a Ex Catalogo SS. Benev. Marii de Vipera.
Benignus Archidiaconus Beneventanus, ob fidei Catholice confessionem Beneventi ab Arrianis, temporeb Odoacri Regis etiam Arriani, Italiae tunc dominantis, palma martyrii decoratus, migravit ad Dominum cum suo Episcopo Sophio: etsi id nullo antiquorum auctorum testimonio nititur, antiqua tamen ei traditio suffragatur. Ejus vero cineres in augustissimo templo S. Sophiæ asservantur, ut ex MS. Codice litteris Longobardicis scripto ibi existente habetur, in quo Sanctorum nomina sunt adnotata, quorum corpora et reliquia ibi tumulata sunt, qui nil aliud docet, nisi quod Martyr Beneventi occubuerit ob fidei Catholicæ defensionem. Qui codex hodie non Beneventi in prædicta ecclesia, sed Romæ in Bibliotheca Vaticana asservatur, ea occasione: annis non longe decursis, cum Ascanius Cardinalis Columna, Ecclesiæ S. Sophiæ Commendatarius, illum cum quibusdam aliis Codicibus etiam MSS. antiquis ex eodem archivio extractis, Romam asportandos curasset; ipso mortuo in posse Ducis de Altemps devenerunt: eoque de medio sublato, Paulus V, Pontifex Max. de eis notitiam habens, ne interirent, in Bibliotheca Vaticana servandos invexit. Quod ad futuram rei memoriam hic adnotare curavimus.
a Nihil nos aliud de hoe S. Benigno didicimus. Multi ejus nominis alibi Martyres.
b Juxta asseriam antea ab eo in S. Sophiæ elogio Chronologiam. Si vere ejus Archidiaconus fuit, probabile est fortassis primis Longobardorum temporibus occubuisse.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.