Neque hi eodem tempore ac loco vixerint, neque an palma martyrii donati, ullam usquam conjectandi ansam reperimus. Ita referuntur in Menæis Græcorum et Maximo Cythereo: Eodem die memoria sancti Martyris Hermogenis et Menæ, et sancti Patris nostri Philonis, Episcopi Calpasii facti. Et memoria Patris nostri Philippici Presbyteri: et sancti Martyris Barsimæ, et duorum ejus fratrum. De Hermogene et Mena agemus X Decembris, quo sunt Alexandriæ gladio cæsi sub Maximino. an una ceteri triumpharunt? Nulla eorum in Actis mentio: nisi fortassis ex eorum fuere numero, quos S. Menas ad fidem conversos baptizavit. Certe illustrem Confessorem Philonem Episcopum Ægyptium in exilium ejectum esse a Georgio Cappadoce, scribit S. Athanasius in apologia de fuga sua, in epistola ad solitariam vitam agentes, ubi addit Philonem retrusum esse Babylonem, sive in propinquam Babyloni solitudinem, et ad obitum usque persecutionem passum. Id vero contigit anno 341, ut dictum est in Vita S. Antonii XVII Jan. num. 103, lit. i. Ast ubi Calpasius episcopatus? Καλπαι urbs est, quæ et Καλπεια, Καλπη portus, in Bithynia apud Stephanum, qui inde Καλπεὺς, Καλπίνος, Καλπιτανὸς, non Καλπάσιος, gentilitium aut possessivum defectit. Καρπασία urbs est Cypri, Diodoro, Stephano, Ptolemæo memorata; Xenagoræ Κάρπαθος dicta, Demetrio Salaminio Καφεσία; an in altera harum urbium, an alibi Episcopus fuerit, non divinamus: neque quis Philippicus Presbyter, quem Cythereus Philippum appellat.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.