S. Erminoldus a morte clarus miraculis.
In his duobus mandatis officio calami a, quomodo in eis revelationes et visiones Domini continentur, religiosis viris non diu post felicem transitum sancti Patris ostensæ, ac per hoc quodam jure propinquitatis ad præcedentia pertinebant, scientes quia hora est jam nos terminare sermonem, huic libellulo finem dantes, jugo boves absolvimus lassatos. Porro unum est necessarium, ut videmus. Quomodo enim ipsius libelli distinctio bipartita est, prima quidem ejus particula, peregrinationem Hebræi nostri apud Ægyptios hujus mundi seu Babylonios continente, secunda vero in exitu Israel de Ægypto præsentis sæculi, et ingressu terræ veræ promissionis explicita; consequenter succurrendum et consulendum eorum opinioni existimamus, imo dubitationi eorum et diffidentiæ potius occurrendum, quibus vitæ laudabilis claritas, quibus pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus ostensa non sufficit, sed nisi cum Thoma miracula tangant aut palpent, et nisi signa videant et prodigia, non credentes cum Regulo Judaizant. Ut itaque tales habentes tantam nubem testiuminterpositam, ad credendum vel ipsius operibus, invitentur, vel potius compellantur; ad virtutes et signa, quibus mirificavit Dominus Sanctum suum, etiam postquam de hac vita transivit, hodieque mirificat, transeamus a fine libri prioris, sequentis initium facientes, de ipsius tractaturi miraculis in libro secundo, de cujus in primo vita et transitu. In principio erat Verbum. Igitur cum jam Domino complaceret, ut tristitia nostra verteretur in gaudium, ut scientes eum cælo viverelætaremur, quem defunctum sæculo lugebamus, manifestavit seiterum Jesus ipsum Angelorum fecisse consortem, quem ablatum humano dolebamus esse consortio. Manifestavit autem sic.
2 Honesta quædam materfamilias, Christina vocabulo, cum matre sua, Bertha nomine, Deo valde devota, de civitate Ratispona Prufeningen fratrem suum visitatura accessit. Cumque die jam inclinato vehiculo domum reverti pararent, mater quasi valefactura Sanctis, præ foribus monasterii, quia clausum erat, orare cœpit attentius, et subito miri odoris perfusa est suavitate: quem cum tacite miraretur, ecclesiam aperiri petiit, et obtinuit, et intravit, sensitque fragrantiam illam de sancti viri spirare sepulchro. Divinæ igitur gratiæ non ingrata, regratians, votum vovit Deo Jacob, quod famuli sui sepulchrum Erminoldi, de cujus meritis certiorari meruerat, per circulum anni totius, nudis pedibus visitaret. Quod et implevit, numquam hæc vel pro viæ profunditate, vel madoribus madoribus pluviarum, niviumve rigoribus intermittens. Et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa, ipsius exemplo, quoniam erat ex honestoribus civitatis, cœpit viri Dei memoriam frequentare, et illius auxilium in quibuscumque necessitatibus efficaciter experiri. Hoc initium signorum fecit Jesus coram discipulis servi sui fidelibus, et manifestavit gloriam suam et dignitatem, quam jam accepit in cælis, qui terrenæ dignitatis gloriam non quæsivit. Et congrue satis a suavi odore incipere debuit sua glorificatio, qui se ipsum Deo in odorem obtulit suavitatis, ut apte fracto alabastro sui sanctissimi corporis, meritorum ipsius et famæ dulcis effunderetur unguentum, ex cujus odore domus Ecclesiæ redundantius impleretur.
3 Illud autem, inter signa quam plurima, Dominus Sancto suo quasi privilegium speciale concessit, quod pueri ægrotantes, ad ejus, ut fieri solet,b ponderati sepulchrum, vel continuo ejus meritis convalescunt, aut ab ægritudinis diuturnitate mortis compendio protinus absolvuntur.
4 Hoc etiam cum piæ memoriæ Dominusc Chunradus Moguntinus Archiepiscopus famæ præconio comperisset, cum diutina laboraret infirmitate, quam ex aere inconsueto in Terra sancta contraxerat, nec quidquam sibi conferret experientia Medicorum; ad sepulchrum viri cum marca argenti se ponderans, cum clamore valido et lacrymis, exauditus est pro suæ forma petitionis. Postulaverat etenim, ut a diuturnitate languoris, vel cita evasione, vel beneficio saltem mortis absolveretur. Qui mox antequam Sedem suam attingeret, morte intercedente obtinuit quod petivit Beati meritis Erminoldi.
5 Vir quidam re pauper, et luminis orbitate pauperior, devotionis tamen et fidei copiis opulentus, Prufingen viri Dei beneficia petiturus ingreditur, et a pluribus, qui de villa vicina venerant, et ante fores stabant ecclesiæ, ostenso sibi in ecclesia Sancti sepulchro, pueri se ducentis manu circa altare locatus est, ut petivit: egressoque ductore, gressum baculo suo prætentans, ad sepulchrum devotus accessit, et humi prostratus postulavit in fide nihil hæsitans, ut lumen recipere mereretur. Moxque se sentiens exauditum, visu recepto egressus, ductori suo videre se dixit, et omnibus qui astabant, qui eum cæcum viderant introisse, ac sibi sepulchrum ostenderant requirenti. Hos ergo universos et testes suæ illuminationis habuit et præcones. Cumque illuminato congratulantium vox eminus audiretur, nam ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant, ille Deum ac famuli sui merita collaudavit.b Est id in Belgio quoque nostro usitatum, ut ægros pueros appendant, et pondus tritico aliave re, quam offerre Deo aut Sanctis voluerint, exæquent, addita summa aliqua auri argentive.c Conradus I, an. MCLXII, creatus est Monguntinus Episcopus. Biennio post a Frederico I. quod Pontifici Romano faveret, deturbatus; anno MCLXXX restitutus: MCXCVI, cum aliis Principibus contra Saracenos missus in Terram sanctam, Leonem Armeniæ Regem coronavit. Postea in Hungariam profectus ut Reges fratres dissidentes reconciliaret; dum Monguntiam rediret, in territorio Pataviensi obiit XXVII Octob. MCC aut, ut quidam volunt, paullo serius. Fusius de his Serarius Noster Rer. Moguntiac. lib. 5.
Blasphemus quidam punitur.
Frater quidam, ex his quos a Barbatos dicimus, superveniens maligno spiritu stimulatus, et Dei gloriam non ferens, illum qui Dei ac famuli sui beneficia prædicabat, contumeliosis cœpit objurgationibus insectari, eum deceptorem ac mendacem appellans, et hujusmodi artificio venari eleemosynas largiores. Quod ille libera voce refellens abiit et recessit. At ille Barbatus inveteratusque dierum malorum, temerario ausu debacchans, facto flagello de virgis, tribus ictibus tumbam Patris sancti proterve percutiens, ore sacrilego: Quiescas, inquit, tu Erminolde, et nos inquietare desistas. Vix ista finierat, ecce Deus ultionum Dominus, ultione condigna coercuit blasphemantem. Nam facies ejus tamquam aqua ferventi perfusa cœpit incredibiliter æstuare. Qui festinus egrediens de ecclesia, ad suum cubiculum properabat, ut lecto decumbens alleviationem aliquam expectaret. Erat autem magister opilionum. Quem unus de famulis suis e vestigio sequebatur, qui quidem blasphemias suas audierat, divinæ tamen nescius ultionis, blanda ipsum pro verbis suis admonitione corripuit, illo secundum similitudinem serpentis et surdæ aspidis, nil penitus respondente, donec venerunt ad fontem juxta, ubi jumenta monasterii adaquari solebant. De quo hausta sibi aqua per famulum, æstuantem faciem spe refrigerii manibus infundebat, sed vim virtutis suæ oblitus est aquæ liquor, vicemque contrarii peragens elementi, urebat acrius patientem. Itaque lecto decubuit, ac inter flagella Pharaonizans, licet a pluribus, ut resipisceret, moneretur, secundum duritiam suam et impænitens cor thesaurizavit sibi vindictam insuper ampliorem. Nam de die in diem, cor ejus erga Domini Confessorem in sua duritia persistebat. Et quoniam apposuit adhuc peccare ei, et in iram concitavit Excelsum, apposuit super eum Deus plagas horridiores. Nam percussus lepra terribili, ab hominibus est amotus.
7 Et cum adhuc suaderetur, ut pæniteret, declinavit cor suum in verba malitiæ ad excusandas excusationes videlicet in peccatis. Nam respondit, se adeo non peccasse, quod mala talia meruisset. In hujusmodi igitur blasphemia perseverans, cum prævaricator ad cor redire contemneret, factum est in una dierum, ut per ministrum apposita sibi mensa, et desuper pane et potu, minister ad cibos pergeret offerendos, quibus allatis, quem misere vivum in obstinatione reliquerat, miserabilius in peccato suo mortuum reperit. Nam in arulam plenam carbonibus, quam gratia calefaciendi sibi habuit antepositam, facie prona ceciderat, et exspiraverat præambustus. In quo patenter apparet, quod qui cæco fideli fuerat odor vitæ in vitam, isti blasphemo factus est odor mortis in mortem, in resurrectionem positus et ruinam, hinc inde, cum diversa utrisque intulit stipendia meritorum, illum fideli devotione illuminans, istum percutiens pro reatu. Et sicut tumulus viri Dei ter virgis cesus est per protervum, sic triplici plaga percussus est inimicus, ardore videlicet faciei, dehinc lepræ contagio, novissime vero morte pessima peccatorum. Ceterum descripto rigore justitiæ, ad solatia misericordiæ revertamur. a Explicat hanc vocem titulus capitis in edit. Canisii: De quodam Converso graviter punito.
Infirmi curati. Inhibita miracula.
Radoldus nomine puer in monasterio, tantum de auribus singulis noctibus sanguinavit, ut mane pulvinar ipsius alicujus animalis perfusum sanguine videretur. Qui cum esset ad tumbam viri Dei tertio ponderatus, illico restitutus est integræ sanitati.
9 Inter hæc augebatur quotidie credentium in Domino multitudo, patrocinium famuli sui requirens. Inter quos mulier quædam, Jeruta nomine, ad sepulchrum Sancti nummo se ponderavit, quem cum in arcellam oblationum mittere debuisset, denario clam retento ad altare illum voluit obtulisse, sed dolum illico vindicta consequebatur. Nam illi ita contracta est manus, ut nec eam extendere, nec nummum excutere prævaleret. Ad cor igitur reversa flagello, redit ad arcam denarium immissura; statimque misericordia et veritas obviaverunt sibi, nam manum, quam dolus concluserat, veritas patefecit. Misso igitur nummo nummo quo mitti debebat, gaudens mulier alium obtulit ad altare.
10 Cum itaque turba venerantium servum Dei diatim accresceret, Monachus quidam, Wolfframus nomine, sepulchri custodiæ deputatus, super illud ædificare proposuit ædiculam cancelleratam, per quemdam, Berchtoldum nomine, carpentarium, qui homicidio perpetrato nondum Ecclesiæ reconciliari meruerat, dictum opus incipiens consummavit. Porro Dei famulus sacrilegum in ecclesiam illius ingressum, et opera manuum cruentarum aspernans, solita beneficia requirentes per annos aliquot destitit exaudire. Quod cum Fratres solertius perpendissent, ipsam ædiculam prudenti consilio removerunt. Sed non statim finis, ut Dei ac sui famuli dedignatio placaretur.
11 Igitur quia non obliviscitur misereri, cui proprium est misereri semper et parcere, cum rogatur; aliquanto tempore jam decurso, anno MCCXXIV Dominicæ Incarnationis, stetit Phinees, et placavit, B. Erminoldus videlicet, ut averteret iram ejus, quem opus offenderat homicidæ. Quidam ergo, Waltmannus nomine, civis Ratisponensis, a quodam Ruberto, qui Fratrum vestibus præerat, sibi familiari familiariter requisivit, cujus sepulchrum hoc esset, quod in medio monasterii cerneretur. Et audito, quod primi Abbatis esset istius loci, et quod idem fuisset vitæ sanctissimæ, quodque in carne adhuc et post mortem miraculis claruisset, et ab his destitisset ad horam, ex caussa, qua nesciret; dictus Waltmannus illi Ruberto: Scito, inquit, quod in brevi Dominus iterum ejus merita declarabit. Vidi enim in visione me cum multis intrasse hanc basilicam ad orandum, et ecce a parte capitis tumuli, arbor, ut videbatur, aurea tantæ magnitudinis succrescebat, ut latitudo ramorum ipsius cunctam repleret ecclesiam, et extra januam insuper se protendens. Quo profecto portendebatur, quia quod olim dixit Dominus Domino meo unigenito suo Christo passo in carne, hoc famulo suo similiter, et si non sicut vox hujusmodi lapsa ad eum a magnafica gloria, ipso tamen effectu esset in brevi dicturus: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Clarificavi, videlicet degentem in carne vita insigni, transitu glorioso de mundo migrantem, virtutibus et miraculis jam defunctum; et iterum clarificabo in novissima tuba, inter omnes electos, interim vero sequentibus signis, quæ pro negligentia et reatu quorumdam pro tempore cessaverunt. Quod et rerum eventus in proximo declaravit.
Variæ ægritudines ejus ope depulsæ.
Siquidem paucis diebus elapsis, vespere Sabbati, cum post officium vespertinum Processio ante altare sanctæ Crucis solito ageretur, quidam aderat inter multos, qui puerum cæcum in brachiis deportabat. Cui cum janua clauderetur egresso, Theodericus quidam Monachus ei obvians, et videns puerum esse cæcum, redire consuluit, et Sancti suffragia postulare. Populo itaque, qui jam exierat, redeunte cum puero, Deo ac famulo ejus pro illuminatione pueruli a cunctis obnixius supplicatur. Et continuo Deus omnium exauditor, cæcos oculos claro lumine revestivit, suum glorificans Confessorem. Rogatus ergo pueri gerulus apud nos aliquamdiu demorari ob tanti miraculi testimonium, recusavit, se quidem et puerum esse protestans patre et matre carentes, et de Gallia Belgica oriundos, ex territorio a Treverensi, seque puerum compassione fraterna ad diversos Sanctos spe circumtulisse salutis, cujus subventionem expertus nunc esset B. Erminoldi gloriæ reservatam. Ideo, inquit, jam propter quempiam non tacebo, et propter aliquem non quiescam, donec ad solum natale regressus, annuntiem hujus Sancti præconia circumquaque.
13 Item mulier quædam juvencula de civitate Ratisponensi a parentibus matrimonio copulata, ita post breve tempus est dissoluta paralysi, ut loquendi usum prorsus amitteret, oculo altero privaretur, dentes haberet ad invicem ita compressos, ut hora reflectionis cultello vix solverentur ad escam: manibus quoque contracta et pedibus, miserabile sui spectaculum præbebat. Quæ more solito ponderata juxta sepulchrum viri Dei per suos, mox tam integraliter est sanata, ut quæ ab aliis deportari consueverat, pedibus sanis accederet ad altare, et manibus ante contractisb sacrificium offerret, et muto prius ore Missam a Sacerdote deposceret celebrari, oculoque recepto lætissime remearit ad propria cum amicis.
14 Sed cum gratias etiam postmodum Domino redditura, sepulchrum Sancti frequentius visitaret, puella quædam allata est, cujus manus contracta erat omnino. Quam manum cum mulier ante dicta tumulo Confessoris imposuisset, ad stantibus Fratribus et orantibus pro eadem puella, clamans: Oh, integra sanitate recepta, in momento in ictu oculi manum ante contractam extendens, ovum quod casu in tumba jacebat, puerili more attraxit, jocunditatem et exultationem risumque excutiens universis.
15 Alius quidam puer, carne fœda in inferiori palpebra succrescente, turpem faciem præferebat. Quam carnem cum medici et chirurgici dicerent rescandam, amici majus periculum metuentes, consilio saniori, Deo et servo ejus deferendum puerum sponderunt: cumque mane iter arripere surrexissent, misericordia prævenerat jam fideles, carnemque abstractam penitus invenerunt; in patratæ rei signum, sanguinea tantum macula remanente. Qui beneficio Domini non ingrati, votum devote solventes ad tumbam Sancti puerum adduxerunt, narrantes laudes Domini et virtutes ejus fratribus universis.
16 Puer quidam cum continuo vomitu fatigatus esset, nil penitus alimoniæ retinebat. Qui ad tumbam Sancti ponderatus a suis, sine mora plenam adeptus est sanitatem.
17 Quædam mulier horrendo ventris adeo fuit inflata tumore, ut ab aliis, et a seipsa gravida crederetur, patiens crebras, sicut solent habentes in utero, punctiones: verum solito prægnantium tempore devoluto, cum se non esse gravidam comperisset, ad sancti viri Dei sepulchrum cum oblationibus et Dei laudibus se præsentans. c
18 Quædam Agnes ind S. Pauli monasterio Monialis incredibili tussis incommodo fatigata; ad invocationem famuli Dei se sensit continuo liberatam. Quæ tempore alio morbo simili repetita, repetita oratione ad Dei servum secundo mox curata est per eumdem.
a Treveri vel Treviri Galliæ Belgicæ populi, quorum urbs primaria Augusta Treverorum, vulgo Trier, Belgicæ primæ metropolis.
b Id est, donum aliquod, nam præter Missam nullum est Christianis sacrificium proprie dictum.
c Deest aliquid; forte sanitati restituta est, aut quid simile.
d Est id Ratisponæ, ædificatum a S. Wolfgango an. deccccxciv, cui prima Abbatissa præfuit Brigida soror S. Henrici Imp.
Aliæ variæ curationes.
Juvenus quidam, dictus Ulricus Cewren, dolore gravissimo capitis molestatus, ad sepulchrum Sancti devote se ponderans sine mora est redditus sanitati.
20 Mulier quædam paupercula gravissima dissoluta paralysi per decem et octo hebdomadas, pro quantacumque corporis sui necessitate vel se movere de lecto vel surgere non valebat. Quæ de viri sancti virtutibus concepta fiducia, quodam diluculo vestibus suis suis induitur, in Pruflingen asserens se ituram; quam cum feminæ commanentes insanire præ infirmitate putarent, deduci ab eis ad ostium attente postulans impetravit. Hæc inter tenentium manus Sanctum obnixius obsecravit, ut si votum ejus sibi placeret atque devotio, vires ad deambulandum sibi apud Dominum obtineret. Nec mora: tanta celeritate, quas ductrices habuerat, antecessit, ut primæ novissimæ et novissima prima in itinere viderentur, et vix eam aliæ consequi prævalerent.
21 Alia mulier, dicta Alheidis, de villa vicina coënobio, sic est percussa paralysi, ut ore retorto deformiter ad maxillam, et uno oculo excæcato, horrendam faciem circumferret. Hæc in vigilia Epiphaniæ, quando in crastino anniversarius Sancti peragitur, ad sepulchrum ejus accedens, ejus suffragia intentissime flagitavit. Itaque mane regressa oravit eumdem sermonem, et statim ore ad statum pristinum reformato, et oculo restituto, similiter plenam est adepta sanitatem.
22 Quidam Hartwicus de Chepen ex nimio morbi fervore raptus in phrenesim, de manibus se tenentium sese proripiens, currensque per silvam, more lymphantium ferebatur. Qui adductus ad tumbam servi Dei per amicos, S. Erminoldi obtentu post modicum integre restitutus est sospitati.
23 Alius quidam Leutwins de villa eadem a gravi nimis infirmitate juxta idem sepulchrum, Sancti meritis continuo est sanatus.
24 Mulier quædam paupercula, gressu carens, de loco ad locum scabellis se manualibus promovebat. Hæc ad sepulchrum viri sancti deveniens, ipsius auxilium invocavit, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ, ita ut baculi sustentaculo ad ambulandum sit contenta.
25 Cocus Fratrum, Henricus nomine, cognomine Wirth, cum post febres acutas, tibiarum oculorum que dolore maximo laboraret, in die Natalis Domini summo diluculo, ad sancti viri sepulchrum devotius orans accessit, et statim sanitate recepta per illum, suscepit Domini misericordiam in medio templi sui, ubi famulus Domini requiescit.
26 Perchtoldus quidam civis de Ratispona, cum de Terra sancta reverteretur, morbo cæpit gravissimo cruciari. Porro in partes veniens Alimaniæ, auditis B. Erminoldi virtutibus per diversos, pro sanitate recipienda ipsum attentius invocavit, in suæ exauditionis indicium, antequam domum suam intraret, postulans se curari. Quod fideliter petiit, efficaciter consecutus, recepta, imo prærepta potius, integra sospitate, domum reversus est petivit.
27 Ejusdem Perchtoldi filia filiam habebat Agnetam, cujus pudenda morbus horrendus, qui cancer dicitur, occupavit. Anxia ergo mater pro filia, ipsam ad tumulum viri Dei perduxit, ejusque invocato suffragio pro filiæ sospitate, censum quinque nummorum se sibi promisit annis singulis oblaturam. Quo facto filia plene curata, materna devotio cito se grafulata est exauditam.
28 Altera quoque filia ejusdem Perchtoldi, filium parvum habebat difficultate urinandi graviter laborantem. Cumque medicorum alii esse stranguriam, alii vero calculum judicarent, eumque oportere incidere testarentur; amici ejus ponentes in Deo spem suam, B. Erminoldi patrocinia requirentes, non sunt fraudati a desiderio suo. Nam puer adductus ad sancti viri sepulchrum, illico integraliter est sanatus.
29 Alius item civis Ratisponensis, Opertus nomine, filiam quamdam habebat Rapotonis uxorem, quæ oculorum dolore ferme cæcata, ducta ad viri Dei sepulchrum, cum decem nummos in censu eidem promitteret annuatim, insperatam oculorum recepit protinus claritatem.
30 Quidam de ipsa etiam civitate Henricus, qui Vicedominus appellabatur, simili dolore laborans, ductu amici sui cujusdam etiam Henrici vocabulo, ad sepulchrum Patris sancti deveniens, simili devotionis affectu, effectu curationis simili est auditus.
31 Filius ejusdem Henrici, filium quemdam habebat, qui distortis pedibus difficili gradiebatur incessu, qui et ipse Erminoldi meritis est curatus.
32 Alio autem tempore idem Henricus adeo fluxu cæpit sanguinis infirmari, ut nullo medicamento quidquam proficere se sentiret. Ad nota ergo sibi jam secundo Patris sancti suffragia se revertens, iterum curari meruit, per eumdem Dominum nostrum, famulo ejus fideli manu contacto, cujus fimbriam olim tangens hæmorrhoissa recipere meruit sanitatem. Hic jam tertio manifestavit se Jesus eidem Henrico, in sui gloriam Confessoris.
Energumena curata, aliique ægri.
In Castro Napurch mulier quædam Leucardis, cuidam juveni matrimonialiter copulata, cum quadam die vitreis annulis more luderet puellari, maritus offensus eo quod necessaria negligens vanis intenderet, maligni spiritus ei imprecans incautus invasionem, conjugi non conjugaliter maledixit. Statimque ut vel vanitas hujus, vel illius acerbitas nimia puniretur, diabolus mulierem invadens acerrime cruciabat, et verba per eam blasphema et turpia proclamavit, accedentium culpas eis improperans et peccata. Cumque Sacerdotes super eam dicerent exorcismum: Vestra, inquit dæmon, verba non curo, nec attendo blateramenta: repellendus Erminoldo reservoir; ille accepit rejiciendi me potestatem. Et mirati sunt universi qui aderant, et ipsi nil horum intellexerunt, eo quod nondum ad partes illas viri Dei præconia pervenissent. Et murmur multum erat de eo in populo, quem dæmon diceret Erminoldum; et dicebant ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis dæmonium? nescimus quid loquatur. Cum itaque crederent se illudi, affuit de Ratispona Rupertus quidam, qui diceret se intelligere id quod diabolus loquatur. Et incipiens interpretabatur illis, qui aderant, verba quæ dixerat inimicus; B. Erminoldi vitam, et sanctitatem, et miracula plurima manifestans. Ille est, ait dæmon, ille est de quo loquor. Instructo ergo vehiculo mulier superposita, in Prufeningen adducta est per amicos. Cumque deventum esset ad fores ecclesiæ, illa teniti manibus cæpit et pedibus, sed vi deducentium et labore non modico, sepulchro est superposita viri Dei. Ubi cum fratres dicerent exorcismos, et preces effunderent pro vexata, vix illa ne effugeret, tenebatur. Cum subito Deo suum famulum honorante, mulier altius ingemiscens, Ach, achque proclamans, quasi resoluta in somnum protinus conquievit. Cumque ablata sepulchro in terra super plumarium reclinata fuisset, et an haberet melius, quæreretur, optime sibi esse ac se liberatam esse respondit, sed nil penitus virium habere. Igitur amici cum illa tota nocte ad Sancti tumulum excubantes, mane viam arripiunt revertendi; et cum iter agerent, vocem hujusmodi dæmonis audierunt: Etsi ad te accedere non præsumo, a te tamen longius non recedam. Sana tamen mulier est domum revecta. Non multum temporis intercessit, et ecce amici feminæ liberatæ, Deo gratias non agentes, obliti sunt beneficiorum ejus, et mirabilium ejus, quæ ostendit eis in illa. Ideoque quantæ culpæ ingratitudo sit apud Dominum, meruerunt protinus experiti. Denique cum Dei ac sui famuli beneficia magnificare inter suos, et laudibus dignis satagebant. Cum ecce subito in patris sui conspectu, dæmon revertens in domum suam unde exivit, novissima hominis istius pejora prioribus faciens, per os ejus cœpit horribiliter exclamare: Quæ vos occultare nitimini, ego faciam omnibus manifesta. Hoc dicto acrius eam cœpit, quam antea, cruciare. Igitur amici ejus merita ultione confusi, vexatione dante, ut assolet, intellectum, ad cor redeunt, sua ingratitudine pœnitentes. Itaque ad benefactoris sui refugientes auxilium, ut sui misereretur et patientis, negligentiæ ipsorum dignanter oblitus, humillime postulabant. Apud sepulchrum igitur viri Dei denuo pernoctantes, Domino sui famuli merita declarante, mane sanam eam et incolumem receperunt. Sicque Dominum collaudantes, ut decuit, cum sana et læta lætantes ad propria sunt reversi.
33 Mulier quædam per octo annos oculo uno prorsus orbata, plena fide ad sepulchrum Confessoris accessit. Quæ cum tota devotione mentis oraret, coram omnibus, qui ad Annuntiationis Dominicæ festa convenerant, lumen ad revelationem insignium meritorum et gloriam Christi famuli declarandam læta recipit, turbam non modicam habens suæ testem illuminationis, et Dei et ejus famuli laudatricem.
34 In parasceve quædam de Ratispona mulier puerum fere septennem adduxit ad memoriam viri sancti, distortos imo prorsus inversos pedes habentem, ac impotem ambulare. Pro quo dum mater tota die usque ad horam prandendi precibus institisset, integræ puer est restitutus sanitati, qui et in miraculi perpetrati memoriam de fratrum prandentium manibus sæpe postmodum panem et cibos accipiens, domum detulit matri suæ.
35 Alia quædam mulier puellulam ferme quinquigenem similiter pedes habentem inversos, et numquam valentem aliquid ambulare, ad Sancti sepulchrum in vigilia Pentecostes apportavit. Et ecce inter compulsandum ad Vesperas, plurima turba præsente, plantis ejus ac pedibus ad rectitudinem restitutis, usum gradiendi recepit, juxtaque sepulchrum primo quidem pedetentim obambulabat, deinde vero diatim magis magisque proficiens, integraliter est curata.
36 Heroldus quidam civis de Ratispona filiam hahuit, quæ morbo epilepsiæ adeo vexabatur, ut quotidie bis vel ter elideretur ad terram. Pro qua dum parentes, per dies triginta continuos, ad sepulchrum sancti viri eam ponderare voluissent, implevissentque quod voverant, filia reddita est integræ sospitati, obviantibus sibi Dei misericordia, et voventium et reddentium veritate. Qui et Sancti beneficio respondentes, curatam eamdem ad viri Dei sepulchrum, cum una candela per annos singulos obtulerunt.
37 Mulier quædam Alhaidis dicta de Tutenwach, omnium destituta membrorum officiis, viro Dei ad censum nummi unius annis singulis se devovit. Nec mora: quæ omnium membrorum usu caruerat, omnium membrorum gavisa est se usui restitutam.
38 Duo quidam satellites simul erant ad prandendum, et capta præda quando dividunt spolia tales, cœperunt mutuo corrixari, uno accusante quod minus sexaginta denariis recepisset, altero propter domini sui potentiam quem habebat, verba socii contemnente, et irrogante insuper illi contumelias et terrores. Ille injuriæ acceptæ non immemor, exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. cum sibi fortuna a.... qui gravamem intulerat. Quadam itaque die læsus et læsor obviaverunt sibi, et injuriatorem se agentem incautius injuriatus gladio petiit improviso, vulneratumque gravissime ad terram usque prostravit. Quo jacente, super dolorem vulnerum ejus addidit ampliora, et plagis impositis abiit semivivo relicto. Delatus igitur ad hospitium lacero corpore, biennio lecto decubuit, ita quod nullatenus valebat assurgere de eodem. Uxor autem illius flebat quotidie, et lugebat, eo quod unde conduceret medicum non habebat. Tabescente sic illo, et illa mœrente, nocte quadam reverenda quædam matrona, flenti uxori non per somnum, ut assolet, sed clarissima visione apparens: Quare mœrore consumeris, ait, absque profectu? Virum tuum B. Erminoldo transmitte, et remittet eum incolumem. At illa: Quomodo eum sibi transmittam, cum de lecto nequeat se movere? Respondit quæ apparuerat: Tantummodo voveat se iturum, et vires augebuntur. Hoc dicto disparuit. Uxor vero narravit viro quæ viderat, qui facto voto, mane accepto baculo iter aggressus, licet cum difficultate, ad tumbam Sancti devenit, seque ponderans domum regreditur; plenam, ut credimus, postmodum capiens sanitatem. a Aliquid videtur deesse.
Alia impensa mortalibus beneficia.
Aurifex quidam, Gotfridus nomine, gente Suevus, vir miræ simplicitatis, in artis illius omni genere cunctis qui erant Ratispona peritior, gravissimam oculorum patiebatur infirmitatem, adeo ut unus oculus excæcaretur, insuper versus in cruentam carnem et nigram; non autem habens pretium medicos conducendi, cum vetularum ac mulierum experimenta quam plurima sine profectu aliquo requisisset, audivit mulierem peritissimam in hujusmodi esse apud a Herbipolim; ad quam dum pergere decrevisset, sed careret expensis, consultum est ab amicis, ut omissis omnibus, suffragia Beati requirat Erminoldi: quibus ille consentiens, oculo argenteo fabricato, ad sepulchrum Sancti eo se ponderavit. Mira res! sub spatio noctis unius oculum sanum ac purum perspicacioremque recepit, quam ante morbum se meminit habuisse.
40 Henricus quidam civis de Ratispona, die quadam venit in Prufening, Deo et sancto suo supplicaturus. Qui audiens inter multos a Sacerdote, qui celebravit, Dei famulum commendari, habere se filiam testabatur, quæ cum octo annis numquam ad ambulandum terram suis pedibus tetigisset, ipseque adductam eam tribus ponderasset vicibus ad viri Dei sepulchrum, adepta est integram sanitatem, quæ firmis nunc gressibus usque in diem utitur hodiernum.
41 Materfamilias quædam de Ratispona, cum per se venire non posset, nummum ad offerendum accendendasque candelas, per mulierem manentem secum in domo ad sepulchrum viri Dei transmisit. Quæ cum aliis mulieribus veniens, candelas quidem accendit, nummum obtulit ad sepulchrum, sed clanculo retrahens ipsum, et fraudulenter marsupio suo eum imponere cogitabat et reservare. Sed mirum in modum duo digiti, quibus illum abstraxerat et tenebat, ita continuo sibi sunt coastricti, ut eos nec ab invicem solvere, nec nummum excutere prævaleret. Abiit ergo cum sociabus tristis et mœrens. Quæ cum venisset in campum, caussam ab illa fletus inquirunt. Illa suum confessa reatum, manum protulit subtractricem, digitis adhuc tenaciter cohærentibus, et tenentibus quod abstulerant in occulto. Quem cum mulieres avellere niterentur, nihilque proficerent, saniori usæ consilio, cum rea regressæ, manum cum furto super tumulum posuerunt, pro absolutione furis, Deum ejusque piissimum Confessorem suppliciter invocantes. Statimque digiti, qui ad furandum auferendumque cohæserant, ad restituendum laxati sunt et soluti. Denario itaque misso in arcam, mulieres cum gaudio Deum laudantes et famulum ejus, ad propria redierunt. Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, qui hoc miraculum audierunt.
42 Altera quædam Leukardis tantam incurrerat surditatem, ut tinnitu aurium crebro nimium læderetur: quæ tumbam viri Dei tertio visitans, plenam adepta est sanitatem.
43 Alia quædam mulier tantum dolorem patiebatur in oculis, ut multo tempore clausis eisdem cæca esse crederetur, crederetur, quæ cum ad auxilium viri Dei devota venisset, statim in ipso ingressu ecclesiæ diu clausi sunt aperti. Apertionem autem eorum tanta est lacrymarum effusio subsecuta, ut vestes mulieris usque ad pectus adeo madi darentur, ut perfusae fluvio viderentur. Accessit ad tumbam, Deo gratias agens, ejusque magnifico Confessori: domum inde rediens, plena post modicum gratulata est sospitate.
44 Multa quidem et alia signa fecit Jesus, famulum suum honorans, quæ non sunt scripta in libro hoc, quæ vel quorumdam simplicium Fratrum humilitas ultro suppressit, vel aliorum incuria oblivioni tradidit negligenter. Hæc autem, quæ auribus nostris audivimus, Patres nostri annuntiaverunt nobis, et seniores fide dignissimi, brevi calamo perstringentes; futura, quorum Deus sibi notitiam reservavit, adnectenda committimus diligentiæ posterorum. Nam fiduciam talem habemus in Domino, quod nisi requirentibus famuli sui dilecti suffragia devotionis et fidei vasa defecerint, sui oleum non deficiet Elisei, ipso præstante, qui est benedictus in sæcula sæculorum, Amen. a Urbs est Franconiæ primaria, vulgo Wirtzburch, ad Menum fluvium.
Anacephalæosis.
Cum fidelium pia devotio amplius et perfectius circa nota quam incognita moveatur, ut universi, qui præsentem sunt ingressuri basilicam, cænobii hujus Prufeningensis originem ac profectum usque in hæc tempora non ignorent, pagellam hanc omnibus accessuris, vice speculi duximus adhibendam. Sciendum est igitur, quod anno post partum Virginis gloriosæ MCIX, beatissimus Pater S. Otto Babenbergensis Episcopus, divina revelatione præmonitus evidenter,b ut in gestis ejusdem plenius continetur, locum hunc in Dei ac S. Georgii Martyris victoriosissimi fundavit honorem; eoque in domibus, habitaculis, officinis, claustro, convenientibus, per ipsius studium et industriam laudabiliter consummato, ac communito liberaliter et abunde prædiis, silvis, ceterisque possessionibus, quas necessitas cænobialis vitæ requirit, Fratres collegit et instituit in eodem, qui sub Beati regula Benedicti Deo ibi perenniter militarent.
46 Collecto ergo conventu B. Erminoldum, cujus sepulchrum in medio basilicæ cernitur, huic Ecclesiæ prium Domino disponente præfecit Abbatem, evocatum tam multiplicibus, quam supplicibus litteris de Hirsaugiensi cænobio: in quo sub B. Wilhelmi regimine monasticæ vitæ jugum portaverat ab adolescentia sua. Unde jam pridem propter summam perfectionem vitæ laudabilis, cujus famæ præconium longe lateque percrebuerat, ad Loracensem Ecclesiam electus est Abbas, et ab Henrico Quinto nominis hujus Imperatore, regalibus solemniter investitus. Cui Ecclesiæ cum paullo plus quam anno gubernatione sanctissima præfuisset, ac sub tantillo spatio temporis, non minus quam quadraginta Domino sanctæ religioni filios aggregasset; et ibidem, propter quemdam conscientiæ levem scrupulum, culpam timens ubi culpa omnino non erat, dignitatem Abbatiæ illius resignans, cum fratribus Deo collectis ad Hirsaugiense cænobium remigravit: ubi cum suis jocunde receptus est et servatus, et aliquanto tempore demoratus ibidem. Demum anno Domini MCXIV, a venerabili fundatore nostro, huic loco, ut dictum est, gubernando præficitur primus Abbas, et rogatu venerabilis Domini Hartwici tunc Ratisponensis Episcopi et consensu, per sanctæ memoriæ Udalricum Pataviensem Episcopum in Abbatem solemniter consecratur.
47 Cumque in cura suscepti regiminis boni pastoris instar, verbo pariter et exemplo subjectos a malo retraheret, provocaret ad bona, nihilque negligeret faciendum, sed invigilaret divinis operibus incessanter; diabolus sua damna et Dei lucra videns et invidens quotidie crescere per eumdem, quosdam malitiæ suæ satellites ad sancti Patris animavit interitum, et armavit. Ne igitur venerabilis Christi Confessor, qui regimine Patriarchas, Apostolos documentis et signis, virgines castitate concives habere meruerat, Martyrum quoque palma careret; post multas injurias, contumelias, et terrores, ab uno ministerio diaboli, ligneo per insidias vecte percussus, aliquamdiu supervivens, tandem in sancto Epiphaniarum die sub Hymno videlicet Angelorum, ad Angelorum Regem et regionem glorioso fine transivit; sicut in ipsius festi vigilia, Prophetico, quo plenus erat, spiritu ipse prædixerat; eo ipso nos, quod pro signo sui dederat vaticinii, certiorans, quod numquam videlicet divinum cessare deberet obsequium in hoc loco: quod et ex tunc usque in hæc tempora, sicut patet, ejusdem Patris, ut credimus, meritis et obtentu in suo statu permanet et vigore.
48 Spiritu igitur migrante ad cælos, corpusculum sancti Patris in eo, quod in præsentiarum cernitur, sepulchro, devote reconditum, innumeris mox ceepit virtute Christi miraculis coruscare, cæcis visu restituto, quam pluribus contractis et claudis gressu, resolutione turgentibus et inflatis, epilepticis, paralyticis, energumenis, dæmoniacis, surdis, hæmorrhoicis, sospitate potita; blasphemis vero punitis, igne tabifico, lepra et morte postremo, quæ merebantur punitis et correctis, accedentibus vel agentibus aliquid circa ipsius tumulum fraudulenter, sicut libro miraculorum ipsius plenius manifestatur.
49 Ceterum inter virtutes et signa, quæ diximus, non debet hoc minimum reputari, quod cum aliquanto jam tempore memoria sancti Patris ab hominibus intermissa fuerat et neglecta, nunc tandem tam crebra visitatione accedentium jam continuo renovatur, ut hoc, quod de justo per Sapientem scriptum est: Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem, ipso facto et evidentia in eo sit impletum. Propter quod profecto speramus, quod Deus omnipotens in suo famulo glorificari, et in se glorificare disponens eumdem, omnes qui per ipsum Domini beneficia postulaverunt, pie, fideliter et attente, misericorditer vel ad votum exauditurus sit vel ad fructum. Cursim ista perstrinximus et summatim, quatenus omnes, qui Dei ac famuli sui patrocinia postulaturi advenerint, ipsius aliqualiter merita cognoscentes, exauditionis suæ fiduciam eo ipso concipiant ampliorem apud Deum, qui est benedictus in sæcula sæculorum, Amen.
a Sejunxi sequentia a reliqua narratione, cum qua nulla ratione connexa sunt, sed ejus quoddam potius compendium, quod fortassis in tabula quapiam propositum erat in ecclesia Prufeningensi.
b Lib. i vitæ ab Henrico Canisio editæ num. 11.
✠