Insertus hic est Martyrol. Romano a Baronio, cum hoc elogio: Item B. Alexandri, qui in persecutione Decii comprehensus, longævæ ætatis veneranda canitie et confessione iterata resplendens, inter carnificum tormenta reddidit spiritum. Unde hæc hauserit indicat in Notis. De quo, inquit, hac die Beda pluribus agit, ac etiam Ado, consentiuntque vetera MSS. Longe alius autem est Alexander hic ab illo Jerosolymitano Episcopo, de quo iidem 18 Martii. Adonis et Bedæ vulgati verba sunt: Item B. Alexandri. Hic Deciana persecutione pro confessione fidei judiciis sistitur, et vinculis carceris traditur. Qui cum longævæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, postquam frequenter passionibus suis et cruciatibus glorificaverat Dominum, cum de vinculis ad tribunalia, et a tribunalibus revocaretur ad vincula, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta bono fine quievit.
Januarii Tom. III.
2 Eadem habet Canisius: eadem Carthusiani Colon. in addit. ad Usuardum; sed monent, eumdem sibi videri qui 18 Martii colitur: Ipso die secundum Adonem, inquiunt, B. Alexandri. Hic Deciana etc. ac deinde: Videtur iste ille esse, quem Usuardus ponit XV Kalend. Aprilis. Ea fortassis causa cum eum hoc die in priori editione retulisset Molanus, omisit in posterioribus. Diserte eumdem faciunt MSS. Usuardi nomine prætitulata, sed hinc inde ampliata, Martyrologia, Societatis Jesu Antverpiæ, monasterii Albergensis, domus S. Pauli Ultrajecti: Item Hierosolymis B. Alexandri Episcopi: qui sub Deciana persecutione judici pro confessione fidei sistitur, vinculisque traditus, dum longævæ ætatis veneranda fulgeret canitie, postquam frequenter Dominum suis glorificaverat passionibus, nunc de tribunalibus ad vincula, nunc de vinculis ad tribunalia pertractus, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta beato fine quievit. Eadem habet Martyrologium Coloniense; eadem, sed brevius aliquanto, MS. Martyrol. Ecclesiæ Bruxcellensis. Maurolycus quoque: Hierosolymis Alexandri senis Episcopi et Martyris sub Decio. Florarium MS. Jerosolymis natale, alias translatio, B. Alexandri Episcopi et Martyris sub Deciana persecutione.
3 Plane in eam nos quoque propendemus sententiam ut eumdem esse existimemus; sed nolumus absque manifesta ratione a Baronii, viri maximi, judicio dissentire; præsertim cum non desint etiam MSS. quæ simpliciter Martyrem nuncupent, non Episcopum MS. S. Lamberti Leodii: Item B. Alexandri Martyris. MS.
Domus professæ Societ. Jesu Antwerpiæ, et MS. Centulense: Eodem die passio B. Alexandri Martyris. MS. ſ. Mariæ Ultrajecti: Item B. Alexandri Martyris, qui passus est tempore Decii. Galesinius quoque: Eodem die S. Alexandri. Is Decio Imperatore, ob fidem in vincula detrusus, inde cum ad tribunal ultro citroque duceretur, in ipsis tormentis Deo gloriam tribuens, senex admodum quievit in Domino. Alioquin paria sunt quæ de S. Alexandri Hierosolymitani Episcopi confessione narrat Eusebius lib. 6 hist. Eccles. cap. 32 et nos ex eo 18 Martii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.