Nulla fere in veteribus Cisalpinis Martyrologiis, quæ quidem viderimus, S. Potiti Martyris memoria. MS. Florarium, haud sane antiquum, Kalendis Januarii hæc habet: Romae Potiti Martyris, pueri 13 annorum, qui in equuleo suspensus, lampadatus, ac tandem lapidatus est anno salutis CLX, et decollatus. At MS. monasterii S. Martini Tornaci, quod ab aliquot seculis exaratum est, atque Eusebii, Hieronymi, Bedæ nominibus est prænotatum, 3 Januarii: Et natalis Potiti, qui sub Antonino Imperatore primo fustibus est cæsus, deinde carceri inclusus, et magno pondere ferri damnatus. Unde eductus, in equuleum est suspensus. Et cum esset jussus ab Imperatore secari, et canibus projici, eum milites tangere non poterant. Inde jussus est frigi in sartagine, frixusque plumbo superfundi. Post vero palo ferreo fixus a capite est usque deorsum. Quo ab Angelo erepto, jussit illi Imperator linguam abscindi, et oculos compungi. Et cum nec sic vinci posset, jussus est capite plecti, cum esset tredecim annorum puer. Sanctuarii Capuani a Michaele Monacho editi parte 4 Kalendarium quoddam monasterii sanctimonialium S. Joannis, 12 Januarii isthæc habet: Passio erit S. Potiti Martyris.
2 Ipsis Idibus eum celebrat Martyrologium Romanum his verbis: In Sardinia S. Potiti Martyris, qui sub Antonino Imperatore et Gelasio Præside multa passus, demum gladio martyrium consecutus est. In monasterio S. Potiti Neapoli, de quo infra, colitur 30 Januarii. Ferrarius 8 April. ista habet in generali Catalogo: Tuscanæ in Hetruria S. Potiti Martyris. Citatabulas Ecclesiæ Tuscanensis, traditque ejus isthic reliquias servari, cetera ingnorari. De reliquiis post paullo. Idem Ferrarius 13 Novembris: Pisis in Hetruria Sanctorum Martyrum Ephysi et Potiti Sardorum, qui dies est translationis, de qua infra.
3 Acta S. Potiti descripserat Rosweidus noster propria manu ex vetustissimo codice M. Velseri, quæ cum alio MS. monasterii S. Maximini contulimus. Eadem, sed contracta, extabant in MS. Ecclesiæ S. Martini Ultrajecti. Eadem recenti stylo ornatius descripta acceperat Rosweidus ex Sicilia. Alia fusiora, ex primis illis, sed ab antiquo auctore, concinnata, Neapoli accepimus ab Antonio Beatillo nostro e pervetusto codice monasterii S. Potiti descripta, quæ cum illis damus, collata cum Lectionibus proprii officii ejusdem monasterii, quod a 100 prope annis, nutu Mariæ S. Felicis Abbatissæ, ordinatum excusumque idem nobis misit Beatillus: e quo officio hymnos aliquot subjungemus.
4 Agunt præterea de S. Potito Marius de Vipera in catalogo SS. Ecclesiæ Beneventanæ, a qua hoc die officio duplici colitur. Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Michael Monachus Sanctuarii Capuani parte 4, Cæsar Eugenius Caracciolus in Neapoli sacra. Fertur Alexander Flaminius civis Tricaricensis vitam S. Potiti versibus exarasse, quam non vidinius; uti nec Joannis Mariæ Arcæ librum de SS. Sardiniæ, Franc. Faram de rebus Sardois, Dimæ Serpi chronica Sardiniæ.
5 Baronius tom. 2. Annal. ad an. Christi 154, qui fuit Antonini Pii 16, secundum ipsum 15, enumerans varios Martyres sub eodem Imperatore martyrio nobilitatos, in Sardinia Potitum recenset. Ferrarius, de Vipera, Caracciolus anno 168, occisum aiunt, qui erat M. Aurelii Antonini Philosophicum L. Aurelio Vero 7. Posterior vita anno 166, eorumdem scilicet Imperatorum quinto exeunte, id factum tradit.
6 Idem Baronius non solum Sardum facit Potitum, sed in Sardinia occisum. Calari in Sardinia natum scribunt Ferrarius, Caracciolus, de Vipera. Vita recentior, e Sicilia transmissa, natione Sardum asserit. Vita MS. prior in infantia constitutum in civitate Sardica habitasse ait; posterior orientalium partium civem vocat, consentiuntque hymni et Lectiones. Eadem vita motæ in Isauria contra Christianos persecutionis meminit; Lectionis proprii officii, in Asiae partibus. Unde non obscure colligi ait Monachus, origine Asiaticum fuisse, citatque alios MSS. codices Neapolitanos, qui e Sardica urbe ortum tradunt; Flaminium qui Sardibus Lydiæ metropoli. Reperimus in quodam Rosweidi schediasmate isthæc exarata: Acta habent Potitum constitutum in Sardica, quæ est Daciæ vel Thraciæ. An inde origo de Sardinia? Sane in vita habetur, Potitum in monte inventum; et Dacia montosa. Unde Statius in equo Domitiani:
Et attoniti vidit domus ardua Daci.
Item hic in fine de Apulia. Apulum, sive Apulensis colonia, Daciæ urbs. Ita ille. Unum illud modeste possumus pronuntiare: Non liquet.
7 Ut Potiti ortu, ita et sacris ejus reliquiis plures civitates gloriantur. In Sicula vita post martyrii ejus navigationem hæc subduntur: S. Potiti corpus postea ex Apulia non minore honore, reverentia, et cultu, in Sardiniam Sancti patriam est perlatum, in illoque ubi deinde D. Ephysius Martyr egregius sepultus est loco, prope Calarim fuit reconditum; ac stetit, donec utriusque reliquias Pisani multo tempore Sardiniam occupantes, anno Domini 1088, in suam metropolim D. Mariæ virgini sacram transtulerunt: quo tum XIII Kalend. Septembris pervectæ, inde usque hactenus, ut summo honore cultu, reverentiaque habitæ sunt; ita quoque ab iisdem continuo Pisani præsentissimum senserunt ac sentiunt auxilium. Translationis ipsorum festum conventu maximo, et summa devotione civium, mensis Novembris Idibus celebratur. Hæc ibi. Nihil xii Kal. Sept. in ullo Martyrologio de ea Translatione reperimus.
8 Baronius in eamdem sententiam in Notis ad Martyrologium: In Sardinia autem et Pisis agitur de Potito et Ephisio Idibus Novembris; sed illa est Translatio. Ferrarius in Notis ad generalem catalogum SS. scribit ex Tabulis Ecclesiæ Pisanæ, eos tamquam Patronos XIII Novembris, cum octava, celebrari. Addit ex Francisci Faræ, ut ait, lib. 1 de rebus Sardois, Potiti corpus ex Apulia Noram ab Angelis esse delatum. Amborum deinde, Potiti et Ephysii corpora, a Pisanis rerum in Sardinia potitis, in suam urbem advecta. De Ephysio agemus xv Januarii. intermissum:
9 Cæsar Engenius Caracciolus scribit, aliquot post Potiti martyrium annis, ejus corpus a Sardis Noram deportatum, inde Calarim; tandem anno 1326, Pisas una cum S. Ephysii corpore, ubi utrumque in magnifico sacello intra Cathedralem basilicam conditum. Additque ex Dimæ Serpi chronicis Sardois, cum Clerus Pisanus illorum Martyrum cultum (incertum negligentia an qua alia causa) intermisiset; jamque eorum festo seriale, quod vocant, officium inchoaretur; utrumque spectabilem adstitisse cum immensa Angelorum caterva, atque elata voce officium de Martyribus auspicatos, Regem Martyrum Dominum, et quæ sequuntur occinuisse, monuisseque Clerum ut idem officium prosequeretur: eo enim missos Angelos a Deo ut neglectum ab ipsis festum celebrarent. Stupefacti qui aderant, cæptum a Cælitibus officium prosecuti, deinceps religiose peregerunt. Spectatur etiam num in Choro ejusdem basilicæ depictum cæleste hoc ostentum. Ita ille. divinitus restitutum.
10 Potuere aut Pisis, aut antea Calari accepisse Tuscanienses hajus S. Potiti reliquias, festumque instituisse annue celebrandum vi Id. Aprilis, ut num. 2 dictum est: quamquam est alius fortasse Martyr Potitus, quem illi venerantur. Scribit Marius de Vipera, S. Potiti corpus a Christianis sepultum, postea Tricarici in ecclesia sanctissimæ Trinitatis in arca anno sal. 1500 repertum coli cæpisse, et Patroni loco haberi. Idem tradit Ferrarius in Notis ad generalem catalogum SS. 13 Novemb. et Caracciolus qui suspicatur partem aliquam corporis isthic remansisse. Paulus Regius in vita S. Januarii cap. 10, scribit S. Potiti reliquias aliquas asservari in monasterio Montis Virginis.
11 Jacobus Pintus noster lib. 3 de Christo crucifixo, tit. 4, loco 12, asserit caput S. Potiti etiamnum in Sardinia extare. Agens enim de inventione variarum reliquiarum in Sardinia, num. 40, ita scribit: In altero magnifico et insigniori sepulchro, una cum sacris ossibus inventa est alia concreti sanguinis amphora vitrea. In aliis alia reperta sacra corpora, non sine eisdem, vel similibus sanctitatis vestigiis, et martyrii argumentis, odorisque fragrantia suavissima. Inter argumenta, seu instrumenta martyrii illud præclarum, et singulare, quod in insigniori sepulcro, cum bona ossium parte collecta, et eo translata, grandiori clavo transfixum caput a vertice ad guttur inventum est: quod et si non expressum epitaphio et illustratum Martyris nomine; satis tamen illustre est, neminem Sardorum Martyrum præter Potitum, eo tormenti genere martyrium passum. Cujus reliquias constat Martyrologis in Sardiniam ex Italia translatas; sed inde Pisas, testatur antiquus codex Ecclesiæ Pisanæ, quem ego legi; sed ad quam insulæ partem olim ex Apulia translatæ sint, Pisanus codex non habet. Aiunt nonnulli, Noram. Forte translatæ Nuram, vulgo Nurram; et aliæ ab iis quæ Pisas translatæ, mutuato Potiti nomine. Est autem Nura, seu corrupte Nurra, contigua Turribus, ad urbemque Turritanam spectans. Hæc ille; verum quæ non omnia probamus. Nam etsi S. Potito trans fixum caput, non tamen eo tormento interemptus est; nec existimamus quo supervixit tempore, hiantem in vertice plagam gestasse; sed divinitus et ferrum extractum, et curatam plagam. Demus id tamen, at Nora, vetus sane urbs, ad meridionalem insulæ oram refertur a Ptolemæo tab. 7 Europæ; et suspicantur viri eruditi haud procul dextra Sæpri amnis ripa fuisse, ubi nunc locus est Nori dictus, non longe ab oppido Servi. Probatur ex Antonini Itinerario conjectura, in quo sic habetur: A Sulcis Nura M. P. LXIX. A Caralis Nura M. P. XXII Turris vero opposita insulæ parte ad Septentriones vergebat. Nam quod ait neminem Sardoorum Martyrum transfixo capite martyrium passum, unde id constat? Cui prius fuere eorum Sanctorum, quorum superioribus annis isthic reperta corpora sunt, nota nomina, nedun certamina?
12 Est Beneventi, ut scribit de Vipera, in S. Pontiti honorem templum jam pridem excitatum, in ea urbis regione quæ dicitur ad Calcarias, sed vetustate collapsim. Neapoli quoque ædificatum illi templum cum monasterio a S. Severo Episcopo, ut habetur in proprio ejus officio Lectione 8. Fecit duo monasteria unum S. Martini Episcopi et Confessoris, et aliud S. Potiti Martyris. At de titulo monasterii S. Martini agemus cum ipsius S. Severi ætatem examinabimus 30 Aprilis, cum videatur ante Martinum obiisse Severus; sed potuit a quopiam e successoribus, propter populi religionem, dicari S. Martini honori, quod alio prius nomine esset appellatum. Est vero nuper, Pauli V Pontificis assensu, venditum id monasterium in gratiam Camilli Caraccioli Principis Avellini, cujus palatii luminibus officiebat, atque alio loco novum ædificatum, quod 30 religiosæ ordinis S. Benedicti incolunt, quibus sacra sex Presbyteri procurant. Ita Caracciolus.
Vita ex ms. m. Velseri.
S. Potitus patris minas, dolos dæmonis vîncit.
Factum est autem in diebus illis, S. Potitus dum esset in infantia sua constitutus in civitate a Sardica, Spiritus Dei super ipsum habitabat. Pater vero ejus, nomine Hylas, idolis, et diis iniquis serviebat, et multis verbis et blandimentis suadebat filio suo, ut sacrificaret diis. S. Potitus dixit: O pater, non utile verbum loqueris mecum, ut sacrificem dæmoniis. Tunc pater iratus jussit S. Potitum sub custodia mitii, et præcepit ut nemo ei escam ministraret, neque aquam ei daret, dicens: Sine, videamus si Deus tuus, quem te dicis colere, ipse dabit tibi panem.
2 Tunc S. Potitus fixo genu Deum deprecabatur, dicens: Judica Domine nocentes me: expugna impugnantes me. Te enim Domine Jesu Christe, desidero videre, quia tu es odor suavitatis. Tu humiliasti te pro nobis peccatoribus. Adjuvet me dextera tua, sicut misertus es Danielis in lacu leonum: sicut locutus es Domine Jesu Christe in sancto Evangelio, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Sanctus vero Potitus confortabatur a Spiritu sancto, et facies ejus splendebat, ut radius Solis.
3 Pater autem ejus iterum accessit ad eum, dicens: Fili sacrifica diis, jussum est enim ab Antonino Imperatore, ut quicumque non sacrificaverit diis, multis et diversis poenis interficiatur, aut feris tradatur. Dolet enim mihi quod te unicum filiumb habeo. S. Potitus dixit: Quibus diis sacrificare debeo, ut nomina ipsorum sciam? Pater ejus dixit: Non scis, fili, Deum esse Jovem, etc Arpam et Minervam? S. Potitus dixit: Ex quo natus sum ex te, pater, numquam audivi ut Deus Arpa dicatur, autd Ariana, aut Minerva, quos tu dicis. O Pater, si scires quanto potens est Deus Christianorum, qui se humiliavit, et salvavit nos,e crederes in ipsum. Non enim scis pater Psal. 93. 5. pater Prophetam dicente: Quoniam omnes dii gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit. Hylas dixit: Unde tibi ista verba? S. Potitus dixit: Ego cui servio, ipse loquitur per os meum; sicut in Evangelio dicit: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
4 Hylas dixit: Ergo fili nullam pœnam times? aut cum fueris ductus ad Antoninum Imperatorem, quid de te facturus eris, cum in multis pœnis fueris constitutus? S. Potitus dixit: O pater, verbum stultum locutus es: nam Dominus noster Jesus Christus, qui est redemptor animarum nostrarum, ipse me confortabit servum suum. Non enim sciis, pater, quia in nomine Domini David singulus Goliam occidit de saxo, et de gladio ejus amputavit caput ipsius, et monstravit coram filiis Israel et coram socero suo. Hylas dixit: Ergo in omnibus istis paratus es? S. Potitus dixit: Credo in Deum Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, quia hæc omnia paratus sum in nomine Domini pati. Sed tu, pater, crede in Dominum Jesum Christum, et salvus eris: isti enim dii nihil sunt, et numquam aliquem salvum fecerunt, aut aliquando prævaluerunt. Si vis scire, pater, die ac nocte in igne ardent, et numquam extinguetur ab illis ignis æternus. Quis ergo, pater, æramenta et petras adoret, qui cum ceciderint in terram, erigere se non possunt; sedf minutati fuunt, ut pulvis, et vocem non emittunt, muti enim sunt. Vel ad serpentes attendite, si momorderint nocere possunt; illi enim hominem nocere non possunt: quanto magis qui pro Christi nomine patitur, qui conculcavit leonem et draconem?
5 Et admiratus est Hylas pater ejus, et in faciem suam cecidit in terram, dicens: Vere Deus est cum filio meo Potito. Væ enim mihi peccatori, ut filius meus sapientior me inveniatur! Statim enimg nubes de cælo rapuit S. Potitum, et deposuit eum in locum, qui diciturh Ephirus. Ibi flectens genua sua orabat, dicens: Deus Angelorum, Deus Archangelorum, exaudi me peccatorem servum tuum: non enim sum dignus invocare te, quia peccata mea multiplicata sunt super me. Da intellectum patri meo, ut cognoscat quia tu es Deus solus, et non glorietur diabolus super eum; sed mitte Spiritum tuum sanctum super eum, ut cognoscat te; et non separetur a me, qui genuit me.
6 Et statim Angelus apparuit S. Potito, dicens ei: Fiat tibi, sicut petisti: Deus enim tecum est, et ubicumque invocaveris illum, paratus est tibi Deus. Scias enim diabolum, qui est seductor animarum, paratum esse ad impugnandum te; et cum multis verbis fallacibus, suasurus est te, dicens tibi, quia ipse est Christus. Ergo non adorabis eum, sed dic illi: Si tu es Dominus Jesus Christus, flecte genua mecum, et oremus. Observa enim calcanea ejus, quia terram tangere non possunt. Et statim Angelus abscessit ab eo. Tunc S. Potitus orans, dixit: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.
7 Et ecce diabolus stetit ante illum, dixitque illi: Ecce ego ad te, Potite, veni: quid tantum crucias animam tuam? vade ad domum patris tui, et epulare ibi. S. Potitus dixit: Non destrues servum Christi. Diabolus dixit: Non vides, quia ego sum Christus, et dolui super lacrymas tuas, et veni ad te? S. Potitus dixit: Si tu es Christus, oremus. Et attendens calcanea ejus, terram non tangebant. Tunc humiliavit se in orationem S. Potitus, dicens: Domine Jesu, expelle a me iniquitatem istam, ut non glorietur super me servum tuum. Tunc videns diabolus, quia non potuisset humiliare eum sibi, magis crevit cubitis quindecim. S. Potitus hæc videns exsufflavit in eum, dicens: Recede inimice; non enim suades servum Christi, sed sicut tibi Dominus dixit, recede retro, et adora Dominum Deum tuum: jussum est
enim tibi, ut ipsi soli servias, et statim diabolus mutavit colorem, et factus est sicut taurus, et clamavit mugiens super militem Christi. Tunc S. Potitus facta cruce, ante illum non potuit se jungere. Diabolus amplius clamabat, dicens: O S. Potite dimitte me: quid me obligasti? ardeo enim. S. Potitus dixit: Jura mihi per sanctam Crucem, quæ te obligavit, quia jam non noceas homini Christiano, et dimittam te. Diabolus dixit: Per ipsam Crucem, per quam obligasti me, jam tecum luctaturus non sum.
Crucis signo ligat. 8 Et exiens dimissus, dixit: O quæ infantia me exsuperavit! ut mihi sic illusisset! væ mihi! ubi mittam sagittas meas? ad senem si misero, ille jam amplius sapere non potest: si in animal misero, ipsum animal mutum est. Sed ingrediar in filiam Antonini Imperatoris, ipsam enim unicam habet: et ostendo virtutes meas. Et exclamavit diabolus, et dixit: O Potite, usque in finem mortis tuæ, non dimittam te, per fratres meos, et similes mihi, quia ingrediar in cor Antonini Imperatoris, et Gelasii Præsidis, et multis pœnis interficiam te. S. Potitus dixit: O tu falsator inimice, in quas volueris pœnas ibo, et expugnabo te, non ego, sed Dominus meus Jesus Christus. Et statim recessit inde diabolus, et ibat blasphemando: Væ mihi, a quo infante superatus sum?
Mulla minantem dimittit.
a Ms. S. Max. Serdicia.b Ms. S. Max. perdam.c Vita Sicula Arphan. Ignotum nobis hoc idolum, uti et plurima minorum gentium numina.d Vita Sic. Arianus. Forte Adrianus Imper. qui in Deos relatus, ut habet Eutrop. et alii.e Ita Ms. S. Max. at Vels. credentes.f Ms. S. Max. immutati.g Vita Sicula: Hæc autem cum parum ad conversionem parentis valitura prospiceret sanctus juvenis, ab ejus elapsus manibus, pervenit in locum, etc. Ast in altera vita diserte asseritur parentem convertisse.h In Ms. Velseri erat Hierusalem; et appositam alia manu, Ephirus, quomodo etiam habebat Ms. Ultrajectinum S. Max. Ephyrus. Vita Sicula Ephis. altera vita, in Epirum. Hic deerat folium in codice Velseri, supplevimus ex S. Maximini Ms.
Multos verbis et miraculis convertit.
Tunc S. Potitus descendens ad civitatem, quæ dicitur a Valeriana, ingressus est in eam, et sedit in medio foro. Tuncb Quiriaca matrona Agathonis Senatoris uxor,c qui erat primae cathedræ Senator, lepram patiebatur, et nullus eam poterat curare. Tunc S. Potitus humiliavit se in pauperem, et sedit ante regias ejus, et aquam petebat sibi dari ab Eunucho, nomined Hyacintho, dixitque ad eum Eunuchus: Huc venisti aquam petere? S. Potitus dixit: Desidero de ista domo aquam bibere, non tantum aquam, sed fidem vestram desidero, ut sit pax super domum istam, et gratia Domini mei Jesu Christi. Eunuchus obstupefactus quod talia verba ab infante audiret, admiratus est dicens: Unde es tu infans? aut quomodo est nomen tuum? S. Potitus dixit: Homo sum ego, qui Domino meo Jesu Christo servio, qui est redemptor omnium animarum, maxime fidelium, qui leprosos et paralyticos curavit, cæcos illuminavit, mortuos resuscitavit. Eunuchus dixit: Ergo si servus ipsius es, tu potes leprosos curare. S. Potitus dixit: Salvat et curat Dominus meus Jesus Christus, et ego per ipsum, sicut ipse in Evangelio dixit: Si habueritis fidem, ut granum sinapis, dicetis huic monti, transi hinc, et transit; et nihil impossibile erit vobis. Eunuchus dixit: Ergo tu potes dominam meam curare a lepra sua. S. Potitus dixit: Si crediderit in Domino meo Jesu Christo, faciam eam salvam. Eunuchus dixit: Nonne si tu eam feceris salvam, dominus poteris esse super omnes facultates ejus? S. Potitus dixit: Ego non desidero aurum, neque argentum; neque divitias ejus concupisco: sed solam animam ejus adjungere Christo Domino meo desidero.
Ad leprosam introducitur:
10 Et statim Hyacinthus Eunuchus nuntiavit matronæ hæc omnia quæ audierat ab infante. Et jussit eum vocari ad se. Ingressus autem S. Potitus in cubiculum biculum ejus dixit: Pax huic domui Domini mei Jesu Christi. Quiriaca Senatoris uxor dixit:e Fac me salvam, et ego credo. S. Potitus dixit: Si credideris, salva eris, et bonum opus videbis cum tota domo tua. Quiriaca dixit: Quomodo possum credere? S. Potitus dixit: Baptizare in nomine Christi, et eris salva. Quiriaca dixit: Ego credo alium non esse Deum, nisi quem tu colis; tu fac quod facturus es. Tunc humiliavit se S. Potitus in oratione, et flevit dicens: Domine Jesu Christe, Rex Angelorum, redemptor animarum, tu dixisti ad discipulos tuos: In nomine meo leprosos mundate, mortuos suscitate: et me exaudi Domine famulum tuum, ut fiat gratia tua super mulierem istam, et dicant gentes, quia tu es Deus, et praeter te non est alius. Et statim sana facta est mulier illa, et splenduit caro ejus, sicutf radii solis: et credidit Quiriaca,g et domus ejus tota, et media civitas: et benedixerunt Deum, dicentes: Vere magnum lumen vidimus, et bonum desiderium per hunc infantem, qui redemit nos ex omni peccato. Tunc S. Potitus dixit: Ecce vidistis omnia mirabilia Dei: custodite mandata ejus, ut salvi sitis in secula seculorum. Et statim recessit de domo ejus. a Nullam adhuc illius nominis civitatem reperimus. Valorie multæ, urbes ac regiones. Si Sardum agnoscamus Potitum, licebit suspicari urbem hic intelligi Sardiniae, quam Ptolemaeus lib. 3, cap. 3, Valeriam vocat, licet Valentiam quidam scripsisse arbitrentur, quod mox Valentinos populos eadem insulæ parte, haud procul Carali, locet.b Ms. Vels. Quiriacis. Vit. Sic. Cyriaca.c Ms. Ultraj. quæ erat prima in cathedra Senatus.d Ita vita Sic Alia Mss. Iacintho.e Ita Mss. Vels. et Ultra. At S. Max. Dic infans, omnia quæ audivi potes facere? f Ms. Vels. hic et supra. radia.g Ferrar. et de Vipera habent, etiam Agathonem Quiriacæ maritum esse conversum.
Energumenam sanat, idola evertit.
Tunc diabolus clamabat per os filiæ Antonini Imperatoris, dicens: Nisi venerit Sanctus Dei Potitus de monte, et jusserit me, non recedo a filia tua, Antonine. Illa autem suspendebatur per capillos in aera: et erat tristitia magna in palatio Antonini Imperatoris: et promittebat diis multa, dicens: Deus Apollo, Deus Arpan, et Deus Jovis, si feceritis filiam mean salvam, offeram vobis taurum cum cornu deaurato. Diabolus dixit: Nisi venerit S. Potitus, non hinc exeo. Tunc Imperator misit Gelasium Præsidem cum quadraginta militibus ad comprehendendum S. Potitum. Et ascenderunt in montem, et invenerunt S. Potitum sedentem, et feras multas circa eum stantes. Quod ut vidit Gelasius Præses expavit, feræ autem steterunt contra illos. S. Potitus dixit ad feras: Revertimini ad loca vestra, neminem lædentes. Tunc Gelasius jactavit se de equo, et comprehendit eum. Sanctus vero Potitus dixit ei, ut quid cum tanta turba venisti ad me? Gelasius dixit: Tu es Potitus? At ille respondit: Ego sum peccator servus Domini mei Jesu Christi. Gelasius Præses dixit: Imperator te vocat. S. Potitus dixit: a Cum homine Christiano quam caussam habet? Tunc jussit militibus comprehendere eum, et manibus ligatis deducere ad urbem. Et cum venissent ad palatium, ingressus est Gelasius ad Imperatorem. Dixit ad eum Imperator: Ubi est, ad quem directus es? Gelasius Præses dixit: Magna mirabilia vidimus in isto puero, et pene ipsi mortui fueramus. Imperator dixit: Et quid vidistis in eo? Gelasius dixit: Omnes feræ circa eum adstabant; et cum vidissent nos, impetum fecerunt contra nos. Ille autem jussit eas, et statim recesserunt. Imperator dixit: Adducite illum in conspectu nostro.
12 Cum ingressus fuisset, dixit ad eum Imperator: Quis genus es tu? S. Potitus dixit: Christianus sum. Imperator dixit: Non scis præcepta Principum,c Qui non sacrificaverit diis, pereat? S. Potitus dixit: Ego hoc desidero. Imperator dixit: Fama tua pervenit ad me. Potes salvare filiam mean? Et si eam feceris salvam, honorabo te divitiis magnis. S. Potitus dixit: Dii tui quare non eam faciunt salvam? Imperator dixit: Quid mihi sic superbe respondes? S. Potius dixit: Si eam fecero salvam, credes in Deum, quem ego credo? Imperator dixit: Credo. S. Potitus respondit: Scio quia induratum est cor tuum: sed propter populum adstantem facio, ut videant et credant in nomine Jesu Christi. Tunc adducunt filiam Imperatoris, et stetit ante S. Potitum. Quod ut vidit diabolus, dixit ad eum: Quid est Potite? non tibi dixeram, quia te facerem invitum venire? S. Potitus dixit: O diabole ecce contradico tibi: recede ab ista puella, quam Dominus Jesus Christus plasmavit. Ipse tibi imperat, diabole, ut discedas ab ea. Diabolus dixit: Et si me hinc expellis, tamen non te dimittam. Tunc S. Potitus insufflavit in faciem puellæ, et data alapa exivit diabolus, et factus est velut draco, ut universus populus videret; et multi ceciderunt in faciem dicentes: Vere magnus Deus hujus pueri.
13 Imperator dixit: Iste per maleficium facit omnia. S. Potitus dixit: Væ tibi, stulte Imperator, quia vidisti mirabilia Dei, nec sic credis. Ille enim cum vidisset filiam suam salvam, dixit: Gratias ago diis meis, qui eam salvam fecerunt. S. Potitus dixit: Erras Imperator, istam enim filiam tuam Dominus Jesus Christus salvavit. Imperator dixit: Dimitte verba quæ loqueris, et sacrifica diis meis: et faciam te in palatio magnum, et dabo tibi aurum et argentum et margaritas. S. Potitus dixit: Numquam tibi bene sit Imperator: aurum enim, et argentum et margaritas in cælo habeo, quod mihi repromisit Dominus Jesus Christus. Aurum tuum, et argentum, et omnia tua ignis consumet. Imperator dixit: Adhuc superbe loqueris? S. Potitus dixit: Pœnas tuas non timeo. Dominus enim meus Jesus Christus ipse me liberabit de manibus tuis. Imperator dixit: Ad injuriam loqueris. Aut sacrifica diis, aut jubeo te diversis exemplis perire. S. Potitus dixit: Pereas tu, et regnum tuum, si non feceris. Imperator dixit: Ad injuriam mean loqueris. Vide quam diu te sustineo. Dolet mihi de infantia tua, quoniam te feris traditurus sum. S. Potitus dixit: De te ipso dole, Imperator, quia magnus infernus tibi paratur, ubi cremaberis tu, et pater tuus diabolus, qui te obduravit.
14 Imperator ira commotus, jussit eum exspoliari, et fustibus cædi. S. Potitus dixit: Gratias ago Domino meo Jesu Christo. Tunc exspoliaverunt eum, et fustibus mactaverunt usque ad mortem. Et dum cæderetur, hilari vultu benedicebat Deum, dicens: Benedicam te Domine: quia hæc omnia propter nomen tuum patior; et nullum dolorem cædentium sentio. Imperator dixit: Quid vis? mori aut sacrificare diis? S. Potitus dixit: Quibus diis? Imperator dixit: Non scis Joyem esse Deum et Arpan, et Arianam, et Minervam? S. Potitus cum risu dixit: Videamus, quales sunt dii tui, et faciam quæ jubes. Imperator autem gaudio repletus, jussit eum duci cum multa turba; et ipse Imperator prior introibat in templum, et dixit: Gratias ago vobis dii, quia vix hunc infantem potui ad vos adducere. Erat enim turba hominum quasi decem millia. Et cum ingrederetur S. Potitus, oravit, et ceciderunt idola ante pedes ejus, et facta sunt velut pulvis minuta. Cum vidit Imperator, reus factus dixit: Quæ infantia me illusit? S. Potitus dixit: Ubi sunt dii, in quibus me dicebas sacrificare? Imperator dixit: Per maleficia tua deos meos exsuperasti. S. Potitus dixit: Si vere dii erant, quare se non defenderunt? Ecce, ut scias, Imperator, quantum potens est Dominus meus Jesus Christus, cui ego servio.
a Ita Ms. S. Max. At Ms. Vels. Cum homine Christi antiquam caussam habet.
b Addit Ms. S. Max. Romam.
c Ms. Vels. Qui non sacrificaverit, dispereat. Ms. S. Max. Qui non sacrificaverit diis, periet.
Glorioso martyrio perfungitur.
Imperator confusus jussit eum in carcere recludi, et centum viginti pondo ferri in collum ejus mitti. S. Potitus dixit: Adjuro te Imperator, adhuc alia centum viginti pondo a adauge. Et fecerunt ministri sicuteis praeceptum fueratab Imperatore, et ligaverunt S. Potitum, et signaverunt de annulo Imperatoris, ut nullus ad eum ingrederetur. Tunc S. Potitus oravit, dicens: Domine ad adjuvandum me festina: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me: libera me de hac pœna misericors, sicut liberasti Joseph servum tuum ab iniquitate dominæ sue. Et statim Angelus apparuit ante eum: et reluxit carcer, sicut duodecim candelabra ardentia: erat autem facies Angeli, sicut nix de cælo, aut ut radii solis. Et statim factum est ferrum sicut cera liquefiens. Tunc S. Potitus dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia dignatus es visitare servum tuum. Sed magis conforta me in his pœnis, quas mihi excogitat Imperator Antoninus facere; ut magnificetur nomen tuum in universa terra, ut non glorietur inimicus super servum tuum. Carcer enim sic olebat, quasi aromata. Nam et ipsib custodes carceris admirantes attendebant per regias carceris, quomodo S. Potitus in carcere deambulabat cum Angelis.
16 Tunc Imperator misit præcones, ut qui non aspectaret spectaculum, gladio puniretur.c Et impletus est in amphitheatrum populus, quasi triginta millia expectantium: et jussit S. Potitum, de carcere adduci. Et ingressus S. Potitus amphitheatrum, facto signaculo Crucis, stetit ante tribunal. Tunc Imperator dixit: Ubi te vides? S. Potitus dixit: Video me in terra Domini mei stare. Imperator dixit: Ecce hodie interitus tuus erit; et quis est Deus, qui eripiat te de manibus meis? S. Potitus dixit: Erubesce jam Imperator.d Laudo frontem tuam, quia melior est canis quam tu, eo quia plus sapit.
17 Tunc Imperator jussit eum in eculeo appendi et e lampadari. Ille autem confidens in Domino, amplius refrigerium accipiebat. Iterum jussit eum exungulari. S. Potitus loquebatur dicens: Ubi sunt minæ tuæ Imperator? Populus autem clamabat, dicens: O infans in tantis pœnis positus securus pugnas? Vere quia Deus Petri operatur cum eo. Tunc deposuerunt eum de eculeo: et jussit eum feris tradi; feras dimitti, quæ cum venissent ad eum, acciderunt ante pedes ejus. Tunc S. Potitus dixit: Quid est Imperator? ecce superavit te Dominus Jesus Christus, ut scias quantum est qui credunt in Dominum Jesum Christum. Nam pœnæ tuæ non dolorem, sed refrigerium mihi præstant.
18 Tunc Imperator iratus, jussit membra ejus secari et canibus mitti. S. Potitus dixit: Gratias ago Domino meo Jesu Christo, magnam enim coronam mihi parasti, quam promisit Dominus diligentibus se. Dico tibi Imperator: corpus meum in potestate habes, animam autem tangere non potes. Ministri vero præceptum Imperatoris facientes se concidebant, illum autem tangere non poterant. S. Potitus dixit: Erubesce Imperator, superatus ab omnibus quæ mihi fecisti.
19 Populus autem clamabat: Magnus est Deus Christianorum. Tunc crediderunt in nomine Domini Jesu Christi quasi duo millia hominum. Imperator iterum jussit eum frigi in sartagine, addito oleo. Qui cum frigeretur, plumbum jussit solvi et super eum fundi. Ipse autem confortabat ut adjungerent amplius, quia magnum refrigerium in corpore suo sentiebat.
20 Tum vidit se Imperator in omnibus victum. Jussit acutum fieri adversusf statum ejus,g et allatum acutum jussit eum capite usque deorsum in eum figi. Stabat in acutum S. Potitus, et amplius illi loquebatur. Tunc Imperator dixit: Ecce modo veniat Deus tuus, et liberet te de acuto. S. Potitus dixit: Dominus meus ipse me liberabit. Et adjiciens dixit: Respice Domine de cælo, et vide et libera me de hoc acuto, sicut liberasti S. Petrum de vinculis catenarum. Et elevans oculos suos ad cælos iterum dixit: Pater altissime, Creator cæli et terræ, cum unigenito Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, et sancto Spiritu, jube acutum istum tolli de me, et figi eum in caput Antonini Imperatoris. Statim autem Angelus adveniens, tulit acutum de S. Potito, et fixit eum in caput Antonini Imperatoris. Imperator clamabat dicens: Miserere mei serve Dei; modo cognoso quia Deus tuus satis potest: libera me de acuto, quia cruciatur animea mea. S. Potitus dixit: Dii tui te liberent, sicut Dominus meus Jesus Christus me liberavit. Populus autem cum magna admiratione clamabat: O fides in hac infantia, quæ superavit idola; errant enim omnes qui in illis credunt.
21 Imperator clamabat: Miserere adolescens, quia morior. S. Potitus dixit: Non mereberis de isto acuto liberari, nisi venerit filia tua, non te liberabo de isto acuto. Magna autem turba erat; nam et omnes Senatores tristabantur. Tunc venit filia ejus, nomine Agnes, et cecidit ante pedes S. Potiti, dicens: Baptiza me in nomine Jesu Christi, quem tu adoras. Et baptizata est coram Deo et Angelis ejus. Tunc oravit S. Potitus, et sublatus est acutus de capite Antonini Imperatoris. Qui clamans voce magna dixit: Gratias tibi ago, Deus Apollo, et Deus Arphe, et Arriane, et Minerva, qui me liberastis de hoc acuto.
22 Tunc ira ductus jussit linguam ejus amputari, et oculos ejus compungi. Et incisa lingua S. Potitus psallebat, dicens: Benedicam Domino in omni tempore. Et iterum dixit: Deus judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis. Quid est Imperator, quia linguam meam amputasti? putas me non posse loqui aut tecum certare? Superat te Dominus Jesus Christus qui superavit Pharaonem, et liberavit filios Israel. Quid amplius facturus eris in me? Imperator confusus in omnibus, vidit se superatum, nihil inveniebat quod ei faceret.
23 Tunc S. Potitus dixit: Non me poteris superare, nequissime Imperator, nisi gladio caput meum amputare. Sic Imperator gaudio repletus jussit eum decollari. Et dum duceretur ad decollandum S. Potitus, dixit: Deprecor te Imperator, ut ubi petiero, ibi me tu jubeas decollari. Quod permissum est a Principe. Tunc duxerunt eum inh Apolia, in loco qui dicitur i Milianus, inter k Sentianum et l Mulianum. Decollatus est autem S. Potitus super flumen qui dicitur m Banus, et visus est spiritus ejus sicut columba. Et abierunt ad corpus ejus et custodierunt eum tribus diebus, et sepelierunt eum, et fecerunt planetum magnum in illa die. Martyrizatus est autem Sanctus Dei Potitus sub Antonino Imperatore, Januarias n Kalendas. Annorum enim erat tredecim; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
a Ms. S. Max. adjunge.
b Ms. S. Max. carcerarii.
c Ms. Vels. Et impletus est amphitheater populo.
d Ms. S. Max. Lauda.
e Ms. S. Max. per latera ejus lampades supponi.
f Ms. S. Max. Staturam.
g Addit idem Ms. et calidum fieri.
h Ita Mss. Velseri, et Ultraj. At S. Maxim. et Vit. Sic. aliique Apulia; et passim intelligunt Italiæ provinciam Apuliam, in qua nullum nominatorum hic locorum apud auctores expressum reperimus. i Ita Mss. Vels. et Ultr. Deest loci nomen in vita Sic. et Ms. S. Max. In 2 vita et Lectionibus officii proprii Julia vocatur. k Vit. Sic. Terentianum. Ms. S. Max. Lencianum. Ms. Ultr. Sincianum. Lect. Off. Sentiamini.
1 Altera vita Juntianum. Ms. S. Max. Juntianum. Ms. Ult. Milianum. Vit. Sic. Julianum. Lect. off. Juvamini. m Vit. Sic. Calavius Ms. S. Max. Calabius. Ms. Ultr. Urbanus.
2 Vit. Calabriticus Lectiones proprii offic. Calabriaricus. n Ita Ms. Vels. et Ultr. At S. Max. xi Kal. Februarii. Vita Sic. Idibus Januarii, consentit 2 vita.
Alia vitaauctore anonymo.
Ex ms. cænobii S. Potiti Neapoli.
Prologus auctoris.
Dominus et Redemptor noster de cælis per viscera virginea in theatrum hujus mundi desiliens, humanum genus, quod olim æmulationis fraude depravatum fuerat. Conditori omnium Deo Patri reconciliare cupiens, invisibilem ignem sanctæ fidei, et spei, caritatisque misericorditer attulit, ipso in sancto Evangelio asserente: Ignem veni mittere in terram, et quid, inquit, volo, nisi ut ardeat? ut quemadmodum in primis parentibus fervorem fidei
Frigidus in horto cantando fregerat anguis Lividus et nigrum virus perfuderat ægris; ita mediator Dei et hominum homo Christus Jesus mysticus Adam, per sancti calorem Spiritus invisibili fragiles animos miseraretur industria. Hoc siquidem conflagrati sunt sancti Prophetæ, Apostoli, Martyres, et omnes Sancti utriusque sexus fidelium, qui usque ad sui metas transitus ab ejus dilectionis ardore non tepuere. Et quis interim fuit eorum signifer, nisi idem Salvator omnium, qui in corpore suo crucem levans et ferens, prævius suo sanguine, tolerando passiones, Martyrum effectus caput est? Ad cujus vexillum, tolerando hujus temporis passiones, certatim diversæ Sanctorum phalanges, sub jugo caritatis ejus adversa subeuntes, cum palma victoriæ cucurrere, et præmia supernæ vocationis consecuti cum ipso sine fine laetantur.
2 Unde unum ex his legionibus Martyrem, non incongruum duximus recensere: et ejus passiones, prout Creator scientiæ indulserit, conscribentes, ad lucem veritatis diligentissime perducere; qui agonizando viriliter, æternis gaudiis inter eos nomine simul et opere potitus est, cujus triumphantes agones et tolerantiæ fortitudines qui vult affatim noscere, si fides non absit, sequentia legat, ac ibi qualiter pugnando hostem superaverit, et Regem perpetuum, pro quo tanta perpessus, gloriosissime adierit, enucleatius perspiciet. Habet enim ad incrementum religionis suæ quid ibi credere debeat, quid sperare desideret, quidve amare delectet, per quæ ad civitatem supernæ patriæ perveniens contemplatur facie ad faciem omnium decus Sanctorum, ubi lux immensa Deus illustrat mentes hominum, atque ineffabilis summa felicitatis consistit. His ergo breviter præmissis ad narrationis gestæ ordinem properemus.
S. Potiti pia adolescentia, constantia in fide.
Regnante igitur a Romanorumb quarto decimo Imperatore Antonino, anno scilicet ab incarnatione Redemptoris centesimo et sexagesimo sexto, orta estc quarta persecutio a Nerone per totum orbem Christianorum, præcipue ind Isauriæ partibus ita excrevit; ut jussu nefandissimi prædicti Cæsaris positis circa necessitudinum loca simulachris, nulli daretur prætereundi facultas, qui non adoraret et sacrificaret eis; quatenus qui obtemperaret, honoribus magis extolleretur: qui vero rebellis reperiretur, nudatus propriis rebus nece perderetur.
4 Hac denique tempestate beatissimus Martyr Christi Potitus, orientalium partium civis, sub paterno jure adhuc puerulus in urbe sua subjectus, seu rosa de sentibus ex pravorum vita florens effulserat. Quem ita Domini virtus omni probitate omnique sanctitate decoraverat, ut non sine quodam magno præsagio tale sortiretur vocabulum; dum et ille præceptis omnipotentis Dei obediendo fortiter consecutus sit, ut multos alios prædicando consequi fecerit regna cælestia. Nam, ut Dominus ait in Evangelio, Non veni pacem in terram mittere sed gladium, hoc quodam modo gladio perculsus, ita se a nefanda patris superstitione sequestraverat, ut non natura, sed nomine tantummodo putari videretur filius. Et quod corporaliter cum ipso conversabatur, nec aliqua eum illexerat mundana persuasio, seu paternæ gentilitatis redemptio, ut prædicationis suæ stimulo valeret eum de mortis umbra eripere, et cælesti vitæ patriæ fide sincerissima reddere. O mira potentia Domini! Siquidem olim suis fidelibus, dixerat policens: Si habueritis fidem, ut granum sinapis, dicetis huic monti. Transi hinc, et transibit: Operabatur autem jam tunc per famulum suum simile miraculum, quando talia et tanta pravarum mentium a sodalitate culturæ dæmonum, impulsione prædicationis tanti viri abstrahens, cupiebat trahere ad veritatis et æternæ vitæ consortium.
5 Denique cum esset pater ejus, Hylas nomine, idolis deditus, et clarus secundum seculi dignitatem, ac prædives opibus, et non haberet ad posteritatem stirpis suæ alterum filium, qui illius hæreditaret facultates, cœpit eum multis suasionibus per varios amplexus et oscula, per diversorum affatuum blanditias, extorquere ab æquitate fidei, et ut deos suos adoraret, adhortari. Cui Sanctus Dei sic ait: Non das mihi salubre consilium, pater; nam si, ut asseris, filius tuus essem, et paterno me amore dilexisses, id mihi consulere satageres quod saluti animæ meæ proficeum, non quod perditioni fuisset. At quia non boni judicii est, cupio ego tibi magis consulere, et de veritatis via disserere, ut Creatore totius mundi tuique agnito, satisfacias de tantis talibusque nefandis erroribus, quibus irretitus es; quatenus ab iis omnibus correptus, merearis aliquo modo perfrui propitiationis ejus clementia. Sin alias tibi videtur, scito te cum tuis idolis amodo et deinceps per omnia contemptum.
6 Adhæc indignatus pater ejus jussit eum in custodiam mitti, sperans terroribus, quem non blandimentis valuerat emolire; et ut nulla ei esca ministraretur præcepit, dicens illi: Sine, videamus si Deus tuus veniet, quem colis, tribuere tibi cibos. Recluso autem eo in custodia, fixis genibus ita cœpit Dominum lacrymis exorare: Deus fortitudinis, Deus pietatis, Deus æterne, Domine Jesu Christe, sine quo nullus vivit, qui pro salute humanæ fragilitatis dignatus es de cælis descendere, respice propitius ad preces humilitatis meæ, et miserere mei, sicut es misertus Danieli in lacum leonum misso; ut quemadmodum illi auxiliari dignatus es, ita me spem in nullo præterquam in te habentem roborare et confortare digneris protectione dexteræ tuæ, ad gloriam et laudem sancti nominis tui. Nunc autem Deus vitæ meæ licet impotens pro puerili ætate viribus sim, tamen ea fiducia eaque ad te accedo confidentia, ut ea omni solamine terreno destituto, quæ humana non prævalet imbecillitas, tuæ gloriæ majestatis suffarcire dignetur potentia. Hæc illo orante, ita Domini virtus affuit, ut confortante Spiritu sancto facies ejus sumeret jucunditatis splendorem. e a Michael Monachus testatur in Breviario Capuano Officium quidem Octavæ extare, sed cum quinta et sexta de S. Potito lectione, quarum hoc initium est: Regnante igitur quartodecimo Romanorum Imperatore M. Antonino Vero, qui æquo jure primus regnavit cum Lucio et Aurelio Commodo annis decem et novem et mense uno, regnantibus usque adhuc singulis Imperatoribus; currente scilicet ab Incarnatione Redemptionis nostræ centesimo sexagesimo sexto anno, Imperii vero ejus sexto anno, orta est quarta persecutio videlicet per totum orbem Christianorum a Nerone Imperatore, maxime in Asiæ partibus ita excreverat, ut jussu nequissimi Imperatoris prædicti simulacra ubique posita si quis adesset qui non adoraret, vel sacrificaret. ejus facultas publicaretur, et qui in hoc sacrificaturus deesset, nudatus propriis rebus morti traderetur, etc. Mone vero idem Monachus has lectiones sine dulbio initium esse longioris textus: recle. Sunt enim ex hac vita uti et ex quæ in proprio officio S. Potiti in ejus monasterio Neapoli recitantur, concinnalæ.
Porro hic quædam corrigenda, ut recte idem monet. M. Aurelius Antonino Pio socero successit anno Christi 161, 6 Martii sociumque sibi et consortem adscivit L. Elium Verum, qui cum eo 9 aut, ut alii habent, 11 annis imperavit; M. Aurelius vero annis 19, mensibus 11.b Ino decimus septimus fuit. Imperarunt enim hi ante, Cæsar, Augustus, Tiberius, Caligula, Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, Vespasianus, Titus, Domitianus, Nerva, Trajanus, Adrianus, Antoninus Pius.c Alii plures numerant, at qui solum decem, veluti 10 Ægypti plagas statuunt, ii primam a Nerone motam vocant, secundam a Domitiano, tertiam a Trajano, quartam a M. Aurelio. Perperam in Breviario Capuano hæc efferuntur, quasi hanc ipsam quartam Nero concilarit. Sic et Lect. 1 off. S. Potiti: orta est persecutio a Nerone per totum orbem Christianorum.d Lectiones propr. off. et Breviar. Capuan. Asiæ.e Lect. 2, prop. off. dicitur divinis deliciis crebro refectus in carcere; et Lect. 4, secundo in carcerem a patre retrusus.
Dæmonis insidiæ elusæ. Patris conversio.
Propter quod gaudens et exultans glorificabat Dominum, dicens: Gratias tibi ago Deus meus, qui me indignum famulum tuum de tuis donis spiritualibus complere dignatus es, quæ quanto plus sumuntur, tanto plus ambiuntur. Proinde precor, Deus Angelorum atque Archangelorum, cujus viscera pietatis et misericordiæ omnibus patent, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut exaudias me famulum tuum toto ad te pro genitore meo corde clamantem. Da ei agnitionem veritatis tuæ et fidei intelligentiam, et aperi ei tuorum donorum scientiæ thesauros ad cognoscendum te Creatorem omnium Deum, quatenus tua gratia repletus, non glorietur de eo Christiani nominis inimicus, quin imo glorificetur virtus tua.
8 Ad ejus orationem mox adstitit Angelus Domini confortans eum, et dixit: Fiat tibi sicut petisti, et hoc tibi notum sit, athleta Christi, quod Deus omnipotens, cui te corde toto commisisti, semper est tecum, et quodcumque ab eo poposceris absque dilatione impetrabis. a Tantummodo animadvertens provideto, quod arripere debes armaturam Dei adversus imminentes insidias antiqui hostis, quæ ingerendæ sunt tibi per usurpationem nominis Christi. Tu vero ne credens cedas illi, sed eum magis satage orationibus et precibusa te repellere. Et hæc dicens discessit Angelus perpetuæ lucis ab eo.
9 Sanctus igitur Confessor et Martyr Christi Potitus fretus potissime misericordia Domini psallebat illi: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum spero donec transeat iniquitas. Vix expleverat hæc, cum subito apparuit incentor malorum: Ecce, inquit, dignatus sum venire ad te, o innocens homo, ut non afficias multum animam tuam; sed potius revertere et epulare cum patre tuob. Nam Christus, si credere non ambigis, ego sum. Condolui lacrymas tuas, idcirco descendi te consolari. Cui S. Potitus ait: Vade retro Satana inimice veritatis, quia nec vigorem animi destruere, nec suadere vales famulo Dei. Verumtamen si tu es Christus, ut asserere audes, et non potius Antichristus, flectentes genua oremus. Orante autem Sancto Dei, et dicente: Domine Jesu Christe expelle hunc inimicum nominis tui sancti, auctoremque iniquitatis a me, et projice eum in abyssum, ubi deputatus est cum satellitibus suis; factus est adversarius ille statura procerus, et mugiens dedit vocem adversus tirunculum Christi. Contra quem ipse signo crucis munitus: Desine, inquit, maligne spiritus, tentare milites Christi; quia non terrere valebis, quem ipse jam signo crucis suæ passionis redemit. Adhanc jussionem statim ut fumus evanuit. Vox inimici articulata audiebatur, proclamans: o quæ infantia me exsuperat! væ mihi! ubi sagittas meas jaciam? ubi quiescam? si provectioris ætatis hominem adiero, non multo facilius vincor, quam ab hoc puero victus sum. Nisi forte ingredi potuissem in Antonini Imperatoris filiam, quam unicam habet, et in ea prævalens aliquo modo victor extitissem?
10 Igitur Domini innocens præsidio sancti Spiritus innixus gratiarum actiones Deo omnipotenti non desinebat agere, qui in tot ei adversitatibus dignatus est auxiliari. Interea pater ejus adveniens jussit eum de custodia extrahi, quem ita alloquitur: Cum totius orbis universitas generis humani obtemperet decretis Imperatoris, et cultoris divorum numinum, et nullus est qui non eorum quærat eminentissimam potestatem habere propitiam, qua obstinatione cordis nescio sis offensus, ut sanctissimis cupiens privari munitionibus, et multatus justissimis eorum arbitriis pessime mori. At sane quoniam edicta Cæsaris ubique discurrunt, ut qui non libayerit sacris diis, diversis pœnis afflictus, ferarum rictibus tradatur; antequam ad veritatis experientiam venias, accede et subdere decretis illorum; ne acerrime florem adolescentiæ tuæ amittens, cum dolore nimio me orbatum ad inferos deducas: quandoquidem cum te unicum filium habeam doleo tenimis in his superstitionibus, quibus involutus es, perdere. Et S. Potitus: Dic, inquit, pater, quibus numinibus parere debeatur. Et Hylas: Primum Jovi, deinde Arphan, et Minervæ. Et sanctus Innocens: Si nosses, inquit, o pater, quantus et qualis est Deus Christianorum, qui humiliavit se ut nos perditos saluti restitueret, nullos unquam deos haberes, nec diceres: sed magis dæmones, qui nec sibi nec alicui prodessent, omni modo computares. Quinimo si prophetæ credere voluisses, audires illum de diis asserentem, quod omnes dii gentium dæmonia sunt, Deus autem noster cælos fecit.
11 Audiens hæc pater, vehementer admirans ait: Unde tibi hæc verba? Et puer: Spiritus ipse Deus, cui ego servio, loquitur per os meum, qui in suo Evangelio prohibuit dicens: Nolite cogitare quid loquamini: Et genitor: Ecce, inquit, de pœnis et cruciatibus meis haud tibi curæ est, cum vero ad immanissimos cruciatus Antonini Imperatoris perveneris, quid acturus es? Et Christi Martyr: Deus, qui est redemptor animæ meæ, ipe est tutor corporis mei. Nam nescis quidem quoniam in nomine Domini David solus, non armis et galea protectus, Goliam saxo percussit, et amputavit ipsius caput gladio; qua de re gloriosus coram filiis Israel et socero suo inventus est?
12 Ad quem pater: Ergo, ut video, omnia sustinere paratus es pro Deo tuo. Et Domini puer: Sic credo in omnipotentia Patris et Filii et Spiritus sancti, quod pro nomine sancto ejus non solum omnia perpeti, sed etiam mori promptus inveniar. De te sollicite considerare necesse est, qualiter evadere æternas pœnas atque interitum Satanæ queas. Quoniam isti dii tui, quos inaniter colens veneraris, nihil sunt; nec aliis inferre salutis aliquid valent, cum tartarus eos excipiens cruciet, ubi inextinguibilis ignis cum verme immortali sine fine vivere comprobatur. Nam si ad narrationis ejus apicem credere voluisses, hos, quos deos putas, homines scelestissimos et facinorosissimos esse arte diabolica circumventos, absque omni reperire cunctatione valeres, quos lex universalis judicat immisericorditer fore puniendos. Ergo si tales forte advenerint, in terram melius redigantur et cineres quam erigantur. Quis rationalis patitur eos colere, cum et divina vox asserat dicens: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Et si ita est, imo quia ita est, restat ergo ut unus Deus vivus et æternus credatur in substantia deitatis, et trinus in personis, et rector universorum visibilium et invisibilium, cujus virtute omnes qui persecutionem patiuntur propter ejus gloriosum nomen, immunes periculis reperiuntur, quin etiam aliorum casibus non sine magna potestate interdicere prævalent, perhibente illo: Signa eos qui in me credunt hæc sequentur: Dæmonia ejicient, serpentes tollent, super ægros manus imponent, et bene habebunt.
13 Cumque ista et his similia diceret S. Potitus, stupefactus pater, et ultra quam credi posset admirans: En, inquit, modo novi quod verus sit Deus Christianorum, qui tanta et talia loquitur per hunc puerum, quemadmodum numquam expertus sum. Denique si non esset in eo aliqua divina virtus, minime quiverat iste ex corde suo omnia hæc proferre, sed, ut video, ipse loquitur per filium meum. Itemque congemiscens ait: Væ mihi peccatori, quam sophiæ sagacitatem tenere videor, quando sapientior me de his omnibus filius meus omnimode comprobatur? Plane nunc corde video, fide credo, quod non sit similis huic, qui talem gratiam intelligentiæ meo tribuit gnato, ut omnem ambiguitatis squalorem a me emundans, ad veracissimam lucis me valeret perducere rationem. Hæc dicente patre, gratias referens S. Potitus Deo, catechizans et docens eum omnem fidei normam, fidelissimum Christi servum in sanctæ matris Ecclesiæ gremio, Deo annuente, mirabiliter collocavit.
a Lect. 6 prop. off. diserte promittitur ei ab Angelo patris conversio.
b Nulla hic aut in priore vita mentio fit matris, veluti tum superstitis: ast in off. prop. Lect. 7 dicit inter alia dæmon: Compatere lacrymis tui patris, et matris tuæ miserare suspiria.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.