Luculente a S. Nilo Theoduli filii eximiæ virtutes supra memoratæ, cum Patrum Sinaitarum cædem daret, quam ille, ad senis parentis solatium, cælesti ope evasit. Tamen quia nec Martyrii lauream tulit, et superstes fortissimis illis suis commilitonibus fuit, peculiariter referri meruit, etsi ad ejus præconium omnis illa superior pertinet laudatio. De eo igitur ita hoc die Ferrarius: Ibidem (in monte Sina) S. Theoduli monachi. Et Menologium Canisii: Eodem die S. Theoduli. Hic fuit filius Nili viri sapientis, qui relicto seculo in montem Sina se contulit, ubi cum filio vitam monachi exercuit.
2 Plenius Menæa: Ipse die commemoratio S. P. N. Theoduli, filii Nili Sapientis.
Theodulum convenienter prædicabo Theodulum (id est, Dei servum) re et nomine. Hic filius fuit Nili Sapientis, qui cum Præfectus esset urbis Constantinopolitanæ, spreta mundi gloria, in montem Sina concessit, ibique vitam monasticam cum hoc suo filio egit. His igitur aliisque isthic degentibus et ad religiosæ vitæ exercitationem gnaviter incumbentibus, repente irruere barbari; a quibus alii trucidati sunt Patres, Nilo fuga elapso; Theodulus vero ejus filius captivus abductus est cum alio quodam adolescente, vinclis adstrictus. Barbari vero positis tentoriis, mactare, ac stellæ ante Solem exorienti immolare ambos parabant. Verum cum et alter profugisset, et ipsi alto sopore pressi non nisi orto sole, stellaque jam depulsa evigilassent, Theodulo pepercere. Eum dein venalem exposuere: sed cum nemo mercari pluris duobus aureis eum vellet, quidam stricto gladio interimere eum cogitabat. Tune illum Episcopus redemit ac manumisit: qui vita tandem pie peracta defunctus est. Agitur horum Sanctorum Patrum simul celebritas in veneranda S. Pauli Apostoli basilica, quæ est in orphanotrophio.
3 Hæc Menæa; quæ rursus 12. Novemberis cum de S. Nilo agunt; Conditus est, ut fertur, inquiunt, et ipse Nilus, et filius ejus Theodulus cum aliis religiosis Patribus, in venerando templo sanctorum Apostolorum, in orphanotrophio, sub altari, Justino imperante isthue translati. Sed mendose eadem Menæa eo die, vixisse S. Nilum sub Mauricio Imperatore volunt, qui, ut supra ex Nicephoro retulimus, S. Joannis Chrysostomi discipulus fuit. Et qui potuere a Justino juniore transferri ejus filique reliquiæ, si sub Mauritio vixit qui tertius a Justino imperavit? De translatione Nicephorus lib. 14, cap. 54. Quem (Nilum) vita functum, Justinus posterior inde translatum, in basi sacratioris mensæ, in eo quod ab ipso, Petro et Paulo Apostolorum Principibus ad Orphanotrophium constructum est, templo reposuit. Imperavit Justinus junior a fine anni 563 usque ad 4 Oct. 378.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.