Octava Epiphaniæ in omnibus fere consignata est Martyrologiis, Romano, Bedæ, Rabani, Notkeri, Maurolyci, Bellini, Molani, Galesinii, et plerisque MSS. Agit de ea Amalarius Fortunatus lib. 4, de Ecclesiasticis officiis, cap. 34. Antiquum officium, teste Gavanto commentar. in rubr. Breviarii, sect. 6, cap. 7, erat de baptismo Christi, de quo nunc solum est Evangelium. In Breviaro edito Venetiis anno 1521, (quod ipse citat, et congruit vetus Missale excusum anno 1508, quod penes nos est) officium hoc die fiebat semiduplex; quod etiamnum in Kalendario Capuano servatur, ut videre est apud Michaelem Monachum. Breviarium concinnatum a Cardinale Quignonio, Pauli III auctoritate, editumque an. 1535, nihil de Octava, solum de S. Hilario officium habebat. In altera editione ejusdem Breviarii, restitutum est officium Octavæ, quod nunc est duplex.
2 Græci 14 Januarii celebrant Theophaniorum octavam, ut patet ex Menæis et Horologio. Ast in Anthologio quod Clemens VIII approbavit, notatur octava sanctorum Epiphaniorum 13 Januarii.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.