Quem XX Januarii in Vita S. Euthymii Cyrillus monachus eximiis laudibus ornavit Gabrielium Presbyterum, eum hoc die venerantur Græci, ut ex Maximo Cythereo patet ac Menæis, quæ ista solum de eo prædicant: τῆ αὐτῆ ψμέρα δ ὅσιος Ταξεριῆλ ἐν εἰρῆνη τελειοῦται.
Σύν τῷ Ταξεριῆλ τῷ νόων πρωταστάτη, Καί Ταξεριῆλ ἔστησι Χριστός τὸν νέον. Eodem die S. Gabriel in pace vitam finivit. Cum Gabriele Angelorum primipilo Gabrielem juvenem Christus constituit.
Juvenis dicitur, quia admodum adolescens ad religiosam vitam p Deo vocatus, quod ita nu. 40, describit Cyrillus.
2 Non habebat magnus Euthymius in animo nec cenobium, nec omnino Lauram inillo loco construere. Propterea quando aliqui ad eum venerant, sive mundo renuntiantes, sive aliqua afferentes quæ ad usum corporis essent necessaria, ab eo rursus transmittebantur ad B. Theoctistum. Cum autem jam superne divina sapienter statueret providentia, ut hæc habitaretur solitudo, ut quæ pulchro sciret id quod erat futurum, nempe quod ea res esset futura multis caussa salutis; ad eum accedunt quidam numero tres fratres secundum carnem, qui germina quidem erant Capadociae, educati autem in Syria, et in virtute et dotrina se illic exercuerant, Cosmas, Chrysippus, et Gabrielius. Is autem faciens ut consueverat, nec eos etiam admisit, et ætatem aperte caussans juvenilem, et mortuum naturæ desiderium, quod etiam novit ut plurimum labefactare constantiam exercitationis, et maxime quod esset adhuc Gabrielius adolescens et imberbis. Eos ergo his de caussis nolebat omnino admittere. Ea autem nocte venit ad eum in somnis aliquis mandans ut et fratres exciperet, (Sunt enim, inquit, ab ipso Deo missi) et ut deinceps esset paratus accipere quemlibet accedentem et volentem. Mane ergo cum pulchram illam accepisset fraternitatem et cognationem, ut ei jusserat visio, dicit Cosmæ, is enim erat primus ætate inter fratres: Sic ego quidem feci, ut mihi a Deo jussum fuerat, et vos huc introduxi. Nunc autem par est, ut tu juniorem ex fratribus Gabrielium intra cellam contineas, et nequaquam ei exire permittas.
3 Hæc circa an. Ch. 428, coptigere. Quia autem erat Gabrielius natura eunuchus, ut nu. 79, dicitur, post viginti et quinque annos accessit primum ad synaxim Fratrum, circa an. Ch. 453, quando num. 78, stans prope aram vidit ignem, veluti in quodam diffusum linteo desuper descendentem, quin etiam ipsum magnum Euthymium (qui incruentum offerebat sacrificium) et cum eo Domitianum (qui adstabat ad dexteram cum mystico ventilabro) intus complexum, sic circa ipsos permansisse ab initio Trisagii usque ad completum sacrum ministerium. Hoc a S. Gabrielio auditum narravit Cyrillo scriptori S. Quiriacus, cujus vitam dabimus XXIX Septembris.
4 Beata Eudocia Imperatrix (num. 87, circiter annum 458,) accersit e Laura Fratres custodes Crucis, adeoque Diaconos, nempe Chrysippum et Gabrielium, et effecit, ut ordinentur Presbyteri. Gabrielio etiam committit præfecturam monasterii Stephani Protomartyris, quod non stadio integro ab urbe Hierosolyma distabat, quo in loco lapidibus obrutus putatur S. Stephanus, ut ibidem dictum est. Cum Eudocia vellet ad S. Euthymium accedere, et frui illius sermone et doctrina, et simul etiam Lauræ num. 98, mittit Gabrielium, rogans rogans ut id sibi permitteretur. Ipsa quoque, ut num. 99 dicitur, Stephani Protomartyris Christi templum, quod nondum erat plene constructum, dedicat, quintodecimo mensis Januarii. Deinde cum ei etiam multum tribuisset reditum, et ejus curam dedisset Gabrielio, neque alias quoque neglexit Ecclesias, quæ ab ea ædificatæ fuerant, sed eas quoque valde diligenter obibat, et dedicans et sufficientem reditum unicuique attribuens. Cum quatuor autem menses jam præteriissent post dedicationem, ipsa quoque humana vita relicta excedit ad Dominum. Facta est ergo illa dedicatio anno 4, Leonis, Christi 460, quo obiit Eudocia, mense Maio, in eodem S. Stephani templo sepulta.
5 Migravit postmodum e vita S. Euthymius anno Christi 473, ad cujus sepulturam in comitatu Patriarchæ Anastasii advenit etiam Gabrielius num. 110. Cum vero Gabrielius fuisset Presbyter et Præfectus viginti quatuor annos annus æræ Christianæ ex suppu tatione jam posita labebatur 482) ædificavit sibi breve quoddam monasterium in valle venerabilis templi ad Orientem, quod nominatum fuerat sanctæ Assumptionis. In quod quidem, ad imitationem B. Euthymii, post divinorum Theophaniorum octavum diem secedens, in eo morabatur usque ad festum Palmarum. Cum autem esset studiosus, habuit ingenium ei quoque opem ferens. Quo factum est, ut linguam exerceret et ad Græcorum sermonem et Romanorum, et etiam Syrorum. Moritur vero octogesimo ætatis anno in monasterio, et fit illic viro sepulcrum, qui signis maximis est insignis. Hæc ibi num. 103, post relatum utriusque fratris obitum, Cosmæ in episcopatu Scythopolitano, Chrysippi, scriptis libris clari, in ministerio custodis sanctæ Crucis Hierosolymis. Si S. Gabrielius anno ætatis decimo octavo vitam monasticam auspicatus sit, anno circiter Christi 490 in pace quievit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.