Romæ S. Tatianæ Martyris agitur pridie Id. Januarias natalis, ut habet Martyrol. Romanum, quæ sub Alexandro Imperatore uncis atque pectinibus laniata, bestiis exposita, et in ignem projecta, sed nil læsa, gladio demum percussa migravit in cælum. Acta ejus, quæ Baronius testatur extare in veteri ms. S. Mariæ Majoris Romaæ, inde accepimus, sed omnino eadem sunt quæ S. Martinæ, ut 1 Januarii diximus. Inciditque nonnumquam suspicari unam et eumdem esse Martinam et Tatianam. Certe vetus Romanum et cetera Latinorum Martyrologia, Martinam celebrant, nullum, præter Romanum ac Molanum in Addit. ad Usuardum, Tatianæ meminit. Græci in Menologio, Anthologio, Menæis Tatianam habent hoc die, nusquam Martinam. Utut sit, visum non est integra hic dare Acta, ne et operis nostri moles frustra excrescat, et Lectori generetur fastidium, si eadem sæpius repetantur: præsertim quod ad oram illius Romani codicis hæc recenti manu adscripta sunt: Confunditur hæc historia in multis cum rebus gestis S. Martinæ Virginis. Ideo caute legenda, corrigendaque videtur, etc. Initium tantum et finem eorum Actorum hic dabimus:
2 Regnante cælo terræque Domino nostro Jesu Christo, adversante vero servo diaboli Rege Alexandro, quarto anno regni ejus edictum proposuit novum et inhonestum: sacrificare Galilæos, aut si non sacrificarent, morti damnarentur. Et misit Præpositos et Principes per diversa loca, ut Christiani vincti traherentur ad sacrificandum idolis, quod et polliciti sunt Imperatoris jussa in omnibus adimplere: et accipientes talia pracepta in multis litteris regalibus scripta circumferebant nova, expositionem sacrificii immundæ culturæ explentes, sicut jusserat eis Rex Alexander. Statunculas vero ostendentes Deorum, sacrificantibus maximos honores dari præcipiebant; non sacrificantes vero diversis pœnis interimerentur. Talia vero præcipiente Alexandro, jubet per omnia sacrificium consummari Romae Apollini et sacrificia offerri; Christianos autem viros ac mulieres cum suppliciis violenter trahi ad sacrificandum Apollini. Ministri autem satanæ erant viri pessimi, Vitalis quidam habens dignitatem Comitis, et Bassus Cubicularius, et Cajus Domesticus. Isti destinati erant, ut devastarent cultores Christi.
3 Finis vero ita habet: Et facta hac voce ceciderunt carnifices, et mortui sunt. Veniens autem Episcopus Rhetoricus cum omni Clero suo, et etiam cum omni Senatu Romano, et tollentes sanctum corpus ejus, condiderunt eam in thecam crystallinam in regione XI, glorificantes Deum qui est in cælis, quoniam his, qui confidunt in eum, mors secunda non habet potestatem. Rex autem comprehensus est a doloribus in eadem hora, et lacerans comedebat carnes nes suas, et suspirans et tremens dicebat: Miserere mei Deus Christianorum, scio enim quia irritavi nomen tuum, vel etiam innocentem famulam tuam excruciavi. Juste enim in omnibus flammis pœnarum affliges me, secundum opera mea retribues mihi, et omnibus qui abnegant te Domine. Vox autem de cælo facta est: Ingredere in clibanum ignis Alexander, et vade in interiores tenebras, quæ tibi præparatæ sunt, cum ignitis tormentis. Et factus est terræ motus magnus. Crediderunt autem in Domino mille animæ virorum, ac mulierum duo millia ducentæ. Consummata autem est passio Sanctæ Tatianæ mense xii, ix die ipsius mensis, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen.
4 His quoque Actis similia sunt S. Priscæ, ut xviii Januarii dicemus, nisi quod sub Claudio interfecta dicitur, Tatiana et Martina sub Alexandro, et hujus utriusque necem secuta funesta mors tyranni traditur. Utriusque, Martinæ, inquam, et Tatianæ separatim vitam edidit Italice Antonius Gallonius in lib. de Romanis virginibus. Nec illud omittendum ducimus, quod quæ Græcis, Baronio, Gallonio, Molano ceterisque Tatiana est, ea in Actis perpetuo fere Datiana appellatur.
5 Galesinius x Januarii in Notis isthæc habet: In Græcia hoc ipso die S. Tatianæ Martyris, cujus præclara pro gloria Christi dimicatio, Græce scripta legitur. Menologium a Canisio editum, ejus martyrium ita recenset: Certamen S. Martyris Tatianæ, ex antiquiore Roma, Alexandro Imperatore, quæ propter Christi fidem oblata Imperatori, et in templum idolorum cum eo ingressa, precibus simulachra evertit, atque in terram collisit: quare in faciem verberatur, et uncis ejus palpebræ dilacerantur, deinde suspensa pectinibus laniatur, raso capite: postremo cum igni et feris objecta illæsa mansisset, securi percussa evolavit in cælum. Ast Anthologium a Clemente VIII approbatum: Hæc erat ex veteri Roma oriunda, Alexandri Imperatoris temporibus, patre ter Consule nata, et pro ritu Ecclesiæ Diaconissa, sed propter Christianam religionem ad Imperatorem deducta, et cum ipso in fanum idolorum ingressa, precibus simulachra dejecit, et humi afflixit, ac confregit. Quapropter os ejus everberatum est, et uncis palpebræ cum cute abrasæ, tum suspensa cæditur, et caput raditur. Postremo cum nec ab igne nec a feris læderetur, securi percutitur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.