Alexandri VII, Pontificis nuper Maximi, votum fuit, diuturno litterarum mutuarum commercio notum Bollandum, primum hujus vasti operis auctorem, coram etiam de vultu cognoscere. Id quoniam interjecta terrarum tam multarum spatia sperari non patiebantur de homine, annis, morbis et laboribus fracto: proximum esse potuit, ut amici desiderium leniret vel suis expressa lineamentis imago corporis, vel vitæ operumque historia, melioribus virtutum ejus coloribus adumbrata. Verum priusquam alterutrum posset factum exhiberi, Sanctissimus ipse e vivis abiit, iisdem Sanctorum cœtibus adjungendus, in quorum plenitudinem receptum ante annos duos Bollandum confidimus. Eo igitur a nobis sublato, cui ante omnes debuerat hic Tractatus inscribi, primum Tu nobis occurris, PATER NOSTER ADM. REVERENDE, qui nobis, et Romæ coram et hic per litteras non semel, fidelis interpres fuisti affectus illius, quo dicta SANCTITAS dignata est ostendere quanti virum illum fecisset vivum, et quantum doleret acerbum ejus etiam in tam matura ætate ac virtute occasum. Accedit quod propria animi tui sponte professus, Te semper unice amavisse viventem, et mortuum amare perrecturum in successoribus suis; in vicem defuncti Te nobis Patrem obtuleris benevolentia speciali, jusserisque audenter postulare a Te, quidquid in operis sui favorem auderet Bollandus. Quid autem ille petere auderet majus, quam quod effuse adeo impendisti nobis, Romam ad conquirenda Acta Sanctorum venientibus, patrocinium auxiliumque? TUÆ proinde PATERNITATI, post summi Pontificis favorem, debemus maximam partem fructuum, ex illa peregrinatione relatorum. Præterea eosdem fructus exponit dilucide præsens Tractatus, non sine grata commemoratione præcipuorum amicorum, quorum auxiliaris opera per Italiam, Germaniam, Galliasque utiliter nobis fuit commendationibus Tuis conciliata. Debet igitur hoc etiam nomine dirigi ad Te prolusio hæc ad tomum primum de Sanctorum Actis. Idque eo magis par est fieri, quod priora de iis volumina quinque, Januarium Februariumque complexa, in manibus sæpe, in oculis semper esse volueris, quamdiu habendis ad Christi Vicarium Collegiumque Eminentissimorum Cardinalium Concionibus destinebaris: et factus deinde Societatis Præpositus Generalis, Provinciæ nostræ Moderatoribus scripseris, opus illud sanctum instanter tenereque commendans. Hac igitur fiducia finem facimus addictam nobis tam luculentis testimoniis gratiam pluribus prædicandi; et sub auspiciis potissimum Tuis natum elaboratumque Martium exhibentes, Deum Sanctosque precamur, ut Te supremum nostræ Societatis Caput cælestium benedictionum unguento perfundat; quod in omnia defluum Corporis hujus membra, ad nos, velut oram vestimenti extremam, quadamtenus descendat, scribendis quæ Sancti olim gessere intentos in umbra et quiete; interim dum alii Filii Tui, per orbem universum Sanctorum exempla suis in factis exprimentes, in sole pulvereque desudant.
Pia Joannis educatio, Humanitatis studia, tirocinium Societatis.
Patria Bollando, anno MDXCVI, XIII Augusti nato, fuit Julii-mons, in Limburgensi Ducatu pagus: huic vicinum Bolland, in diœcesis Leodiensis confiniis, familiae nomen dedit et habitandi locum per multos post natum Joannem annos parentibus inter suos primoribus. Qui cupientes primum illum ex se fructum offerre Deo, ad cujus obsequium jam inde a principio puer factus videbatur, misere Trajectum Humanioribus studiis imbuendum, anno ætatis ejus decimo. Ibi tantos brevi progressus habuit, ut quinquennii spatio omnes classes pervolans, numquam non primum præmium in ascensu referret; ut magnifico testimonio asseveravit, perpetuus toto illo quinquennio Bollandi Condiscipulus et ad mortem usque amicus sincerrimus, amplissimus Dominus Arnoldus Verheyden, supremi Mechliniensis Consilii Senator. Interim magistrorum tam reverens fuit, tam observans scholasticæ disciplinae, ut nemo aliorum, qui easdem tum pariter scholas frequentavere, meminerit vel verbo unquam vel nutu increpitum, nedum severius castigatum ob aliquod puerile delictum. Ad hæc iis, quæ ætatem primam commendant, virtutibus: ingenuitate, inquam, et facilitate morum coram domesticis, benigna comitate inter socios, sic erat ornatus, ut quamvis maturitatem haberet, cum utraque conjunctam, quantam ab illis annis nemo speraret, et licet primas præriperet omnibus, nulli tamen non esset carissimus; conversis in venerationis amori mixtæ materiam prærogativis, quæ alias reddere potuissent æmulorum obnoxium invidentiæ; quemadmodum, non sine jucundæ recordationis sensu, commemorare solebat Vir postea in Ordine Franciscano præclarus, tunc contubernalis et domesticus Johannis, R. P. Ægidius Jamar.
2 Itaque cum forte fortuna, Pontani progymmasmata in schola prælegens Magister, incidisset aliquando in eum locum, ubi, nescio quis, specioso consummatæ eruditionis præconio indigetabatur, Cornu-copiæ scientiarum: subitus discipulorum omnium plausus extitit, eum titulum certatim adaptantium perpetuo fere suo in omni litteraria exercitatione Imperatori: prout sæpe auditum est ex eorum tunc uno Joanne Ramirez, postea in nostra Societate sinceri oris ac pectoris candidissimi viro, et magni zeli operario. Erat sane prodigio simile, videre et audire tredecim vix annorum puerum, ad solam geographicarum tabularum inspectionen, diserte enarrantem res omnes memorabiles in Indiis gestas a Lusitanis fideique præconibus, ex quo illæ feliciter Europæis commerciis apertæ fuerunt. Nempe jam tum Maffei historias Indicas accurate legerat, et illa memoriæ fidelitate retinebat, qua ad extremam usque vitam sic valuit, ut quacumque de re, loco, persona sermo incidisset (cujus quidem aliquando notitiam habuisset) minutissimas quasque illius circumstantias continuo proferret, cum stupore colloquentium: non anni, non diei notam, non genus aut nomen prætermittens.
3 Ut vero ad Poetas Oratoresque volvendos una cum classe gradum fecit, non modo in utroque scribendi genere exercuit stylum facilitate admirabili; sed etiam ex illis partim, partim ex Latinis Historicis, Livio præsertim, diligenter lectis, Romanarum Græcarumque antiquitatum magnam omnino acquisivit notitiam: qua deinde colloquiis, lucubrationibus, orationibus suis suavem aspergebat saporem eruditionis reconditæ. Annis autem postea subsecutis, quibus eas disciplinas tractare tradendas aliis morosius debuit, ita profecit hoc in genere, ut prompte ac nihil fere præmeditatus, soluta strictave oratione quo de cumque argumento vel scriberet ipse, vel scripturis materiam paratam daret. Quod etiam senex sæpe fecit adolescentibus, quos Societati nostræ idoneos talibus incitamentis, simul ad diligentiam impigram studiis navandam stimulabat, simul insinuabat in gratiam moderatorum suorum, quorum honorem ac reverentiam ista fere spectabant; nonnumquam tam operose concepta digestaque, ut vel sola scriptio videretur triduum quatriduumve exigere. Inter magistros pueritiæ suæ duobus imprimis plurimum se debere fatebatur: Patri scilicet Henrico Nemio, Illustrissimi
Gasparis Archiepiscopi ac Principis Cameracensis fratri, qui ingressum in litterarum ac pietatis palæstram suavi quadam nec minus efficaci industria, mirifice ad summa quæque in utroque studio speranda animabat: deinde P. Gerardo Montano seu Van den Berghen, sub quo Poeticam Rhetoricamque absolvit. Cum hoc postea Madritum evocato, et easdem artes ibidem multis annis tradente, frequens Bollando fuit per litteras communicatio: quarum nonnullæ, Mechliniam ad ipsum datae et usque ad obitum servatæ, supersunt.
4 Annum sub hæc decimum quintum explebat, quando Humaniorum studiorum emensus curriculum petiit admitti in Societatem Jesu, et, pro ea quam de se faciebat spe, facile impetravit. Ingressus itaque eam Mechliniæ est XXI septembris anni MDCXII; et inter tirocinii experimenta, quamvis Sociorum plerisque ætate minor, cunctis tamen præluxit exemplo cereæ ad omnem virtutis formam capiendam indolis, et seriæ voluntatis ad ea, quæ didicisset per omnem vitam suis in moribus exprimenda. Vires etiam bene compacti corporis majores ei quam aliis erant, ideoque probationis tempore Antuerpiano destinatus collegio fuit, tum recens a Professa domo secreto: et curatorem refectorii egit ea ratione, ut quotidie ex Aquensi domo in Anglicanam (ita tunc vocabantur domus quas Societas incolit) omnem transferret panem, qui Sociis in collegio commorantibus in prandium cenamque necessarius erat. Laborem hunc fortiter et constanter exantlavit, non exiguum viæ interjacentis spatium cum canistro bene onusto emetiens quotidie semel iterumque, quamdiu hoc ei officium mansit: mansit autem per unum alterumve mensem. Pari fere temporis spatio Collegio Lovaniensi probandus inservivit. Sacerdotibus ad aram facientibus toto matutino tempore ministrans, postmeridiano humillima quæque servitia domus pari promptitudine et alacritate obiens.
Bollandus post Philosophica studia, litteras Humaniores sexennio docet: Theologiam quadriennio audit.
Laborabat Provincia, non ita pridem a Gallo-Belgis divisa, operarum per multa collegia distribuendarum penuria: hanc ob rem post primum tirocinii annum, jussus est Bollandus audire Philosophiam: ipsoque in studiorum cursu Lovanio translatus Antuerpiam cum Magistris et Condiscipulis suis, selectas ex universa theses ibidem felicissime propugnavit: ut ingenii sui specimen publicum primo in ea urbe daret, quam habiturus provectior erat doctrinæ suæ palæstram præcipuam. Ex hinc litteris Humanioribus docendis admotus, variis in urbibus, Ruræmundæ, Sylvæducis, Bruxellis, Antuerpiæ munus illud exercuit; initio facto a Ruræmundana Syntaxi, quam secundo anno Sylvæducis numerosissimam habuit, centum ac quadraginta et plurium discipulorum: quorum quanto studio curaret profectum, vel ex ea liquere potest diligentia, quam secundariis quoque illius classis exercitationibus impendebat; metricæ videlicet arti et Græcæ litteraturæ. Nam ad hanc quidem cum Chrysostomi de orando Deo explicaret Homiliam, nec nisi ex ea componendorum Græce thematum materiam caperet, ita animaverat suos; ut sumpto a primis exemplo, ceteri passim omnia illius orationis vocabula alphabeticum in ordinem sibi digererent, næ dictionario opus foret. Isti vero, Pœticæ scilicet, primam sub matutina lectione horam subinde sic dicabat, ut quæ discipuli tunc e soluta in ligatam orationem traduxerant carmina, dimissis scholis, legeret universa, manu sua adnotans et singulis post meridiem exhibens, quid et quatenus quilibet recte vertisset.
6 Eodem secundo anno per sacras Quadragesimæ ferias bis in hebdomade dicebat Latine ad collectam juventutem trium superiorum scholarum, capitum circiter trecentorum et sexaginta: dicebat autem tanta eloquentia et gravitate, ut non modo æstimationem doctrinæ inter omnes Collegas præcipuæ in eum conferrent auditores; sedetiam prærogativam auctoritatis maximæ eidem deferrent, quamvis intra ætatis annum vigesimum constituto: quod tamen ne putaretur, faciebat præcocis barbæ plenitudo, qualis tricenarium decuisset. Ergo Bruxelis quoque, cum anno Magisterii tertio Græca doceret, dirigendo studiosorum Sodalitio est præfectus: in quo ita sibi conciliavit animos Sodalium omnium, ut quam vix ullam repererat altaris supellectilem, brevi effecerit etiam argenteam: confecto insuper novo altari, ad quod moliendum Collegii Rector, pio Joannis zelo recreatus, non modicam de suo eleemosynam contulit, et gratuitam per hebdomades aliquot domestici scriniarii operam. Eamdem præfecturam toto quod secutum est triennio tenuit, sed Ruræmundæ et Antuerpiæ, auctoritate eo majori, quod primum jam inter Magistros locum teneret Rhetorices Professor. Fructus ex ea administratione Sodalitatum egregius extitit. Ut enim non dicam quam multi ex illis varia amplexi sint Religiosorum Ordinum instituta, constat in iis minimum fuisse triginta, qui Societati nomen dedere: quorum nonnemo post obitum Bollandi ex Germania scribens, magno cum animi sensu recolit, debere se vocationem suam ejus exhortationibus, prorsus cordatis, instillandoque erga Deiparam resque divinas affectui accomodatissimis. Et valebat gratia singulari ad promovendam discipulorum pietatem, etiam in privatis familiaribusque colloquiis: propter quæ certatim frequentabatur et expetebatur congressus illius: eoque avidius, quod rarissimis exemplis historiisque condiebat sermonem: quibus etiam puerorum parentes, quantavis dignitate conspicuos, ad se frequenter alliciebat. Commendabatur præterea eo nomine, quod cum discipulis suis quasi cum provectis ætate viris agendum sibi proposuisset, raro præmiis, penis multo rarius utens; cumabsque his quidlibet obtineret. Istud autem propositum suum maxime tenebat inter Sodales Deiparæ Virginis, post singulos conventus' consultationem instituens cum iis de observatione regularum, et bono ipsius Sodalitatis communi: unde fiebat, ut istam exactissimam servarent cuncti; hoc, per ipsosmet promoveretur efficacius: quia quæ istic concipiebantur decreta, stabiliendæ disciplinæ et fovendæ pietati oportuna, iis se omnes facilius patiebantur adstringi; quod suo arbitratu, non inductione aliena, talia in consuetudinem videbantur recipere: ideoque per multos posteriores annos apud successores durarunt, quæ hac ratione fuere a Bollando constituta.
7 Moliebatur eo tempore Societas nostra speciosissimum ex Ligustico marmore templum, quo gloriatur Antuerpia tamquam inter prima orbis Christiani numerando, etiam nunc, quando eam materiam viliorem copia, et tractabiliorem hominum industria fecit. Ei, cum perfectum esset, consuetis Ecclesiæ ceremoniis rite dedicando, non tantum præparabatur ornatus interior solennitati conveniens, et sacrorum festivior apparatus, nec non ea omnia quæ excitandæ cum spirituali gaudio pietati conciliandæque novo templo gratiæ poterant excogitari a Concionatoribus ad id delectis: sed etiam judicatum est dedicationem eamdem hoc quoque fieri celebriorem posse, si in area, quæ anteipsum templum spaciosa procurrit, ab Gymnasii nostri studiosis in scenam produceretur Fundator Societatis Ignatius, adhibito theatrali apparatu quam fieri posset exquisitissimo. Sed providendum prius erat, ut auctor inveniretur, designati dramatis majestati parem sortitus felicitatem, doctrinam, prudentiam, dexteritatem: quibus non vulgaribus opus erat, ut successus minime vulgaris speraretur. Opportune igitur accidisse videbatur, quod Antuerpiæ Rhetoricam doceret Bollandus, qui frequenti experimento talem se probaverat, ut haud facile alius censeretur in inventione felicior, in compositione elegantior, in disponendis rebus prudentior, in exercendis ad scenam juvenibus dexterior. Quare tertium annum in eadem schola docenda perseverare jussus, seque accingere ad exequendum quantum fuerat in consultatione decretum, nihil minus præstitit quam a summo ipsius ingenio sperabatur. Totam enim S. P. N. Ignatii, qui idem et novi templi patronus erat, vitam gloriamque sic digessit in partes, tanta styli varietate et elegantia explicavit, tam feliciter per exercitos egregie adolescentes declamavit, ut etiamnuminter maxime senes, qua cives, qua Patres, vivat memoria incomparabilis illius, ut loquuntur, Actionis. Quanto autem labore ipsa steterit auctori suo vel inde colligas, quod bifariam divisa argumenti tam fecundi materia, duobus consequenter diebus fuerit continuaenda: non enim recitationi tam prolixæ recitantium fauces lateraque potuissent sufficere, nec debebat convocatus ad spectaculum populus tamdiu attineri ante templum, ut non esset tempus agendis Deo ipso in templo gratiis, et dicturum e suggesto Concionatorem audiendi de iis quæ propius animæ salutem tangerent.
8 Tañ præclaro fine cum suum docendæ juventutis munus absolvisset Bollandus, et simul ætatis annum quartum supra vigesimum explevisset, missus Lovanium est ad Theologici cursus studium. Hoc pene emenso, cum esset Sacerdos consecratus anno MDCXXV, delectus imprimis fuit, qui theses ex tota Theologia proponendas sustineret sub R. P. Adriano Crommio. Eoque in açtu ita fecit abunde satis, ut judicio R. P. Ægidii de Coninck, studiorum Lovaniensium Præfecti, designandus fuerit ad tradendam nostris Philosophiam, nisi ipse, sui ad eam rem animi propensionem rogatus, alio potius, si suo id relinqueretur arbitrio, se ferri declarasset: ita suaviter rem agente Deo, ne Sanctis suis decretum Scriptorem occuparent studia, haud ita multum illuc facientia. Non tamen sic fuit ab illis alienus, ut quæ is Philosophicis ac Theologicis scholis didicisset, nollet non aliquando recolere, et aliis in Germania vel alibi tradere; si Belgii, in magnum discrimen per conjurata Francorum Hollandorumque arma adducti, fortuna aliqua sic tulisset, ut profugi Antuerpia Societatis homines, sedes alibi et occupationem quærere cogerentur: eumque in finem servari semper voluit scripta sua, quibus ex dictantis Professoris ore acceptis studiosus assueverat. Ceterum quamvis speculativis scientiis perdiscendis alteque penetrandis ita intenderat animum Bollandus ut sodalium prorsus cesserit nemini, quoties in exercitationibus scholasticis diligentie profectusque specimen dandum fuit; apparebat tamen majorem ipsius esse indolem, quam ut his solis expleri et acquiescere posset. Quamcumque igitur vel officiosa caritas erga suos Societatisque amicos, dedicandis Thesibus exornandisve Academicis Actibus implorata; vel religio, Sanctos ecclesiasticis fastis tum primum inscribens publicæque gratulationis argumento monstranda, occasionem obtulisset styli sectrita vel soluta oratione exerendi; eam omnem excipiebat promptissime, illaque faciebat, quæ in Bibliotheca Societatis nostræ per P. Philippum Alegambe dicuntur, varia edita carmina et orationes, sed tacito fere aut alieno nomine. Longum esset enumerare singula propter eorum multitudinem: nam summa illius promptitudine non illibenter utebantur Superiores, cum scirent quam perejusmodi distractiones nihil aut parum decederet ei ab acquirenda Theologicarum rerum scientia: et libentius socii avertebant in Bollandum, quæcumque oblata non eadem felicitate facilitateque se confecturos sperabant.
Inter illustriora ejus temporis et talis exercitationis argumenta fuit Illustrissimi Adami Georgii Borsitæ, Comitis de Martinitz, ad Juris lauream solennis promotio, in qua exornanda primæ Bollando partes obtigere: eoque nomine supersunt litteræ ab Illustrissimo illo Heroe ad ipsum datæ, quibus collati in se familiamque suam honoris munus cum multa gratiarum actione agnoscit. Sanctis deinde Ignatio atque Xaverio cum aliis tribus in Cœlitum Album canonice relatis, expedienda rursum Bollando fuere carmina, emblemata, inscriptiones, et quidquid optimi filii pietas parentum suorum laudibus faventis cum sociis potuit excogitare ad augendum festivæ celebritatis splendorem. Beatorum quoque titulum adeptis Petro de Alcantara et Joanni de Capistrano gratulandum simili apparatu fuit: inventaque post mortem sunt quæ ista occasione elucubravit Bollandus. His Theologicorum studiorum interpellationibus, quas ille inter occupationes non numerabat, accessit longe laboriosior alia exhortationum frequenter ad Sodales Juristas habendarum, ut, quam Bruxellis auspicio tam felici primum susceperat administrationem, Deiparæ Virginis cultor et amator præcipuus, numquam prorsus deponeret; ne inter studia quidem, quamdiu per obedientiam utcumque licuit. Eodem tempore non perfunctoriam dedisse operam Orientalibus linguis nonnullis ad Grammaticæ artis regulas ordinandis, ostendunt multa ab eo perquam studiose scripta digestaque. Erat autem in eo genere tam facilis, ut cum aliquando clausisset scholas per dies plusculos hiemalis asperitas, ipse ne otiosus assideret foco, Arabicæ linguæ fundamentis perscrutandis se dederit; itaque profecerit, ut facillimum ei futurum fuisset haustam brevi illo temporis intervallo scientiam usu lectioneque confirmare, si quando e re sua esse vidisset. Adeo ut mirari non debeamus, quod in plerisque Europaerum gentium vernaculis linguis ita fuerit versatus, ut nullo negotio Latine redderet, quidquid vel alienæ pietati vel operi suo subservire volebat.
Præfectura scholarum Mechliniensium per quinquennium.
Statim ac Theologiæ audiendæ finem P. Bollandus imposuit, tot annorum experimento edocti Majores, quam esset velut a natura factus ad juventutem regendam et pios Sodalitiorum Marianorum coctus promovendos, Scholarum Mechliniensium ei imposuere Præfecturam, cui in hunc diem Congregationis Latinæ adjuncta permanet procuratio. Utramque pari sedulitate et omnium satisfactione sustinuit totis quinque annis, Magistris pariter ac discipulis eorumque parentibus carus et venerabilis; amplissimo autem Sodalitio illi tam acceptus, ut semper ad frequentissimum coetum verba facere, supremi Consilii Præside ac Senatoribus propemodum omnibus, necnon e civili Magistratu multis, Advocatisque et Canonicis, aliisque e Clero viris primariis diligentissime convenientibus. Non enim ad habendas exhortationes, quamvis adeo copiose instructus ab eruditione omnigena, accedebat nisi accurate meditatus, quod testari poterunt etiamnum scripta singulorum sermonum argumenta. Domesticis quoque nostris Casus, ut vocant, conscientia explicabat eodem tempore hebdomadatim, propositis thesibus, quas similiter ad obitum usque suum servavit. Annuas præterea Collegii litteras atque historiam ceteraque id genus alia conscribebat; quæ et ipsæ inter posthumas schedas repertæ. Diu autem postquam Mechlinia demigrasset, videre erat quantopere sibi obstrinxisset animos tum civium illorum, quorum filios rexerat in Præfectura; tum Sodalium Marianorum, quos omni sedulitatis officio sibi demeruerat. Horum enim plurimi quoties sua eos negotia detulissent Antuerpiam, accedebant ad ipsum officii caussa. Quod ipse cum rebus suis parum opportunum judicaret, illud potissimum tempus annuo per exercitia spiritualia secessui deligebat, quo Mechlinia frequentiores huc hospites solet emittere, Antuerpiensium enceniorum celebritate allectos. Duravit tamen erga Bollandum affectus non tantum maturorum jam ætate virorum, sed puerorum quoque qui meminerant eum se habuisse Præfectum. Nec defuerunt, qui post obitum quoque illius hoc ostenderent: inter quos nonnemo, Peckii Brabantiæ Cancellarii filius, nunc Religiosorum in Carthusiano Ordine Ascetarum Superior, primis felicitatis suæ prærogativis adnumerat sub P. Bollando studuisse; ideoque memoriam mortui, magnis sensus minime simulati indiciis demonstravit apud se caram esse ac venerabilem.
11 Quid nunc de ipsis scholarum Magistris dicam, quibus animandis, juvandis, instruendis, nullo loco ac tempore deerat; satis gnarus discipulorum profectum ex recta Magistrorum institutione pendere? Amabatur ab iis, licet ætate propemodum paribus, et honorabatur ut pater: ipse autem vicissim eorum non in litteris tantum, sed etiam in virtute consulebat profectui: et ne quid vel a religiosa probitate vel a vera Latinitate haurirent alienum, auctores classicos, quibus erant utiliter usuri, ab omni repurgabat obsconitate, plura exemplaria sua manu castigans: non tamen sic rigidus censor, ut ex iis ita correctis non caperent lectores perfectum sensum poematum ac fabularum. Quin et adolescentibus secularibus sibi commendatis idem quandoque præstabat beneficium, juxta exempla jam olim a 'se expurgata: quæ hunc in finem asservata reperimus, et novimus quibuscum fuerint communicata: addita, quo securos ipsorum Magistros redderet, manus suæ subscriptione, testante libellos illos absque noxa haberi ac legi jam posse. Solos aurei seculi scriptores volebat tractari inspicique; ab iis, qui necdum stylum efformarant proprium, quod in istis principiis facile alias assumatur aliquid, vix ullo, cum invaluerit, labore corrigendum. Ast ubi solidiores videbat aliquem fecisse progressus, tum etiam suadebat legi alios: quod et ipsi non pauca habeant laude digna, et ex utrorumqe collatione quædam judicii maturitas efflorescat, quam Criticen nominamus. Sed moderationem hic requirebat magnam: quare cum aliquem subjectorum sibi Magistrorum cognovisset L. Annæi Senecæ Philosophi operibus lectitandis plus æquo affici, non prius quievit, quam, interposita quoque Rectoris ipsius auctoritate, librum e manibus lectoris imprudentis excuteret: non gravi ter minus quam vere asserens, ex auctore illo hauriri non posse succum ullum veræ Latinitatis, necdum solidæ Christianæque probitatis: sed nescio quem alium sane sterilem adumbratæ virtutis, ad spiritualem profectum nihil valituræ, uti nec ad stylum efformandum idonea esset scabra illius hirsutaque facundia, Stoici fastus aculeis aspera.
12 Amabat Illustrissimus Archiepiscopus Boonen comprimis Bollandum, mirabaturque in ætate non magnam tantam rerum agendarum peritiam, tantam consiliorum maturitatem. Confessario illo Consiliariorum plurimi utebantur, et si cui vel morbus gravior accideret, vel extrema instaret cum morte lucta, advocabant ut præstantissimum tali in articulo adjutorem. Fuit in his vir ætate grandævus, qui in eodem Consilio postea filium, et alterum tunc habebat in nostra Societate Religiosum, celebrem deinde catholicæ veritatis adversus hæreticorum Calvinistarum deliria verbo ac scripto propugnatorem. Hic cum esset ad extrema deductus, secumque perpenderet quantam moram in Concilio illo supremo reorum caussæ capitales tractarentur; angebatur animo, quia in minori, ut dicebat, ætate sua magistratu patrio (ubi judices omnes habuerat ac re suo pendentes) solitus fuisset suadere et persuadere, ejusmodi homines, qui crimen morte dignum committerent, justa damnatione præripiendos esse potius gravioribus, quæ adhuc essent commissuri, delictis, quam mitiori pena indulgentius castigandos propter spem emendationis incertam, cum certo Reipublicae periculo conjunctam; imo et salutis æternæ ipsorum, qui pie ac Christiane morerentur judicio damnati. Ita se judicante et impellente, penam mortis subiisse plurimos in territorio illo, quos nunc videbat dimittendos fuisse, si tanta patronorum industria, tanta judicium clementia disceptatæ eorum caussæ fuissent. Horum proinde sanguinem se metuere, ne forte vindictam expeteret præfervidæ severitatis: hoc unicum esse quod animum nunc angeret, nec sineret mortem cum pace operiri. Erat procul dubio deemonis ea fraus, nodos in scirpo quærentis et laqueos bono viro texentis ex eo ipso quod juste ac laudabiliter egerat. Sed occurrit Pater, productoque e sinu Breviario Horarum Canonicarum, centesimum Psalmum recitare coepit: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine, psallam et intelligam in via immaculata: quem apta paraphrasi moribundo exponens, cum pervenisset ad illum versum: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem; ostendissetque eum fuisse Davidis Regis a Deo laudatissimi zelum, quem ipse fuerat imitatus: non potuit ultra occultare vir optimus inundantem animo suo voluptatem, et lacrymantibus oculis conversus ad Bollandum: Oquanta me consolatione, inquit, afficis, Pater! jam lætus morior.
13 Porro quod Bollandus maximi faceret omnem quantulamcumque partem officii sui, documento sit accuratio quotidiana, quam Martyrologium ad mensam legendum prævidebat ipse: eo quod, deficientibus tum adhuc in eo accentuum notis, sæpe contingeret novitios anagnostas tam barbare pronuntiare nomina, tum ipsorum Sanctorum tum locorum, in quibus passi cultive memorantur, ut perfectus sensus vix intelligi posset. Sæpe etiam, cum futurum prospiceret ut in aliquo cespitarent (maxime si indicanda mobilia festa aut simile quidpiam) eos ipse ad se præmonendos accersebat, aut ante refectorium inambulans operiebatur venientes ad ambonem. Sedulo etiam hortabatur, ut studiose diligenterque se ad legendum præpararent; cum di ceret, ex emendata vitiosaque adolescentis alicujus Magistri lectione, sæpe de ingenio doctrinaque illius præjudicium ferri a gravissimis Patribus, quod ad virilem deinde ætatem perductis et ad obeunda Societatis munera adhibendis, magnopere prodesse vel obesse possit. Si perperam aliquid legentes publice correxisset, cavebat sedulo ne verecundiæ sensu majori quam par est tangerentur: habebatque in promptu historiolam aliquam circa ejusmodi errorem aut vocem, qua simul et recreabat correctum et doctiorem dimittebat a se. Quæ omnia etiam servavit Antuerpiæ, lectorum ad mensam multis annis Præfectus, semperque sollicitus ut mature moneretur de finiendo brevi qui prælegebatur libro, ut posset juxta officii istius regulas de novo substituendo cogitare atque cum Superiore conferre.
14 Redeo ad Gymnasii litterarii curam, in quo regendo non solis Mechliniensibus scholis proderat Bollandi dexteritas; sed, cum brevi per Provinciam totam eo nomine magnus et eximius audiret, consulebatur non raro a Provinciali ejusque Socio, circa methodum nostris in ea palæstra præscribendam, prout indicant epistolæ eorum variæ hac super re ad eum scriptæ. Cum autem per ætatem debuit ad Provinciales conventus accedere, ad eas fere semper fuit consultationes deputatus, quæ pro litteris humanioribus de more instituuntur. A magistris vero, tam Antuerpiæ degentibus quam aliunde ibidem hospitibus, pro communi pasim oraculo habitus, eorum excitabat industriam, promovebat conatus, adhortatione, consilio, instructione: Expertus id ego sum, inquit eorum nonemo, cum ab annis jam fere viginti septem inter Magistros cæpi numerari, et mecum ac post me collegæ multi: quibus ca quæ longo usu studioque didicerat sine fictione, sine invidia communicabat, cordate et libenter et absque ulla jactantiæ specie. Quoties per occupationes suas atque infirmitates potuit, (posse autem credebatur sæpe, quia egregia caritas superabat incommoda quæ alii ex alterutro capite voluissent prætecere; ipse autem revera patiebatur maxima, cum domo abesse cogebatur) præsentia sua animabat honestabatque magistrorum ac discipulorum exercitationes in scholis, docto comprobabat judicio, et in spem animabat majorum conatuum. Vix unquam ab ejus colloquio de litterarum studiis instituto discedebat aliquis, nisi doctior, et erectiori ad ea stenue prosequenda animo. Quam multa aut Superioribus aut scholarum Præfectis aut nostrorum litteras repetentium Magistris suggesserit, ad promovendum litterarum studium scholarumque disciplinam in primis utilia, vel deprompta ex ingenio suo grandique experientia, vel ex instituti nostri ratione ac Superiorum ordinationibus eruta; luculenter videre licet in schedis, ejus manu satis prolixe hac de re scriptis, quæ ab ejus morte in manus meas devenerunt. Certe nisi sacratiori scriptioni utilius ad Dei sanctorumque gloriam fuisset occupandus, optandum erat ut nostris humaniora repetentibus et ad Magisterium informandis datus fuisset instructor. Quantus ab eo derivatus fuisset Latinæ Græcæque eruditionis amor ac studium! quanto cum provinciæ nostræ ornamento! At, quod ex officio non potuit facere, fecit ubicumque potuit ex caritate, ob quam apud omnes litterariæ rei xquos xstimatores, qui optimum juxta ac doctissimum virum novere, et familiari consuetudine ejus frui aliquando et excitari meruere, nomen ejus est eritque in benedictione perenni. Hæc vir magnus, et rerum istiusmodi peritissimus, ac plurimos annos in celeberrimorum frequentissimorumque gymnasiorum Præfectura versatus.
15 Quo tempore Mechliniensem Præfecturam Bollandus gessit, multa fecit aggressusque est, quibus et scientiæ litterariæ acquisivit non parum, et publico se profuturum sperabat. Erat namque ei cum cultissimis illius ævi viris Erycio Puteano, Hermanno Hugone, Andrea Schotto, Heriberto Rosweydo communicatio frequens per litteras: ex quibus post mortem inventis scimus animum adjecisse ad historiam Belgicam excerpendam ex collectaneis hactenus ineditis Edmundi Denterii, qui Ducibus Brabantiæ quatuor a secretis, ac demum sub Philippo Bono factus Canonicus, primum secularis Lovanii, dein Regularis Corsendoncki, in dicti Philippi gratiam, Andreæ fratris vestigiis inhærendo, ex antiquis Chronicis, registris scripturisque Chronicon Brabantiæ concinnarat: sed cujus rudiorem stylum polire Bollandus, exemptisque vernacularum linguarum diplomatis, lectori fastidium parituris, minorem reddere molem cogitabat. Græcis quoque auctoribus illustrandis studium impendebat suum, Latineque reddendos susceperat Theognidem Gnomologum et Apollonium Rhodium, aliosque, incitante potissimum Andrea Schotto: jamque in eo studio sic profecerat, ut Hermannus Hugo de variis Græcorum ritibus, apud Plutarchum et Athenæum indicatis, ad ipsum velut scientissimum referret. Maxime autem afficiebatur tractatibus ascenticis ac paræneticis, quorum selectissimos quosque ex Italica, Hispanica, Francica lingua cogitabat Latinos facere, et ad publicam totius Ecclesiæ utilitatem emittere in lucem, facili sibi, et aliis multum profutura opera.
Antuerpiam mittitur Bollandus, P. Heriberto Rosweydo successor.
Talia cogitante et quadantenus exordiente Bollando, moritur Anuterpiæ die v Octobris, anno Christi MDCXXIX R. P. Heribertus Rosweydus, in subsecutis Bollandi operibus sæpe nominatus, et sæpius etiam a Successoribus ejus deinceps nominandus. Qa morte uti conversa sunt alio Joannis consilia studiaque, sic nobis quoque mutanda nonnihil erat ratio modusque de eodem scribendi. Hactenus enim per varia officia et loca Bollandum deduximus, quo modo præibat ipsa annorum in iisdem traductorum series: deinceps vero uno in loco, eodem in officio consistentem exhibituri, non tam quo quidque factum dictumque sit tempore considerabimus, quam quomodo aptum sit pendeatque ex aliis, circa idem quandoque punctum dicendis: quia non annales teximus, sed historiam vitæ inter studia laboriosissima ductae: et hæc ipsa variis occupationibus, interpellationibus, morbis impedita: quæ ut nihil opus habet ordine chronologico cognosci singula; sic sæpe opportunissime, eodem non observato, prout res exigit, conjunguntur. Prius igitur cogitatis omnibus majus opus moliendi, quodque vasto et capaci ingenio Bollandi par esset, occasionem attulit Heriberti obitus, hac quam dicimus ratione. Coperat vir ille, vere magnus animo et doctrina, jam inde cum Duaci Philosophiam doceret, nonnullas Sanctorum Vitas colligere, in eaque collectione primis adhuc decem annis præsentis seculi laboris aliquid diligentiæque posuerat: sed ex S. Pantaleonis apud Colonienses monasterio exemplar nactus antiqui Martyrologii, quod esse vetus Romanum arbitrabatur, eatenus a Baronio desideratum, paulatim ad alia cæpit verti: et illud quidem una quod Adonis Viennensis Episcopi Martyrologio typis subjecit Plantinianis, deinde semel atque iterum Vitas Patrum, collatas cum variis MSS. nec non sanctorum Patrum opuscula quædam. Et hæc inter numerossimi confessionalis curas occupationesque multiplices. Quin et Catholicæ fidei veritatem adversus celebriores sui temporis sectarios propugnare aggressus, contra Casaubonum, Plancium, Capellum et alios decertavit; numquam inventurus disputandi finem, dum illi, consueta hæreticis pervicacia, victi quantumvis atque convicti, impudentissime tamen arenam repetunt, et fractis sæpius armis, velut integris novisque victorem suum lacessunt ac lassant. Præterea considerans fructum posse præsentiorem reportari ex Belgis Latine ignorantibus, si sua in lingua legenda iis obtulisset opera, quibus in veræ sanctitatis studio et antiquæ Religionis tenore conservari possent et confirmari; Belgice reddendas imprimendasque, curavit Sanctorum vitas, pridem a Ribadineira Hispanice compilatas non sine illustri auctario suo: concinnavit etiam idiomate eodem historiæ ecclesiasticæ tomos insignes, eisque propriam Ecclesiarum Belgicarum historiam in Annales apte distributam subtextuit. Vitas denique sanctorum Patrum atque sanctarum Virginum et alia plura, in Bibliotheca Societatis enumerata, piæ plebi cognoscendas sua industria obtulit: de quibus omnibus fuse Bollandus in præfatione ad primum Januarii tomum, inscripta Lætiensi Abbati Thomæ Luytens, Rosweydi olim in Duacena Philosophia discipulo.
17 Ita factum est, ut præclara illa de Vitis Sanctorum ex MSS. Belgicarum bibliothecarum primogenio stylo eruendis cogitata differrentur in longum: ac demum interveniente morte, cum annum ageret sexagesimum ætatis, prorsus evanescerent. Dixi non cœpta, sed cogitata dumtaxat, nam licet Rosweydus editis a se sanctorum Fastis, quorum vitas in MSS. Belgicis sciebat reperiri, quamdam sperandi a se operis ideam præfixerit: nihil tamen habuisse paratum prælo, aut brevi parabile vel ex hoc colligas, quod primum secundumque tomum de Vita ac festis Christi et B. Virginis promiserit; in chartis autem nihil reliquerit, quod de eo argumento scribere volenti unum duosve terniones impleret; ac ne divinando quidem possimus assequi, quomodo speraverit duos integros tomos, sub istis titulis ex solis antiquis, quod propositum habebat, manuscriptis conficiendos. Ex his autem qui primi futuri erant quidni de reliquis judicemus, nihilo paratiores fuisse ad prælum, etsi materia esset collecta copiosior? Pro tomo certe tertio, qui de Sanctorum diebus publice festis futurus erat, vix aliquid consideratione aut prælo dignum inter collectanea repertum est: pro duodecim vero sequentibus tomis, juxta ordinem mensium Vitas aliorum Sanctorum habituris, rudis dumtaxat indigestaque moles. Denique decimus sextus tomus, ex septem jam ante id tempus impressis Martyrologiis, per singulos anni dies collectus erat descriptusque ab amanuensibus: indigna tali opere futura appendix, nisi aliunde aliquid ornatus accederet: cujus nulla nobis apparent vestigia, ac ne utilitas quidem ejusmodi collectionis, cum singula seorsim excusa extent, nec difficulter reperiantur. Post illos sedecim tomos excusos promittit Rosweydus tomos duos Illustrationum, ut appellat: quorum primus Annotationum foret, secundus Indicum. Sed hi tanto longius aberant a prælo, quanto minus parata erant ea, quibus subservire debebant volumina: ad quæ ille se profitetur non nisi anno MDCXV post editas prima vice Patrum Vitas accingi coepisse: sed alio Ecclesiæ hoste, cui necessario occurrendum fuerit prodeunte, relictis sanctorum Armariis, ad sanctorum Armamentaria me converti, inquit in nova secundæ editionis allocutione; ne tunc quidem ad inchoandum opus toties promissum expeditus. Nam post tres debellatos hostes, post historiam Ecclesiasticam et nonnulla alia patriæ data, cum jam, inquit, Vitas Sanctorum in manus resumerem et Januarius pluteum premeret ut ad prælum adornaretur, interpellor ab accuratissimo Typographo mihique amicissimo Balthasare Moreto, qui asserebat Vitas Patrum posci identidemque reposci. Huic igitur operi rursus me impendi, et correctioni ejus editionique dedi æstivos hosce menses, anni scilicet MDCXXVIII, post quos non nisi unicam æstatem vidit, ipsamque, ut deinde patuit, habuit in aliis occupatam.
18 Tali ergo in statu cum negotium de Sanctis reliquisset Rosweydus; appareret autem chartarum aliqua moles, quarum multæ postea visæ sunt solis titulis inscriptæ in spem futuri operis; cœptum est a Moderatoribus in deliberationem adduci, an supellex antiquaria tam copiosa, ut videbatur, tineis esset blattisque relinquenda; et opulenta maturaque, ut credebatur, seges, nemine colligente manipulos jam resectos, perdenda per ignaviam; cum posset labore non magno inferri in horrea, et viros omnes eruditos gaudio, Societatem gloria, Ecclesiam utilitate cumulare. Quin potius, inquiebant, vir aliquis doctus sedulusque quæritur, eique transcribitur hæreditas universa: modo is desertam a Rosweydo provinciam, suscipere velit? Convenere in posteriorem ac meliorem partem sententiæ omnium: propositique tres sunt ex numero Sociorum, quorum aliquis non infeliciter sperabatur eam Spartam exculturus, videlicet P. Maximilianus van Habbeeck, P. Joannes Bollandus, et alius vir quidam eruditissimus, etiam nunc inter vivos superstes cum magna æstimatione politioris doctrinæ. Sed difficile videbatur Maximilianum, habendis in amplissimo hoc emporio concionibus tantum non prægravatum, eo adducere ut novum insuper onus admitteret. Ergo, quod proximum erat, in P. Bollandum conjecti sunt oculi: qui et ipse excusans nescire quid vel quantum esset a Rosweydo paratum, jubetur Antuerpiam se transferre, et coram lustrare universam congeriem chartarum, temere in acervos conjectarum.
19 Ivit igitur, vidit, rediit Bollandus; in spem inductus haud omnino vanam inter tot paleas latere semen messis non contemnendæ, si industrii operarii (qualis Rosweydus erat) et serio in eam culturam incumbentis (quod hic facere non potuerat abductus ad alia) accessisset labor omnia vincens. Retulit autem Provinciali reversus, se quidem præter quam expectaverat indigesta reperisse cuncta: multaque scrutantem et interrogantem ex Antuerpiensibus Patribus aliud scire potuisse nihil, quam Rosweydum sæpe rogatum, ecuando tandem promisso operi esset impositurus finem significasse nonnullis, non finem, sed initium faciendum a se Octobri proximo; eo ipso scilicet quem Deus ei vitæ ultimum decreverat. Addebat tamen Bollandus, videri ex præparata ab eo in Sanctorum Vitis materia aliquid non poenitendi operis a se posse confici, si modo, ut in re integra, suus conceptus sibi liber relinqueretur; et libri, quos multos ad usum studiorum suorum Heribertus coemerat, quosque præpropere e cubiculo raptos atque in publicam bibliothecam viderat asportatos, loco suo usuique restituerentur. Annuit utrique postulato Superior, ipsumque, mox ut nuncupatis quatuor solennibus Societatis votis annumeratus Professis est anno MDCXXX S. Joannis Chrysostomi festo die, a sodalitate Latina Mechliniæ habenda Antuerpiam transtulit; et pro scholarum Præfectura, promiscui sexus confessiones excipere in templo nostro jussit. Quæ postrema occupatio quantum habeat oneris, eo in loco ubi hoc potissimum ministerio, et quod ad illud consequens est, ægris sanisque poenitentibus impendendo obsequio, sustinetur vita Sociorum; norunt omnes qui Societatem Antuerpiæ norunt. Ad hæc tamen duo cum destinaret Bollandum, addebat Provincialis, commendare hortarique se, ut quod vacui haberet temporis, id omne daret parandis ad prælum Sanctorum Actis, quæ Rosweydus collegerat. Nempe ut molem futuri operis nec ipse nec consiliarii sui ne minima quidem intelligebant ex parte ita exigui fore laboris censebant, et subcæsivis horis facile absolvendum; sicut ea quæ ante hac Rosweydus alia, ut diximus, ex MSS. non magno opere et labore ediderat, fructu tamen plausuque non minimo.
Colligendis Sanctorum Actis intendit Bollandus: plurimos gentium variarum Scriptores in libris corum edendis adjuvat.
Fuit divinæ providentiæ opus, quod non modo Provincialis (Jacobo Stratio nomen erat, antiquæ probitatis viro) haud satis sciret, quid esset hoc quod Bollando imponeret: sed nec ipse, qui onus suscipiebat, illius molem, quanta erat, animo comprehenderet. Fassus est enim postea non semel de se, cum videret excusum Januarium, quantoque molimine porro opus foret ut vel proximus Februarius, nedum menses alii venirent ad prælum; id si prævidere cogitando potuisset, consternandum fuisse operis propemodum immensi magnitudine, quodque orbis universus miratur ab homine uno duobusve, non dico sperari efficiendum, sed vel cogitari optandum potuisse. Quis enim nisi vel temerarius, vel revelatione divina de felici successu evidenter securus, spes suas audeat propagare ad seculum etiam post se futurum, commentationemque auspicari non nisi a pluribus successive absolvendam, exemplo novo inter omnes quotquot hactenus floruere scriptores? Magnum tamen etiam hoc ipsum fuit quod jam tum animo agitabat Bollandus, et Rosweydi cogitatis multo vastius ampliusque: quod proinde mireris cum primariis illis occupationibus duabus, totum hominem requirentibus, per annos plures sustineri et feliciter promoveri potuisse. Etenim Rosweydus intra Belgium fere et loca vicina Belgio propositæ sibi collectionis spem omnem concluserat: Coloniæ, Treviri, Parisiique extremi conatuum ejus limites fuerant; et hi quidem parce admodum timideque tentati per amicos pauculos. Quid autem Bollandus? Ausus est totam circumspicere Europam, quam late nostra se diffundit Societas, et quaquaversum spes suas extendere; diligenti in omnes partes scriptione utens, et ad conferendam operam invitans aliquos ex Provinciis fere singulis.
21 Id vero quanto ei labore steterit, haud facile dixero, cum litterarium illud, quod dixi, commercium nec absque magno temporis impendio exerceri possit, nec nisi frequenti operosoque obsequio conservari. Exercuit nihilominus et conservavit, et tunc et tota deinceps vita, labore tanto majore semper, quanto magis augebatur numerus: dum ut fieri assolet, amicitiæ amicitias novas conciliant, ad instar nuptiarum afflinitates longo lateque necentium. Et quia is, qui aliena uti vult opera, necesse est suam liberaliter offerat et exhibitat promptius; ita autem fere nati sunt homines ut ultro oblata uantur fidentius, quam suam ipsi rogati exhibitent: incredibile est quantam in se traxerit Bollandus negotiorum molem: quando nemo fere ex homnibus fuit, qui subsidii quidpiam ipsi conferret, et non vicissim multo plus regereret quam susceperat oneris. Adde quod ipsi, utpote multi, exiguo labore suo poterant singuli Bollandi postulatis facere satis, cum solus ipse obsequii vicem rependere omnibus teneretur. Rependebat autem liberaliter, nulli nec tempori nec labori parcens; nec enim repulsam quisquam tulit, qui operam auxiliumque rogasset hominis, brevi ab effusa caritate et mirabili obsequendi promptitudine tota Europa notissimi.
22 Et primum quidem, quia Poeseos studioriumque Humaniorum amans perinde ac peritus erat, intima ei familiaritas coaluit cum externarum Provinciarum Poetis, præcipue autem P. Joanne Casimiro Sarbievio; cujus carmina non tantum Antuerpianis typis cudi recudique curavit; sed etiam exornanda epicitharismatis aliorum in eadem arte illustrium virorum: ex quibus adhuc in vivis aliqui satis noti sunt, alii in fata concessere; atque fuere ex nostra quidem Provincia: Maximilianus Habbequius, Joannes Tollenarius, Lucas Diericks, Michael Mortierius, Sidronius Hoschius, Guilielmus Boelmans; ex alienis autem: Gilbertus Joninus, Nicolaus Smicius, ac præter nostros, Erycius Puteanus; quorum omnium poemata, in laudem secundi illius Horatii scripta, prolixa etiam oda ipse Bollandus cumulavit, prout istæ cum operibus prædicti Sarbievii nunc leguntur. Ita cum innotuisset Lithuanis, ex eadem mox provincia ad Bollandi caritatem recurrit sanctæ venerandæque memoriæ R. P. Nicolaus Lancicius: et postquam tractatulos varios ipsi haud frustra commendasset ad prælum promovendos, tandem ingenue fassus est, metuere se, ne si in Provincia post mortem suam relinquerentur plurimæ commentationes suæ, inter variorum manus distractæ perirent; Romaque impetravit facultatem hæredem universarum instituendi Bollandum, dum eæ adhuc in sua viventis potestate forent. Itaque cunctas lucubrationes, sua hactenus manu exaratas, Antuerpiam misit, tali conditione, ut pro suo arbitratu judicioque imprimeret, supprimeret, expungeret, emendaret Bollandus quæcumque libuisset. Tantam sanctissimi viri erga se fiduciam Bollandi operosa humanitas frustrari spe sua, quamvis magna et ardua, haudquaquam passa est; sed edita ineditaque eatenus, nulla prorsus re mutata, duobus simul tomis curavit imprimi ab operum suorum Typographo C. V. Joanne Meursio, qui nunc in omnium versantur manibus, et nihilo minori piorum hominum fructu leguntur. Atque hæc causas fuit P. Alberto Wyuck Kojalowicz mittendi ad Bollandum compositam a se ejusdem P. Lancicii Vitam, quæ modo apud nos asservatur, aliquando fortassis ex multorum votis prælo subjicienda. Neque fuit accepto muneri ingratus Bollandus: sed varia Alberti jam dicti libraria negotia hic curavit, et similia beneficia in plurimos alios ejusdem Provinciæ contulit: quorum fere principui fuere: R. P. Joannes Rywocki, bis Provincialis, et Bartholomæus Himpel; magno Bollandi labore studioque circa res litterarias adjuti animatique. Lithuanis proxima Poloniæ Provincia est, cujus etiam Regi illi parent; huic cum suprema potestate præfuit R. P. Martinus Hincza, et pro libro suo Polonice edendo de Vita Deiparæ Christique infantia, petiit et impetravit incidentas in æs imagines viginti sex: quæ, non absque frequenti molestia reciprocæ consultationis, tam cum auctore quam cum chalcographo, accuratæ sunt omnes a Bollando. In eadem Polonia non absimilem pro suis rebus curam diligentiamque nonnullis officiis suis emeruere Carolus Cretzem, Fredericus Szembeck, Nicolaus Cichovius, ac varii alii: nec enim hic omnes nominamus quos novimus, ne ignotos nobis et æquali ac potiori jure nominandos, aliqua lædere injuria videamur.
23 Quid autem in Bohemia? Ibi ex suis olim professoribus duos successive habebat Theologicis in Pragensi Academia cathedris impositos, Joannem Ghismars et Petrum Wadinghum: quibus e Belgio istuc evocatis ex Hispaniis Collega obtigerat Rudericus de Arriagha. Huic ergo Philosophiam suam optanti excudere, et intercessione Collegarum apud Bollandum utenti, curavit typos Plantinianos; iterumque ad excudendam Theologiam universam. Nec minus ipsi Wadingho prompta utilisque fuit discipuli sui opera, ut liber de Incarnatione excuderetur. Omitto Theodori Moreti lucubrationes varias, quorum novissimus de Æstu Maris magno Doctorum omnium plausu exceptus; item Gaspari Thauschii et aliorum opuscula. In Austria, Ferdinandi II virtutes scripserat Guilielmus Lamormainus, pientissimi Imperatoris dum viveret Confessarius: eæ ut hic recuderentur, Bollandus recepit effecitque. Indidem submissa Francisci Amici Theologica opera, ut in Belgio excusa Antuerpienses Bibliopolæ susciperent per exteras regiones distrahenda, iterumque hic recudenda admitterent, quantum non scribendum litterarum, quantum laborandum non fuit, ut pacta conventa firmarentur inter ipsos ac P. Martinum Lhermite, Amici discipulum in Italia, et in Belgio zelosissimus doctrinæ ejus Promotorem? Theologia quoque P. Joannis de Di castillo, quam ille partim in Austria partim in Bavaria scripserat, Bollando curante ad prælum venit Meursianum. Ejusdem sollicitudine effectum est ut Henrici Marcellii Controversiæ, et Francisci Vekeni de Deo uno ac trino opus Antuerpiæ excuderentur. Præterimus autem ex omnibus jam dictis Provinciis plurimos, quorum missos ad se libros istic excusos hic ad librarias promovit officinas, haud absque multiplici molestia curandæ permutationis, nunc librariæ per naves currusque, nunc pecuniariæ per collybisticas schedas, et pari temporis pretiosi impendio.
24 Transeo in Hispaniam Italiamque. Et ex Hispania quidem, quamvis Lugdunensibus Francorum typis ejus gentis Scriptores commodius frequentiusque utantur, Antuerpiam tamen ad Bollandum propter varia sua opuscula recurrit Joannes Eusebius Nierembergius, imprimendorumque Latine librorum initium fecit. Atque hic propter nominis sui celebritatem solus esse pro multis posset; nisi in memoriam recurreret nobis Franciscus Garzia de Valle, auctor Concionatoris Evangelici: quo adnitente cum vastum quadraginta aut plurium tomorum opus Hispani Patres conficiendum decrevissent, quod omnium in universam Scripturam commentatorum catenam complecteretur, tanta is ad Bollandum accessit fiducia, ut scriberet: Tuum esto, mi Bollande, conquirere aureorum viginti quinque millia; tantumdem D. de Lira subministrabit, ut imprimendo operi, quod Concilii Regii Senatores Glossam Regiam dici permisere, detur initium. Sed res omnis, majori animo quam prudentia concepta, in fumos abiit; sic tamen, ut per Bollandum non steterit quo minus eo quoque præsidio litterati fruerentur, respondente eo quod operam posset, non pecuniam addicere. In Italia negotium eidem fuit per litteras multas atque frequentes librorum istic compositorum caussa, cum Mediolanensibus, Romanis, Neapolitanis ac Siculis Patribus: adeoque laudata et commedata fuit R. P. N. Mutio ipsius hoc in genere accuratio summa, ut cum placuisset universum Societatis nostræ Institutum Antuerpiæ typis Meursianis recudi ad exemplaria Romana, non prius crederet ei consilio tuto stari posse, quam humeros novo oneri Bollandus subjiceret, quemadmodum magno cum amoris singularis affectu jam dictus Generalis Præpositus testabatur. Haud tamen ideo minus Bollando id accidit permolestum, maxime quia secretum in principio exigebatur tale, ut nec janitori quidem auderet fidere: nam ipse ex summis ædibus descendebat ad portam, ut singulorum foliorum exempla susciperet relegenda, et relecta ad typographum præstolantem referret in proprias consignanda manus. Qui licet perpetuus ei labor non fuerit; sed re cum Socio communicata, multum immunitus post menses aliquot; exantlandus tamen is omnis fuit, qui corrigendis fastidiose typothetarum erroribus impenditur: præterquam quod tota moles ista prius recognoscenda illi fuerit, quam traderetur in manus librariarum operarum, et mutationes additionesque, quæ identidem Roma novæ submittebantur, insererentur suis locis. Inter Italos plurimos, habebat Bollandus arctissimam amicitiam cum Silvestro Petra-Sancta, ex eo tempore sibi contractam, quo ille Petro Aloysio Caraffæ, Apostolico ad Principes Rheni Nuntio, postea S. R. E. Cardinali, cum titulo Theologi et Confessarii missus comes, Antuerpiam excurrerat, lacras de Domini Passione meditationes mercatoribus Italis propositurus. Hanc quoque dum vixit Silvester, perpetuis semper officiis coluit: qualia fuere edenda curare Symbola ejus heroica, Controversias contra Molinæum, Cardinalis Bellarmini Latinam vitam; in distractione Tesserarum gentilitiarum Romæ excusarum allaborare. Quod idem P. Joanni Rho, aliisque variis Italis fecit, et nominatim Vincentio Guinisio, cujus etiam Allocutiones progymnasticas, poemata, orationes prælo curavit subjiciendas. Utilissime denique non tantum Italiæ, sed universæ Societati laboravit Bollandus, quando Bibliothecam Scriptorum nostrorum, a P. Philippo Alegambe collectam quidem, sed prout nova quot hebdomadis ex Italia aliisque regionibus supplementa mittebantur, locis infinitis augendam ornandamque suscepit: adeo ut vix ullus liber fuerit, excepto Societatis Instituto, qui plus ejus operæ temporisque absumpserit.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.