Ex Menæis Græcorum.
Manus Basso amputant carnificum manus, Manus profanæ sacratas manus. Sectus securibus Eusebius omnia membra. In orthodoxa fide inviolabilis permanet. Eutychium in partes distraxere tres, Divinas personas honorantem tres. Excludi dum recusat Basilides.
Sorte pugilum, venter ei disrumpitur.
2 b Vixerunt hi Diocletiano Imperium gerente, opibus ac Senatoria dignitate conspicui. Christo vero conciliati, ejusque initiati baptismate, cumc Theopemptum Episcopum vidissent diros superare cruciatus, mirandaque prodigia Christi virtute edere. Sistuntur ergo propterea Imperatori, et primum cingulis militaribus spoliantur, atque inde varios sortiuntur vitæ exitus. Ac S. Basso quidem in scrobem femorum tenus inserto præsectæ manus, corpus omne concisum; sique spiritum exhalavit. S. Eusebius capite suspensus, particulatim securibus discinditur. S. Eutychius quatuor palis violente extentus trifariam discerptus est. S. Basilidi vero dissectus machæra venter est. Atque ita martyrii coronam adepti sunt.
a Plures singulis horum cognomines alibi: nusquam simul.
b Maximus Cythereus eadem narrat.
c S. Theopempti Acta ex iisdem Menæis dedimus 3 Januar. in qubus dicitur sub initium persecutionis Diocletani subiisse martyrium.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.