsionem prosperum a Deo petitionibus meis præstari effectum: ex hoc jam pio credens effectu me ab ipsa beata Virgine visitatum, utpote quæ suum eo tempore in me recognoscèret famulatum. Cujus etiam deinceps necessariam affore mihi sperans interventionem, in ejus nomine qui dat lasso virtutem, ad disserendam accedo virginalis vitæ laudem. Adstipulantur mihi certissima quædam rerum ab ea gestarum indicia, quæ tamquam uberrima totius præconii dispergere aggredior semina. Quibus ipse, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, dare dignetur incrementum, ut in cordibus fidelium, tamquam in agro cælitus benedicto, justitiæ proferant fructum. Amenc. a MS. Præfatio in Vitam S. Hadelaugæ Virginis. Alterum MS. De S. Hadelauge Virgine Prologus. — b Videtur ergo minor Vita postea conscripta. — c Sequebantur in MSS. Capitulorum tituli, qui rursum ad singula annolabantur, ut et nos adscribemus.
Invitatorium ad contemplandam et laudandam beatam Virginem Hadelaugam.
Egredimini filiæ Jerusalem, etvenite: egredimini, inquam, et videte Virginem inclytam, vere filiam Sion: venite, et contemplamini B. Hadelaugam, dilectam Regis æterni filiam et sponsam: considerate Virginem in semitis justitiæ vos præcedentem, et viam vobis, qua sine offendiculo gradiamini, complanantem. Egredimini ergo, et videte: egressu enim opus est et accessu, pro tam jucundo contuitu. Specialiter enim vos speculari oportet primam monasterii vestri fundatricem et præcipuam religionis vestræ metatricem. Vos igitur egredimini egressu salutari, ipso ducente, cui dictum est: Egressus es in salutem populi tui, a ut salvos faceres Christos tuos. Porro animalis homo, qui non percipit ea quæ sunt spiritus Dei, istum ignorat egressum, neque contemplari valet admirabilem in Sanctis suis Deum.
De hoc namque scriptum est: Et si ingrediebatur, ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi: egrediebatur foras et loquebatur in idipsum. Quid iste videbit in Sunamite nisi quod videri potest ab homine secundum carnem sapiente? De talibus enim dictum est: Quia excæcavit illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei, nec mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem sanctarum animarum. Verumtamen potens est Deus, qui justificat impios, ad contemplandam Sanctorum suorum gloriam de limo profundi evocare etiam istos, iterans potentem illum misericordiæ suæ clamorem, quo ait: Lazare veni foras. Nos interim prætereuntes attendamus magis ipsos Ecclesiæ filios, ab infidelitate per regenerationem aquæ et Spiritus egressos: an post egressum istum fidei gressibus, et virtutum profectibus veniant, et accedant, ut in Sunamite choros castrorum videant. Nam multi (pro dolor!) etiam ex his vitam fidei agentes contrariam, nec requirunt quidem Sunamitem nostram: tantaque est ignorantium vel negligentium multitudo, ut merito audiant a Spiritu sancto: Mulierem fortem quis inveniet? (Quis enim pro raro et difficili ponitur) illicoque adjungitur: Procul et de ultimis finibus pretium ejus.
3 Heu me miserum! qualem fortissimæ hujus mulieris elegistis præconem? Cæcum utique ducem. Numquam enim a me gloriabor inventam, ut vobis eam quasi prævius ostendam? Absit: procul enim a me pretium illius, longe jaceo sub pedibus ejus. Pretium, id est, dignitas et sublimitas meritorum ejus, quibus appretiata et glorificata est in conspectu Domini, in meis nequaquam reperitur moribus. Verumtamen, qualiscumque sim ego, vos, ut jam dixi, egredimini et videte. Nam et me ipsum, eisdem quibus vos alloquor verbis, ad similem hortor egressum, ad inveniendam mulierem fortem, meum pariter excito affectum. Scio quidem jam dudum vos cum Abraham de terra et cognatione vestra egressas, eam aliquatenus invenisse, mihique ad invenienda ejus vestigia ducatum præstare posse; mallem tamen humilitatis gratia audire, quam docere. Nisi enim virtutum ejus gratiam ex parte in vos transfusam prægustassetis, nequaquam mihi pro describendis ejus laudibus tanto opere insisteretis. Sed si jam, ut dictum est, salutari egressu, de vitiis ad virtutes, ejus transmigrastis exemplo, quid est, quod denuo, ad considerandam eam, egredi tanta vobis importunitate persuadeo? Hoc nimirum quod etiam his, qui
A perfecti videntur, necessario est attendendum, quod Apostolus nobis insinuat dicens: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei. Itaque et vos, dilectissimæ, licet ad quædam hujus beatæ Virginis exempla, ducente Deo, profeceritis, ad majora nihilominus contendite, ab his quæ retro sunt egredientes, et ad contemplandum mecum anteriora procedite. Sed cum de vestra certus sum devotione, quis mihi det ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuere dignetur Deus? ut et is, quem paullo ante commemoravi, animalis homo, qui hactenus ad spectacula vanitatum egredi solebat, ab his tandem egressus, vobiscum veniat, et novi spectaculi vestri jucunditate condelectari discat. Veris utique constare probabit experimentis, licet sibi usque modo incognitum, quod canimus in Psalmo: Narraverunt mihi iniquib delectationes suas; sed non ut lex tua, Domine. Adsint senes et juvenes hujus spectaculi participes: hic decrepiti onerosa senectutis tædia obliviscantur: isti vero lascivi inania hic deponentes ludicra studiis melioribus occupentur.
B 6 Adesto beata Mater, mater, inquam, assiduo partu gravida, et Virgo sine ruga, et gratulare de hac filia tua. Scimus quidem, quod collidentibus se invicem in tuo utero infantibus, frequenter concussis visceribus adeo fatigata sis, ut cum Rebecca, quæ in typo tuo præcesserat, gemens dicere potueris: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Sæpe enim te a juventute tua expugnaverunt hi, qui honorem potius et reverentiam maternæ tuæ pietati deferre debuerant; sed ipso, qui te dilexit, pro te dimicante, non prævaluerunt. Sunt et alii tibi filii, quorum solatio gemitus et doloris tui oblivisceris, filii pacis et caritatis, filii justitiæ et pietatis, qui in circuitu mensæ Dominicæ, olivarum comparantur novellis. Sunt et filiæ vere compositæ, non tantum ut similitudo templi circummornatæ, sed ut Spiritus sancti honorabile templum omnium charismatum affluentia dedicatæ. Inter quas et hanc beatam Virginem Hadelaugam computamus, pro cujus beatitudine tibi merito congaudemus. Hæc enim cum reliquis et filiis et filiabus tuis, facta est spectaculum huic mundo et Angelis et hominibus. Omnes ergo jucundemur in Domino ad laudem et honorem nominis ejus, virginali vacantes præconio, tamquam desiderabili astantes et inhiantes spectaculo. a Vulgata verso ita habet Habacre 3. 13: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. — b Vulgata, fabulationes, id est, nugas, vana et mundana gaudia: vel nugaces sermones de me sparserunt.
Capitulum II.
Laus S. Hadelaugæ ab Humilitatis gratia.
Sicut sponsa fidelis ordinatam in se a Dilecto suo fatetur caritatem; ita nihilominus ordipandam in nobis divinam credimus laudem. Ordinata est caritas, cum in proximi amore discimus qualiter Deum amemus a omnipotentem. Quod si sic ordinata in nobis caritas est, et juxta Apostoli præceptum, omnia nostra in caritate fuunt; omnia procul dubio bene ordinata sunt, quæ per caritatem ordinatam geruntur. Ergo et inde laudanda est Creatoris potentia, et quia ex caritate laudamus, ordo quidam est observandus: prius enim in Sanctis suis, postmodum vero secundum multitudinem magnitudinis suæ laudandus est. Nam quasi primordia quædam et rudimenta sunt divinæ laudationis, laudes istæ, quibus honoramus eum in Sanctis suis, quibus tanquam lacte quodammodo educati, ad laudandum eum secundum multitudinem magnitudinis suæ, quasi ad solidum cibum, et ad Angelorum convivium, proficiamus. Quantam enim in summa et ineffabili laudatione illa suavitatem sperare debeamus, hic aliquatenus prægustamus. Proinde tanto ferventior in primordiis his nostra fiat devotio, quanto desiderabilior est consummatæ laudis exspectatio.
8 Quod idicirco breviter prælibare volui, ut in laudanda B. Hadelauga Virgine, imo in magnificando per ipsam et in ipsa Redemptore, cœpta vigilantes progrediamur alacritate. Procedat ergo jam, et ipsa vitæ suæ consideranda nobis proponat insignia: ad quorum nos imitationem Divina provehere dignetur clementia. Procedat, inquam, et regnet. Equidem ad conregnandum cum Christo jamdudum processit; sed et nobis nunc procedat, et regnet, id est, qualiter regnare cœperit, insinuet. In præsenti enim regnare incipiens, futuri regni jam pignus accepit, cum initium omnis peccati superbiam declinans, ipsum qui rex est super omnes filios superbiæ, humilitate dejecit. A qua virtute sumendum mihi videtur præconii ejus principium, juxta quod Dominus in Evangelio primum constituere voluit eumdem in beatitudine gradum, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.
9 Hæc igitur ejus humilitas tanto celebriori inter homines commendanda est memoriæ, quanto ei apud Deum majoris causa fuit gloriæ. Sicut enim ipse occultorum cognitor, non quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto offeramus, pensat, adeo ut duo viduæ minuta amplis divitum muneribus præponat; ita etiam non tantum quod humiliamur, sed quales quantique fuerimus, qui humiliamur, examinat. Ista quippe Deo dilecta Virgo ex imperiali illoc Pipini famosissimi Francorum Regis sanguine orta, et ad regnum nata, de tanto regii fastus culmine ad sectandam Christi humilitatem spontanea devotione descendit. Cognatis et amicis, ut fieri solet, ad sibi familiaria excellentiæ insignia eam revocare volentibus, divina se prosequente gratia, in arrepto modetiæ proposito perseveravit. Quod spiritualis prophetiæ studium quantæ fuerit difficultatis, quam plenum tentationibus et angustiis, ipsi pene soli scire possunt, qui in tali sæcularium dignitatum sublimitate positi, imo in tanta maris altitudine periclitati, ad portum humilitatis prosequente Deo evadere potuerunt. Quantum tamen conficere possumus nos, qui humiliori loco nati et educati, educati, altitudinem Sathanæ non cognovimus, quidquid beatæ Virginis oculis de hujusmodi altitudine occurrebat, quidquid auribus obstrepebat, oneri erat, carnis quidem affectum illiciens, animum vero, tamquam inflicto quodam vulnere, afficiens. Aliis laudantibus, aliis vero detrahentibus, aut etiam irridentibus, varii in ejus corde movebantur tumultus, et velut quidam obstrepentium bestiarum fremitus. Præterea clientela, quæ austeritate regi consueverat imperiosa, videns Dominam mitius agentem, verbo, habitu et incessu, nil nisi mansuetudinis et humilitatis indicia præferentem, insolescebat: maxime tamen importuna, ut assolet, ancillarum garrulitas eam movebat.
10 Inter hæc ipsa juxta Psalmistæ vocem turbata quidem, sed non locuta, in semetipsam citius revertebatur, recolens David, qui cum jam unctus esset in Regem, et Saulis, quem projecerat Dominus, ne regnaret super Israel, pateretur persecutionem, quam vilia quamque indigna de semetipso senserit, adeo ut persequenti se dixerit: Quem persequeris, Rex Israel? quem persequeris, canem mortuum et pulicem unum... Esther quoque Regina frequenter ejus occurrebat animo, de cujus humilitate, qua Mardochæo subdi nonfledignabatur, ita scriptum est: Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther, et ita cuncta faciebat, ut eo tempore solita erat, quo eam
Aeam parvulam nutriebat. Cujus memor B. Hadelaugis, et ad preces conversa, Deum humilitatis suæ conscium invocabat, dicens cum ipsa: Tu scis, Domine, quod abominer signum superbiæ et gloriæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et quod lætari non soleat ancilla tua, nisi in te, Deus Abraham. Deus fortis super omnes, exaudi precem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera eos de manu iniquorum. Facile igitur æstimari valet, quam acceptum Deo fuerit humilitatis hujus sacrificium, inter tot difficultatum certamina, quasi aurum in fornace approbatum. Hujus enim beatitudinis gratiam longe facilius pauperes quam divites, ignobiles quam nobiles assequuntur, cum et istis in despectu generis vel tenuitate rei familiaris, occasio desit elationis. Illos autem ab humilitatis proposito multa impediunt obstacula, tum divitiarum abundantia, tum obsequentium ministeria, et familiaris nobilitati jactantia, aliaque hujusmodi paupertati spiritus nimis adversa.
11 Unde vos, o filiæ Jerusalem, si aliquando superiores vobis in via humilitatis occurrerint adversitates, non cito moveamini, neque deficiatis quasi novi aliquid acciderit, cum non alia electis omnibus, nisi per angustam portam, via esse possit. Salutaria hujus sanctæ Virginis exempla plus vobis conferant aedificationis, quam vivæ vocis documenta, ut susceptum Christi jugum mansueto et humili corde feratis, nil de nobilitate carnis, caduca mundi gloria præsumatis. Per exterioris hominis habitum tanquam per speculum interiora vestra reluceant, et ad glorificandum Patrem, qui in cœlis est, intuentium corda accendant. Prudentibus Virginibus loquor. Vos ipsæ judicate, si decet sponsas Christi pretiosarum vestium cultus et ornatus. Considerate ipsum speciosum forma præ filiis hominum, ad cujus properatis thalamum, et ipsius reformamini exemplo, cujus subarrhari meruistis annulo. Describat eum vobis Isaias: Non est, inquit, species ei neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Et, quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Videamus et ipsius Sponsi amicos, an aliis incesserint vestigiis? Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. Et ipse, quo inter natos mulierum major nemo surrexit, Joannes Baptista, vestitus erat pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos ejus. Hæc et alia hujusmodi sanctæ humilitatis exempla cum lacte matris ab uberibus Ecclesiæ suxistis; hæc diurna vel nocturna meditatione frequentare non cessatis. Ipse igitur magister bonus qui docet hominem scientiam, tribuere dignetur etiam operationis efficaciam, ut fiat in vobis beatitudo, quam ipse promisit, dicens: si scitis hæc, beati eritis, si feceritis ea. Vellem autem eadem veræ nobilitatis insignia, eorum nihilominus insinuare auribus, qui pro nobilitate carnis vel potentia licere sibi putant omnia, si forte Apostolicum istud præceptum (quo ait: Divitibus seculi præcipe, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum) ex tantæ Virginis imitatione persuaderi eis posset. Quis enim ex his gloriosios imperiali prole Regis Pippini? Cujus igitur affectant æqualitatem in generis nobilitate, vel seculi dignitate, multo amplius optent et adipisci laborent sanctitatis consortium ex devotionis imitatione. a Deest in 2 MS. omnipotentem. — b MS. 2, hinc nos. — c De S. Hadelogæ prosapia antea acum.
Capitulum III.
Laus S. Hadelaugæ a virginali pudicitia.
Ex quo electa Dei Hadelauga Virgo florem mundi calcare coepit tanquam aridum, in semetipsa consequenter excolere studuit flores et germina virtutum, quarum perpetua viriditate florere mereretur apud Dominum. Contempta quippe nobilitatis gloria, quam hæreditario jure clarissima in se transfuderat parentela, ad primæ originis dignitatem, id est, ad beatam illam Angelorum aspirat societatem. Proinde angelicam in terris cupiens agere vitam, coelitus inspirato virginitatis voto semetipsam sponte obstrinxit, ut etsi postmodum (ut est humana fragilitas semper incerta, futuri) nubere voluisset, obstante illa primæ sponsionis necessitate, jam quod ante licuerat, non liceret. Suspecta quoque ei esse poterat parentum voluntas, ideoque ne violenta eam ad nuptias cogerent potestate, maturius arbitrii sui libertatem voti hujus obligare voluit necessitate. Ita sane hoc se devinxit proposito, non quo nuptiis ullatenus derogaret, sed quo sine vinculo maritali Conditoris sui servitio liberius vacaret. Audierat ut Virgo prudens quia tribulationem carnis habebunt hujusmodi, et solliciti sunt pro his quæ sunt hujus mundi, quomodo placeant invicem, et divisi sunt; sed mulier innupta et Virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Æstimandum quoque aliam ei eligendæ virginitatis fuisse caussam præcedentem videlicet ex ea humilitatis gratiam, quæ tamquam virtutum mater, hanc ei primogenitam peperit et aluit filiam, id est, virginalem pudicitiam. Nisi enim vere humilis fuisset, ad propagandam sobolem et dilatandam sui generis gloriam, matrimonio jungi consensisset.
13 Videntur autem inter alia tres præcipue causæ maximam ei in hujus ardui propositi aditu difficultatem generasse, quas, etiam me non commemorante, facile est vobis perpendere. In deliciis regalibus enutrita, pretioso vestium cultu adornata ut tantæ congruebat nobilitati, omni varietate circumdata fuerat: magnam obsequentium sibi utriusque sexus turbam sustinebat, quibus longe alias mens contrariumque dominæ suæ propositum inerat. Horum tamen audire vaniloquia, videre lasciviam, quantam putamus castis auribus et columbinis obtutibus fuisse injuriam, quam gravem variarum tentationum materiam? Quam onerosa animo ejus fuerit vexatio, vos nonnunquam proprii laboris didicistis experimento: quas pro necessariis monasterii caussis progredientes in publicum, ineptias secularium et visu et auditu contra votum perpeti oportet. Hæc ergo ei prima videtur difficultatis caussa fuisse, a qua tamen tali se refoverebat consolatione, ut ab exterioribus molestiis ad secretarium refugeret conscientiæ, gaudens alienum a se intrinsecus, quod renitenti obstrepebat extrinsecus. Secunda vero qua gravari poterat, caussa hujusmodi fuit: universa, ut nostis hominum studio, sive in divinis sive in humanis rebus coalescere ac roborari solent ex consortio coæqualium. Ideoque in omni arte vel professione similis simili quærit adhærere, et non parum emolumenti ex ipsa sibi societate credens conferri. Unde pensandum quantum et hæc beata Virgo a suis coæqualibus consilii, quantum solatii, frequenter assumpsisset, si adjacentia sibi aliqua Virginum Christi monasteria habuisset. Sed rara erant adhuc in omnibus Teutonicæ terræ partibus non solum ancillarum Dei, sed et monachorum conventicula: postmodum per divinam gratiam longe lateque propagata. Quod hinc liquido colligitur, quia ubi vestrum nunc situm est monasterium, quod pene omnibus in hac regione antiquius videtur, eo tempore illic nemorosa fuisse solitudo cognoscitur.
14 Nam (ut breviter aliquid de ejusdem loci antiquitate per excessum dicam) Fuldensi quoque coenobio antiquius videtur. Quod, ut ex veracibus historiis
Atoriis adnotare potui, hac ratione colligitur. Anno Incarnationis Dominicæ septingentesimo quadragesimo a quinto, regnantibus in gente Francorum duobus fratribus Carlomanno videlicet et Pipino, filiis Caroli, per B.b Bonifacium Archiepiscopum Fuldensis coenobii fundamenta initiata sunt. Porro cum Fratres sub Abbatec Sturmo noviter inibi collecti, ad monasticæ disciplinæ normam corpora mentesque toto annisu inclinassent, consilium utile inierunt, ut videlicet aliqui ex ipsis ad magna alicubi mitterentur monasteria, ubi Fratrum concordiam et regularem plenius addiscerent conversationem. Quod cum Sancto indicatum fuisset Episcopo, prudens probavit consilium, et studioso Sturmi talis industriæ injunxit negotium. Qui præparatis itineri necessariis, duobus quoque Fratribus assumptis, Romam profectus est, et lustratis in terra illa cunctis monasteriis, peracto illic biennio est regressus. Cumque ad orientalem Franciam pervenisset, morbo correptus, hospitalandi et quiescendi gratia in monasterium divertit nostrum, ibique per quatuor hebdomadas cogente ægritudinis necessitate mansit. Hinc ergo antiquis vestrum videtur coenobium, et ante jam regularibus disciplinis institutum, ubi inter ipsa Fuldæ primordia tantis hospitalitas impensa sunt officia.
15 Proinde illorum quoque opinio refellitur, qui B. Hadelaugam ab hoc Pippino Carlomanni germano, generis originem duxisse suspicantur. Eò enim tempore, quo Fuldense fundatum est coenobium, ad nutum Carlomanni, qui majoris erat ætatis, omnia paterni regni disponebantur jura: et qua ratione monasterii nostri fundatrix Pippini junioris genere creditur exorta, quæ, ut dictum est, jam ante in hæreditaria possessione habitationis vestræ jecerat fundamenta? Nam cum idem Pippinus,d necdum pro immatura ætate ad sustentanda regni gubernacula idoneus esset, qua consequentia filiam tantæ maturitatis habuisse credatur, quæ de paterna hæreditate aliquid hujusmodi ordinare posset? Altius ergo computanda videtur beatæ hujus Virginis genealogia, Sanctæ Gertrudis ace Pippini senioris propinquitate gloriosa. Sed his pro demonstranda coenobii nostri antiquitate interpositis, ad exequenda, ut copimus, beatæ Virginis præconia redeamus. Cui tamen, etsi pro paucitate coenobiorum, ut supra dictum est, exterius defuerint spiritualium amicorum verba bona, verba consolatoria; aderat tamen intrinsecus Sponsi colestis præsentia, de cujus allocatione veraciter protestatur dicens: Anima mea liquefacta est, ut Dilectus locutus est.
16 Tertia sane, quæ maxime urgeret causas, talis æstimari potest. Puella tantæ nobilitatis titulo inclyta, divitiarum pollens abundantia, pudicitiæ quoque testimonio prædita, a quot putamus procis sese certatim prævenientibus est expetita? Regum ac Principum filii talibus se nuptiis insigniri sperabant, dotes amplissimas, pro sua quique magnitudine, proponebant, ampla terrarum spatia, familias infinitas, auri vero et argenti ac lapidum pretiosorum inæstimabilem ornatum spondebant. Quæ tametsi licite fieri soleant legitimarum obtentu nuptiarum; nulli tamen dubium, quod et hostis iste antiquus plurimas contra eam excitaverit instruxerit que insidiarum tendiculas; solitas nimirum contra virginalem integritatem exercens inimicitias. Occultis quoque tentationibus carnales ei suggerebat illecobras, ut, juxta Apostolum, foris pugnas, intus haberet timores. Sed in his omnibus superavit propter eum, qui ipsam dilexit, et sponsam sibi præelegit. Plus tamen fatigata mihi videtur pugnis, quæ forinsecus movebantur, maxime pro parentum compassione, qui pro ipsa sollicitabantur. Qui aliquid horum ad gratiam me loqui æstimat, is proculdubio, ea quæ quotidiano usu inter D homines actitari solent, vel ignorat, vel scire se dissimulat. Nonne hæc et majora horum etiam circa ignobiliores quasque Virgines, pro sola carnis pulchritudine frequenter agi videmus? Nonne contentiones bellicas, incendia et homicidia pro hujusmodi zelo plerumque committuntur? Apostatæ nàmque angeli angelicam in hominibus vitam, a qua ipsi per superbiam lapsi sunt, præcipue oderunt, et ab hac eos præcipitare, universis malitiæ suæ artificiis contentunt. Cumque generali contra quoslibet exerceantur pugna, speciali tamen adversus nobilem hanc Virginem ferebantur invidia, eo quod et illa, in quibus sibi ad subversionem ejus maximas æstimabant opportunitates, nobilitatem seilicet, formam et divitias, forti animo calcaret. Hæc ita se habere, vos, o filiæ Jerusalem, non verbo tantum, sed gravium experimentorum argumento didicistis, quæ ad evincendum cum seculo ipsum etiam sexum ab ineunti ætate usque in præsentem diem decertare non cessatis. a Alii anno 744 Fuldense monasterium fundatum scribunt, ut videre est in Broveri nostri antiquitatibus Fuldensibus, et Rucelni Annalibus. — d S. Bonifacii cp. et Mart. Vitani dabimus 5 Junii. — c In MS. Sturmo Sturmus est et apud Broverum in subscriptione Chartulæ S. Bonifacii de flnibus et terminis Fuldensis monasterii: ipsi Brovero nunc Sturmis, nunc Sturmius; aliis etiam Sturmo. Dabimus 16 Decembris Vitam ejus, ubi eadem quæ hic de profectione Italica, et morbo, inque Kitzingensi caenobio curatione, narrantur. — c Germanicæ guidem provinciæ B. Carolomanno parebant, in quibus Francomia et Buchonia, atque in hac Fulda, in illa Kitzinga. — d Fal um hoc est: patre Carolo Martello mortuo, ambo filii gubernandum regnum Francorum susceperunt, sed titulo Majorum-domus regiæ; ac simul bella gesserunt. Patet ex Annalibus a Chesuro tom. 2 Francorum editis e MS. Joan. Tilii, ubi ad annum 742 ista habentur: Carlomannus et Pippinus Major-domus duxerunt exercitum contra Huoldum Ducem Aquitanorum et ceperunt castrum quod vocatur Lucias. Et in ipso itinere diviserunt regnum Francorum inter se, in loco qui dicitur Vetus Pictavis Et anno 743. Tunc Carolomannus et Pippinus contra Idolonem Ducem Bajoarium inierunt pugnam. Item anno 744: Iterum Carlomannus et Pippinus perrexerunt in Saxoniam Non potuti tamen S. Hadeloga, fundatrix Kitzingensi monasterii, Pippini hujus filia fuisse. — e S. Gertrudis, quæ
17 Martii colitur; filia fuit B. Pippini Ducis et Majoris-domus Regum aliquot Austrasiv: hujus filia altera, Gertrudis sorore, S. Begga. natus est Pippinus, qui Crassus cognominatur, et Herstallus. ac quandoque senior, qui pater fuit Caroli Martelli, patris, ut creditur, S. Hadeloge.
Capitulum IV.
Laus S. Hadelaugæ ab orationis instantia.
Auribus audiendi audiens beata Virgo Hadelauga loquentem sibi Dilectum, ac dicentem: Pulchræ sunt genæ tuæ, sicut turturis; efficacius de die in diem in se curabat exprimere, quod ex his intellexerat verbis, ut cuncta honestati et virgineo pudori congrua gereret; ne quando ipsum, cui desponsata erat, offenderet. Nam non contenta in solis genis, id est, in reverentia virginalis castimoniæ similitudinem exhibere turtutis; sed exprimere etiam eam satagebat in reliquis. Sicut enim avis hæc gemitum pro cantu habet, sic et ipsa mundo gaudente lugebat, sponsique presentiam æstuanti desiderio requirens, solo lacrymarum refrigerio gaudebat. Quanto enim variis urgebatur tentationibus, tanto continuatis incumbebat precibus, ne torpente perderet incuria, quod magni laboris quæsierat industria. Filii hujus seculi, qui prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt, suis eam studiis, licet ex contraria parte, ad meliora incitabant, ut esset in virtutibus excolendis ferventior, in custodiendis vigilantior; cum illi ad congreganda et servanda ea, quæ etiam congregata et servata pereunt, tam infatigabili labore insistant. Attendens enim avaros circa quæstum temporalem tam pervigiles agere excubias, tamque periculosas perpeti angustias, ipsa immortalitatis intra se custodiens thesauros, solito prolixiores in orationibus peragebat vigilias. Videns etiam filias suas, seilicet illas, quas Isaias describit elevatas extento collo ambulare et pedibus suis composito gradu incedere, faciesque
A ciesque ipsarum adulterini coloris fuco depictas renidere, genas suas turtureas, multo largioribus lacrymis infundens, spontaneo obducebat squalore, cum Apostolo gloriari cupiens et dicere: Si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem. Denique majorem fuisse orationis ejus instantiam, quam ego incircumcisis labiis eloqui valeam, ipse qui usque in hodiernum diem omnibus manifestus est earumdem precum et laborum ejus fructus protestatur: de quo in sequentibus Domino largiente dicetur.
18 Nunc vero qualiter ad commendandum in ea orationis studium commonitus fuerim, quod tamen etiam sine illa commonitione nequaquam neglexissem, vestræ non piget insinuare Caritati; licet noverim quosdam de diverso protinus mihi obviantes, qui dicant: Ecce somniator venit; venite et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus; sed videamus quid illi prosint somnia sua. Atque utinam cum vero illo Joseph dicere mererer: Quoniam propter te sustinui opprobrium, et, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Ut ergo ipsius Joseph verbis utar, audite somnium meum, quod vidi. Putabam me vetustum quemdam libellum de vita et virtutibus beatæ hujus Virginis conscriptum reperisse; avido desiderio revolutum legendo percurrere, ubi inter alia jucundum quoddam de orationis ejus perseverantia capitulum denotaverim. Cumque lectionis hujus quantum dormiens poteram suavi reflectione diu delectari mihi videret, tandem evigilans, quid viderim vel legerim, recapitulare volebam, nec quidquam præter solum illud capitulum de orandi instantia annotatum reminisci valebam; quod tamen ex integro, ut per somnum intellexeram, vigilans memoriter obtinui. Hujusmodi enim fuisse videbatur: Beatam videlicet Hadelaugam, præter generale orandi studium, quo frequenter occupabatur, hanc specialem habuisse consuetudinem, ut cum quis familiarium suorum, qui ejus se commendasset orationibus, vita excederet, tam diu infatigabiles pro illius anima preces effunderet, quoad usque locis pœnalibus ereptam et in requie collocatam ex divina revelatione cognosceret. At si quando culpis ejus, pro quo supplicabat, obsistentibus. tardius præsentialiter exaudiretur, solitam nihilominus alios quosque spiritales secum pariter ad intercendendum assumere. Ipsos quoque Pontifices missa legatione convenire, ac pro defuncti absolutione humiliter flagitare, ut in communibus Ecclesiæ conventibus facta ejus commemoratione, junctis totius populi adjuvaretur precibus.
19 His pro devotionis meæ affectu simpliciter hic insertis, ad vos redeo, ad vos, inquam, o fliæ Jerusalem, oculos reflecto. De vestris potius testimoniis præsumo, quæ ad sacra ejus ossa excubatis, quæ virgineis choris tumulum ejus cingitis, debito obsequio honorifice frequentatis. Quid enim ipsa vivens gesserit in corpore, quam crebra fuerit in oratione, vos circa sepulchrum ejus piarum precum ostenditis assiduitate. Hujus ergo capituli textus vivacius legitur in operibus vestris, quam imperitiæ meæ explicari possit verbis. Nunc quippe publicas, nunc secretas ibi offertis orationes: ad salutandam eam et alloquendam, tamquam visibili præsentia vobis cohabitantem, certatim alterutrum prævenientes, ut tam rebus quam verbis protestari videamini, et dicere: Hæc est Virgo amatrix Virginum et populi sui. Hæc est quæ multum orat pro populo et universa civitate ista. Solita igitur devotionis hujus obsequia serventius de die in diem exercentes, ad posteros vestros quasi hæreditario jure transmitite. Et confidenter dico, quod efficacius proderunt oculis subjecta tantæ religionis exempla, quam auribus infusa hujus præconii verba. Adsit ipsa et laudatoribus suis et imitatoribus, meritorum et precum interventione obtinens apud Deum, ut quos delectat suavitas laudationis, labor non gravet imitandæ religionis.
Capitulum V.
Laus S. Hadelaugæ a conversatione solitaria.
Beata Virgo Hadelauga cordis sui secretarium semper paratum exhibere curabat ad offerendum Deo puræ orationis holocaustum. De quo ipse ait: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in abscondito. Verumtamen non hoc contenta, juxta similitudinem turturis, cujus supra meminimus, solivaga gemere consueverat; quærens etiam extrinsecus secretum liberius immolandis precum hostiis opportunum. Audierat quippe cum Abraham, præcipientem sibi Dominum et dicentem: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Quid vobis videtur? numquid Virginem tali prole fœcundari posse ambigitis? Imo quanto fuerit castior, tanto huic conceptui erit aptior. Isaac enim risus vel gaudium interpretatur. Spirituale igitur gaudium gratamque Deo jubilationis hostiam de simplici cordis ejus puritate recte dixerim progenitam, pro qua jugiter offerenda divinitus eam frequentissime credimus admonitam. Sane in quacumque terrarum regione moraretur, a terra visionis non recedebat, quæ relictis peccatorum tenebris in luce virtutum conversabatur; sed ad perquirendum specialem quemdam magnæ visionis locum divinæ aspirationis instinctu ducebatur. Nobiliter etenim nata, et magnis divitiarum copiis onerata magis quam ornata, oblivisci festinabat populum suum, et domum patris sui: sic tamen ut possessiones hæreditario sibi jure subjectas divinæ manciperet servituti, Christum diligens, et ipsum eligens hæredem depositi sui fidelissimum custodem. Per omnes itaque prædiorum suorum fines indagare satagebat locum ab humana quidem conversatione aliquantisper semotum, quieti vero spiritualis propositi opportunum, ubi et voluntariæ paupertatis et continuae orationis vacaret exercitio, aliasque virginalis voti æmulatrices suo provocaret exemplo.
21 Præcessisse creditur, ut supradictum est, in præclara generis ejus linea B. Gertrudis Virgo, quam sacro velamine ad immortalis sponsi nuptias ornandam mater memorabilis a Hytta B.b Amando Episcopo miræ sanctitatis obtulit viro: cujus salutaribus consiliis roborata, monasterium construxit, vitamque inibi regularem, qui filiam præficeret, magna prædiorum copia instituit. Præcesserat etiam in eadem genealogia, neptis veneranda Virginis Gertrudis, nóminec Wuftruda, sub jugo sanctæ regulæ secus pedes ejus verbi Domini lacte nutrita, et ad ipsius monasterii regimen illa adhuc vivente, et ordinante provecta: aliæque spirituales Dei ancillæ in eodem coënobio, ex antiquo et nobili Francorum genere aggregatæ. Quarum audita religione B. Hadelauga in Dei amore vehementer accensa, quotidianis profectibus ad augmenta meritorum anhelabat, formamque pietatis et justitiæ, quasi hæreditaria lege ab illis ad se transmissam, omni studio excolebat.
22 Erat eo tempore inter reliquias possessiones ejus nemus solitarium, feris dumtaxat pervium, ipso videlicet in loco, ubi vestrum nunc situm est monasterium: quam ipsa solitudinem frequenter lustrare solebat, optatum quærens locum, et prosperari, ordinante Deo, exspectans desiderium suum. In qua seculi fuga et eremi indagatione sollicita non mediocrem currenti superaddere poterat stimulum memorabile
C populi adjuvaretur precibus. rabile Beatæ illudd Gertrudis exemplum. Quæ cum in virginitatis proposito permanere decrevisset, pater autem, licet invitam, marito eam tradere voluisset, auxilio matris, quamdiu potuit, in regno paterno delituit; sed cum diutius latere non posset, fugiendo divertit in partes Orientalis Franciæ, in locum quie Karleburg in Ducatu Herbipolensi dicitur: ibique de facultatibus suis in honorem beatissimæ Virginis Mariæ monasterium construxit, quod usque in præsentem permanet diem, ubif Attalongum Preshyterum, et Bernahardum Diaconum, quos secum adduxerat, ministrare constituit. Credebat enim vivum illud et sanctum habitaculum, quod in virginitate sua Deo consecraverat, per beatæ Genitricis ejus interventum sine contaminatione permansurum: ideoque in veneratione ejus etiam exterioris templi dedicari fecit ædificium.
B
23 Eodem modo et beata Virgo Hadelauga visibiles et invisibiles animarum fugiens corruptores, statuerat in corde suo, imo juraverat cum Propheta dicens: Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Cumque in supradicta solitudine continuatis precibus divinæ pietatis aures pulsare non cessaret, ut aliquo indicio coelitus sibi ostenso consolari et de afflutra voti sui efficacia certificari mereretur; tandem præelectum a Domino locum manifesta revelatione designatum invenit. Fertur quippe cum sola ibidem demoraretur, post peractas nocturnæ orationis excubias, quodam tempore primo diluculo, in ipso, quo oraverat, loco tantum spatii, quantum ad jacienda monasterii fundamenta sufficeret, tam evidentibus terminis undique distinctum atque separatum reperisse, ut erigendi ædificii lineas angelico sibi ministerio præfixas nullatenus posset ambigere. a Alterum MS. Hitta: vulgo Yita, et Iduberga de qua agemus 8 Mait: mater fuit SS. Gertrudis Virg. et Beggæ. — b Colitur S. Amandus Ep. Trajecten 6 Febr. ad quem diem multa de eo traduntur. — c Hæc in Vita S. Gertrudis 17 Martii Wilphetrudis appellatur, ubi et de ultis ejus spiritalibus filiabus agitur. — d Hæcne fuerit BB. Pippini et Itæ filia. S. Gertrudis Nivellensi soror, an ejus sororis Beggæ neptis, filia. Pippini Herstalli, quastium hic § 3 et 10 Febr. ad Vitam S. Schola-ticæ per Ilteronymun Dunaersheinium cap. 8 Notatam. — e Alterum MS. Karelburg. — f Idem MS. Attholongum, de eo itidem actum.
Capitulum VI.
Laus S. Hadelaugæ a Caritate vel munificentia.
C audendum est omnibus nobis, præcipue autem vobis, filiæ Jerusalem, quia vox turturis, cujus paullo ante meminimus, audita est in terra nostra, Beatæ scilicet Hadelaugæ, quæ gemitum pro cantu edidit, nosque ad lugendum luctus sui exemplo informavit. Hic namque invenit nidum, ubi reponeret ac nutriret pullos suos. Absit autem, ut indigne feratis ac pro injuria deputetis, si ejus vos dici pullos a me audiatis, quæ magis illi detrahere videmini, si non idipsum etiam absque mea assertione confiteamini. Namque cum corporates indigentias vestras collatis prediorum suorum exemplorum dapibus jucundissime recreat, nonne quasi pullos turturis vice, in tranquillitate nidi pia nutrimentorum saturitate refocillat? Quis vero digne explicare valeat, quantum jucunditatis et lætitiæ beata Virgo, quam turturis nomine typice appellamus, tunc conceperit? quantas Deo gratiarum actiones persolverit, cum exaudito cordis ejus desiderio tam anxie quæsitum ei locum ostendit? Hic immolare meruit Isaac filium suum, quem tamen retinuit vivum, sicut et is quem Abraham obtulit, et hostia fuit et incolumis evasit.
Quod qualiter fieri possit, Apostolus manifeste docet dicens: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Hostia quippe occiditur ut offeratur; sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum, quod et hostia dicitur et vivens; quia vivit in virtutibus, et est a vitiis occisum. Hostia videlicet, quia etiam huic mundo a pravis actibus est mortuum, vivens autem, quia cuncta, quæ prævalet, bona operatur. Quis vero locus ad immolandam hanc hostiam aptior inveniri potuisset terra visionis, quieta mansione solitudinis? Solitudinem vero non uniformem dico sed duplicem, exteriorem et interiorem, loci videlicet et animi. Unde Psalmista, ut exclusis a se tumultibus, absoluta libertate immolare posset hostiam hanc, optabat, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo et requiescam? Recordabatur fortassis columbæ illius diluvii tempore de arca Noe emissæ, quæ cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noe in arcam. Cujus exemplo usus, concessum sibi, quem concupierat, quietat solitudinis locum, gratulatur, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Et alibi de oblatione ipsius hostiæ expressius loquens: Dirupisti, inquit, vincula mea, et sacrificabo hostiam laudis. Ita et beata Virgo Hadelauga inæstimabili replebatur jucunditate pro inventa dilectæ solitudinis opportunitate, sciens hunc locum suæ aptissimum hostiæ. Unde cum Abraham appellavit nomen loci illius, Dominus videt, et usque in hodiernum diem dicitur, In monte Dominus videbit. Vere enim locus iste pro illuminatione, quam beata Virgo hic assequi promeruit, hoc nomine honorari debuit: et semper in monte, id est, in tali virtutum celsitudine, Dominus videbit, quia oculi Domini super justos. Et sic quidem in electo solitudinis loco, laudis hostiam immolando, in dilectione Dei suos exercebat affectus.
25 Verum quia duobus præceptis distinguitur caritas, ut nec sine Dei amore proximus, nec sine amore proximi recte diligatur Deus, etiam in proximi caritate miro se studio dilatare coepit: nam jactis in eodem loco basilicæ fundamentis, congrua nihilominus ancillarum Dei habitacula circumquaque erigi fecit. Semetipsam quoque talem in Dei servitute exhibuit, ut præclara nominis ejus fama plures eo Virgines, Deo sub regulari tramite famulaturas, in brevi congregaverit: quibus pietate materna in omnibus consulens, tantam prædiorum contulit abundantiam, ut licet nil proprium haberent, ex communibus tamen redditibus omnem earum suppleret indigentiam. Sed quid vobis nota, velut incognita replico? Antiqua enim illius largitas vobis etiam hodie recens est; quodque alii de illa solis asserunt sermonibus, vos quotidianis probatis utilitatibus.
26 Quanta caritate circa sublevandas proximorum necessitates inservierit, ex tunc et deinceps non tantum vobis, sed etiam omnibus qui in coenobio vestro a generatione in generationem successerint, eadem semper munificentia declarare non cessabit. Hoc liberalitatis ejus memoriale inculcandum esset avaro, qui thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea; qui in incerto divitiarum sperat, nec in Deum dives est. Sed parcimonie ejus exemplum audire oportuerat prodigos; qui ad abusionem munerum divinorum semetipsos adhortantur, dicentes: Venite et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis, coronemus nos rosis, antequam marcescant. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, nemo nostrum sit exors luxuriæ nostrae, ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra,
Atra, et hæc est sors nostra. Dicant e contrario Virgines, B. Hadelaugæ Virginis imitatrices; dicant, quod præclaris ejus didicerunt exemplis: Venite et fruamur bonis, quæ vere bona sunt, nec cum tempore transeunt: bonis scilicet cœlestibus, quæ numquam deficiunt. Prægustemus ea interim in spe, ut tandem satiemur in re, affluamus deliciis innixæ super Dilectum, qui paravit in conspectu nostro mensam, adversus eos qui tribulant nos, impinguabitque in oleo capita nostra: et poculum ejus inebrians quam præclarum est, poculum ex vino condito et mustum malo granatorum suorum. Non prætereant nos virtutum flores, nihil in nobis marcidum, nihil sit aridum; sed in ipso, qui flos est campi, et lilium convallium, omnia nostra virescant, omnia floreant.
Capitulum VII.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.