Clausula laudis S. Hadelaugæ.
Ecce hæc est Mater vestra: si tamen proprie B describendo vobis illam præsentare valuit parvitas mea. Hæc est illa Esther vestra, quæ pro liberatione populi sui non pepercit animæ suæ, non apud Principem terrenum, sed ápud Regem Regum pro salute filiarum suarum, imo et omnium fidelium solita fiducialiter interpellare. Hæc Aman superbum Israelitiæ gentis adversarium, principem videlicet tenebrarum, potenter expugnavit, omniaque fraudis ejus machinamenta prævalentibus prudentiæ suæ consiliis evacuavit. Ecce Judith vestra exemplar castitatis et totius speculum virtutis, quæ gladio spiritus, quod est verbum Dei, viriliter dimicans, caput principis militiæ præcidit. Ecce Debbora Prophetis vestra per quam Dominus nova elegit bella, quæ virorum bellatorum aciem præcessit, ut in manum mulieris traderetur Sisara. Ecce benedicta inter mulieres, victrix illa Jahel, quæ percussit Sisaram, quærens in capite vulneris locum, et tempus valide perforans: cujus quanta fuerit fortitudo, qua boni Ducis ac propugnatoris more semper ex adverso ascenderet, murumque pro domo Israel opponeret, hinc liquido patet, quod prima in regionibus nostris, ut fidelis tradit antiquitas, virgineæ habitationis fundamenta jecit, et quasi Angelorum castra, virginalis militiæ coadunavit agmina. Solet in congressu præliantium quisque fortissimus et ad omnem periculi eventum imperterritus, ad hoc præ ceteris eligi, ut in ipsa ordinatæ aciei fronte signa præferens, ab incursione hostili sequentem muniat exercitum, et magnanimitatis suæ exemplo corroborare possit etiam trepidum. Hic igitur si prævaluerit, sequentes se triumphare facit, si cesserit vel corruerit, reliquos plerumque in fugam convertit. Hujusmodi ducatus electio tanto magis in spirituali observatur prælio, quanto instantior est invisibilis militiæ pugna, et atrocior victoria. Multo quippe facilius ei resistitur, qui cominus dimicans, manifeste cernitur, et humana fragilitatis dimicans, lasatur, quam ei, qui invisibiliter et infatigabiliter sine corporeæ molis obstaculo colluctatur. Proinde quis æstimare valeat, quanta fortitudine beatam hanc Virginem ipse Dominus virtutum corroboraverit, quæ ad debellandum fortis armati principatum et confirmandum Virginalis militiæ tirocinium in prima fronte constituitur? Quantas tunc contra illam antiquus ille adversarius artificii sui machinas credendus est erexisse, videns eam non solum manu factum Deo templum semel extruxisse, sed viva ipsius templa verbo et exemplo incessanter extruere, atque robustando instaurare? Cum enim magnae sit difficultatis duram et rastro eatenus intactam proscindere terram, quanti est laboris novam sanctæ religionis complanare viam, et verbo ædificationis carnalium emolire duritiam? unde et ipsa gloriosius triumphavit, quo primos illos tentationum impetus in solitudine, quam elegerat, sibi occurrentes, difficiliori labore toleravit, ceterisque sequacibus suis deinceps planiorem viam dereliquit. Ad anniversarium itaque depositionis ejus diem solenniter agendum unanimi devotione aggregamini: ad hujus jucunditatis gratiam annua revolutione celebrandam vosmetipsas mutua alacritate adhortamini. Et omni quidem tempore tam in corde quam in ore vestro quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut bene ordinata musicæ harmonia; in hac vero potissimum die, qua primum gaudiis coelestibus meruerat associari, vos quoque specialius ipsius tripudio congratulamini: hodierna die pro veneratione debita Matris et Dominæ vestræ certatim confluentem monasterii familiam cum gaudio excipite: largioribus eleemosynarum stipendiis pauperum viscera recreate: viduas et orphanos consolationis vestræ participes facite. Talibus enim fructibus justitiæ ipsa præcipue abundare solebat: ideoque merito jucundatur, si eadem in vobis studia recognoscat, si maternæ conversationis forma in filiarum resplendeat vita.
Capitulum XIV.
Oratio laudantis.
Ecce vere Sion filia illustris et beata Virgo Hadelauga, civis Sanctorum et domestica Dei. Ecce isti sunt paupertatis meæ flosculi, quibus gloriosum sepulturæ tuæ locum aspergere volui: quos tamen non ita obtuli, quasi te dignos vel beatitudini tuæ necessarios, aut perfectioni quidquam collaturos; sed ut nostris sensibus tui aliquatenus odoris gratiam infusuros. Ceterum tu post flores istos, jam ad maturitatem fructus, Domino ducente, pervenisti: Jam non ut quondam langues amore ne dicas: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo; sed ipso, quem amaveras et amas, sine omni languore feliciter perfrueris. Sub illius umbra, quem desideraveras, jam consedisti, et fructus illius dulcis gutturi tuo: jam Agnum, quocumque ierit, sequeris: jam canticum illud solis ejus comitibus concessum, jucundissime concinis. Ibi ergo jam secura de propria beatitudine, peregrinantium ærumnis compatere, tuis deditos præconiis et congaudentes gaudiis, sereno vultu conspice, illamque Sponsi tui faciem, ipsis etiam Angelis desiderabilem, pio nobis interventu effice placabilem. Memor esto specialiter specialis familiae tuæ, memor esto congregationis tuæ, ab initio a te per misericordiam Dei fundatæ atque possessæ, semperque orabis pro populo hoc et pro civitate ista, sed et pro universa Ecclesia, cujus electa et specialis esse meruisti filia. Hanc etenim et ad contemplandam et laudandam, imo ad dandam ipsi Sancto Sanctorum magnificentiam et gloriam in primordio sermonis invitaveram; gavisuram utique de prospero partus sui proventu; eo quod talem genuerit filiam. Sed exacto jam spectaculo, in quo fidei nostrae oculis eras proposita, unusquisque revertatur in sua: non quod satietas spectandi spectatoribus fastidium genuerit, sed quod nostrae quoque domui, id est, conscientiæ providere ac consulere gravis nos necessitas perurgeat. Vereor enim, ne plures e nobis, qui spectaculo aderant, non alacres, sed pectora sua percutientes, ad se redeant, eo quod bonorum, quæ hic ostensa sunt, gratiam in semetipsis minime recognoscant. Verumtamen miserator et misericors Domine, patiens, et multæ misericordiæ, vincens in fortibus, compatiens fragilibus, justorum via, peccatorum venia, illis
A præparans gloriam, his prærogans misericordiam; in te potissimum sermo claudendus est, qui aperis et nemo claudit, clandis et nemo aperit. Multa quidem, ut aliquis sapiens ait, dicimus et deficimus verbis: consummatio autem verborum tu es in omnibus, cui soli est omnis gloria, honor et imperium per infinita secula seculorum. Amen.
Post illud Encomiū, sequitur brevior Vita in Passionali Herbipolensi: pars solum in altero MS.
Ejus vitæ cap. 1 num. 1 ista verba lin. 3, quem Agnum sine macula sequitur... rex stola circumamictus candida... laudem hujus Virginis Virgo mater Ecclesia devote suspiciat; ita restitue: quem Agnum sine macula sequitur grex beatorum stola candida; laudem vero Virginis hujus mater Ecclesia devote suscipiat.
Pagina 309 num. 2 lin. 33 ad amicam suam, adde hanc notationem:c Addit MS. Herbipolense: Sanctam videlicet Gertrudam, quæ tunc temporis in Nivilensi monasterio præfuit. — Quod parum congruit iis quæ an ea scripsimus. — Pag. 310 lin. 3 post, in impatientia furoris, adde: Suldit MS. Herbipolense ut videlicet, quam emollire nequibat ad faciendam voluntatem patris, stimulis incitaret adversus patrem malitiosæ simultatis. Dem sequentes literæ muandæd ej. — Eadem pagina num. 5 E lin. 25 post Kuccingus, adde,g MS. Herbipolense, Kiczingus, vel secundum alios Kigs.
DE SS. MARTYRIB. EBBECKESDORPIEN.
23 Pag. 319 in fine adde:
B § VII. S. Gosberti Ep. Osnabrugensis Vitæ epitome ex Officiis propriis ejusdem Ecclesiæ.
Gosbertus, quartus in ordine, Osnabrugensi Ecclesiæ præficitur Episcopus: qui gente Suecus, cum S. Anscharius, præstantissimus illius populi et aliorum Apostolus, Evangelium prædicaret, ejus discipulus et insignis collaborator fuit in convertendis paganis, vir pius ac doctus, nec non mire sanguinem suum pro fide Christi profundere anhelans. Itaque cum Ericus Rex Daniæ. magnus Christianorum persecutor, in Saxoniam ad damna Ecclesiis inferenda, magno exercitu instructus, properaret; Gosbertus pro Ecclesia sibi commissa et grege suo vigilans, ipsemet ad defensionem eorum in aciem progressus, ab infidelibus Danis, cum aliquot aliis Episcopis, pluribus Ducibus ac Comitibus, pro fide Christi trueidatus, martyrio, quod diu desideraverat, gloriosus occubuit.
36 Hæc pro Lectione IV ad Matutinum recitantur: reliqua desumuntur ex Officio de Communi unius Martyris et Pontificis. Colitur autem III Februarii sub ritu duplici. Sunt ea Ecclesiæ et diæcesis Osnabrugensis officia typis mandata auctoritate et jussu Reverendissimi et Illustrissimi Principis ac Domini, D. Francisci Guilielmi Ecclesiarum Osnabrugensis, Ratisbonensis, Mindensis ac Verdensis Episcopi, cum Præfatione ad Clerum Urbis ac Diæcesis Osnabrugensis, signata III Nonas Februarii, S. Gosberto Episcopo in hac Sede prædecessori ac Martyri sacro anno Christi MDCLII.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.