Herculis Monæci portus oppidum est et arx prævalida inter Nicæam et Albintemelium, in ora Ligustici maris. Hic S. Devota Virgo et Martyr, anniversariis sacris XXVII Januarii summa celebritate colitur, velut Tutelaris Diva. Antistes Niciensis, in cujus diocesi situm oppidum est, eo tunc venit, ac sacra peragit. Acta S. Devotæ edidit Vincentius Barralis Salernus in Chronologia Lerinensi, ex veteri MS. cænobii S. Pontii Niciensis, in quibus Devota scribitur, quæ tamen in sua, Monæci nimirum, urbe Devota semper appellatur. Eam vero urbem ipsa suo tuetur præsidio, et conspecta non semel memoratur a mænibus hostes arcere, Francos præsertim anno 1307, 1847, 1584.
2 Elegantem S. Devotæ imaginem ærea forma cudi anno 1612, curavit Bernardus Landolius, et Honorato Grimaldi, Monæci Principi, dedicavit; expressis circum martyrii ejus actis, qui iis quæ Barralis edidit, omnino congruunt. Addita quoque oratio est, sive ab ipso Landolio concepta, sive, quod potius remur. in Monæcensi Ecclesia recitari solita, ea sic habet: In commemoratione S. Devotæ Virginis et Martyris, antiphonæ: Surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni; columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ. V. Ostende mihi faciem tuam, et sonet vox tua in auribus meis. R. Vox enim tua dulcis et facies tua decora. Oratio: Deus qui famulam tuam Devotam virginitatis et martyrii corona in celo consecrasti, largire nobis, quæsumus, ut sicut ejus memoriam pie recolimus, ita et ejus præsidio freti, Honoratum Principem nostrum cum prole sua ac populis sibi commissis, et militibus suis ab inimicis in tua sanctitate tueri valeamus, Per Dominum nostrum, etc.
3 Ne autem Corsi S. Devotæ gentilis suæ pignore omni destituerentur obtinuerunt Patres Societatis Jesu, qui in Corsica degunt, IV Januarii MDCXXXVII, a Monæcensibus aliquas illius reliquias, in collegiis suis religiose venerandas. Quod se a Monæcensibus ipsis, uti et quod de propulsatis ab oppido hostibus retulimus, accepisse Antonius Beatillus noster testatus nobis est. ceptis, sciens quod Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Igitur cum se abstinentiis jugiter affligeret, nullus ei suadere potuit, ut vel unius diei spatium a jejuniis relaxaret, et, (nisi solum resurrectionis die) aliquantulum cibos acciperet. Pallebat orgo mundo candore facies ejus, et divino splendore radiata fulgebat. Audiens hæc Euticius, quod virgo Christi Devota ita animam suam jejuniis cruciaret, vocavit eam ad se, dicens: Quid, puella, temetipsam tantis jejuniis affligis, et animam tuam excrucias abstinendo? Cui venerabilis Devota respondit: Ego animam meam non crucio, sed diversis parco deliciis, quia est Deus in celo, qui me quotidie bonorum suorum satiat donis. Ad hæc Euticius, timore concussus, nihil ei ultra dicere ausus est, sed nec in claritatem vultus ejus intendere poterat.
3 Non post multum vero temporis, Barbarus Præses cum classe navali in eamdem insulam veniens, ad sacrificandum Diis accessit. Cumque omnes primates loci illius ibidem convenissent, et Euticius Senator cum eis, coperunt Diis illic suis immolare, et thura offerre S. Devota hæc audiens, propter illorum errorem, ex imo pectoris alta suspiria protrahebat. Et cum essent in unum congregati, et ibidem crapulis vacarent, et Barbarus Præses de persecutione Christianorum tractaret; hoc est a satellitibus suis ei nuntiatum, quod cum Euticio Senatore domi esset puella, quæ Deos eorum irrideret, et sacrificare differret. Tunc alloquitur Præses Euticium dicens: Audio tecum esse domi puellam, quæ Deos nostros deserit, et nescio quem Christum, qui a Judæis crucifixus est, colit. Ad hæc Euticius respondit: Puellam, quam dicis, nullatenus potui Diis nostris vel caput facere flectere. Dixit ad eum Præses: Da illam mihi, ego eam faciam Diis nostris vota persolvere. Et ad hæc Euticius respondit: Si mihi omnem substantiam tuam dares, non posset ad bonum ejus comparari.
4 Sed quoniam erat Euticius Senator honorabilis, sed et etiam Præses ideo manifeste ei injuriam facere non audens, Euticium occulto veneno interflici jussit; et mittens ad domum ejus, inde jussit, ut puellam præcipitem traherent, et adducerent ante Præsidem. Ipsa vero dum duceretur psallebat, dicens: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Cumque ante conspectum Præsidis eam præsentassent, dixit ad eam Præses: Sacrifica Diis. Virgo Christi Devota respondit: Ego quotidie Deo vero pura mente deservio; Deos vero cereos, Deos æreos, et lapideos respuo, quia sunt effigies hominum absque visu, audituque. Tunc Barbarus Præses motus iracundia, jussit os ejus lapide contundi, dicens: Deo, et Deas noli blasphemare. Iterum jussit eam sævissimus Præses ligatis manibus et pedibus per petras acutissimas trahi, ut omnia membra ejus disjungerentur. Ipsa autem dicebat: Domine Deus, gratias ago nomini tuo, qui dignaris Ex Chronol. Lerinen. Vinc. Barralis.
Temporibus Diocletiani et Maximiani Imperatorum, puella quædam, nomine Devota, ab infantia Christiana fuit, in insula quæ vocatur Corsica. Audiens autem quod Barbarus Præses ibidem esset venturus ad persequendos Christianos, surgens occulte venit ad domum cujusdam Senatoris, nomine Euticii, propter metum et sacrilegia paganorum, ut ejus defensione, eam liceret lege vivere Christiana.
2 Beata vero ancilla Christi cum esset bonis moribus instituta, et scripturis spiritualibus erudita, die noctuque Deo psallebat Hymnos et psalmos, ac Lectionibus vacabat tota mentis intentione, et corpus suum jejuniis macerabat, evangelicis intenta præ- Januarii Tom. III. me cum corona martyrii suscipere, et adjiciens voce magna, exclamavit, dicens: Deus virtutum, qui es scrutans corda et renes, qui dixisti, et facta sunt omnia, mandasti, et creata sunt, exaudi orationem ancillæ tuæ. Annumera famulum tuum Euticium cum electis tuis, quia propter me maleficiis a Barbaro Præside nequissimo, et omnium dæmoniorum cultore, occisus est.
5 Audiens Barbarus, indigne ferens injurias illius, eam sic ligatis manibus equuleo suspendi jussit. Quæ dum suspenderetur, clamavit dicens: Domine Jesu Christe suscipe spiritum meum, quia propter nomen tuum hæc patior. Et audita est vox de celo dicens: Famula mea, exaudita est oratio tua, quia quidquid petisti, aut petieris, obtinebis. Et statim columba de ore ejus egressa rapido cursu alta petiit, et ad astra volavit, ibique martyrium consummavit in pace.
6 Cumque hoc sævissimus Præses audisset, quod jam migrasset ad celos, consilio accepto cum suis satellitibus, jussit in crastinum corpus ejus cremari igne. Ipso tempore propter persecutionem paganorum latitabat in speluncis et cavernis Benenatus Presbyter Sabaudus, et Apollinarius Diaconus, qui moniti sunt per visum, ut deberent inde corpus beatæ Virginis deponere. Tunc accepto consilio una cum Gratiano nauclero, cum multitudine Virginum nocte abstulerunt corpus ejus, et posuerunt in navi, ibique condierunt aromatibus, et dum cœpissent navigare cœperunt pergere ad Africam. Flante autem vento Australi ceperunt pelagus contra partem Septemtrionalem. Ipsa autem navicula, quia fuerat destituta, et sicca in littore jacebat, faciebat multam aquam in sentina sua; tota autem nocte laborantes nihil proficiebant. Diluculo vero irruit sopor super Gratianum nauclerum, et dixit sanctissimo Benenato Presbytero: Surge, Domine, et guberna modicum, donec ego paullulum requiescam. Qui dum requievisset, visum est Gratiano nauclero, quod beata Virgo Deivota pulsasset latera ejus, et dixit illi: Surge, Gratiane nauclere, quia, tempestate semota, modo habebis quietum mare, et naviculam tuam non occupabit amplius aqua, nec fluctibus quatietur: tu vero cum sanctissimo Presbytero diligentius intuemini, et dum videritis columbam egredientem de ore meo, sequimini eam, usque dum veniatis ad locum, qui Græce dicitur a Monacho, Latine autemb Singulare, et ibidem sepelite corpus meum. At illi diligenter intuentes, viderunt columbam egredientem de ore ejus, quæ præcedebat eos, et secuti sunt eam usque ad prædictum locum: et ipsa columba veniens in locum Monachon, in vallem quæ vulgo dicitur Gaumates, resedit ante ipsamc ecclesiam, quæ est sita in valle supradicta in honorem S. Georgii, ibique corpus B. Deivotæ Virginis et Martyris Christi, deposuerunt sub die sexto Calend. Februarii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, et gloria in secula seculorum, Amen.
a Herculis Mona ci urbs, quæ sæpe solum Monæcus, sive Græce Monæcus, Italice vulgo Monaco et Mônico nuncupatur. Nam cum Mônocus, accentu primam acuente diceretur, a Massiliensibus ejus conditoribus, Græce originis; sensim plebs Mônico vocare eam capit, penultima correpta. Fuit deinde fortassis posteriori ætate, qui a monachis ductum nomen credidit, et Monaco dixit.
b Mônocus singularem sonal, sive solum in domo. Eo nomine dictum Herculem volunt, quod ceteros etiam e loco quem occupasset, Deos effugaret: vel quod nullus simul in ejus fano Deus coloretur.
c Sive ad eum locum, ubi post. S. Georgii condita ecclesia est, ut ipsi Monæcenses exponunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.