Tornodori, Galliæ oppido, sito ad Armentionem fluvium, in Lingonensi diacesi, ecclesia est S. Michaelis perantiqua, cui post adjectum, Milonis Comitis sumptu, ut ferunt, cænobium est.
In eo Theodoricus Aurelianensis Præsul, ejus nominis secundus, dum Romam proficiscitur, sato concessit XXVII
Aurelianensi in Gallia.
die Januarii, atque a Milone consanguineo suo in D. Michaelis xde honorifice sepultus, multis dein clarescere miraculis cæpit; quare et a Tornodorensibus in Patronum adoptatus est. De eo Menardus: Tornodori depositio S. Theodorici Episcopi Aurelianensis, Saussaius, in Martyrol. Gallicano: Tornodori S. Theodorici Episcopi scopi item et Confessoris, qui S. Petri Vivi apud Senonas monachus, ob singularem pietatem Episcopus Aurelianensis factus, post Anselmum susceptam divini ministerii præfecturam omni solertia exequens, Clero ac populo immaculate vitæ progressibus viam ad æternitatem consignavit: votoque deinde ad Apostolorum limina suscepto cum Romam pergeret, Tornodori in finibus Lingonum morbo interceptus, vitam cum morte commutavit: imo e mortis ergastulo solutus, ad eum qui vera vita est feliciter commigravit. Sepultus fuit ibidem in cœnobio S. Michaelis in monte Voluto, ubi multis miraculis, quibus clientibus suis divino munere opitulatur, magnifice emicuit. Hæc Saussaius, qui Theodoricum primum ejus nominis cum hoc secundo confudit: ille Anselmo II successit, postque eum Ermentheus, Manasses, Arnulphus sederunt, dein alter hic S. Theodericus.
2 Carolus Sausseyus lib. 8, Annalium Ecclesiæ Aurelianensis in Theodorico II, num. 11: Agitur, inquit, in illo S. Michaelis cœnobio festus illius dies XXVII Januarii; singulis autem tertiis feriis officium Canonicum de eo celebratur extra Adventum et Quadragesimam; singulis vero diebus ad Laudes, Missam, et Vesperas fit ejus honora memoria, ut a venerabilibus et religiosis monachis illic didicimus, qui et sacrum ejus caput, et ossa tanti Præsulis nobis devotionis caussa ecclesiam illam visitantibus, die xi Julii anno MCCXI, veneranda exhibuerunt. Idem Sausseyus in Notitia Episcoporum Aurelianensium, et Joannes Chenu asserunt in cœnobio S. Michaelis Tornodorensi totum ejus corpus quiescere. At Cl. Robertus in Gallia Christiana ex Davidis Andry, Advocati et Procuratoris fisci Tornodorensis commentariis, Theodorici et Milonis consanguinei capsam auro, argento, gemmis ceterisque ornamentis an. 1568, sacrilega hæreticorum rabie spoliatam tradit.
Vita,
3 Vitam S. Theodorici damus eamdem, quam ex veteri codice MS. Pauli Petavii Aurelianensis edidit Carolus Sausseyus, omissa fusiore alia, quam hic idem præterea conscripsit ex monumentis cœnobiorum S. Michaelis Tornodorensis, et S. Petri Vivi Senonensis, et aliorum scriptis auctorum; ex quibus est Helgaudus monachus Floriacensis, qui in vita Roberti Regis, illius ac Theodorici pietatem hoc prosequitur elogio: Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet Sedem, specialius dilexit Rex, quia in ea natus adolevit, et post regeneratus ex aqua et Spiritu sancto, ibi assumptionis suæ in Regem solemnem utique percepit benedictionem. Dominus etiam Theodoricus ejusdem civitatis Episcopus, cujus vox laudem Domini digne laudabiliter eructabat. volens haberi memoriam sui nominis, in monasterio sanctæ Crucis jubet vas fleri ex centum solidis auri optimi, in quo consecraretur sanguis Domini nostri Jesu Christi. Junxerat se tanto Pontifici Rex mente humili, qui superno tactus amore, fecit in ipso sancto calice patinam ad confliciendum in ea corpus Salvatoris mundi, ut esset ei crucis signaculum in auxilium, et saneta passio vera animæ carnisque redemptio. Et nonnullis interjectis: Dedit etiam huic Sancto, Aniano Rex, ecclesias duas Sentiliacum et Rutinagum cum villis et omnibus, quæ ad ipsas pertinent, quas præcepto regali firmavit et corroborari jussit. Promeruit autem et a Domino Theodorico venerabili Aurelianorum Episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali privilegio de ipsis a se facto, quod Sancto contulit Aniano et Regi inclyto, qui eum in voce exultationis semper dilexerat de corde bono. De S. Aniano Aurelianensi Antistite agemus XVII Novemb.
amicitia cum Rege Roberto, 4 Amorem porro Regis olim sibi conciliaverat Theodoricus, quando Constantiam Reginam illius conjugem, revelatione divina missam ad S. Savinianum, pluribus, quis Savinianus esset atque ubi coleretur, instruxit. Historiam eam ab Odoranno Theodorici æquali olim descripsit monachus Autissiodorensis in sua Chronologia, quam et nos ad vitam S. Saviniani XXXI Decemb. dabimus, ubi isthæc inter alia: Constantia de visione perterrita, cœpit a circumstantibus Clericis sollicite perquirere, si illis in regionibus haberetur Episcopus, qui Savinianus diceretur: ex quibus unus Theodericus nomine, qui postea Aurelianis Episcopus fuit, respondit pro omnibus de hoc nescientibus, dicens: Est, Domina, in monasterio S. Petri Vivi Senonensis S. Savinianus, primus Metropolitanæ urbis Senonensis Archiepiscopus et Martyr, cujus si devota mente adieris præsentiam, id quod promisit absque dilatione noveris te consecuturam. At illa de tanti viri consilio gaudens effecta citissime una cum filio expetiit S. Petri limina, et diutissime lacrymans ante corpus beati Martyris, totisque viribus se committens ejus fidei, gaudens remeavit ad propria, de visitatione tanti Patroni confortata, etc.
notitia actorum et nominum SS.
3 Prorupit denuo ab inferis, Theodorici xtate, vesana Manichæorum hæresis, et quosdam e Clero Aurelianensi aspersit. Contra hos coactum Concilium est Aureliæ anno MXVII, cujus Acta scripto complexus est Glaber Rodulphus lib. 3, historiæ cap. 8.
Haeretici repressi.
rectiquiæ,
6 Quot annis Theodoricus vixerit, quot ecclesiæ Aurelianensi præfuerit, non comperimus. Anno eum obiisse MXXII, ita fere diduci potest ex Carolo Sausseyo num. 10. Sedebat, inquit, adhuc anno MXXI, Indict. IV, et Epacta IV, concurrentibus, quo anno dedit nobis Ecclesias de Germiniaco, Trigano et Noemio, ea lege, ut obitus ejus anniversarium diem celebraremus, et in Odolrico successore, num. 20, profert privilegium Ecclesiæ S. Maximini Miciacensis, actum Aurelianis publice anno Incarnationis Dominicæ MXXII, regni Roberti Regis XXVIII, et Indict. V. E' quibus, ut veritati maxime congruis, necessario consequeretur, S. Theodoricum obiisse XXVII Januarii anni MXXII, qui Gallis, tum a Paschate annum auspicantibus, erat MXXI quo a Carolo Sausseyo, Joanne Chenu, et Claudio Roberto signata mors Theodorici.
Tempus mortis Theodorici,
7 Qui vivens, inquit idem Sausseyus num. 11, virtutibus inclaruerat, mortuus etiam miraculis innotescit. Nam puella gibbosa diu febricitans ad beati viri sepulchrum Ternodorum venit, et Ternodoro sanata revertit. Veteranus medicus morbo febrium afflictatus per languorem longissimum, lectoque decumbens paullum ex fonte bibit, consurgit, montem S. Michaelis ascendit, gratias Deo retulit, et sanitatem impetravit. Hinc tantam sanctitatis apud posteros memoriam est adeptus, ut omnes febricitantes ejus tumulum accedant, plures ex sua infirmitate convalescant.
patrocinium adversus febres.
Ex MS. edita a Car. Sausseyo.
Beatus Theodoricus indigena extitit a Briesi Castri Theodorici a Theodorico avo suo taliter nuncupati, exortus parentibus genere claris et opibus et potestate præfultis. A quibus tenere educatus, cœpit in aetate primaeva bonæ indolis prætendere argumenta; non adolescentium more lascivia diffluens, sed mature conversans; non de vestium pretiositate tumescens, aut de prædiorum amplitudine, aut de nobili parentela, sed ea reputans pro nihilo, quæ sciebat in nihili redigendab. Satagebatque ut quo nobilior erat in seculo, eo nobilior haberetur in Christo. Cum enim parentes sui vellent eum doctrinis liberalibus imbui, ete contra perpenderent, quia mores soleant a convictu formari, noluerunt eum tradere seculari magistro, ne morum secularium depravaretur exemplo. Proinde statuerunt eum inc Sancti Petri Vivi cœnobio, tunc et religione pariter et doctrina famoso; ob id maxime quiad Sewinus Senonis Archipræsul ete Raynardus Abbas ejusdem cœnobii forent ei consanguinitate connexi. Illic ergo jugi exercitatione proficiens, a S. Theodorici patria, genus, innocens adolescentia, b c studia in monasterio d S. Petri Vivi, e proficiens, quidquid documenti perceperat, mente sedula revolvebat. Se quoque prudenter agebat in omnibus, sollicite providens, ne a Fratribus, quorum intererat vitae et ordini, posset in aliquo denotari.
2 Eo tempore regnabat in Franciaf Robertus Rex, vir pietate egregius et egregie eruditus. Hic ut juvenis opinionem comperit, eum ad Curiam accersivit. Quem fidelem admodum et prudentem experiens, coepit ejus uti consiliis, et jura regalia ei tradere disponenda. Defuncto intereag Arnulpho Episcopo, Cleri ac populi pari sententia Theodericus petitur, ut in Præsulem provehatur. Rex annuit quod petebant. Verum quia virtutem invidia sequitur, nec unquam desunt bonis discrimina, affuit quidam Clericush Odolricus nomine, quorumdam manu fultus Episcopatum imprudenter ambiens, et sancti viri electioni omnimodis contradicens. Qui etiam tanta temeritate ductus est, quod cum vir Dei a i Leotherico Senonensi, k Fulberto Carnotensi, aliisque Episcopis in ecclesia Aurelianensi sacraretur, fores ecclesiæ cum manu armata irrupit, et usque ad altare progrediens, virum Dei sub manu secrantis quasi perempturus appetiit. Sed quod divinum consilium ordinat, nullatenus præsumptio humana conquassat. Divino siquidem nutu, nec sacrantem, nec eum qui sacrabatur, tremor ab incepto depulit; et quassis assultibus paulatim dimissis, adversa pars tremefacta paulatim diffugit.
3 Postquam verò in Sede Pontificali locatus est, coepit uti lampas splendescere, et circa gregem sibi commissum miram sollicitudinem gerere, subditis et operum exempla præmonstrans, et monita scripturarum inculcans. Erat enim pauperum relevator, repressor opprimentium, et oppressorum adjutor. Ab omni munere manus excutiens, quærebat non quod sibi utile, sed quod multis, unicuique studens impendere, prout cuique noverat expedire. Accidit autem dum quodam itinere pergeret, a complicibus præfati Odolrici eum intercipi: quem mox de equo cui insidebat dejiciunt, humique prosternunt, lanceas et gladios vibrant, ut innocentem trucident. Sed mirum dictu, quem gladiis se putabant confodere, nullum ei vulnus vel modicum potuerunt inferre. Etenim manus inimica nocere non poterat, quem divina dextera protegebat. Tandem eum credentes prorsus exanimem, humi reliquere jacentem. Surrexit ergo vir Dei, corpore quidem prorsus illæso, sed tamen amictu circumquaque disrupto. His ita gestis Odolricus attendens quia frustra appeteret, quem Dominus custodiret, ad eum confugit, petit veniam, impetratque petitam. Cui etiam Præsul ne videretur reminisci injuriæ, l secundo post se tribuit honore potiri, ita ut post ejus decessum ipse susciperet Præsulatum.
4 Sane quia vasa figuli probat fornax, et virtus in infirmitate perficitur, servus Dei gravi et diutina ægritudine vexabatur. Castigabat enim filium Dominus quem diligebat, ut ei vel meritum virtutis augesceret, vel culpæ scrupulum, si quis inerat, tribulationum lima penitus expoliret. Frequentabat autem cœnobium S. Petri Vivi, tum quia ibidem alitus fuerat, tum quia sciebat locum esse sanctum, et Sanctorum pignoribus copiose refertum. Cum ergo quadam vice de more ibi venisset, et etiam confectus macie Romam proficisci disponeret, contigit dum in eadem basilica nocte quiesceret, ut audiret vocem de coelo dicentem sibi: Ne timeas Theodorice, quia superna mansio te expectat, ubi Martyr S. Sebastianus gloriose triumphat. Erat autem festum B. Sebastiani. Facto itaque mane accersivit Adebertum ejusdem loci monachum religiosissimum cum quibusdam aliis, et eis quid audierat intimans, obitum suum imminere testatur, mandatque ut ibidem si citra Alpes obierit revehatur. Optabat enim sepeliri juxta venerabiles avunculos suos Sewinum Archipræsulem; et Raynardum Abbatem.
5 Post hæc iter arripuit, et prima die m Briennonem pervenit, dehinc Ternodorum usque profectus est, ubi mox infirmitate correptus est. Et intra paucos dies, dum illic ægrotans decubat, vitam exitu felici consummat, VI Kalendas Februarii. Disponentibus suis eum referre, quo jusserat se referri, obstitit Milo consanguineus ejus, præfati castri Dominus, et in ecclesia S. Michaelis Archangeli fecit eum honorifice tumulari. Cujus tumulum qui frequentant, frequenter referunt, quod implorant. a Oppidum est hoc tempore celebre: adjacet fluvio Matronæ, inter Meldorum urbem et Avisiacun, generoso vino nobile, vulgo Chasteau Tierry sur Marne, en Brie.b Addit Sausseyus ex actis S. Michaelis Tornodorensi: quodcumque ei in manibus, quandocumque licuit,e penu viscorum suorum pauperibus amore Dei impertivit.c Fundatum est in Senonum urbe circiter an. Chr. 507, a Theodechilde. Fundationis diploma profert Chopinus lib. 1, Monasticus. 3, num. 49.d Consecratus hic fuit III Idus Julias an. 978. At Sausseyus tunc Leothericum sedisse scribit, cum isthic institutus est Theodoricus.e Abbas electus an. 978. mortuus 1013, teste Claudio Roberto.f Regnavit Robertus ab an. Chr. 988, ad an. 1033.g Interponit Sausseyus Fulconem, ob hæc verba Hetgaudi in Vita Roberti Regis: Terram sancte Crucis, quam Fulco Episcopus pro adjutorio sui Hugoni potentissimo Belvacensi dederat, Rex suo reddidit Domino. Sed quid si ante regnum Roberti, sub quo Arnulphum sedisse constat, ea alienatio contigit, et Fulco ante Arnulphum, et forte Manassem, sedit? h Successit S. Theoderico in episcopatu. i Successit Sewino, circiter an. Ch. 1000; obiit 26 Junii 1032.
K E Cancellario Regis Roberti circiter an. 1007. Episcopus factus, mortuus 1028. Scripsit S. Theodorico epist. 61, qua recenset gravissimas, ut ait, causas, quibus permotus initio abnuerit eum consectare: quod deinde fecit, ubi quæ objecta erant discussa sunt.
1 Sausseyus: Tale responsum tulit, fore eum postea loco sui Episcopum Aurelianensem, atque jam secundo eum post se loco velle eum honorare. m Briaria dicitur Massono in descriptione fluminum Gallix: oppidulum est prope Ligerim, inter Aureliam et Tornodorum.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.