Laus S. Hadelaugæ a familia.
Postquam beata Virgo Hadelauga locum illum a Deo sibi revelatum, Bethel, id est, domum Dei appellare meruit, eo quod cum Jacob lapidem ibi in titulum erexerit oleumque desuper fuderit, ut tam opere quam voce veraciter profiteri posset, dicens: Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ, ipsum locum omni diligentia interius et exterius adornare studuit. Exteriora quidem, ut matrona potens et imperiali genere vel potestate pollens, affluenti possessionum suarum administratione, propinquorum etiam tuitione procurabat; interiora vero maximæ humilitatis ac modestiæ documentis ac exemplis roborabat, contra illos detestandæ civitatis auctores, qui pro saxis lateres et pro cæmento bitumen usurpantes, dixerunt: Venite faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Ad quorum imitationem omnes hodie mundi amatores carnalis vitæ construunt municipium, quod ad vim ventorum et impetus fluminum facili impulsu velociter est subruendum. Hi enim ab Oriente, id est, a Christo recedentes, in latitudine vitiorum, tamquam in campi planitie, de lateribus civitatem ædificant, quia terrenis dediti, de fragili materia, mentis munitionem attollunt.
C28 Quo contra beatæ hujus Virginis sectatrices lateres in lapides commutarunt, quæ contempta terrenarum rerum cupiditate, et abdicatis carnalis vitæ illecebris, virtutum in semetipsis ædificia erexerunt, non in arena humanæ confidentiæ, sed in petra fidei, quæ Christus est. Talis denique Deo largiente fuit omnium profectus, ut quod generaliter prophetatum est de Ecclesia, specialiter quoque dici potuerit de solitudine illa virgineæ habitationi deputata: Lætabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium, germinans germinabit et exultabit lætabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Scissæ sunt enim in hoc deserto aquæ, et torrentes in solitudine, et quæ arida erat in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. Ista quippe invia quondam solitudo, nunc autem frequens et jucunda fidelium habitatio, merito lætatur et exultat in Domino: quia floret sicut lilium, florido Virginum vernans contubernio, quæ dicere possunt cum Apostolo: Christi bonus odor sumus Deo. Quas et ipse Salvator lilio comparat, dicens: Sicut, lilium inter spinas, sicamica mea inter filias. Gloria Libani data est ei, scilicet candor virtutum: quia Libanus dealbatio interpretatur. Habet etiam decorem Carmeli et Saron. Carmelus mollis vel tenellus interpretatur. Nostis quod dura illa et obstinata Chaldæorum filia merebatur audire: Non vocaberis, inquit Propheta, mollis et tenera: tolle molam et mole farinam. Constat nimirum, quod teneræ suæ filiæ parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt: Omnipotens ergo Deus, quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscujusque animam a laboriosis hujus mundi servitiis revocat, ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldæorum filia tenera et mollis non vocatur, quia mens pravis desideriis dedita, in eo, quem anxie appetit, hujus mundi labore relinquitur, ut foris mundo velut ancilla serviat, quæ intus Deum ut filia nequaquam amat. Carmelus vero scientia circumcisionis interpretatur. Ubi vero plenior hæc invenitur scientia, quam in mente virginea? Quis ad majorem munditiæ profectum ex circumcisione non manu facta pervenire valeat? Quoniam cogitans quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu, quæ non gloriatur de incorrupta carne, nisi fidei sinceritas et integritas animæ adfuerit. Unde non immerito Saron, id est, Princeps appellatur, quæ contra vitiorum barbariem principali dignitate dominatur.
29 Tali decore locum istum per B. Hadelaugam fundatricem ejus Dominus illustrare voluit, cum vos de nationibus congregatas unanimes in hac domo habitare fecit. Proinde primas illas tantæ Virginis imitatrices oculis fidei contemplamini, quæ scilicet corporali ejus præsentia confortari, visibilibus admirandæ conversationis exemplis informari, vocis vivæ alloquio erudiri meruerunt. Has, inquam, vobis proponite, in quibus antiqua illa religionis forma, sicut a Sanctis præcedentibus, et ab ipsa monasterii vestri fundatrice tradita fuerat, illibata creditur viguisse. Procul ab illis pretiosarum cultus vestium, procul omnes illecebræ deliciarum: nam, ut et supra dictum est, rara erant adhuc tam monachorum quam ancillarum Dei monasteria: quantoque pauciores, tanto perfectiores fuisse constat, arctoris propositi sectatores vel sectatrices. Sed quis exprimendis eorum virtutibus inveniatur idoneus? quibus dignus non erat mundus: imo quorum munditiam ipse abhorrebat immundus. Quis denique vel solam hanc B. Hadelaugæ Virginis virginalem familiam recenseat, ut de his saltem, quæ ferventiores se ceteris in sancto exhibuere proposito, congruum sanctitatis perhibeat testimonium, et proprias singularum virtutes digno laudis præconio efferat?
30 Verum ego vel unius ex multis mentionem facere volens, capituli illius, quod de orationis instantia paullo ante præmisi, reminiscor, et quamdam ex discipulis specialem in hac virtute talis Magistræ sectatricem intueor. Hæc ergo, ut frequenter me audisse memini, inter reliquas monasterii vestri Virgines, religiosis ornatam moribus vitam ducebat, quam quotidiano lacrymarum holocausto a surrepentium delictorum maculis emundare satagebat. Cumque a Matre cœnobii ac reliquis Sororibus, ad parcendum oculis crebro commoneretur, ne cæcitatis quandoque damnum ex interperantia pateretur, tandem responsum memoria dignum reddidisse fertur, dicens: Breves sunt hujus cœnobii viæ, notissimæ mihi omnes officinæ; si igitur is qui cæcos illuminat, me in præsenti excæcari permiserit, ad vias istas et officinas ductor mihi aliis præter baculum necessarius non erit. Credo tamen certissime quia veritatis non privabor lumine. Hæc non præsumptuose, imo plena dicens fide, in ea, quam dudum copperat, flendi et orandi permansit sedulitate.
31 Quid etiam illam commemorem, quæ ante paucos annos, ut vobis referentibus agnovi, cum ingravescente languore ad mortem perducta fuisset, manifestum de se bonæ conscientiæ testimonium dedit? Nam cum ultimum ageret spiritum, jamque corpus ab extrema fuisset parte præmortuum, col-
A lectis in vocem viribus, subito clamare cœpit, ac dicere: Testor Deum, in cujus conspectu sum, quia vera monacha sum. Cumque voces easdem iterato clamore sæpius replicasset, solemni modulatione Kyrie eleison canere cœpit: sicque in divinis laudibus ei, cujus testimonium appellaverat, animam reddidit. Et recte juxta hoc, quod Psalmista ait: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Virgo hæc læto fine, Deo adjuvante, diem clausit extremum, quæ prius nōn solum in oratione, sed et in communi collocutione vix se temperabat alacrymis: frequenter enim inter læta Sororum colloquia, ubi gaudentibus congaudere videbatur, repente aversa facie lacrymis infundebatur ut per hoc patenter claresceret, quod in hac peregrinatione, solo corpore constituta, conversationem in cœlis haberet. Multa hujusmodi sanctæ religionis indicia, de venerandis cœnobii vestri Virginibus, jam ab hac vita translatis, dicere possem, nisi brevitate spontanea ingrati lectoris fastidium excludere cogitarem.
Capitulum VIII.
Laus S. Hadelaugæ a misericordia et judicio.
B Lætare igitur dilecta Deo familia, ex tam nobili B. Hadelaugæ Virginis, Matris utique tuæ, germine propagata, ejus videlicet religione instituta, et largitate sustentata. Lætare, inquam, et exulta pro gloria Domini, de cujus munere talem habere Matrem ac procuratricem meruisti. Hæc enim tibi lætitia de ipsius provenit misericordia, de cujus percepisti largitate, unde te cum gaudio indefessas illi oporteat gratias agere. Misericordiam ergo a cantas, misericordiam superexaltas, gratuitam largitionis gratiam prædicans. Sedb quid de judicio faciendum putas? Nam utrumque se cantare Psalmista pollicetur, dicens: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Utrumque se decantare fortis ille athleta ostendit, qui rebus perditis, filiis quoque pariter extinctis, ait: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus, per mortem dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Misericordiam ergo, ut jam dictum est, Dominus tibi prorogavit, dum per concessam Matrem et magistram beatam Virginem Hadelaugam necessitatibus tuis pie consuluit. Judicium vero exhibuit, cum eamdem, expleto dispensationis ejus tempore, per mortem subtraxit. Equidem misericordia illa dulcis fuit omnibus atque cantabilis: judicium vero solis cantabile perfectis; lamentabile etiam videbatur infirmis tantæ nimirum Matris ac defensatricis morte destitutis. His enim quanto gratior atque jucundior fuerat præcedentis misericordiæ suavitas, tanto amarior est visa subsequentis judicii severitas. Cujus misericordiæ quis æstimare valeat suavitatem, nisi prius ipsius beatæ Virginis consideret sanctitatem et eminentem beatitudinis ejus dignitatem? Cui pro possibilitate virium mearum in singulis, quæ jam præmissa sunt, capitulis, testimonium perhibere studui; sed necdum, ut sentio, pro meritorum ejus gloria satisfacere potui. Sed illi soli, qui præsentiæ ejus beneficia sentiebant, gratiam utilitate probabant, ejus utique insignia loquendo efficacius exprimere poterant. Horum quippe aures audientes beatificabant illam, oculi videntes testimonium reddebant, eo quod liberasset pauperem vociferantem et pupilum, cui non erat adjutor.
33 Itaque ad compendium philosophica, imo divina, B. Ambrosii verba in hujus Virginis præconium non incongrue usurpata, tarditati subveniant meæ; quibus ipse electam Dei sponsam pro adolescentularum exhortatione describit, dicens: Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quæ nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum. Corde humilis, verbo gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto divitiarum, sed in prece pauperis spem reponens: intenta operi, verecunda sermonibus, arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quærere; nullum lædere, bene velle omnibus, assurgere majoribus, æqualibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu læsit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando vitavit inopem? Eos solos solita cœtus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque præteriret verecundia. Nihil tortum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestus fraction, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa species corporis simulachrum fuerit mentis, et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo prætendit ingressu, nihil intus latere tenebrarum, tamquam lucernæ lux intus posita foris luceat. Quid ego exequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam, alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati jejunio dies: et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius, qui mortem arceret, non delicias ministraret. Huc usque B. Ambrosii verba. Verum ut de misericordia, quam commendare cœperam, breviter concludam, ad perhibendum suavitati ejus non inconveniens testimonium, germinantem ex ea usque in hodiernum diem sufficere autumo fructum. Nam et Psalmista ait: Etenim Dominus dabit benignitatem et suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Fructus iste apud vos et in vobis est: unde si quis nostris sermonibus non credit, veniat ad vos, et efficacius ipsis doceatur rebus. Proclamet igitur hujus sanctæ familiæ unanimis devotio: Misericordias Domini in æternum cantabo. Sed absit, ut de judicio contristetur; illo, inquam, judicio, quo misericordia ista per B. Hadelaugam ad tempus exhibita, interveniente ipsius morte, subtracta videtur. Nam et qui misericordias Domini in æternum sese cantaturum promittit, protinus etiam de judicio subdens adjungit: In generatione et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
34 Restat igitur considerare vobisque demonstrare, quare judicium hoc, non tam lamentabile fuerit, quam cantabile: quia duo hæc semper individua, misericordia videlicet et judicium Domino decantanda sunt. Sane quantum ad ipsam beatam Virginem attinet, de qua agimus, satis ei desiderabile ac jucundum videbatur hoc judicium, ut, quod semper concupierat, dissolvi et esse cum Christo mereretur. Desiderium ejus in bonis repletum fuerat, locum Domino et tabernaculum Deo Jacob, sicut voverat, jam dudum intus et foris invenerat, et consecraverat, plures religionis suæ sectatrices Deo dicatas in proposito suo confirmaverat. Contemptis divitiis pauper deservierat pauperibus, eorumque etiam in posterum provida pietate consuluerat necessitatibus: denique humilitatis ac ceterarum virtutum recondito intrinsecus abundabat thesauro, oleum indeficiens cum lampadibus advenienti præparans Sponso. Sed ne diutius his immorer, dicam breviter, quod solum sanctitatis sufficeret titulo, quia Mater vestra virginitatis ac voluntariæ paupertatis longo coronata est martyrio. Non semel devotam Christo cervicem persecutoris opposuit gladio, sed in ara cordis hostiam vivam, sanctam, Deo plaçentem, semetipsam quotidiano mactare solebat holocausto.
33 Itaque filiæ Jerusalem, venite et videte, Dei filiam et Martyrem cum corona, qua coronavit eam Dominus
A Dominus in die solennitatis et lætitiæ. Dies namque victoriæ ejus et coronæ, dies solennitatis et lætitiæ, decimo tertio Calendas Aprilis, ei, miserante Domino, illuxit. Hac die vocem dilecti sese invitantis audire meruit, dicentis: Veni de Libano sponsa, veni de Libano, veni, coronaberis. Hodie beata Virgo ex hujus vitæ liberata angustiis sociari meruit choris Angelorum, quorum vitam imitari studuerat in terris. Hodie factus est in pace locus ejus, et in Sion cælesti habitatio ejus: plena dierum, plena illustratione fidei et veritatis, viam ingressa est universæ carnis, et apposita ad populum suum. Populus iste est non solum Sanctorum omnium, ab hac peregrinatione ad patriam illam cælestem redeuntium; verum etiam Angelorum, qui populus sunt civitatis illius. Unde Apostolus, Accessistis, inquit, ad Sion montem, et civitatem viventis Dei, Jerusalem cælestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis. Huic populo apponuntur, qui pleni meritorum gratia, mox ac ab hac peregrinatione et vita emigraverint in requiem et societatem Angelorum assumuntur. Tunc enim dicuntur apponi, cum nulla jam remanet sollicitudo vel periculum peccati. Quod intuensd Apostolus, ait: Ante mortem ne laudes hominem quemquam.
B 36 Cum ergo huic populo apponenda beata Virgo Hadelauga, secura conscientiæ fiducia profiteretur dicens: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quid ei tristitiæ de sententia sortis ultimæ inesse poterat? Sociarum tantummodo Virginum, quas jam derelictura erat, piam sollicitudinem gerebat: sed hanc ei, cui de omnibus cura est fideliter committebat. Ipsis enim, ut supra dictum est, triste videbatur hoc judicium, neque continere poterant piam inundantiam lacrymarum. Verumtamen etiam ipsis cantabile fuit judicium istud potius, quam lamentabile: quo tam fidelem ad Dominum interventricem præmittere meruerunt, non amittere. Ibi enim posita, constantius pro nobis ac sincerius interpellat, ubi jam nullum superest corporeæ fragilitatis obstaculum, quod ab intentione perfectæ contemplationis animam Deo inhærentem ullatenus præpedire valeat. Cum adhuc mortalitatis pondere premeretur, humiliter cum ceteris electis confitebatur, dicens: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; ibi autem in ipso fonte scientiæ novit, quid nostris necessitatibus congruat. Proinde, filiæ Jerusalem, nolite flere super illam, sed super vos ipsas flete, et flentes atque orantes ipsius vos patrociniis commendate. Desiderium cordis ejus jam olim exaudivit Dominus, ut iste, quem incolitis, per eam sublimaretur locus: quanto magis pro templo sancto ipsius, quod estis vos, piis intervenientem precibus exaudiet propitius? Quo autem pacto quantocyus Sanctorum pro nobis preces, exaudiantur, cujusdam venerandi Patris forti sententia compendiose instruimur: quem cum in hora transitus sui frequens discipulorum circumstetisset turba, quidam ex illis in hæc proruperunt verba, Pater, inquiunt, non ambigimus, te ad Dominum quantocyus migraturum, et ad vitam æternam perventurum. Quapropter paternitatem tuam deprecamur, ut nostri memor esse digneris, et ibi preces pro dilectis tibi fundere discipulis, quia multum nobis confidimus profuturum, quod talem præmittimus Patronum. Qui subito eos intuens, Exhibete, inquit, vosmetipsos dignos et tales estote in moribus, ut rite valeam orare pro vobis, et ita faciam quod postulatis. Idipsum etiam a vobis beatam Matrem vestram exigere noveritis, ac si eamdem exhortationem ab ipsius ore susciperetis.
C Februarii T. 1. a Ita 2 MS. al. cantans, superexaltans, etc. — b Idem, de judicio quid sentis. — c MS. 2, Nam hi. — d Non Apostolus id ait, sed Ecclesasticusc. n. v. 10.
Capitulum IX.
Laus S. Hadelaugæ a glorioso sepulturæ ejus loco.
Digne admirari et laudare non sufficio disciplinam et sapientiam beatæ Virgini Hadelaugæ a Domino collatam, qua primum excolere studuit semetipsam, deinde electam divinitus et sua facultate et sollicitudine fundatam congregationem vestram. Hic sibi spiritualem, quamdiu in corpore viveret, providerat requiem: hic etiam optabilem exanimato corpori suo pausationem, dicens exultante spiritu in Deo salutari suo: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Idem quoque athleta Dei B. a Gallus Confessor Dei dixisse memoratur, reperto in solitudine loco humanis habitationibus opportuno, ubi cum aliis Deo sub regulari tramite servientibus, usque ad mortem conversari, et post mortem honorifice sepeliri meretur. Etiam simili studio prudens Virgo hæc et sibi et vobis in hoc prospicere voluit, ut eo loco sacra ejus ossa tumularentur, ubi frequentibus orantium et psiallentium Virginum choris cingerentur. Et per subjectum oculis mauseolum ipsius quotidie memoria innovaretur. Ipsæ hoc melius recognoscitis, quæ tanto studio ejus tumulum frequentatis; quod religiosa hujus devotionis sedulitas et ipsius proficiat gloriæ, et ædificationi vestræ. Nonne cum tumulo ejus statis, merita ipsius recolitis, singularum virtutum gratiam sollicite retractatis, atque ad imitationem ejus Deo adjuvante pervenire optatis? Ita meritorum ejus gloria semper accipit incrementum, dum et defuncta disciplinae vobis quodammodo exhibitet magisterium. Quod enim aliis cum ea, dum adhuc viveret, conversantibus aspectus contulit exterior, idipsum vobis et multo amplius fidei acies interior. Et recte coram ipso altari accipere meruit sepulturam, ubi in precibus et lacrymis semetipsam Deo vivam offerre consueverat hostiam.
38 Est et aliud quoddam indicium, imo quasi privilegium, quod eumdem suæ sepulturæ vendicaverit locum, innocentem quemdam puerulum, Rachand nomine, suis manibus de fonte baptismatis susceptum, et post modicum in ipsis albis defunctum, ibidem sepeliri fecerat, ut is tamquam impollutus metator ejus sepulturæ locum anticiparet, cui sancto et innocenti ipsa postmodum sancta et innocens congrue succederet. Ita Jacob Patriarcha in terra repromissionis, ubi lapidem erexerat in titulum, sepeliri desiderabat, cum in Ægypto moriturus filium suum, scilicet Joseph, juramento astringeret dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo, et facias mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto, sed dormiam cum Patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum. Idipsum etiam deinceps coram omnibus filiis suis ad se congregatis, cum jam obiturus esset, confirmavit dicens: Ego congregor ad populum meum, sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici, quæ est in agro Ephron Ethæi, contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Ethæo, in possessionem sepulcri: et ibi sepelierunt eum et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge, ibi et Lia condita jacet. Paullo ante quoque ipsi filio Joseph commemorare voluit, quod in Ephrata, loco videlicet Dominicæ Nativitatis gloria consecrando, matrem ejus tumulaverit. Postremo ipse Joseph in hora suæ mortis fratribus quod post mortem suam visitandi essent a Deo prædicens,
Adjuravit eos: Asportate, inquit, vobiscum ossa mea de loco isto: quod et factum est in exitu Israel de Aegypto. Nequaquam vero arbitrandi sunt tam sancti Patriarchæ frustra tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum fidelium sit ista securitas, non ideo minus integram vel gloriosam corporum suorum futuram resurrectionem, si vel negligenter in abjecto quolibet loco sepeliantur, vel etiam insepulta, ob inimicorum rabiem, relinquantur, vel pro eorum libidine a feris alitibus dilacerata absumantur. Magis ergo considerandum est in eis pium sanctumque desiderium, quod in ea potissimum terra sepeliri optabat, qua ipsius Salvatoris sanguinem effundendum, corpusque ejus tumulandum, spiritu prophetico præviderant. Videtur tamen in hoc et illud nihilominus pensandum, quod in tanta sollicitudine corporum suorum, non tantum sibi, sed et filiorum suorum posteritati in hac parte voluerint prospicere. Ut enim gens illa absque consilio et sine prudentia aliquando saperet et intelligeret ac novissima provideret, unde melius commoneri poterat, quam tantorum Patrum exemplis? Quæ vero efficacior esse posset exhortatio auribus infusa, ad recolenda vel sequenda virtutum exempla, quam oculis subjecta eorum, quos sequi debuerint, sepulchra? Sanctorum ergo Patrum monimenta fidelibus et obedientibus sunt in adjutorium, tamquam pium quoddam æmulandæ religionis incitamentum: rebellibus autem solummodo ad damnationis testimonium, veritate attestante, quæ talibus ait: Væ vobis, qui ædificatis monimenta Prophetarum, patres autem vestri illos occiderunt. Profecto testificamini, quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. Qui quorumdam Justorum sepulturam venerando exornant, sed aliorum vitam odiis insectantur; per obsequium quidem quod defunctis impendunt, eorum a quibus persecutionem passi sunt, iniquitatem abhorrere videntur; quam tamen ipso odii livore imitari convincuntur. Ac per hoc et ipsi ut homicidæ, nisi resipuerint, in eadem erunt damnatione. Abrupta quippe sententia pronuntiatum est: Quia omnis qui odit fratrem suum, homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Dei, nec vitam in se manentem.
39 Sed inter hæc, tamquam dicatur mihi, Redi prævaricator ad cor, memetipsum considerare compellor, dum enim venerandam Virginem, ac Virginis Hadelaugæ memoriam, verborum foliis exornare studeo, inter folia ipse fructum in memetipso requirens, sed dignum non inveniens, graviter ingemisco. Sicut enim post flores et folia fructus arboris consequenter requiritur; sic inter verba operationis bonæ et conscientiæ mundæ fructus a nobis exigitur. Prævaricatores primi perdito vitæ fructu, ad sola folia confugerunt: unde sibi perizomata ad contegendam turpitudinem, id est, argumenta ad excusandas excusationes in peccatis, contextentes, a paradiso voluptatis pelli meruerunt. Ficus quoque, in qua esuriens Dominus folia sine fructu reperit, ipsius maledictione aruit. De ligno autem illo, quod plantatum est secus decursus aquarum, prius dicitur, quia fructum suum dabit in tempore suo, et deinde, quod folium ejus non defluet: quia profecto melior est fructus foliis: prius est facere quam docere; qui enim fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum. Vobis itaque, o filiæ Jerusalem, angustias cordis mei commendo, ut ad sepulchrum beatæ Virginis, ubi frequenter orare soletis, mei quoque benigne memineritis, quo tandem ipsa interveniente, ad cujus laudem verborum folia offero, fructum illum aliqua ex parte attingere merear, quem Apostolus commemorat dicens: Fructus autem Spiritus sunt, caritas, gaudium, pax, patien- D tia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia et castitas. Ipse enim, de quo specialiter dictum est. Erit sepulchrum ejus Isa. 11. 10 gloriosum, quique glorificantes se glorificat, etiam ejus memoriam longe ante nostra tempora glorifica- vit. et glorificare non cessat: sicut e contrario con- temptores suos non solum in vita, sed et in sepul- tura ignobiles ostendit. Superbo quippe, cui Deus resistit, exprobatur et dicitur: Omnes Reges gen- tium dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua: tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus, cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. Non habebis consortium cum eis, neque in sepultura. Ubi enim nunc Regum et tyrannorum Christianæ fidei adversantium sepul- chra, superstitiose quondam a Gentilibus constructa? Ecce in ecclesiis et ecclesiarum cœmiteriis religiosa devotione procuratur fidelium sepultura, et immor- talis est electorum memoria, apud Deum et apud homines nota: illorum vero periit recordatio, nec replicatur aliquando, nisi in maledicto. Ad piscato- rum sepulchra mundus certatim confluit, illos in in- ferno sepultos abominatur et horrescit. E a S. Galli Vitam, in qua id refertur, dabinus 16 Octobris.
Capitulum X.
Laus S. Hadelaugæ a Translatione sancti corporis, et signorum gloria.
Dicturus aliqua breviter de translatione B. Hadelaugæ Virginis, cogitare mecum coepi de priore ejus sepultura, cur videlicet talis ac tanta Mater, quæ congregare semper studuit filias populi sui, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, humiliore prius et obscuriore loco, id est, in crypta oratorii, fuerit tumulata, quæ potius in editori aliqua parte basilicæ quam ipsa fundaverat, dotaverat atque ditaverat, sepelienda fuisse videtur. Sed fortassis Virgo Deo dicata, privatisque precibus assueta, locum hunc secretiorem ceteris, ideoque otio hujusmodi, imo laborioso negotio, aptiorem amplius dilexerat ac frequentare consueverat. Et ita, quem vivens pia divinæ servitutis assiduitate specialius sibi vendicaverat, sepeliendo etiam corpori suo non incongrue dedicaverat. Tantum quoque in electorum cordibus fervet sanctæ humilitatis desiderium, ut plerique cadavera sua eadam vilitate atque abjectione ab aliis tractari optent atque præcipiant, qua senetipsos, dum adhuc viverent, atterere consueverant. Unde a B. Arsenius, cum vicinam agnosceret horam obitus, ait discipulis suis: Judicari habeo vobiscum ante tribunal Christi, si permiseritis quempiam de corpore meo facere aliquid. Etilli dixerunt: Quid ergo faciemus, quia nescimus mortuum vestire vel sepelire? Et dixit senex: Nescitis mittere funem in pedem meum, et trahere me in montem? Divus etiam Hilarionb cum agrotare copisset, multique ad eum de Papho viri religiosi convenissent, maxime quia dixisse eum audierant, jamse ad Dominum migraturum, et de vinculis corporis liberandum, omnes adjuravit, ne puncto quidem horæ post mortem reservaretur: sed statim eum in eodem hortulo, in quo habitaverat, terra operirent, sicut vestitus erat, in tunica cilicina, cucullo et sago rustico. Poterat ergo etiam Mater vestra ejusdem humilitatis voto desiderasse atque ordinasse, ut cum defuncta fuisset, in loco illo humili et obscuro sepulturam acciperet.
41 Sive autem ipsa hæc disposuerit, sive ab aliis, absque ejus petitione, gestum fuerit: constat sine omni ambiguitate, divina provisum ordinatione, ut hic
A hic primo exequiarum tempore posita, postmodum ad eminentiorem locum, tamquam lucerna super candelabrum ponenda, fidelium transferretur devotione. Nam cum in eadem crypta multis jam annis sanctum requievisset ejus corpusculum; sed beatitudinis ejus laudabile meritum semper acciperet incrementum; inter alias quæ monasterio vestro præfuerunt Matres spirituales, electa est matrona venerabilis, nominec Swanehildis, ad supportandum ejusdem pondus regiminis. Quæ dum cogitatione intenta et collocutione assidua B. Hadelaugæ retractaret merita, extolleret præconia, displicere tam ipsi, quam cunctis Sororibus cœpit, quod ab oculis hominum in depresso illo cryptæ loco abscondita ejus sepultura fuerit, cujus vita splendida totam Ecclesiæ domum illustravit. Itaque ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, pro ædificatione sanctæ Ecclesiæ, prudenti consilio de ejus medita batur translatione, suæ potissimum, omniumque filiarum suarum saluti hoc studio cupiens providere:
B sperabant enim certissime intercessionis ejus speciale promereri suffragium, cui devotionis suæ specialem famulatum impenderant. Deinde continuatis precibus divinæ clementiæ religiosa vota commendat, quatenus beneplacitum voluntatis ejus, optatum effectum gratiæ hujus consequatur. Sacerdotibus etiam Ecclesiæ conceptum insinuat desiderium, quorum suppliciter efflagitat auxilium, reverenterque expectat decretum. Quibus concorditer annuentibus, et cum gaudio cooperantibus, præmissa communi oratione, beatæ Virginis tumulus aperitur, collecta in unum dissoluti corporis ossa egeruntur, et secus altare, ubi nunc recondita sunt, venerabiliter collocantur.
42 Loculum autem illum ligneum prioris sepulturæ, tam ipsæ monasterii vestri Virgines, quam ceteri fideles pro benedictione reliquiarum per particulas inter se diviserunt. In quo ad declaranda beatæ Virginis merita, tale remedii genus humanæ infirmitatis divinitus indultum est. Febricitantes plerique inde sanabantur, hoc videlicet ordine, ut lignum ipsum poculo, quo reficiendi et refocillandi erant, immitteretur. Et ita salutari gustu, sedato febris ardore, incolumitati pristinæ redderentur. Nam et lignum ipsum ad ejusdem medicinæ usum a compluribus longo dicitur tempore conservatum.
C aliquæ ejus reliquiæ sublatæ,
43 De ipsis etiam virginei corporis reliquiis, avida fidelium devotione, multa quidem clam detracta; sed quædam ex his hoc modo sunt revelata, suoque mausoleo restituta. Nam quidam, qui hæc subripuerat, in foramine muri, secus altare proximum involuta diligenter et obtecta absconderat, sed Deo, ut creditur, ordinante, ne ea tolleret, inhibitus reliquerat. Deinde cum res exigeret, ut operis quippiam in eadem sanctuarii parte fieri oporteret, quidam ex operariis reliquias, quæ obvolutæ et reconditæ fuerant, reperiens, in șinu suo lætus abscondit; æstimans videlicet invenisse se rem aliquam proprio usui necessariam. Domum autem reversus, ubi quod detulerat furtum detexit, ecce domus tota velut ex odore pretiosissimi repleta unguenti fragrare cœpit. Unde palam intellexit sancti alicujus corporis has esse reliquias, adiensque Matrem monasterii, quæ invenerat restituit, et rem ex ordine patefecit. Ipsa igitur, cujus essent reliquiæ indubitanter agnoscens, mirabilem in Sanctis suis Deum debita gratiarum actione glorificat. Nam et unum ex digitis beatæ Virginis, quem furtim subtractum sciebat, inter cetera inventum recognoverat. Ex tunc et deinceps apud omnes, qui hæc et alia ejus insignia cognoverunt, magis magisque in veneratione habita est memoria ejus signis declarata et virtutibus. Religiosa, inquam, devotione fidelium usque in hodiernum diem celebre ejus frequentatur mausoleum: occurrent turbæ sexus utriusque vota ferentes, et optata illic beneficiorum suffragia impetrantes. Nec ambigo nominis ejus gloriam a generatione in generationem suavissimo semper bonæ operationis odore diffundendum, ut filii qui nascentur et exurgent narrent ea filiis et nepotibus suis.
44 Senserat veneranda Mater Swanehildis commendandam posteri's beneficiorum ejus gratiam, quam tanti æstimavit ut, licet in loco sancto prius tumulata ejus ossa, in editorem tamen ac celebriorem transferri curaverit. Vos quoque nihilominus de illa magnifice in bonitate sentitis, et in simplicitate cordis eam imo ipsum Dominum per illam quæritis, testimonium perhibentes, quia contra omnia humanæ fragilitatis pericula multum valeat deprecatio ejus assidua. Exauditum est pium Swanehildis desiderium, ut debitum maternæ reverentiæ mereretur exhibere famulatum. Præstitit et vobis miserator et misericors Dominus, ut vestra quoque, ad impendendam ei honorificentiam, semper invigilet servitus. Nam præter solita quotidiani famulatus officia, mausoleum ejus operoso atque decoro ambitu cinxistis, et nunc super omnia, etiam scriptis commendari ejus præconia voluistis. In quo tamen opere hoc solum meæ imputatur temeritati, quod majora viribus præsumpsi, et materiam hanc digniori et eloquentiori conservandam indignus et impeditioris linguae, mihi præcipiendo usurpavi. Verumtamen sincera voluntas vestra suo non privabitur premio, tametsi mea tarditas vestro satisfacere non potuerit desiderio: sed sicut in veneratione beatæ hujus Virginis vestra nititur industria vel coæquare, vel etiam superare devotionem præcedentium; ita nimirum supererit et vobis in hac parte, in quo exercere se debeant subsequentium studia. Quid enim mirum, si usque in finem mundi glorificetur in terris, quæ etiam post finem ejus sine fine glorificabitur in cœlis? Deum autem laudantes in Sanctis ejus, ut scriptum est, quantumcumque potuerimus, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes igitur Dominum, exaltemus illum, quantum possumus: major est enim omni laude: exaltantes, inquam, illum repleamur virtute, ne laboremus, non enim perveniemus. a Narra'ur hoc lib. 3 de Vitis PP. num. 163, et lib. 8, libel. 15. num. 9. Vitam S. Arsenii dabimus 19 Julii. — b Id habetur sub finem Vitæ S. Hilarionis, quam dabimus 21 Octobr. — c Alterum MS. habet, Swenehildis. In margine prioris MS. ista adscripta erdu: Not. Ista Abbatissa, scilicet Swanehildis, non est mater B. Hadelogæ, quæ dicebatur Chunehildis. De matre egimus § 3 num. 13 pag. 306. Gesor Brewschus in Chronologia monasteriorum Germani, f. 70, 77 verso, decimam a S. Hadeloga statuit D. Schwelnihldem: a. xxvi D. Barbaram, Comitissam de Castel oblisse scripta. an. 1304. Unde conjecere liceat, vixi se Swanehildem, et corpus S. Hadelogæ transtulisse, seculo 10, sive inter annum Christi 900 et 1000.
Capitulum XI.
Laus S. Hadelaugæ a disciplinæ zelo etiam post obitum ejus ostenso.
Nostis filiæ Jerusalem, multisque jam dudum longe lateque innotuit, quantis bonis beata Virgo hactenus nobis commendata cœnobium vestrum cumulaverit, quam certa præsentis vitæ stipendia Deo hic militantibus ex abundanti prædiorum suorum collatione providerit: hoc nimirum intendens, ut quibus tantum solatii subministravit in via, pro eis et cum eis lætificetur in patria. Ad hæc beatæ et gloriosæ Virginis Mariæ locum ipsum dedicari voluit, ut intemeratæ virginitatis ejus exemplo, virginalis hic semper pudicitia germinet, nova de die in diem sanctæ religionis gratia pullulet. Ipsum ergo locum, in quo pervigili cura majestati divinæ quotidiana obsequia præparavit, et ubi sacra ejus ossa venerabiliter recondita
A condita sunt, frequentius visitat, jucundius illustrat, jūgi precum suarum tuetur instantia. De se jam quidem secura, vestri gerit sollicitudinem, contemplans et videns vestræ conversationis ordinem, disciplinæ vigorem, morum maturitatem, vigiliarum et orationum instantiam, et paratam ad omne opus bonum industriam. Si enim in talibus vos studiis invenerit, specialius præ ceteris Sanctis habere creditur gaudium, eo quod irrigari divinitus videat hortum plantationum suarum, et inebriari partus sui fructum, laudans et glorificans ipsum bonorum omnium largitorem in hymnis et confessionibus, dicens: Vistasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam: et tamquam assumpta voce Apostolica ad vos converti videtur, ac dicere: Gaudium meum vos et corona mea, sic state in Domino carissimæ. Quæ est enim mea spes, aut gaudium aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? Vos enim estis gloria mea et gaudium.
46 At si, quod absit, a via mandatorum Dei declinantes, et his contraria agentes vos invenerit, procul dubio offenditur, fragilitati vel ignorantiæ compatitur, temeritati vero irascitur? Adeo quippe capiti membra concordant, sique divinæ inhærent justitiæ, ut cum ipsum Dominum, qui caput est Electorum, peccando offendimus, illorum nihilominus offensam incurramus: quodque illius æquitati adversatur, eorum injuriæ deputetur. Quod licet cunctis fidelibus certa semper ratione constet atque constiterit, nonnumquam tamen ad eruditionem infirmorum Sanctis post transitum suum visibiliter apparentibus et delinquentes quosque redarguentibus, palam innotuit. Cujus rei cum perplura in Sanctorum gestis inveniantur exempla, videtur etiam huic capitulo hic aliquid hujusmodi de hac beata Virgine, pro sanctitatis ejus testimonio, inserendum. Fuit antiquitus in monasterio vestro Virgo quædam ceteris negligentior, nec animum adhibens disciplinæ studiis, quæ Seniorum venerabilium proponebantur verbis, ostendebantur exemplis. Cumque frequentius admonita, et regulari correptione castigata, nequaquam levitatibus suis gravitatis manum imponeret, ipse magistrorum optimus qui quos amat arguit et castigat, per istam antiquam Magistram vestram B. Hadelaugam a solita eam lascivia corrigere dignatus est. Nam cum nec in oratorio Dei vel Angelorum præsentiam cogitans sese cohiberet, die quadam solito irreverentiæ motu ad tumulum ejus incaute processit: et ecce ipsa subito visibiliter ei obvians, extensa manu alapam in faciem ejus dedit: sique eam tam terrore visionis insolitæ, quam ictu dextræ, a lascivia restrinxit, ut deinceps semper modestior fuerit. Ecce quomodo et qualiter sibi concinunt Sanctorum gesta! quam simili efficacia prævalent! Monachus ille beati Patris a nostri Benedicti, qui tempore orationis ad evagandum de oratorio nigrum puerulum sequi videbatur, ab eodem Patre pro cæcitate cordis sui virga percussus, nil ultra persuasionis a nigro puerulo pertulit, ac si ipse antiquus hostis eodem verbere percussus fuisset. Nihilominus et Virgo lasciviens a Matre vestra alapam accipiens, ita postmodum disciplinæ patiens conquievisse dicitur, tamquam ipse lasciviæ spiritus, qui eam instigare solebat, eamdem plagam sustinuisset.
47 Quidam Frater in eadem ecclesia mansionarii fungebatur officio, qui licet quotidie deserviret in sanctuario, inconsiderate tamen vivens ipsum Dominum, cui per exterius ministerium obsequi videbatur, perversis moribus et immundis cogitationibus de cordis suib proturbabat habitaculo. Præterea ad offensionis cumulum, juxta prædictæ Virginis sepulchrum temere sibi collocaverat lectum, ut illic lasciviens ipse pausaret, ubi virginea illius ossa in somno pacis conquiescunt. Eadem quippe contemptus sui temeritate, qua Deum ipsum irritare non timebat, electæ etiam sponsæ ejus merita parvi pendebat. Sed non in longum sine ultione male usurpata abuti permissus est licentia; nec beata Virgo tumulum suum impune tali exhonorari injuria pertulit. Nam cum quadam die in eodem se loco, velut securam habiturus quietem, collocasset; ecce adest ipsa, cujus tumulum contempserat, adest, inquam, severa petulantiæ castigatrix, studiosa disciplinæ propagatrix, et gravi cum indignatione inutilem illum ac temerarium arguens ædituum, tam vehementi plaga palmam ei in faciem misit, ut longo post tempore illa parte capitis vel faciei, qua percussus fuerat, non modicum dolorem sustinuerit. Sed in se reversus, et majorem vanitatis ac præsumptionis metuens vindictam, de correctione sua cœpit esse sollicitus: longeque remoto a parte sepulchri lectulo suo, eam, cujus semel tantum senserat manum, debito semper venerabatur honore. Simile mihi videtur ex parte hoc miraculum isti, quod dec S. Equitii Abbatis tumulo B. Gregorius in Dialogorum libro refert: cujus corpus dum in B. Laurentii Martyris oratorio esset humatum, super sepulchrum illius rusticus E quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque vir illic jaceret perpendere ac vereri curavit. Cum repente turbo cœlitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quæ superposita ejus sepulchro fuerat, extulit longeque projecit; ut palam cuncti cognoscerent, quanti esset meriti is, cujus corpus illic jaceret. In hoc quidem similia sibi videntur hæc signa, quod in utrisque a contemptorum injuria, Sanctorum defenditur sepultura; in hoc vero, quod apud vos gestum est, manifestior atque districtior disciplinæ severitas est demonstrata. Nam etsi lectus juxta sepulchrum irreverenter positus turbine veniente desuper subito non dejicitur, ipsa tamen, quæ contempta videbatur, apparente contemptor in lecto redarguitur, plaga punitur, sique lectum suum propriis manibus removere compellitur. Viderit auditor, de his quid sentiat, quia unusquisque in suo sensu abundat: ipse quid sentiam breviter dico. Supradicta duo tantum signa ad sepulchrum B. Hadelaugæ Virginis ostensa, etiamsi alia deessent, sufficere mihi videntur ad commonitionem fidelium, pro exhibenda sanctitati ejus congrua semper honorificentia totius infidelitatis ambiguitate remota.
48 Nuper quoque eadem Virgo negligentem quemdam Fratrem ad orationis instantiam per visionem commonuit nocturnam: qui licet ex monasterii vestri non fuerit familia, pro necessitate tamen paupertatis suæ ex largitate vestra temporalis vitæ percipiebat stipendia. Sed cum ex eleemosynis pauperum Christi viveret, nec tamen in paupertate spiritus debitam bonorum omnium largitori servitutis suæ devotionem exhiberet, Sancta hæc saepe jam dicta per visionem ei apparens, redarguit eum dicens: Quid inerti sopore deprimeris, et pro eis, quæ temporaliter te sustentant, persolvenda orationum officia negligis? Quam cum ille humiliter percunctaretur, quenam ipsa esset, quæ ad orationem eum hortabatur; Ego sum, ait, loci illius fundatrix, unde tu sustentaris: ego sum, inquam, illa, de qua frequenter audisti, Hadelaugis nomine, cujus juri per Dei gratiam et locus ipse et omnia ad eum pertinentia recte ascribuntur. a Hinc conijcere licet, auctorem fuisse Benedictinum. Quæ hic narratur monachi emendati historia, scripta est a S. Gregorio lib. 2 Dial. cap. 4. relata etiam 15 Januarii in Vita S. Mauri cap. 2 num. 10 pag. 1041. — b Ita legendum videtur. MS. habebat, perturbabat. — c S. Equitii Vitam dabimus 7 Martii ex S. Gregorii Dual. lib. 1 cap. 4, ubi hæc punitio irreverentiæ erga ejus sepulchrum narratur.
Capitulum XII.
Laus cantici a recapitulatione virtutum.
Meministis, filiæ Jerusalem, quod in principio hujus opusculi tamquam ad gratiam vos novi cujusdam invitaverim spectaculi; in quo electam Christi sponsam beatam Virginem Hadelaugam in vestitu deaurato, circumamictam varietate, præsentandam spopondi. In cujus promissionis executione etsi satis fecisse non videor exspectantium capacitati, imperantium tamen obediens fui auctoritati. Ecce enim quantum potui in hoc contemplari spectaculo, vestro proposui judicio, sciens pro certo, pauca hæc pervigili sanctæ meditationis vestræ multiplicanda studio. Si enim oculis lippientibus meis tantum sublucere potuit, quantum Dilectus ipse, cujus annulo subbarhari meruistis, sereno cordium vestrorum aspectui revelabit? Nam ubi frequentior dilectio, ibi nimirum est et purior contemplatio. Si ergo vel ex his, quæ a me vel dici, vel a vobis latius excogitari potuerunt, accensus est in divinis laudibus vestræ beatitudinis affectus; omnes quotquot in hoc spectaculo cordis oculos aperuimus, quotquot auscultando beatæ Virginis præconio aures audiendi adhibuimus, fidem dicendi audiamus: imo unitis vocibus ac mentibus, ipsius, quam hactenus laudavimus, laudem laudando consummemus, dicentes: Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris et universi pulveris pigmentarii? Recapitulatis igitur breviter ejus virtutibus, quas huc usque latius digessimus, qualiter verba cantici hujus juxta easdem virtutes ei conveniant, attendamus. Gaudet enim in hoc Mater nostra Ecclesia, si quod de ipsa generaliter intelligitur, dilectæ filiæ suæ specialiter adscribatur. Mirantur ita Angelicæ Virtutes Virginem ascendentem, id est, in virtutum gradibus proficientem: quia sicut Sanctorum Patrum testatur auctoritas, hoc obtinere Virgo nititur viribus cum gratia, quod habet Angelus ex natura. Magis ergo miratur Angelus in Virgine meriti dignitatem, quam in semetipso naturæ felicitatem. Angelicæ itaque admirationi nos fragiles multo majori stupore perculsi, voces nostras adjungere optemus, dicentes: Quæ est ista, quæ ascendit per desertum? Licet terram desertam, inviam et inaquosam, qua mundus iste intelligitur, B. Hadelauga virtutum profectibus supergressa mystice dicatur, nil tamen obstat etiam ad litteram desertum illud hic accipi, quod, ut supra dictum est, primum incolere, et in quo vestrum fundare coenobium meruit. Ascendit tunc per hoc desertum, quia hic sæpe conversationis studia exercens, in perfectionis culmine fixit animi gressum. Hic tamen etiam hodie ascendit, ac deinceps ascendere non desinit, ubi inchoata per eam sanctæ religionis opinio quotidianis incrementis promovetur, ubi nomen ejus debitis laudibus attollitur, et memoriale ejus usque ad consummationem seculi non derelinquitur. Qualiter autem ascendere coeperit, aperte innuitur cum protinus subditur: Sicut virgula fumi. Per virgulam, quæ nec robur habet, nec altitudinem, recte accipimus humilitatem, in qua primus est gradus ascendere volentibus ad sapientiæ altitudinem. Qui enim vere est humilis, nudam habet fiduciam fortitudinis, sed depressis totius præsumptionis conatibus. In Deo, inquit, salutare meum et gloria mea. Deus auxilii mei et spes mea in Deo est. Eamdem virtutem etiam supra in spectaculo beatæ Virginis præviam constituimus. Id notandum, quasi virgula fumi dicitur. Et quare virgula fumi dicitur? Fumus cum nequaquam habeat splendorem, nonnumquam habere potest bonum odorem. Ejus itaque humilitas fumo C similis, id est, terra et despicabilis visa est insipsientium oculis; sed tanti odoris fragrantiam Dilecto exhibuit, ut vere dicere potuerit, Cum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Unde et ejusdem fumi suavitas exprimitur, cum protinus adjungitur: Ex aromatibus myrrhæ et thuris et universi pulveris pigmentarii. Quia mater virtutum est humilitas, non potest esse solitaria, sed cohærentium sibi et de se progenitarum earumdem virtutum pigmentis condita; ut licet præsentis vitæ amatoribus obscura videatur, semper tamen odorifera apud Deum inveniatur. Signanter autem et ordinate speciales quædam hic insinuantur virtutes per denominatas aromatum species. Primo enim myrrha, deinde ponitur thus, et fortasse pro eadem ordinis ratione pulvis pigmentarii est ultimus. Generalem itaque de his prius quæramus intelligentiam, postmodum vero speciale, huic beatæ Virgini coaptandam. Per myrrham, quæ vermibus et putredini resistit, continentia vel mortificatio carnis; per thus, quod in Dei sacrificio adoletur, studium orationis; per pulverem pigmentarium, fructus eleemosynarum intelligitur; quæ bene pulvis dicuntur, quia de terrena substantia fuunt; pigmentarii, quia suavissimum odorem reddunt. Hinc est quod Cornelio misericordiæ operibus et orationi insistenti ab Angelo dicitur: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ acceptæ sunt in conspectu Dei. Hoc de mysterio, nunc videnda ipsius ordinis ratio. Continentiam vel mortificationem carnis, præparationem quamdam, vel, ut ita dixerim, idoneum esse instrumentum ad expeditam orationis instantiam Apostolus ostendit; qui de instituendo virginitatis proposito loquens, dicit: Porro ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ut id, quod bonum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento obsecrandi Domino. Et ad conjugatos: Uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter uxoribus viri faciant. Et deinceps de consequenda orandi libertate: Nolite, inquit, fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Prior ergo myrrha thure; quia per continentiæ propositum, ad puræ orationis pervenitur studium. Utrasque vero has virtutes priores esse eleemosynis manifesta docet ratio, cum istæ intra nos, illæ vero sint extra nos. Minus quippe unicuique est honorare Dominum de sua substantia, et de primitiis frugum suarum, quæ ex terra gignuntur quam de bonis interioribus, quæ de cordis thesauro proferuntur. Nam et Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum, de fructibus terræ sacrificium Domino offerre consueverat. Sed quia de radice cordis pullulantem F caritatis ac justitiæ non habuit fructum, divinæ dignationis non meruit respectum.
30 Et his generaliter præmissis, ad specialem intellectum B. Hadelaugæ Virgini congruentem nunc redeamus. Ipsa equidem primo myrrhæ fumum de se respersit, cujus mira suavitate delectatum sibi sponsum attraheret, et adolescentulas ad ejus amorem inicitaret, cum virginitatis ei votum obtulit, et fideles quosque suæ castitatis exemplo irradiavit, ac si tam opere quam voce profiteretur, dicens: Surrexi, ut aperirem Dilecto meo: manus meæ distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Et vere probatissima: nam et aliæ fideles animæ, etiam post carnis lapsum, per poenitentiam resipiscentes in se myrrham reparare satagunt continentiæ. Sed ista est myrrha electa, myrrha probatissima ubi gaudium est de incorruptione, non remedium post corruptionem. Sciens autem juxta quod in libro Sapientiæ dicitur, quoniam aliter non posset esse continens, nisi Deus daret (et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum) adiit Dominum, et deprecata est illum ex totis præcordiis suis; quod est suavem obtulisse
Aobtulisse fumum thuris, et ut juge fieret hoc boni ordoris sacrificium, elegit sibi in solitudine locum offerendis precum hostiis opportunum. Noverat enim duo hæc, id est, mortificationem carnis et orationem cordis, inseparabiliter semper exercenda, et alterum sine altero, aut parum aut nihil prodesse. Nam si quis carnem mortificet, sed orare dissimulet, superbiæ arguitur: si autem solis tantum orationibus contentus carnem mortificare neglexerit, prævaricationis culpa condemnatur, dicente Domino, Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Alterutrum ergo sibi ista suffragantur, dum constet quod alterum sine altero reprobatur. De pulvere autem pigmentarii, id est, eleemosynarum fructu, quantus fuerit et sit, vestrum, o filiæ Jerusalem, testimonium sufficit, quæ locum ipsius, quem talibus illa exercitiis primum dedicavit, hæreditarium possidetis, et de collatis munificentiæ ejus beneficiis quotidiana præsentis vitæ solatia habetis.
Capitulum XIII.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.