Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak IV · Svezak IV

Naknadni dodaci uz 4. veljače

ADDENDA AD IV FEBRUARII

Sadržaj (2)
  1. De s. Firmo martyre, genuæ in liguria.
  2. De s. Gelasio martyre.

Pagina 4532 col. 1 post S. Eutychium Mart. Romanum, adde:

S. FIRMUS MARTYR, GENUÆ.

Pag. 483 col 1, adde: Multa quoque de S. Ancirado eremita Martyre, qui in Lusitaniam ex Germania venerit, eo revertens a latronibus sit trucidatus, memorat in Hagiologio Lusitanico Georgius Cardosus, citatos hic a nobis auctores secutus. Fatetur tamen eumdem sibi videri, qui Meinradus alibi appellatur: nec mirum esse, ab aliis coli xxi Januarii (ad quem diem illius Vitam dedimus) ab aliis iv Februarii; id enim sæpius evenire ob Translationes aliasque caussas.

Ardinga Martyr, Lamecensis in Lusitania Regis filia, hoc die ab eodem Cardoso inscripta est Hagiologio Lusitanico. Ea ut Thedoni, regis sanguinis Principi, virtutis bellicæ fama celeberrimo, nubere posset, patrem Maurum reliquisse, cumque collectanea puella confugisse ad Christianos, et eorum mysteriis imbuta, tinctaque baptismo fuisse traditur: quod ut comperit parens clam eo venisse, eamque suffocasse traditur. Ejus in Descriptione regni Lusitaniæ pag. 3589 ubi Sanctos illius regni enumerat, Antonius Vasconcellius noster num. 26 ita meminit: Urbs Lamacensis, Principis Ardingæ interitu nobilis est: quam Rex pater (quod relictis Maurorum deliriis, Christianorum ritus amplexa esset) furore percitus suffocavit. Ejus alii quoque meminere; Angelus Manrique tom. 2 Annalium Cisterc. ad annum 1170 cap. 8 num. 5 pag. 305; Ludovicus de Anjos in Vitis Sanctarum Lusitaniæ, atque alii; sed nemo coli eam scribit, aut diserte S. Ardingam appellat. Vixisse ea dicitur circa annum CMXCV.

Pagina cadem post Simonem Abbatem, adde:

B. Felicianæ Virginis memoria extat Coninbricæ in Lusitania, in cænobio sanctæ Crucis Canonicorum regularium. Juxta hoc olim gynæcceum extitit, quod novem incolebant ejusdem instituti fœminæ, pleræque illustri, aut etiam regio, genere ortæ. Hic Feliciana obiisse traditur anno MCXCX magna sanctitatis opinione: ejusque reliquiæ ad nostram usque memoriam auratæ thecæ inclusæ inter alias Divorum exuvias cum veneratione asservatæ, nuper intra basin Crucifixi in ara sacrarii repositæ sunt. Ita fere Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitanico. Meminerunt illius Gabriel Pennotus in historia Canonicorum regularium parte 2 cap. 59 § 10, et Angelus de Anjos libro de sanctis fœminis Lusitanis § 64 pag. 171. At neque Beatam appellant, neque hoc die obiisse tradunt, et nomen reticent, quod ex alio scriptore expressit Cardosus.

2 D ante S. Simeonem senem, ista pone:

S. Goldrophes Prior fuit Canonicorum regularium monasterii S. Petri de Folques, quod septem circiter leucis

A leucis distat Conimbrica. Ejus res gestæ interciderunt, at plurima ad ejus reliquias fieri miracula scribit in Hagiologio Lusitanico Georgius Cardosus. Isthic solum os tibiæ asservatur, ut ait, reliqui corporis exuviis a quodam Episcopo Conimbricensi, qui ejus ope sanitatem recuperarat, asportatis, incertum quo. Sed Folquesium ingens hominum multitudo, e longinquis etiam locis, confluit hoc die, sed mulio etiam major (quando de eo forsan plura dicemus) vii Septembris.

DE S. VERONICA MATRONA.

Pag. 458, col. 1 ad finem § 3 adde:

Masimus in Bononia perlustrata, coli præterea S. Veronicam scribit in æde S. Christinæ, ubi proprium habet altare; inque S. Pauli Barnabitarum, in sacello Crucifixi. Nicolaus Guerrosius de sanctitate Christiana Ecclesiæ Trecensis, ad annum 30 num. 23 fol. 12 testatur Os tibiæ S. Veronicæ adservari in diœcesi Trecensi in monasterio Belliloci: quod ad Albulam flumen situm, ferunt primitus Augustiniani fuisse instituti, at circiter annum MCXL Præmonstratensem regulam accepisse. Consule Sammarthanos tom. 4 Galliæ Christianæ, pag. 153.

De s. Firmo martyre, genuæ in liguria.

Post Officia propria Sanctæ Genuensis Ecclesiæ, ex Apostolica concessione, Eminentissimi et Reverendissimi Domini D. Stephani Cardinalis Duratii Archiepiscopi Genuensis jussis recognita, et iterum edita Genuæ anno MDCXL, adjectum est, Kalendarium Sanctorum, qui in particularibus Genuæ ecclesiis celebrantur. In hoc ad 14 Februarii annotatum est, coli in æde S. Sebastiani, quæ sanctimonialium est, S. Firmum Martyrem, cujus ibi extent reliquiæ. Quis hic fuerit, nos latet. Forsan Roma Genuam allatæ reliquiæ Sancti illius Firmi, qui Romæ 2 Februarii cum Fortunato, Feliciano, multisque aliis consummasse martyrium traditur, uti pag. 287 retulimus: forsan alterius, qui tamen idem ille existimatus sit, et cum dies secundus Februarii festo Purificationis duplici secundæ classis occupatus esset, tertius fortassis S. Blasii; in hunc diem illius rejecta celebritas. Plures certe in Martyrologiis Firmi memorantur.

De s. Gelasio martyre.

Pag. 464, col. 2. E post num. 6 adde:

Masimus in Bononia perlustrata, testatur, coli Bononiæ in æde S. Mariae de Caritate S. Gelasium Martyrem, cujus illic sint reliquiæ. Alterius e Forosemproniensibus Gelasiis hic commemoratis eas esse arbitramur potius, quam S. Gelasii Placentini, qui hoc ipso quoque die colitur, sed Martyr non fuit.

DE S. GELASIO PUERO PLACENTINO. E Pag. 470, col. 2, num. 3 lin. 2 post SS. Italiæ, adde: Petrus Maria Campus Ecclesiasticæ historiæ Placentinæ parte i lib. 3 ad annum 429 scribit, cubiculum illud S. Opilii fuisse in ecclesia S. Antonini, a qua is numquam recedebat. Gelasium autem, ut propius intueretur insolitum illud spectaculum Angelorum cum fratre colloquentium, conatum in ejus cubiculum ingredi, cujus ostium apertum repererat; sed vi occulta primum sibi pedes a limine repelli sensisse: dein tamen ingresso conspectum esse in medio Geniorum caestium Christum Salvatorem, cum splendidissimis signis suæ sacræ Passionis, considentem a dextris Patris æterni: cumque vultum suum gloriosum ad Gelasium vertisset, eique contemplandum aliquandiu præbuisset, pronuntiasse tandem verba illa, Sinite parvulos venire ad me. Unde innocenti puero spes salutis injecta, animusque ad sublimiora excitatus: sed consummatus in brevi explevit tempora multa.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.

Svezak IV Kalendar godine