Pag. 639, col. 2, post S. Armentarium Episcopum Ticinensem, adde: S. Thiadildis Virgo, Freckenhorsti in Westphalia.
De s. Peregrino.
Pag. 646, col. 1, lin. 1ß, dele, (Citat uterque vitam MS. quam adipisci non potuimus) et sequentia usque ad num. 3, atque hæc repone: Instituitur eo die solennis supplicatio a majori ecclesia, ad eam ecclesiam in qua duæ sunt specus, quarum alteram S. Peregrinus incoluit. At xviii Augusti ejus Translatio celebratur, sitque iterum supplicatio; et aguntur tum isthic octiduo solennes mundinæ, et cursus in stadio. Magnus ad eamdem ecclesiam est advenarum concursus, septem sextis feriis quæ proxime Pascha consequuntur, atque omnibus Maii mensis Dominicis.
2 Accepimus Calatabellotta S. Peregrini, quam hic damus Vitam: in qua quod de dracone memoratur, cujus nisi humana carne satiari non posset ingluvies, ut probabile videatur quamplurima aliorum Divorum Acta faciunt, in quibus talia catro crebro monstra narrantur, ferali dæmonis odio in miseros excita mortales, aut e tartareo grege emissa, adscito illo portentosæ molis ad majorem stragem terriculamento. Oratio hæc Vitæ subjungitur, in divino officio solita recitari: Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Peregrino Confessori tuo tantam gratiam tribuisti, ut per eum terram istam a serpentis morsibus liberares; concede propitius, ut ejus interventu dæmonum morsus possimus evadere, et pervenire ad lucem claritatis æternæ. Per Dominum nostrum, etc.
3 Custoditur Caltabellotæ, etc.
AUCTORE ANONYMO, EX MS. SICULO.
Post Passionem, Resurrectionem, et Ascensionem Domini nostri Jesu Christi, mundus universus a spiritibus immundis vexabatur, et in pluribus pulsabatur sævitia draconum ac serpentium generis humani inimica. Quo tempore a B. Petrus cathedram Episcopalem tenebat. In Græcia vero illustrabantur nonnulli viri a Deo illuminati, inter quos erat ille vir venerabilis Peregrinus nomine. Audiens hæc Apostolus, misit ut ad se venirent. Et ut eorum sanctitatem cognovit, per mundum universum eos dispersit, ut in omnem terram sonus eorum exiret, et inimica hominum conciliaret. Oratione autem facta, ut Domino placuit, vir ille Peregrinus, qui nimia sanctitate pollebat, missus est in insulam Siciliæ, et Deo ducenteb Caltabillottam pervenit; in qua ingens morabatur draco, et de die in diem sorte de pueris pascebatur, ne desolaretur tota terra.
2 Die vero una cecidit sors super parvulum unicum matris suæ, quæ puro corde quotidie Deo serviebat. Quæ mater sperans in Domino, accedit et illuc pervenit prænominatus Peregrinus, eleemosynam ei petens. Illa vero pergens ad locum panis, et pane non invento, statim ad vitinam accessit, ut panem sibi præstaret; quæ præstare noluit, et se non habere juravit. Ille vero absque eleemosyna discessit. Inde vero ad modicum spatium mulier illa, quæ panem illi præstare noluit, ad locum panis accessit, et ibi invenitc marmoream buccellam. Quæ videns mulier perterrita cogitavit quod hoc factum esset propter jusjurandum, et pauperis petitionem; et statim ad illam pergit vicinam quæ panem præstare noluit, narrans ei quid sibi acciderat: sique ambulabat per vicinas, narrans et demonstrans quæ gesta fuerant. Sed omnes stupentes et pauperem quærentes, et non invenientes, conservabant omnia in corde suo.
3 Mane autem facto exiit draco ille, et ad locum venit ubi escam accepturus erat. Pervenerunt ergo, qui ministrabant quæ opus erant draconi, ut ei darent quæ consueverant; et acceperunt puerum jam dictum, et portabant draconi. Mater ut vidit filium suum ab oculis suis sublatum, cum magno clamore auxilium a Deo postulabat. Ferentes autem puerum cum nimio timore ibant. Sed gratia omnipotentis Dei, cum appropinquarent draconi, apparuit ibi senex ferens in manibus baculum, et eis dixit: Date mihi puerum. Illi vero timentes dederunt ei sicut dixit. Accepto autem parvulo senex ille ibat versus draconem. Qui draco videns eum venientem, cum magno strepitu ibat ut escam acciperet. Sed postquam appropinquavit et senem vidit, timuit, et cum magno mugitu mugitu terram percutiebat, et non audebat ad eum venire. Beatus autem Peregrinus absque timore ad eum cum parvulo pergebat, et draconi porrigebat. Draco ad partem ibat ut parvulum acciperet. Sed B. Peregrinus fingens dare parvulum, posuit in ore ejus baculum quod manu tenebat, et tamdiu in guture ejus tenuit, quamdiu pervenerunt ad montem, in quo draco habitabat; et ambo intraverunt in cavernam illam, in qua ipse manebat, et per foramen magnum ipsum dejecit, et ex illo die draco numquam visus fuit.
4 Populi autem hæc videntes clamare cœperunt ad Dominum, et senem Peregrinum honorare cœperunt, reddentes parvulum matri suæ, ipsam vocantes; quæ narrabat et demonstrabat palam lapidem ex pane conversum diè retro ante. Videntes autem omnes magis ac magis clamabant dicentes: Benedictus Dominus Deus, qui nos liberavit a pestifera devoratione draconis per servum suum Peregrinum. Ille eos nolens derelinquere, ad cavernam illam, in qua draco manebat, usque ad consummationem vitæ mansit, et in magna sanctitate stetit; post mortem tantorum miraculorum..... illustratus fuit, ut a multis partibus infirmi veniebant, et sanabantur ab infirmitatibus suis. a Reponendus igitur esset S. Peregrinus ante S. Matthiam Hie-rosolymitanum, aut saltem ante S. Hippolytum Appulum Marty-rem. B Id est, in cas oras, ubi deinde condita est Caltabellotta.c Pari miraculo castigation alterius mulierculæ perjurium,
4 Januarii in S. Pharaildi Vita retulimus.
De s. Thiadilde virgineabbatissa Freckenhorsti in Westphalia.
Commentarius Joannis Gamansii e Societate JESU.
§ I. Freckenhorsti situs. Thiadildis publica veneratio.
Oppidum est Westphaliæ, in Monasteriensi diæccesi, satrapia Sassenberga, ad Amasim flumen, Warendorpia, sive Vari pagus, cui, ut et monti propinquo agroque circumjecto, vulgo Varenbergh et Varenfelt, a Quintilii Vari Romanarum legionum Ducis statione factum creditur nomen: nam et pomærium late triplici aggere præseptum; unde et munimentum loco et splendor. Nuper etiam nova accessit celebritas. Cum enim anno MDCXL, nova Virginis-Matris assumeptæ et coronatæ lignea statua e templi, quod ad veteris parochiæ discrimen Novum vocant, fornice suspenderetur; organa nemine folles inflante, nemine manubria epitoniorum movente, ultro modulate sonuerunt: cujus rei procul sama didita, et honoris Deiparæ amplificandi, et orthodoxæ religionis ea regione, quam tum hæreticorum arma, licet incolumi Warendorpia, concusserant, stabiliendæ omen fuit.
2 Ab eo oppido Occasum versus horæ circiter itinere distat Freckenhorstum, sive Vreckenhorst, vicus, in eoque nobile et pervetustum sanctimonialium Canonicarum collegium; cui prima præsuit Antistita S. Thiadildis Virgo, quæ et Theadildis, Thiadilda, Thidildis, vulgo S. Theitelt appellatur. Quod nomen in Fuldensium ejusdem ævi Traditionibus a Pistorio editis (ut alia quamplurima ejusmodi compositionis, Theothilt, Thiotolt, Thiotilt) sæpius occurrit; et curiosis Teutonicarum originum Divinam Heroida, aut Teutonicam significat; uti de nomine oppidi Dietmel, sive Dethmold, in eadem siti Westphalia, (quod Teutomellum, et Thiatmalli alii vocant) observarunt partim Philippus Cluverius in veteri Germania, partim Cambdenus in prisca Saxonum nomenclatura.
3 Orta Thiatildis apud Frisones videtur, cum ejus amitam Gevam e Frisia enuptam in vicina Westphalia viro nobili constet. Ab his, cum liberis carerent, adoptata Thiatildis, Christianis, ut verisimile est, prognata parentibus; nam et Christi sacra una cum Francorum imperio susceperat Frisia; nec Everwordum verisimile est juncturum sibi matrimonio fuisse non Christianam, cujus majores a S. Bonifacio acceptam Christi religionem, etiam in illis Wittikindi et Saxonum pro gentilium sacrorum libertate diuturnis certaminibus, insigni constantia retinuerant; ut non minus ejusmodi cum Ethnica conjugio illustre suum genus, quam conscientiam, existimaturus fuerit inquinandum.
4 Verum utcumque se majores habuerint, ipsa certe Thiatildis præclara amitæ suæ Gevæ institutione ita ad omnem adolevit laudem pietatis, ut et sanctimonialium præfici canonio meruerit, et in Divorum dein album relata sit. Ejus natalem e duobus Freckenhorstensibus Kalendariis didici, quorum alterum Gradualis dicitur, alterum Psalterii; hoc anno 1433, illud ante quingentos sere annos exaratum. In utroque ad III Kal. Februarii ista habentur: Aldegundis Virgo, Theatildis Abbatissa. Neu de antiqua ejus veneratione ambigatur, illud Gradualis Kalendarium, a me cum cura exscriptum, ad diem Epiphaniæ ista habet: Hodie itur cum sancta Cruce per chorum Puellarum ad capellam Thiatildis sanctæ, et mensurabitur capella: (id est, ut reor, intus eam, et in medio ipsius Thiatildis sepulchrum, circumeundo) demum circumimus ambitum cum sancta Cruce. Item Kalendis Augusti: Nota, Dominica post Petri ad vincula dedicatio in capella S. Thiatildis; et Canonici cantabunt ibi Vesperas et Matutinas.
5 Abolevit tamen hic ritus, perseverat memoria sanctitatis, cum sacello ac sepulchro, quod extra interiorem templi chorum ad Australe transversæ crucis latus jacet, sub ipsarum odeo Canonicarum; perque illud sacellum patet ad earum claustrum ingressus. Ceterum haud sepulchrum, quanta olim fortassis nunc loci religio ac decor, altari etiam, quod ante sepulchrum in muro arcuato opere paullum excavato locatum erat, nuper revulso ac violato. Appellatur tamen et altare et sacellum S. Theatildis, seu proprie illi positum dicatumque jam olim fuerit, seu quod (ceteris Abbatissis in altero crucis latere totoque exteriore choro conditis) illius sacelli meditullio sit Divæ sepulchrum. Hoc olim reliquo pavimento æquale erat, soloque rudi saxo instratum. Verum id Elisabetha Comes de Monte Abbatissa, templi canonbique restauratrix, spe sanctæ Crucis, olim deperditæ, ibi reperiendæ, anno seculi hujus nono aut decimo refodi jussit; reperit vero (haud levi alicujus olim factæ Translationis aut elevationis argumento) præter aliquem pecuniarum thesaurum, ossa non multa, quæ in alia tumba solenniter, Clero omni præsente ac concinente, recondidit; eamque muro latèritio trium sere pedum altitudine a terra educto circumdedut, cui et vetus saxum insterni curavit. Juxta sepulchrum intra idem sacellum puteus est alto labro cinctus, cujus præstans cumprimis est aqua; an a S. Thiadilde salubritatem indepta, an ejus precibus elicita, an cum constructum est templum reperta scaturigo relictaque, eruere non potui, cum anno MDCXLI, omnia coram accurate perlustravi, et pleraque a Decano aliisque loci inquilinis didici.
6 Vidi tum quoque vetustum e membrana codicem, in eoque ignotam hactenus S. Thiadildis, B. Everwordi, B. Gevæ, ac sanctæ Crucis historiam, Latina et Teutonica lingua exaratam. Cujus describendæ, post longam tergiversationem, tergiversationem, tandem facta copia est Bernardo Rodendorpio Monasteriensi Archiatro V. CL. cui uni post-liminium vetustæ claritatis suæ Diva debebit Thiadildis; at non sola, quippe qui aliorum e tenebris Acta Cælitum producturus sit, diligens sacrarum antiquitatum perscrutator. Idem aliud vetus Westphalico sermone exemplar, superiori geminum, suppeditavit. Utrumque e Latino in sanctimonialium aliorumque gratiam versum, aliqua paullo fusius explanat, alia posterius observata refert, quæ et infra adnotavi.
§ II. De Everwordo Freckenhorsti fundatore.
Sancti hujus et illustris viri, ex nomine tenue vestigium occurrit in vicina perampli districtus censusque parochia Everswinckel, quasi Everwordi mansionem, locum, aut possessionem dicas. Hic sane, aut Warendorpiam propius, habitasse ex Frickonis haud procul herili domo gregem pascentis historia colligitur, villicique ad eum allegati, et satellitum.
8 Cum vero ipse et uxor plurimarum familiarum et innumerabilium possessores agrorum dicantur fuisse; præter Freckenhorstum, silvam id temporis glandiferam, qualis et hodie caenobia adjacet, alios fundos mansoque seorsim ac diffuse a domo sua sparsos, cum colonis, ex regionis consuetudine possedit, uti eosdem ipsius hæres Ecclesia Freckenhorstensis possidet. Unde et eo tractu dominatum fuisse conjicias, veteri more gentis, ubi, ut in Caroli Magni vita cœcinit illius temporis poeta,
—— variis divisa modis plebs omnis habebat
Quot pagos tot pene Duces. Qui igitur secundum seculi dignitatem nobilissimis ortus natalibus extitit, non immerito in Ducum illorum numero censebitur, primo nimirum ordine nobilitatis, qui constabat Adelingis; sive illi Ducum, sive Comitum aut Gravionum, sive Baronum, seu quo alio uterentur titulo dignitatis, sive sola Nobilium, aut Nobilium Dominorum appellatione, quæ plurimis etiam potentibus Principibus et Imperii Electoribus post usurpata. De qua erudite auctor stemmatis illustrium Baronum de Buren in Westphalia ante annos aliquot editi: Sic enim tum in Saxonia, inquit, honoris caussa appellabantur Reguli, hoc est, ii qui in cives, colonos, et Milites sive Ministeriales imperium obtinebant: quos hodie in Italia et Hispania Titulatos, in Germania Hoch und Wolgeborne, id est, Bene natos, Inclytos, Illustres, et Illustrissimos appellant. Hanc ad rem pertinent quæ Nithardus Carolini sanguinis Heros scribit lib. 4, de dissensionibus filiorum Ludovici Pii: Saxonum, inquit, gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit: sunt enim inter illos qui Edelingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt: Nobiles, Ingenuiles, atque Serviles. Quos vero Hispani Cavalleros, Hildagos, aut Gentilhombres, id est, Equites aut Nobiles; Itali Gentilhuomini; Germani Edle, aut von adel, id est, Nobiles aut de nobilitate hodie dicunt; illis ante hos centum annos vix Nobilis appellatio, in Germania saltem, tribui solebat: sed Vesti modo Germanice audiebant, id est, Firmi, quasi quibus jus aliquod in colonos et servos superiori auctoritate confirmatum esset. Hæc ille: quæ utcumque alii probent, saltem veteri illi Adelingorum apud Westphaliæ et Angliæ incolas Saxones receptæ nomenclaturæ, is respondere videtur titulus Edel Herr, sive Nobilis Dominus, cui Comitis nomen, ut nunc passim tribuitur, posthabetur a nonnullis.
9 Hoc ergo natalium et dignitatis splendore clarus Adelingus noster Everwordus, majorum suorum inter Westphalicos Proceres gradum obtinuit. Nam ea omni gente per Carolum Magnum subjugata, ut asserit Crantzius Saxon. lib. 2, cap. 29. Saxonia Pontificibus distributa erat, servato tamen Nobilibus in ea suo districtu; qui nimirum imperio parere Francorum et Christiana colere sacra non abnuerent. Atqui jam inde a S. Bonifacio ea susceperant et insigni fide tuebantur sacra Everwordi majores, nam proavus ejus et proavia ambo gentiles fuerunt, et per S. Bonifacii prædicationem in itinere quando in Frisiam ivit, ubi et martyrizatus est, crediderunt. Plures alios, etiam illustri loco natos, Christo in Westphalia adjunzit S. Bonifacius. Ita Cleinsorgius, gravis auctor, in MSS. Westphalia Annalib. lib. 2, ad an. 736. Decedente S. Willibrordo, inquit, succedit S. Bonifacius..... qui Westphalorum aliquos convertit tam his quam vicinis peragratis provinciis, (ut auctor libelli de gestis Waltgeri, et Joannes de Effendia testantur) et inter ceteros Comitem ab Osten, vel Osen, cis Visurgim, qui ex opposito Hameliæ in Wengerberg, seu Engerberg habitavit, conjugemque ejus; et horum auxilio non solum Fuldæ monasterium, sed etiam Hameliæ templum S. Romano, et in Engerberg S. Dionysio erexit; quæ templa dein sub Carolo Magno a Leone Papa S. Bonifacio consecrata, ut Joannes de Essendia ex Chronico Mindensi; extantque hac de re in Ecclesia Hamelensi, quæ et Divi Bonifacii dicitur, et in dicto monte Wingenberg antiqua monumenta et vestigia. Hæc Cleinsorgius, quæ et Letznerus commemorat, traditique Ostensem illum Comitem Bernardum, conjugem Christam fuisse appellatam; et ab his Hameliam in monasterii Fuldensis jus transscriptam.
10 Hujus exemplo Comitis stimulatus est fortassis Everwordus, ut et Freckenhorsti S. Bonifacio Ecclesiam locaret, et Fuldæ in S. Bonifacii cænobio monachicum habitum susciperet. Quamquam habebat ille domesticum incitamentum, quem S. Bonifacius ejus proaviæ reliquerat baculum, qui deinde terræ infixus frondes, flores, fructusque tulerat; sed postea ab ipso Everwordo aliove revulsus, ac Freckenhorstum translatus: ubi et semina ejus terræ injecta sunt, aut surculi fortassis aliis inserti arbustis; et præstantissimæ pullularunt mali; quo ex genere nullas modo aiunt extare. Ostenditur autem etiamnum isthic S. Bonifacii baculus teres, nec pellice crassior, lamellis albicantibus obductus; superne alia ligni parte immissa cum pellucida crystallo, cui vel Sancti nomen, vel reliquiæ inclusæ videntur fuisse, quæ osculandæ venerandæque præberentur. Fortassis tamen baculus hic ad primi similitudinem olim ex aliqua dictarum pomorum refectus est, aut certe ex oblonga assula a prioris illius trunco recisa dedolatus ad hanc gracilitatem: nam ille in arborem traditur excrevisse.
11 Aiæ præter hunc S. Bonifacii baculum Freckenhorsti asservantur reliquiæ duabus majoribus, ac tribus parvis inclusæ capsis; inscriptumque S. Bonifacii, et Gertrudis Abbatisssæ, cujus studio fabrefactæ sunt, nomen. Una præcipue eleganti perpolita opere, inaurato ære tecta. Iisne præter S. Bonifacii lipsana. S. Theadildis quoque aliqua, et Gevæ atque Everwordi asserventur, haud potui intelligere, quia eorum indiculus non extat. S. Bonifacii præcipua isthic viget religio, cujus et natalis solenmiter peragitur et iv Kalendas Maii, ut habent citata ante Kalendaria, in die Vitalis, Puellæ et Canonici Missam de S. Bonifacio cantant et u Nonas Decembris Barbaræ Virginis. Hodie ad Vesperas Adventus baculi S. Bonifacii, quem hebdomadarius tenet post Magnificat in manibus, et dicit collectam de Bonifacio cum sociis ante altare. Nullam isthic Evermordi imaginem aut statuam vidi, nullum venerationis sacræ vestigium. At Vita Latina S. Thiadildis passim Sanctum et Beatum vocat; Teutonica leve, id est, dilectum.
§ III. De Geva S. Thiadildis amita.
Extat B. Gevæ justa longitudine ex albo lapide statua, vittata, implexis capillis, pallio oblongo, ut hodie Canonicæ solent, togaque induta, ejus sepulchro (quod ab humo elevatum, situm est in exteriore choro inter sacellum cellum S. Thiadildis et cancellos qui plebem ab eo choro secernunt) imposita; cum hac epigraphe:
Corpore defuncta tumulo jacet hoc Geva juncta, Hujus fundatrix templi, virtutis amatrix: Quam pia dextra Dei sanctæ jungat requiei, Vivat ut in cælis. Hoc oret quisque fidelis.
In tumuli latere isthæc sculpta leguntur:
AI GOT. MINNE GERBODEN: imago Eadem Geva ad lævam aræ maximæ, in ostio armarii, quo reliquiæ fortassis aliave recondi sacrorum solita est supellex, veteri picta penicillo est, tunica nigra talari, sed zona præcincta, pallio nigro Canonicarum ritu, defluentibus in pectus utrimque lineis tæniis ex alba linea vitta, capitis tegumento, cum inscriptione: GEVA ILLUSTRIS EX FRISIA. Quæ adscripta anno MDCX, quo picturæ huic novus color inductus. Ipsius hic situs est: S. Bonifacio adstanti templum offert, ejus quod nunc extat, forma expressum.
Canonicam fuisse indicans,
13 Ex hac porro Gevæ imagine, illaque sepulchrali statua, facere conjecturam licet, non monachas principio, quod quidam putant, sed Canonicas fuisse ab ipsa institutione hasce sanctimoniales, nec enim attonsæ comæ, nec monachilis habitus vestigium uspiam est. Quid quod Puellarum appellatio ex Ludovici Pii formula Canonicarum fere propria, in citatis libris ritualibus, aliisque hujus cænobii litterarum monumentis perpetuo his tribuitur? Nec quod velata legatur fuisse, continuo sequitur monacham factam; quod de SS. Aldegonde, Gertrude, Waldetrude alii observarunt. Gevam marito monasticen professo velari et arctioris vitæ legibus adstringi par erat. Ita trecentis fere post hæc annis in eadem Westphalia Geva altera, B. Godefridi Comitis Capenbergici conjux, eo Præmonstratensem ordinem complexo, in illustri sanctimonialium collegio Hervordiæ velata, atque Abbatissa creata est. recentior innago.
14 Ad dextrum ejusdem principis aræ latus assurgit pyramidis modo decenter fastigiatum tabernaculum, qualibus fere in majoribus Ecclesiis recondi venerabilis Eucharistia solet: in hoc olim clara miraculis crux asservabatur. In hujus tabernaculi ostiolo depicta est sanctimonialis quædam canonicali habitu, capite reliquoque corpore lineis albis amicto, interiore nigra tunica, ac pallio pellibus fulto. Quam recentiorem vestitus formam Canonicæ ut splendidiorem et decori domus Dei aptiorem, probarunt, vetustæque illi B. Gevæ prætulerunt.
15 Porro quod eadem Geva cum marito templum hic construxit, id deinde vel restauratum vel dilatatum, atque anno 1129, ab Episcopo Monasteriensi dedicatum, testatur fonti baptismali, qui e saxo statuis antiqua arte circumexsculptis ornatus extat sub extremum mediani alvei, incisa inscriptio: † ANNO AB INCARNAT. DÑI MCXXVIII. EPACT. XXVIII. CONCVRR. I. PQ. Ë. INDICT. VII. II. NON. IVN. A VENERAB. EPË MIMIGARDEVORDENSI EGEBERTO. ORDINAT. ANNO II. CONSECRATË Ë HOC TEMPLVM. Est id templum sane amplum in tres distinctum partes: prima Chorus est, ubi divina officia peragunt Canonici; secunda Chorus exterior utrimque ad latera Crucis forma diffusus, cujus læva parte saceltum et sepulchrum est S. Thiadildis, supraque illud odeum Canonicarum; tertia denique ab hac cancellis separata, gremium est sive aluens basilicæ totius, in quo baptisterium. Ad templi ingressum alta turris visitur, utrimque minores duæ, duæ item ad angulos interioris chori Canonicorum, ubi is exteriori choro conjungitur. Ad sinistrum templi latus jacet vetus et amplum claustrum Canonicarum, ubi quarumdam sunt domicilia, aliarum, uti et Abbatissæ, circum chorum, platea interjecta. Sunt autem Canonicæ præter Abbatissam XIV septeni Canonici una cum Decano ex adversa templi parte discretis domibus degunt; præter quos sunt et phonasci cumplures. Distinctis quotidie choris Virginum ac Januarii Tom. III.
Canonicorum, horisque diversis, divina peraguntur officia.
16 Superest etiamnum templum aliud minus, sive amplum saceltum, majori illi ecclesiæ fere continguium ad cæmeterii ingressum, et ipsum ab Evermodo constructum, a Luberto Episcopo consecratum, desertum nunc et lacerum. vetus saceltum.
§ IV. De sancta Cruce Freckenhorsti.
miracula per cam facia: Sacrosanctæ hujus cæloque delapsæ Crucis præcipua semper fuit Freckenhorsti reliqio, inde in universam Westphaliam derivata. Est isthic Staurophylax, quam Cruitziuffer, sive Crucis Virginem vocant, Canonica illius custodiæ præfecta. Viget proprium sanctæ Crucis officium. Concurrit eo frequentissima multitudo preces ac munera offerentium, idque anno toto, sed præcipue die Inventionis sanctæ Crucis III Maii, quæ singulari pompa celebratur, et Crux solennissime circumferri solet; uti et Festo Circumcisionis Christi, Exaltationis sanctæ Crucis, SS. Cosmæ et Damiani, S. Michaelis Archangeli, SS. Crispini et Crispiniani, Omnium Sanctorum, S. Joannis Evangelistæ, et altis quibusdam diebus, ad quos in citatis supra Kalendariis adscriptum legitur, Portatur sancta Crux, in publica nimirum supplicatione. Qui tamen ritus nunc desiit, ex eo fortassis tempore, quo Batavi Calvinistæ in ditionem Monasteriensem populabundi primum incursavere, et deperdita Crux est: cujus loco nunc sanctissimi ligni Crucis Christi particula in cultum publicum substituta. ejus imago:
18 Antiquæ tamen illius, palmum latæ, laminis quadris inauratis coagmentatæ, lapillisque pretiosis a fronte distinctæ, accurata et vetus effigies picta cernitur in ostiolo tabernaculi, in quo illa olim recondi consuevit. Appensa isthic quoque ferreæ compendes octonæ, adeptæ crucis veneratione Crucifixique beneficio libertatis testes: olim tot memorant pependisse, ut inde bene longam cetenam situlis, quibus e puteo aqua hauriretur, colligandis temporum hominumque inquitas conflaverit. Neque omnis Cruce deperdita simul illius virtus abscessit, aut populi pietas penitus intermissa, votaque et miracula. Confirmant enim oculati testes saepius voto facto oblatisque donariis infirmos sanitatem adipisci, nuper civem Warendorpianum fulcris nixum advenisse, iisque appensis ad suos sospitem esse reversum. quando primum sanctimonialibus oblata.
19 Porro Crucem hanc de vulgo quidam narrant ad pedes S. Thiadildis per templi fornicem submissam; sed parum perite. ut reor, cum ut infra dicetur circa belli Livonici tempora, cui frater illius ipsius Abbatissæ, cui oranti erat cælitus oblata, interfuit, id contigerit. Nulum ejusmodi circa B. Thiadildis etatem bellum Livonicum. Gens Saxonum, ut scribit Crantzius Saxon. lib. 7, cap. 16, et Arnoldus Chronic. Sclavorum lib. 7, cap. 9, commerciorum occasione primum Livoniæ fidem intulit post annum 1170, auctore sancti operis præcipuo B. Meynardo, aut Meinero, Zegebergensi Canonico, dein Episcopo Rigensi, cujus vitam dabimus xx Maii: dein expeditio a cruce signatis suscepta adversus rebelles, sub Bertholdo Antistite, ac tandem sub Alberto Pontifice tertio ejusdem Sedis institutus Ordo Equitum Livonicorum, quibus gemini decussati enses et nomen et insigne præbuerunt: ac fuere inter primos illos Equites Westphali et Frisones multi.
Ex MS. Freckenhorstensi.
Monasterii Freckenhorstensis origo. a Tempore Serenissimi a Regis Lodewici Junioris fuit quidam vir laicus, nomine Ewerwordus, vitæ imitabilis, qui sicut secundum seculi dignitatem nobilissimis ortus natalibus extitit, generis non infimi, nomine Gevam, uxorem duxit admodum formosam, ingeniosam, sapientem, in pauperes clementem, et quod omnem humanam excedit laudem, ex intimo corde Deum timentemb. Plurimarum itaque familiarum et innumerabilium possessores agrorum ambo fuerunt, qui ex parentibus jam defunctis suo dominio cesserunt. Sed secundum Apostolum, tamquam nihil habentes et omnia possidentes, vigiliis, jejuniis, orationibus intenti, dominique non servi divitiarum, quia filios carnales non habuerunt, multos spirituales filios et filias sibi fecerunt, eisque (sicut usque hodie apparet) facultates suas, ut justitia eorum in seculum seculi permaneat, dispendentes dederunt.
2 Sed cum omnipotens Deus fidelis servi sui Everwordi servitia vellet remunerare, et adhuc quibus modis placandus esset propensius revelare, contigit quod ejus subulcus, cui nomen eratc Freckyo (de cujus nomine etiam hodied Freckenhorst nomen impositum est loco) suos porcos, quorum innumeram habuit multitudinem, in nemore glandifero autumnali tempore pavit: eosque jam ad vesperam saturatos circa casam suam, quam in eminentiori loco in quodam colliculo construxit, ibi servandos, ne aut fures diriperent aut bestiae devorarent, collocavit. Cumque sic devote fideliterque domini sui servitio non lassaretur intendere, Deus omnipotens, qui fidem dedit, et non solum sibi sed etiam dominis terrenis servare instituit, qui aliud quidem vas in honorem et aliud in contumeliam de eadem massa potens est facere, ut se etiam fidelitatem innotesceret diligere, per hunc tam vilem et incultum, sed tamen fidelem subulcum, magnum quoddam miraculum dignatus est primum ostendere. Nam cum quadam nocte expergefactus præ caussa gregis porcini dormire non posset, magnum quoddam lumen, quo nemus erat densissimum, et ubi nunc honestissimum constructum est monasterium, vidit: sed sicut viris simplicibus ex natura est non alta sapere, sed commisso sibi usquequaque timere, fures aut latrones gregi suo insidiari pertimuit.
3 Quod cum sæpius fieret, et luminis claritas magis et magis per singulas noctes continuatim splendesceret, et gregi suo prædatores accedere timeret; nec quid esset propius aggrediendo experiri auderet, nam in die cum accessit nihil præter arbores et dentissima virgulta invenit; e villicus domini sui quadam die ad eum venit, ac si jam porcos observasset interrogans, omnem et timoris sui vehementiam et nocturni luminis perseverantiam adhuc tremulis verbis audivit. Ac villicus, sicut mentis erat providæ, et qui dominum suum timoratum non ignoravit, (quia quisquis dominus, sive bonus sive malus sit, sibi morigeros quærit ministros) quantocyus hæc illi gaudens nuntiavit.
4 B. Ewerwordus postquam omnia audivit, Deo immolans sacrificium laudis rem tacitus consideravit, et ipse in secretaria perdurans oratione, ut si quid divina largitas misericorditer copisset, suum peccatum impedire non posset, fidissimos lateris sui milites misit ad experiendum. Et multo clarius lumen quam vel subulcus villico, vel villicus nuntiarat domino, oculis intuendo nocte experti sunt, dominoque suo cum timore magno redeuntes, vere sanctum esse locum eumdem, et absque dubio multorum ibi inesse Sanctorum reliquias, affirmando contestati sunt.
5 At ille ad divini operationem miraculi ambas manus præ gaudio flens et ejulans expandit, nec ultra morandum ratus, cum omnibus inquilinis suis, qui tunc ad manus aderant, in prædictum colliculum deificum visum ire miraculum perrexit. Cum ergo tentorium suum extendisset, et nox tenebrosa rebus humanis faciem abstulisset, ecce jam, non ut ante in nemore solebat, sed de cœlo lumen in modum mirificæ domus per omnes circa regiones fulgebat, et per medium lumen quædam hominis imago descendens, quasi quodam funiculo fundamentum templi secundum supra visi luminis exemplar metiebatur; sicut et in sequenti die apparuit, quia omnia arbusta et arbores, quasi fulmine essent tactæ, visæ suntf ambustæ: ut apertissime et tunc daretur intelligi et nunc quod Deus cœli inhabitator illum locum in gloriam et laudem suam elegisset, ac quod omnium in eodem loco sibi servientium, et nomini suo juste supplicantium, adjutor et protector esse voluisset.
6 Claritas autem luminis fere usque ad diem perduravit, et tam diu B. Ewerwordus in oratione, ut quod Deus incepit, perficeret, perseveravit. Sed in ipsius diei crepusculo sopor super eum irruit, ubi prostratus in oratione jacuit, et vox cœlitus delapsa ad eum sic dixit: Ego Petrus Apostolus, ut sapiens architector fundamentum posui; tu autem videas quomodo superædifices. Et ille mox expergefactus debitas Deo laudes persolvit, et absque morag Lutbertum Episcopum, qui tunc temporis Mimigardefordensi præerat Sedi, adiit, eique omnia per ordinem indicavit, atque ejus auctoritativo consilio arbores præcidit, truncos omnes et radices funditus extirpavit, et nomini Domini oratorium ædificavit, quod postmodum præfatus Episcopus in honore S. Petri Apostoli dedicavit. Sed adhuc quoddam restat miraculum, quod non arbitramur silendum. Quia dum structores foderunt fundamentum, silicem, cui hominis impressum erat vestigium, in imo invenerunt, quod S. Petri esse non dubitantes, usque in hodiernum diem ob signum Apostolicæ apparitionis in eodem oratorioh servaverunt.
7 Postquam autem Deus B. Ewerwordi in ædificato dedicatoque oratorio voluntatem adimplevit, jam majori deinceps desiderio in ejus flagrare servitio cæpit; nec ab incepto destitit, donec in circuitu oratorii; refectorium hiemale et æstivale, hypocaustorium, cellarium, domum arearum, coquinam, granarium, et dormitorium, et omnia necessaria habitacula ædificavit; et duodecim tunc primum sanctimoniales, sua pecunia litteratas inibi Domino et S. Bonifacio perpetim serviendum aggregavit.
a Ludovicus hic aut Ludovici Pii filius est, qui an. 876 regni 37 decessit, aut ejus filius Ludovicus, cui Francia Orientalis, Thuringia, Saxonia, Frisia. Lotharingia parebant decessitque an. 882.
b Addit Vita Teutonica, ita ut tota provincia publica fama celebraretur.
c Affinia in Fuldensium Traditionibus a Pistorio editis nomina. Fricco, Fricceo, Fricconi lib 2, et lib. 1, Fricken etc.
d Vocabulum horst proprium fere Westphalis et vicinis inferioris nostrae Germanix populis, quibusdam universim locum significat alicui sive homini sive percudi familiarem, in quo plerumque versatur: at Cornelius Kilianus et plures alii frueta interpretantur; alii denstius uemus; alii mapale rusticanum; alii locum rusticanæ alicui multitudini communem, ut pascua, silvam etc. Foveis quoque et aggeribus agrorum collitinaleorum horst in Imperii juribus accenseri nonnumquam legitur.
e Teutonice, de voget unde de Meyer. Prætor, Præfectus.
f Simili modo arbores virtute divina prostratæ S. Ludgero Episcopo Monasteriensi locum Werdensis ad Ruram cænobii extruendi designantur. Sic Vinnenberg monasterium Virginum ordinis S. Benedicti Irmo horarum spatio distans Freckenhorsto visus S. Joannes Baptista cum Sancta Dei parente describere rubra jasciola serica, quæ ibidem intra Virginis ejusdem statuam asservata, Balavorum incursione deperdita est. Et trans lupiam flumen in Marchii Comitatu prope Menden oppidum, post annum 1225, B. Menrico ex Lubecensi Canonico anachoretæ, mullis Proceribus præsentibus, claro die lucida nubes crucem auream complectens, spatium ædificandi sanctimonialium ordinis Cisterciensis cænobii designavit; de quo nos ad Menrici vilam 20 Junii. Huc spectat Nivis miraculum, quod anniversaria so'ennitate 5 Aug. celebratur.
g Aliis Hubertus dicitur, fuit quartus Monasteriensis Episcopus.
h Teutonica Vita habet, cum lapidem adhuc in hodiernum diem asservari. Nulla Freckenhorsii superest illius memoria.
S. Thiadildis educatio.
Ipsis namque castis conjugibus, sicuti supra retulimus, liberi non fuerunt, sed B. Gevæ neptim ex fratre fratre Thiadildam in adoptivam filiam sibi assumpserunt, et eam ex paterno et materno affectu diligentes quasi suam nutrierunt. Quadam nimirum die contigit, quod B. Ewerwordus domum, in qua puellula nutriebatur, quodam casu ingressus est, et nutrice ejus ob quoddam commodum suum egressa, infantula in cunabulo jacuit, quæ tunc primitus gressus formare cœpit, a et pulchris malis, quæ ei ad ludendum, ne fleret, tulit. Sed ut ipsum vidit, qui prius eam ad se multiformi adulatione assuefecit, toto conamine de cunabulo ad ejus satisfactionem ridendo et ludendo prorupit. Et (heu!) quodam miserabili modo caldaria noviter de igne remota, de cujus fervefactione cerevisia erat conficienda, juxta cunabulum stetit, et interim dum ad ejus amplexum festinavit in ferventem caldariam toto corpore incidit. Ipse vero currens flendo et ejulando pro mortua extraxit, terræque pronam deposuit.
9 Mox autem ut ad amitam infantulæ, suam videlicet conjugemb pervenit, rem ei miserabilem lacrymis perfusus faciem indicavit: et ambo communi consilio, parique voto, se in orationem prostraverunt, et Deo eam ancillam in eodem loco perduraturam, si vitam ei et incolumitatem redderet, devoverunt. Sed mira res, nostrisque temporibus inaudita, per misericordis Dei largitatem evenit, seu quod ipse quid de infantula postmodum esset facturus ostenderet. Quia surgentes ab oratione, antequam nutrix reveniret, quasi levi somno soporatam invenerunt; levantesque de terra sensim excitaverunt, ac laverunt, et nihil omnino læsionis, nec cicatricis quidem locum, in omni corpore invenerunt; sed ita incolumem atque jocundam, ac si nihil cujusquam infirmitatis pateretur, receperunt. Quale gaudium, qualis lætitia, qualisque esset præ gaudio fletus, quantæque Deo laudes resonarent ab omnibus qui viderunt et audierunt, nobis dicendum esset impossibile, et nunc audientibus incredibile. Et nisi tam veraces antea in omnibus prædicti conjuges experti essent, dum nihil læsionis aut nævi in corpore puellulæ invenissent, minime eis credidissent. His itaque gestis rumor de sanctitate et virtute Ewerwordi per omnes circa provincias exiit, et optimi quique filias suas Domino sanctoque Bonifacio serviendum, eundem locum destinaverunt.
a Clarius in Teutonica Vita: pulchrum pomum manu gestabat, qualia infanti, ne fleret, ferre solebat.
b Eadem Vita: ut id ad Gevam delatum, eique accuratenti Everwordus factum exposuit.
Everwordus et conjux seculum relinquunt.
Sed ille qui præmia cælestia et mansura desideravit, terrena et caduca reprobavit. Nec immemor Apostolici sermonis, qui se dicit Christi servum non esse, si adhuc hominibus quæreret placere, laudes humanas cœpit jam fugere, et in secretæ orationis soliditate persistere, conjugique suæ non ob amaritudinem odii, sed ut minus post discessum suum de se haberet desiderium, molestior graviorque apparere. Quod autem jam dudum per Spiritus sancti inspirationem corde concepit, diutius celare non potuit: sed die quadam se ad iter agendum præparans, accessit ad conjugem suam in secretum quemdam locum, petivitque obnixe ut quodcumque postularet, sibi nullo modo negaret. Illa vero jam non modice permota, quod tam humiliter, sicut non consuevit antea, peteret, respondit, si quid voluisset, et quid suæ possibilitatis esset, ut impetrare potuisset. Et ille, Hoc, inquit, peto a te, ut sacro velamine velata, Deoque consecrata, hic te pro peccatis meis atque tuis ad Deum intercedens, in ejus servitute sanctique Bonifacii usque ad tuæ finem vitæ velis perdurare. Hoc itaque dicens, osculo ei novissimo dato, omnem hæreditatem suam in tres partes divisit, duasque Deo et S. Bonifacio tunc servientibus et post servituris, tam jure fori quam jure coeli, sanctimonialibus tradidit: Dominicique impletor præcepti, semetipsum abnegavit, et crucem suam tulit, et Christum secutus est; Fuldamque iens, ubi S. Bonifacius corporaliter requiescit, tertiam partem pro sui susceptione, animæque suæ requie, ibidem tradidit; et omnibus quæ habebat renuntians, verus Christi discipulus monachicum habitum induit, et veraciter monachus in omni sanctitate, reverentia, castitate exemplabilis vitæ perdurans, tandem ibi vitam finivit.
11 Beata autem Geva postquam ad se rediit, præ subiti sui discessus dolore sopita, fecit sicut rogavit, et eundem locum Regi Ludovico regendum commendavit, et ab Episcopo, qui tunc temporis erat, velata Deoque consecrata fuit, usque ad finem vitæ in prædicto Freckenhorst monasterio, in obedientia et in omni monasterialis vitæ exemplo perseveravit, quæ coronam æternam mereatur. Occubuit autem vi Nonas Maii.
12 Dubium non est permultos mirari, cur prædictus beatus vir Ewerwordus possessionem suam Virginibus S. Bonifacio famulantibus tradidit, cum nulum aliud monasterium in his regionibus Virginum illi attitulatum. Sed si veritas ipsa requiratur, quapropter fecerit apertissime declaratur. Proavus ejus et proavia ambo gentiles fuerunt, et per a S. Bonifacii prædicationem in itinere quando in Frisiam ivit, ubi et martyrizatus est, crediderunt; et tam sincera caritate proaviam ejus dilexit, ut ei etiam baculum itineris sui dederit, et quasi ludens diceret: Hic baculus imbecillitates tuas sustentabit, et quando finis vitæ meæ advenerit, signum tibi quoddam ministrabit. Sic itaque factum est postea: nam ut audivit eum jam martyrizatum, et sanctissimum corpus ejus ad Maguntiacensem Sedem revectum, se protinus in orationem, ut tam sancta anima interveniret pro sua, dedit; et baculum quem pro memoria ejus semper gestare consueverat, in terram fixit; sed mox, ut ab oratione, quam flens largiter fudit, surrexit, baculus, sicut sanctus vir prædixit, signum dedit, virorem recepit, radices alte in terram misit, floruit, fructum dedit; et melioris mala generis (nam de arbore malo baculus præscissus fuit) nec temporibus illis nec postmodum nostris ab hominibus visa sunt vel gustatab.
13 Ea namque de caussa hæreditatem suam Deo et S. Bonifacio servientibus tradidit Virginibus, quia primi Christiani parentes sui ad doctrinam ejus pervenerunt, et de tam admirabili signo, sicut prædictum est, filios suos et filias, et idem sui suos, usque dum successio generis ad eum pervenit, quem aridus ille baculus et postea virens evidenti exemplo mystice significavit.... Beatus quippe Everwordus virorem recepit, quia dum sterilis carnalibus desperaretur de filiis, sicut supra retulimus, multos Deo filios spirituales genuit: radices misit, quia tam forensi quam cælesti jure firmavit, quæ pro animæ suæ memoria eis bona sua tradidit: floruit, quia in prosperis et in adversis semper eodem vultu lætus et hilaris permansit: fructum dedit, quia non solum monachos et clericos, sed etiam laicos ad bene vivendum, seculum relinquendum, Deum sequendum, suis sanctis exemplis informavit. Melioris itaque generis poma, nec hominibus ex tunc aut nunc visa sunt nec gustata, quia vita regulari, quam sanctimonialibus canonice degentibus inventam institutionem vivendum instituit, sic de temperantia, quæ inter quatuor virtutes est optima, æqua lance est moderata, ut nec fortissima sit dissolutissima, sed adhuc (Deo gratias) inter multas conversationes a vero deviantes, et inter se discordantes, ita est conservata, ut primum est data, patrono eorum S. Bonifacio precibus precibus patrocinante. et Domino Jesu Christo Rege Regum præstante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, gloriatur, et cujus regnum numquam terminatur, Deus Deorum per omnia secula seculorum, Amen.
a De Bonifacii prædicatione apud Frisones, cæde, translatione, agemus ad ejus vitam 8 Jun.
b Addit Vita Teutonica: Ejusdem tamen generis mali sunt hodienum in horto claustri Freckenhorstani, quæ omni anno flores fructusque reddunt. Item baculus S. Bonifacii tam prodigiose efflorescens adhuc Freckenhorsti asservatur, ornatus pretiosis lapidibus et argenteis laminis obductus. De baculo et arboribus supra eginnus,
CAPUT IV. S. Thiadildis virtutes, obitus.
Restat adhuc de S. Thyadilda grandis sermo et nostri ingenioli difficilis ad dicendum; sed ejus sanctitas fiduciam nostrae parvitati tribuit, ut de magnis virtutibus ejus vel modicum quid habeamus scribendum. Quis enim ullius humanæ scientiæ vel sapientiæ tam litteratus inveniri potuisset, qui vitam moresque ejus summatim scribendo perstringeret, cum nulla dies præteriret, postquam se post annos infantiæ Dei servitio subdidit, quam non illa novis virtutibus decoraret? Quod docuit, fecit; quod alias monuit, in se quasi speculo ostendit; quod præcepit in suis, prior operibus adimplevit, solaque his modernis temporibus inter homines Angelicam vitam duxit, et velut sidus eximium, omnibus post eam sanctimonialibus vita vivendi illuxit, et spectaculum Angelis et hominibus effecta, omnibus spiritalibus ornamentis decorata, quæ Christi thalamum, postquam ejus carnis debitum exolvit, ingredi inventa perfecta est. Et fuit prima Abbatissa hujus conventus, quæ circa divina officia, et sacramenta Ecclesiastica devotissima fuit; tandem in pace quievit. Obiit ipso die Aldegundis Virginis. Sepulta in capella sua subtus chorum Puellarum a.
VENS. Aldegund huncce diem da sibi Christe quiem, Cui precibus siste Virgo Maria pia.
15 Sed jam de inventis ejus tempore aliquid dicemus, ut legentes et audientes, siquidem humanæ impossibile fragilitati evitare culpam, peccare contigerit, minus in desperationem incidant, et peccatorum remissione confidant, si ea quæ deliquerint dignis poenitentiæ fletibus emendare contendant. a Addit Vita Teutonica, evidens argumentum, quod æterna beatitudine perfruatur, id esse quod ejus sepulchrum continuo de loco recedat. S. Modesti sepulchrum in Corinithia, vico Saal prope Clagenfurtum oppidum, pari modo semstimtantum a priore loco recessit, ut cum olim columnam contingeret hodie haud exiguo ab ea intervallo distet, transitionque peregrinsis pandat. At Walcandi Episcopi Leodiensis, viri laudatissimi sepulchrum similiter commonetur, in pago qui Serenus campus vocatur, plebi imperitæ Streinchamp, quasi Stramineum campum dicant; qui pagus prope Marchiam oppidum in Framenna dittionis Luxemburgensis, jacet, Joannis Lanspergli quoque, piissimi viri, tumulus in Carthusia Coloniensi, cujus fui: alumnus, traditur die anniversario mortis ejus tertium aliquando in alium succuti solitus.
Revelatio sanctæ Crucis in Freckenhorst.
Antiquorum temporibus extitit quædam venerabilis Abbatissa, quæ præerat cuidam congregationi, et ita honorifice in omnibus rexit Ecclesiam suam, quod perfectio talis congregationis divulgata erat per universum mundum. Hæc itaque nobilis Abbatissa nil agere solebat præter servitium Dei, et die noctuque orationi incumbere. Cum itaque devotam se haberet in divino officio, gratia Spiritus sancti largiente tale desiderium cordi infusum est, quod sine intermissione deprecabatur divinam clementiam, quatenus dignaretur ei tales reliquias largiri, per quas Ecclesia sua munita ac ditata esset quamdiu persisteret. Die autem quadam cum devotius orationi insisteret, repente per testudinem templi sancta crux cælitus missa cecidit ante pedes ejus super pavimentum, quasi ceræ esset impressa, ita quod omnes lapides, qui positi erant in sancta Cruce, apparerent in pavimento. Cumque venerabilis Abbatissa hæc cerneret, gavisa est gaudio magno, et confestim vocari fecit Presbyterum, qui eamdem Crucem super altare cum summa veneratione collocaret: quam etiam ipsa cum universa congregatione sua in maximo honore habuit quamdiu vixit.
17 Quodam tempore contigit fratrem ipsius sanctissimæ Abbatissæ venire ad eam visitationis gratia, et cum cônsiderent et diversa ad invicem conferrent, tandem ei conquestus est, quod propter multimodam dissensionem et diversa prælia, prædia et reditus suos amisisset. Tunc venerabilis soror ipsius indicans affectu magno apud se reliquias habere, quas si secum deferret, absque dubio hostes suos devinceret, insuper omnia bona sua reciperet. Tunc ille instanter petere coepit, ut nullatenus sibi denegaret, quin easdem reliquias ad tempus sibi concederet; posuitque fidejussores sexaginta milites, quod prælio pacato restitueret ei pignora sua. Tandem victa fratris sui precibus, eamdem crucem honorifice tulit, fratrique suo tradidit, qui lætanter suscipiens multis diebus apud se detinuit, omnesque hostes suos debellavit. Cumque considerasset quod omnia prospere sanctæ Crucis virtute succederent, inito consilio qualiter eamdem Crucem apud se perpetuo detineret, a militibus suis a diligenter inquisivit. Qui dixerunt: Consilii nostri est, si tibi placuerit, ut votum solvas sanctamque Crucem ad locum suum deferas, constituens ad hoc milites, qui repente cum violentia rapiant, et cum eis deducant; quod et factum est. Cumque venerabilis Abbatissa cerneret quod tantis primata esset reliquiis, turbata est ultra quam credi possit; unde et lecto decubuit, et post tempus breve de hoc seculo migravit.
18 Post hoc frater ejus compunctus corde Livoniam perrexit, et sanctam Crucem secum asportavit, ibique in maxima veneratione colebatur ab omnibus ibidem habitantibus. Contigit autem quodam tempore dum Sacerdos ante altare staret, Missamque celebraret, hostesque civitatem illam vallaverant; cumque tantus clamor factus esset in civitate eadem, Sacerdos territus indumenta exuit, et sanctam Crucem super altare relinquens velociter ecclesiam exivit. Erat autem in ecclesia eadem nomine Legwich, ad quem mox facta est vox cælitus, ut quantocyus ad altare accederet, et crucem quam ibidem inveniret in peram suam reponeret, atque civitatem egrediens ad quoddam cænobium, quod Freckenhorst vocatur, deferret. Ille vero cum maxima festinatione, quæ sibi injuncta fuerant, implere cupiebat. Cumque egressus civitatem fuisset, et ad quemdam pontem venisset, multitudinem virorum ibidem invenit, qui omnes transeuntes diligenter perscrutarent, quis eorum sanctam Crucem abstulisset. Prædictus vero Legwich in tanta necessitate constitutus divinam clementiam invocabat, et mox eo vidente sancta Crux in fontem prosiliit. Ille vero qui pontem observabant, ipsum tenuerunt, et diligenter examinatum abire fecerunt. Ipse vero ulterius progrediens quasi per didimium milliare, iterum sanctam Crucem in pera sua reperit, et cum maximo gaudio pergens in quamdam civitatem introivit.
19 Vespere autem facto, domum cujusdam viduæ intrans hospitium petiit, eique sanctam Crucem servandam commisit. Nocte autem illa prædicta vidua in loco ubi sancta Crux servabatur vidit cereos flagrantes; et Angelos audivit de cœlo canentes. Mane autem facto prædictus Legwich sanctam Crucem sibi reddi petiit, quæ nulla ratione consensit. Ille vero videns quod tam pretiosis pignoribus esset privatus, flens et ejulans viam suam ibat, et sanctam Crucem devotissimis precibus exorabat, si divinitus esset esset prædestinatum, quod eam oporteret deferre ad prædictum locum, ut iterum sibi restitueretur; et respiciens cum magna fide et devotione in peram suam sanctam Crucem sibi redditam invenit. Tunc laudans et benedicens Deum pervenit ad quamdam villam non longe a Freckenhorst positam, ibique sanctam Crucem relinquens, cum magna festinatione usque ad cœnobium Freckenhorst locum istum properabat, et omnibus hic habitantibus de revelatione sanctæ Crucis manifestavit. At illi omni dilatione postposita cum crucibus et reliquis venerunt, et sanctam Crucem cum maxima veneratione ad cœnobium istud perduxerunt: ubi usque hodie permanens multa signa et prodigia operatur, et ab innumerabili turba quæritur et colitur; quam omnes merito veneremur et amemus, ut cum Christo in æternum gaudere mereamur, Amen.b a Addit Vita Teulonica, sexaginta equites fuisse.b In MS. sequebatur indiculus indulgentiam, quas varii Pontifices ei loco contulerunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.