Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak VII · Svezak VII

Predgovor: život Ivana Bollanda

PRÆFATIO

Sadržaj (15)
  1. Præfectura scholarum Mechliniensium per quinquennium.
  2. Antuerpiam mittitur Bollandus, P. Heriberto Rosweydo successor.
  3. Belgarum, Anglorum, Francorum labores litterarios Bollandus promovet.
  4. Progressus operis variis Bollandi morbis retardatus.
  5. Digerendis ordinate scriptis ac libris suis Musæum impetrat instruitque Bollandus.
  6. Caput XVII.
  7. Caput XVIII.
  8. Mortificatio, obedientia, zelus, caritas Bollandi.
  9. Caput XXII.
  10. Extremæ lucubrationes et morbus ultimus Bollandi.
  11. Caput XXIII.
  12. Caput XXIV.
  13. Sensus piorum extra Flandro-Belgicam nuntiato Bollandi obitu.
  14. Conclusio.
  15. Protestatio.

Digerendis ordinate scriptis ac libris suis Musæum impetrat instruitque Bollandus.

Non minima Bollando difficultas erat, cum Januarium mensem imprimeret, ex apparatus undique conquisiti multitudine atque varietate. Eum enim ad expeditum usum explicari non sinebant duorum, in quibus pluribus annis se continuerat, cubiculorum angustiæ: maxime cum ea sub tecto essent summæ domus, et tam exiguum admitterent per humillimas fenestras lumen, ut quosdam eorum scrutari angulos impossibile plerumque esset, nisi admoto candelæ præsidio. Ergo acervata in cumulos jacebant scripta, plena quoque in luce difficulter ab invicem secernenda: libri non per forulos pluteosve digesti, sed cumulati distinguebantur in classes, Bollando quidem tenacissimæ memoriæ beneficio notas, sed quas impossibile esset prorsus manere invariatas, cum iisdem libris etiam Socium uti esset necesse: qui si quid non suo reposuisset loco, turbari oportebat certis alligatam circumstantiis rei cujusque phantasiam, quam menti suæ Bollandus impresserat; in chartis autem scriptisque eo id contingebat frequentius, quanto minor erat singulorum moles, et numerosior multitudo magis obnoxia confusioni. Juvandi quidem memoriæ causas varios sibi excogitabant catalogos: sed et in his conficiendis multum absumebatur temporis, nec minor labor impendebatur. Viderat aliquando eorum unum Abbas-Winghius, Sanctorum mensis Septembris nomina continentem, prout ea in variis excusis manue quae exaratis martyrologiis ac Breviariis quolibet occurrunt die. Ut autem vidit: hinc enimvero asininum esse laborem dixit. Quod joco exceptum familiari, consuetudinem induxit, ut hic alique undecim pro ceteris mensibus similes catalogi etiam nunc Asinini dicantur. Quemadmonum vero isti ex martyrologiis proprium habent, et habebant usum, sic alii ad alios serviebant fines; mulli tamen tam erant perfecti, ut non subinde per duos tresve dies chartæ essent excutiendæ complures, cum erat ad eos scribendum responsum, qui operam offerebant suum ad Codicum antiquorum transcriptionem, et contentarum in iis Vitarum transmittebant syllabum, si forte earum aliqua Bollando deesset. Itaque ne non responderet per proxime abeuntem cursorem, media sæpe hyeme ad decimam undecimamque nocturnam producebat cum Socio suo laborem, operose explicans quid de singulis haberet desideraretur.

56 Nec dum scilicet inciderat cogitatio Indicis generalis, generalis, complexuri secundum alphabeti seriem eorum Sanctorum omnium nomina et diem, quorum edita ineditave Acta in Musæo erant: qualis Index anno demum seculi hujus sexagesimo adinventus, magno cum laboris compendio singulorum Actorum initium et finem exhibitet, nec non uniuscujusque molem, mensemque ac diem ad quos spectat. Sed neque hic, si tum fuisset, neque alii particulares Catalogi efficere poterant, ut inter illos sic indiscretos acervos nulla oriretur confusio. Cum nihil esset proclivius, intentis difficili alicui disquisitioni et in præsentem curam defixis animis, quam ut non vacaret vel luberet tam accurate circumspicere, quo quidque reponeretur loco; quod iterum deinde sumendus in manus, frustra per dies complures hebdomadasque quærebatur. Huic ergo malo remedium Bollandus, simul et valetudini suæ, ex ascensu descensuque altissimarum scalarum plurimum attritæ, levamen aliquod quæsiturus; consideravit aulam (quæ, supra commune refectorium haud ultra primam contabulationem educta, toto pene anno manebat vacua) non magno molimine posse studiorum suorum usibus adaptari.

57 Postquam vero, superatis difficultatibus nonnullis, eam emeruit annorum aliquod humili patientia, non fabrefactos curiosus pluteos conquisivit, non ornamento Musæo novo datura splendorem: sed religiosæ memor paupertatis, simplici et modesta abiegnarum tabularum commodidate contentus, ita rem ordinavit, ut in ipsa tenuitate decor quidam concinnitasque reluceant. Circumduxit enim ad parietem pluteum unum continuum, in quo expositæ chartæ ac libri tantisper absque confusionis periculo exponerentur, dum iis utendum foret. Huic deinde superædificari capsas jussit pro numero mensium, easque in forulos apte distribuit, qui pertinentes ad unumquemque diem Vitas schedasque MSS. seorsim caperent, et geminis singulæ valvis clauderentur, ad excludendos pulveres sic confectas, ut in iis spectari aut legi quædam postea ad subsidium studiorum suorum opportuna. Exinde altius assurgunt foruli, pro mensura librorum majores minoresque, quales etiam sub ipsis pluteis circumductos videre est. In his totus apparatus librarius ad hoc studium pertinens, sic digeritur; ut seorsim historiæ universales, seorsim peculiares locentur; singularium scilicet diceceseon, urbium, monasteriorum monumenta complexæ: tum Sanctorum Vitæ particulares, quibusvis impressæ idiomatis per discretas inter se classes dividuntur, ac denique, nova antiquaque Ecclesiarum plurimarum breviaria; præter MSS. codices complures, quos simili digestos ordine videre est; ut omnium usus nunc facillimus sit, statimque appareat num quid alieno repositum sit loco, nec in quærendo tempus debeat ullum insumi.

58 Itaque velut in gazophylacio quodam expansum hic videas totum illum litterarium thesaurum, quem tot annorum laboribus collectum, undique conquisierat Bollandus; eo æstimandum magis, quod fere particularia quæque contineat, vix alibi invenienda. Nusquam certe tam multa tamque curiosa simul vidisse se dicunt, in ulla quantumvis instructissima bibliotheca, qui præcipuas omnes Europae videre. Quod enim ad Sanctorum Vitas impressas attinet (nam de MSS. quæstio esse non debet) et particulares sacrorum locorum historias, superat hoc Musæum Barberinianam Romæ, et Mazarinianam Parisiis Bibliothecam, quæ duæ particularibus istis libellis abundant præ ceteris. Et tamen isti adornandæ parcitum nullis impensis est: hujus vero fundator, e Gallia missum per omnes Germaniæ, Italiae, Hispaniæque provincias circuire jusserat Raphaelem du Fresne, industrium maxime hoc in genere virum, qui novorum veterumque librorum quasilibet excuteret officinas, et quovis pretio compararet, quidquid uspiam rarum ac tali dignum bibliotheca reperisset.

59 Bollandus certe, cum moreretur, Sanctorum ac Beatorum Vitas singulares Italico impressas idiomate, supra quadringentas habuit: urbium vero, episcopatuum ac monasteriorum Italicorum historias plus quam ducentas: ex quibus judicium feras de ceteris hujus generis aliarum linguarum et partium libris. Hæc autem omnia quam sunt necessaria ei qui Sanctorum ubicumque existentium Acta illustranda suscepit, tam magna eguerunt industria, patientia, ac labore, ut in regionibus tam procul dissitis invenirentur, coemerenturque; in primis autem ut compararentur amici, qui ista curare vel-lent ac possent, aut ad ea comparanda conferre sumptus necessarios. Quod cum non ignoraret ipsius Bollandi olim in Theologicis Magister Adrianus Crommius, deinde studiorum et bibliothecæ Præfectus Lovanii, solebat dicere, nolle se ejusmodi libros tot molestis scriptionibus comparare, ac ne oblatos quidem eo quo offerri solent pretio, id est, carissimo emere: quandoquidem exiguum occupantes locum, parum aut nihil conferant ad externum splendorem, nec multum ad usum quotidianum: eo autem pretio quo parvus aliquis istius generis in-quarto vel in-octavo libellus comparatur, labore autem multo minori, haberi posse insignem in-folio codicem, qui toti bibliothecæ sit ornamento. Sed aliud ipse, aliud P. Bollandus spectabat, et vero etiam spectare debebat: neque dubium quin ab ejusmodi suppellectili apud peritos rerum æstimatores majus pretium futurum sit Bollandiano Musæo, quam alicui in speciem amplæ bibliothecæ.

60 Atque hic nobis in mentem venit, quod ante annos aliquot accidit Nobilissimo Domino Schenkel, Toparchae de Walcourt, viro inter Gandenses Consulari. Est is antiquitatis Numariae curiosus adeo, ut neminem credatur habere toto orbe parem, etiam apud exteras gentes hoc nomine celebris: frequentantibus domum ejus quotquot per Flandriam illustres viri peregrinantur, cum ibi collectum videre liceat quidquid alibi sparsum esse scitur in hac parte rarum. Nam si quis est apud Reges Principesve in antiquariis eorum scriniis Numus unicus, aut ita rarus ut hactenus eum non potuerit adipisci, talis ne sibi omnino deesset, laboravit ut gypso saltem vel lineis expressum nancisceretur; sumptu magno nec studio minore. Hic ergo intelligens etiam Antuerpiæ in Bibliotheca nostra asservari non paucos, eorum visendorum causa advenit: sed ad Bollandi Musæum deductus, quemadmodum de Regina Saba legitur, ultra spiritum non habuit. Tantam enim tamque ordinatam librorum scriptorumque copiam considerans, ad unum opus toto orbe conquisitorum, suas sibi raritates fatebatur vilescere, quibus magnum se hactenus existimaverat: neque jam multum credere quod sibi ad rem Numariam universam animo complectendam suffocisset fiducia, quando videret inventum hominem, qui quidquid ubique est sacræ in litteris eruditionis, novæ pariter et antiquæ, ausus esset colligendum sperare, et conatus suos eo usque provexisset. Itaque, nihil ultra de Numis inspiciendis cogitans, velut attonitus abiit unde venerat.

61 Vetutissimi quoque monasterii, quod a S. Amando nomen et principium in Tornacesio habet dignissimus Abbas Nicolaus du Bois, non alia causa Antuerpiam venit, quam ut videret visionem hanc magnam; et totius apparatus ordinem pulcherrimum contemplatus, dixit longe majorem esse quam fingere secum ipse cogitando potuisset. Cupiditas eum videndi lustrandique coram orta ipsi erat ex lectione eorum, quæ de S. Amando fusissime deducta sunt ad vi Februarii. Ibi enim accurate discussa definitaque viderat, quæ suum antea animum torserant dubia, et neque a Bucherio neque ab aliis eruditissimis viris, multum instanterque requisitis, potuerant habere solutionem. Viderat a Sigeberto, eumque secutis Baronio atque aliis omnibus, in applicandis æræ Christianæ annis ad tempora Amandi ceterorumque eo seculo Sanctorum, erratum fuisse ad annos omnino viginti tres. Habebat præterea ipsum Childerici Regis diploma, quo S. Amandus obtinuerat Barisiacum Prioratum: et quia puellus Rex, nondum per ætatem scribere nomen sciens, solam Crucem signaverat, nomen suum addente Imnechilde Regina: in monasterii sui novo et amplissimo refectorio hujus donationis historiam nobili pictura exprimendam curarat; puerum in ea Regem cum plenæ ætatis grandæviori Regina repræsentari jubens. Sed erroris et anistorias evidentis convinci picturam judicabant eruditi quotquot videbant: utpote nihil dubitantes, quin ea quæ istic Imnechildis scribitur, Bilichildis esset Childerici conjux: ita judicantibus Hieronymo Vignierio, Joanne Jacobo Chiffletio, Philippo Labbe, aliisque genealogicarum rerum hoc ævo peritioribus. Quare cum Imnechilden patruo ipsius Childerici pueri Sigeberto uxorem fuisse, non jam unico sui diplomatis testimonio, sed pluribus aliis ineluctabilibus argumentis confirmatum vidit, exilivit præ gaudio, ob diplomatis et picturæ suæ veritatem tam luculenter defensam: nec prius acquievit quam suis ipse oculis inspexisset eorum, qui tam solide ac profunde abditissimas quaslibet antiquitates scrutabantur, apparatum.

62 Inspexerat eum etiam aliquando Constantinus Hughenius, Toparcha de Suleghem, Principi Auriaco a secretis, idemque in omni cultiori litteratura eruditissimus; ac tantam ejus æstimationem secum abstulerat, ut Serenissimo Electori Brandeburgico, dissimulata persona Antuerpiam excurrenti, inter monita visendæ utiliter amplissimæ civitatis hoc primum dederit, ne crederet aliquid in re litteraria eximium vidisse se, si non ad illius Musæi inspectionem deduceretur. Itaque prædicto Principi domum nostram ingresso, prima quæstio fuit, num ad antiquos libros esset ducendus; nec satis patienter ferebat prius ostendi sibi amplissimam bibliothecam et templi nostri visu dignissimam suppellectilem. Deinde vero demonstravit, longius ibidem moram trahens ac multa curiose quærens et audiens, gratissimum sibi accidisse, quod familiarius (neque enim commodum est tum domesticis tum ipsis inibi studentibus passim eo adduci externos) eo admissus fuisset. Simili cum aviditate Musæum sæpe dictum intravit Serenissima Suecorum Regina Christina, incomparabili positi ultro ob fidei catholicæ liberam professionem sceptri exemplo admirabilis. Habuerat enim jam tum, cum adhuc in regno degens de eligenda religione deliberaret, operis in Belgio inchoati notitiam a Godefrido Frankenio nostro, qui primus Catholicorum Sacerdotum ipsam ausus fuerat convenire, atque de cognoscenda antiquæ religionis unitate et veritate interpellare. Eodem autem postea rogante, missa fuerat prædictæ Reginæ, Vita S. Anscharii Archiepiscopi Hamburgensis, Danorum Suecorumque Apostoli, prout ea ad III Februarii impressa et illustrata extat. Poterat nempe non tantum in ea mirari Regum proavorum stirpem, contra Danorum Suecorumque Scriptores, passim mutuo exemplo errantes, dilucide solidissimeque deductam: sed fidem quoque Catholicam, qualem nunc Ecclesia profitetur Romana, primitus istic prædicatam cognoscere: quare ejus ultro mentionem ingerens, Laconica brevitate suum de ea expressit sensum, dicens: Legi et gratum fuit.

Februarii anno MDCLVIII in lucem dati laboriosa moles, et commendatio eruditorum; aliqui item libelli prævii.

Prolixior capitis præcedentis digressio nec opinantes deduxit ad Februarium mensem, nonnullosque illius delibavit fructus prius quam de editione ipsa sermonem licuit instituere. Pater tamen ex jam dictis, quomodo liber a templi oneribus Bollandus cum Socio, Musæo item commodissimo utens, et a rebus ad propositum finem spectantibus undique instructissimo, multo majoribus quam antea passibus ad illius mensis absolutionem procedere potuerit; valetudine præsertim post annum LIV hujus seculi magis confirmata. Sua tamen impeditus mole mensis iste tardabat prodire e prælo, quia bellis undique ardente Belgio, cessabant cum exteris nationibus commercia, aut plurimum periculi et difficultatis habebant; unde non tam facilem promittebat sibi Typographus tanti operis distractionem. Præmuniendo ergo quodammodo itineri et complanando quantum fieri posset, conscripti libelli quidam alii sunt: qui facilius per plurimorum manus et provincias etiam dissitas volitarent, curiosumque lectorem ad ipsa, ex quibus hausta esse apparebat, Sanctorum Acta scrutanda pellicerent. Siquidem ii sic concepti sunt, ut videre sit, hinc quidam in Diatriba de Trajectensibus Episcopis, antiquitatem Ecclesiasticam haud aliunde certius et securius elici: inde vero, in simili alia de tribus Dagobertis Francorum Regibus commentatione, politicam quoque Regum Principumque historiam ex iis solis quandoque recte confici atque educi. Dagoberto enim II, S. Sigeberti Regis Austrasiae filio, cujus vix pueri et a regno in Scotiam ablegati, nomen viri tunc noverant eruditi, Diatribæ istius Auctor restituit regnum non brevius quam annorum septemdecim, quod ingrata posteritatis oblivione per annos mille occultatum latuerat.

64 Hanc tam inopinatam veritatis huc usque abditissimæ rectetionem secutus est Franciæ plausus gratulantis inventum in Belgio virum, qui Francias antiquitates felicius quam Franci hactenus omnes scrutatus, evolverit inextricabilem eatenus circa plurimas donationes, fundationes, bella etiam publice gesta et Regum successiones controversiam; ideoque inextricabilem, quia alii primo, alii ultimo Dagoberto censebant attribuenda, quæ medii istius et tunc recens restituti, fuisse evidenter jam demonstrari agnoscunt omnes istarum rerum periti. Hoc opusculum, cum legisset secreti Consilii Præses, acri imprimis judicio vir, de Auctore necdum sibi viso cognitoque pronuntiavit, neminem unquam legisse se, qui tam raros, tam selectos, tam accommodos quæstioni proferret auctores, et rem propositam tam nervose efficaciterque concluderet. Quod idem quia Francorum omnium erat judicium, diu vix alius inter ipsos quam de Rege invento sermo fuit, sicut iidem postea retulere: non aliter atque esse in populo solet, nobili aliqua urbe ex improvise intercepta et cæsis gravissimo prælio hostibus, obtentaque victoria præter expectationem grandi: adeo autem invaluit hoc tractatu vulgato Scriptoris auctoritas, ut in gravissima de Regum stirpe quæstione nonnemo ex ipsis, licet ob bella tunc hostibus, fidenter ad hujus unius arbitrium provocaret adversarios, tamquam historiarum Francicarum, ut ipse censebat, peritissimi. Eminentissimus vero Cardinalis Brancaccius, cum sua in Bibliotheca Romæ ostenderet ac commendaret Sanctorum Acta, dicebat alium ab iisdem Auctoribus scriptum habere libellum, qui sibi esset missus tamquam pretii incomparabilis cimelium, quale ipsum esse revera deprehenderit, et ostendebat librum de tribus Dagobertis.

65 His igitur duobus præmissis, auresque et animos lectorum magna secuturi operis expectatione implentibus, emissus tandem in lucem tribus tomis Februarius est, anno MDCLVIII. Februarium editum secutæ mox sunt, sed propter exilitatem molis cito prævolarunt, tamquam adventus illius præcones, Notitiæ breves Galliarum, Belgii, Hispaniæ, Italiæ atque Germaniæ, ex Actis Sanctorum Januarii ac Februarii eductæ, summatimque indicantes, quid ad cujusque regni, provinciæ, urbis, antiquitates vel Sanctos proprios pertinens in quinque eatenus editis tomis contineretur. Est Februarius mensium omnium minimus, et viginti octo diebus absolvitur; unde in Romano martyrologio pauciores trecentis Sanctos nominibus suis expressos reperies: hic autem ultra eum numerum plus quam mille reperiuntur. Eumdem mensem octodecim circiter ternionibus absolvit Surius, quorum duodecim a Lipomano accepti: hic numerantur terniones ducenti quinquaginta septem in tribus tomis, charactere tam mediocri impressis, ut ipsi tres, quoad molem materiæ in iis comprehensæ, Baronianos sex ferme adæquent; superent vero etiam plures, si labor et studium, quæ argumentis tam variis impendi debuerunt, considerentur.

66 Etenim Baronius (quod absque Scriptoris clarissimi diminutione dictum sit) quibusdam chronologicis principiis semel positis, redigere ad annos suos labore non maximo potuit ea omnia, quæ ex singularum ætatum gentiumque Historicis velut illustriora excerpere placuit. Controversias incidentes non obligabatur attingere, nisi quatenus volebat, sibique videbatur eas posse dissolvere et explicare: reliquas dissimulatas ei licuit præterire pro arbitratu. Non tenebatur ille barbarorum vocabulorum reddere rationem, non personarum de quibus agebat singularum ætatem, patriam aliasque circumstantias definire; non urbium aut locorum situm inquirere; non vetustatem, fidem, auctoritatem Scriptorum quibus utitur omnium indagare atque exponere; multa etiam ex aliena fide transcribere potuit sibi nec lecta neque visa. Bollandus vero, et qui post ipsum in illo versantur opere, hanc sibi præscripsere legem, ut nullum, quem non ipsi inspexerint legerintque, testem præsumant adducere; et singulorum quibus primario nituntur ætatem, veracitatem, prudentiamque in scribendo, sibi declaranda existiment. Nihil eorum, quæ ad Sancti alicujus pleniorem notitiam pertinent, volunt indiscussum relinquere; nullum locum tam obscurum, tam ignobilem gentem, tam remotam præterire regionem, quæ Sanctos aliquos colat aut coluerit aliquando; nullam denique vocem tam barbaram quo suam non extendant diligentiam, quantum quidem per editos ineditosque auctores, per litterarum commercia, per obsequia conciliatorum ubique amicorum humanus potest labor obtinere.

67 Non illi tantum generalem quemdam Ecclesiæ ac regionum præcipuarum historiam ordinant; quamvis et in hac sæpe iis multumque sit desudandum: sed particulares quorumcumque Episcopatuum, civitatum, monasteriorum, religiosorum Ordinum origines, successiones historiasque scrutantur et explanant pro viribus. Nec ideo minus laborandum eis quispiam existimet, quod primigenio Auctorum stylo Acta Sanctorum proferant: cum hinc multipliciter crescat studii ac scriptionis labor, dum coguntur, cum Manuscriptis pluribus conferre singula, aut propter locum aliquem dubie scriptum plures non raro epistolas scribere. Adde quod ita facientibus nullus dissimulationi locus, nullus inertiæ relinquatur: quæ duo facillime obrepere solent Scriptori, stylò suo non verba sed sensa aliena, quantum et quomodo expedire putaverit, proferenti. Verum illa ipsa antiqua Acta, quantula pars sunt totius operis? certe si commentarii annotationesque non accederent, et plurimorum Sanctorum res gestæ, vel numquam descriptæ vel nunc deperditæ, non eruerentur ex auctoribus variis, vix unum ipsa tomum implerent.

68 Et tamen cum ista agentes, duce atque institutore Bollando, in caliginosum exoletæ antiquitatis recessum plerumque primi sese penetrent, latentem protracturi veritatem, nullisdum obloquentium interpellantur vocibus aut querelis: sed nemine contradicente, eorum assertis, quoad capitales ac præcipuas definitiones ullas in summa ab æmulis obtrectatoribusque quiete alia et alia identidem discunt. Confirmant stabiliuntque in sequentibus, si quid non ita clare dictum aut ab aliquo vocatum in controversiam novam ac pleniore luce videtur egere. Ultro etiam indicant emendantque, si quid minus recte sibi scripsisse videntur; haudquaquam indulgentes propriorum, quicumque potuerunt obrepere, errorum censores. Neque enim hoc sibi sumunt, ut numquam errasse se vel errare posse existiment: sed gratiam quoque habent, si quis indicaverit quidpiam quod luce majori vel etiam correctione indigeat, idque plus semel hactenus ostendere, plerumque a seipsis, raro ab aliis admoniti. Quid autem mirum est, productis, quæ latuerant, certioribus monumentis, everti aliqua, quæ fuerant tamdiu probabiliter constituta, quamdiu aliunde non affulgebat evidentior veritas? quam unam sectari se profitetur Bollandus, et qui Bollandum sequuntur, omni partium deposito affectu.

69 Interim quam multa sunt in tomis quinque jam editis diversissima ab opinionibus vulgo receptis, et ab inveteratis certarum urbium ac nationum erroribus, quodam præscriptionis jure subnixis! Illis autem si opponi posset aliquid, reperti procul dubio fuissent jam pridem, qui manus dare recusassent, strinxissentque calamum in patriorum aut suorum sensuum defensionem. Cum edita essent ad x Februarii Acta S. Guilielmi, Fundatoris Guilielmitarum in stabulo Rodis territorii Senensis, quidam ex nostra Societate, sed provincia altera, vir sane doctus, quia Guilielmus vocabatur, ferendum non putavit in dubium revocari, quæ ipse cum aliis passim opinatus fuerat de Guilielmo isto, velut postremo Aquitaniæ Duce, et a S. Bernardo ad veri Pontificis obedientiam adducto, nec tantum Wilhelmitici Ordinis in Italia, sed etiam Vallisscholarium in Francia Institutore, nec non de seculari ipsius vita ante conversionem. Omnia enim illa tam male inter se cohærent, ut ostensum sit confundi gesta plus quam decem Guilielmorum Aquitaniæ Ducum; quorum primus illustris contra Saracenos sub Carolo Magno, officio non jure hæreditario, Dux, postea in Benedictino Ordine Gellenensis Monachus Sancti nomen cultumque meruerit ad diem xxviii Maii; postremus, trecentis annis et quinquaginta junior, nec Sanctus fuerit nec monachus unquam; intermedii multa gesserint, quæ perperam postremo tribuantur. Denique ab his omnibus distinguendum tum Eremitam illum, qui ex vetusta prosapia ut Petrarcha censet, aut ex Comitili provinciæ Pictaviensis prosapia, ut antiquiora Officia Ecclesiastica habent, eremiticam in Italia vitam magno poenitentiæ rigore illustravit, et sectatores a se dictos habuit sub S. Benedicti regula: tum etiam ab altero, qui quamvis Sanctus non habeatur, magna tamen in sanctitate Parisiis vixit, et Canonicorum Regularium novum coetum instituit, nunc S. Genovefæ Abbati Generali subjectum. Hæc, inquam, cum discuti Pater ille ac refutari audiret, fassus est eo se animo suscepisse legenda, ut edito statim scripto everteret: sed coactum conceptam bilem combibere, cum rem ita undique stabilitam vidit, ut nec hiscere quidem contra posset.

70 Idem, quod prior iste, facturus quidam in Ordine Augustiniano Superior in officio Prioratus, etiam ipse Guilielmus, expertursque num forte retrahere ad Ordinem suum posset S. Guilielmum, quem multi querebantur per injuriam minime tolerandam ab eodem abductum; evidenter cognovit non alio titulo a suis coli S. Guilielmum, quam quod duo ordines per annos paucos sub eodem Generali Landfranco conjuncti auctoritate Pontificia fuerint. Quare idem ille sæpe, et privatim et coram testibus, affirmavit, omnia se probare ac singula, nec satis capere unde haberi potuerint tam accurate citata, tam certis Pontificum Bullis et publicorum instrumentorum testimoniis roborata. Alius ex eodem Ordine Provincialis in Italia, exorsus Augustinianos Annales conscribere, quorum primum tomum recens ediderat, obviam Bollandi Sociis Bononiæ, factus, ostendebat se nosse et magni facere Acta jam vulgata duorum mensium. At in Guilielmo, inquit, Ordini nostro non favetis. Respondit Socius: veritati Ecclesiasticæ studemus: quam si edocti fuerimus nos minus assecutos esse, mox libenti gratoque animo monstratam viam certiorem arripiemus. Hæc verba in ipse prævii commentarii exordio legisse te puto; eadem nunc repeto. Experire sodes, calamum habes, eumque non ineruditum. Addico ego intra quatuordecim dies responsum vulgandum typis, et ingenuam erroris confessionem, si errasse ostenderis aut ullum adhuc dubitandi locum esse relictum. Verum ille ingenuitate pari commissurum se negavit, ut gratis talem sibi adversarium suscitaret. Tertius denique Cisterciensis apud Dunenses Prior Carolus de Visch occurrit, qui scriptis contra Augustinianos libellis allaborarat multum, ut ipsis ereptum Guilielmum suo Ordini assereret: istis autem lectis gratulatus est disputationis odiosæ et numquam satis explicatæ finem, postquam probatum esset eum Ordinem, qui ad S. Guilielmum principium refert, quamvis nunc habitu fere cum Cisterciensibus communi utatur, ab illo tamen et Augustiniano tam esse diversum, quam ipsi duo sint inter se.

71 Hæc aliaque similia, ut magnam Bollando ejusque operi conciliabant auctoritatem et famam, ita laborem ejus vehementer augebant; cum jam frequentissimis Cardinalium, Episcoporum, virorumque Principum litteris interpellaretur, de Sanctis, de Reliquiis, de suarum Ecclesiarum ac regionum antiquitatibus sacris consulentium: quibus absque inurbanitatis nota nec responsum negari poterat, nec per alium scribi; ac ne scribi quidem, nisi prævio quandoque plurium dierum aut hebdomarum studio. Receptæ vero etiam post mortem ejus epistolæ hujusmodi nonnulli sunt, atque inter alias Pyrrhi Gherardi, in nostra Societate Romæ Procuratoris Generalis, datæ v Septembris, ipso quo Bollandus extremis Sacramentis munitus est die: in quibus præfatur se ad eum recurrere, tamquam ad arcam scientiæ circa venerationem Sanctorum. Meminerat fortassis, quid actum esset anno MDCLIV, circa electionem Patroni principalis pro toto Navarræ regno diversa sentientibus, hinc Nobilitate omni, inde Clero, et magna utrimque animorum contentione certantibus, his pro S. Firmino Ambianensi Episcopo, quasi is etiam Pampelonensis fuisset, et quidem primus ab Apostolorum discipulis ordinatus; illis pro S. Francisco Xaverio, quem in regno illo natum, et magnis coruscantem miraculis, extra controversiam dicebant, Navarræ genti præcipuo cuidam esse ornamento. Missus enim Romam a Nobilitate Procurator P. Gaspar Lopez, per virum auctoritatis in nostra Societate omnino primariæ egit apud Bollandum, ut totam S. Firmini historiam ad monumentorum antiquorum fidem et recentiorum scriptorum opiniones varias conferendo illustraret, eo quo alia in suis operibus modo, ex quo deinde appareret quantum ponderis haberent ea quibus adversa pars nitebatur fundamenta: ad Bollandum autem ideo recurrendum putaverat, quoniam (ut inquiebat is qui P. Gasparis caussam illi commendabat) in Romana curia Auctoritas ejus tanta erat, quanta esse posset alterius cujusvis in ista materia. Scripsit igitur de S. Firmino commentarium eum, quem ad xxv Septembris excudendum servamus: sed ita scripsit ut solidissime probatum relinqueret, neque nihil eorum quem de S. Firmino Clerus Pampilonensis assereret verum esse, neque omnia posse pro veris admitti: quo effectum est, ut S. R. E. Cardinales sacris Ritibus propositi et Apostolici Palatii Auditores intelligerent, probationes hinc inde allatas neutri parti satis suffragari: cumque ideo caussam indecisam, dimississent, numquam vel sero et difficiltime terminandam. Sanctissimus D. N. Alexander VII anno MDCLVII sapienter decrevit, sopiendam totam controversiam esse hac ratione, ut quotannis, tamquam de Patronis æque principalibus dicti Regni, ex præcepto Ecclesiæ recolerentur festa Sanctorum Firmini Martyris et Francisco Xavtrii Confessoris, a Clero seculari et regulari nec non Universitatibus et populo Pampilonensi totiusque regni Navarræ.

72 Sed ut ad Februarium revertatur oratio, placet hoc loco proferre epistolam Anselmi Cottelii, viri ex religiosissimo Carthusianorum Ordine haud modice eruditi, ut ex ejusmodi specimine appareat, quid non ille modo de sancto hoc opere, sed alii passim Religiosorum Ordinum homines docti judicaerint. Est autem epistola, qua anno MDCLVIII, die XXVII Martii, post acceptum, ut petierat, Februarium, respondet Bollandi litteris, precum ejus suffragia postulantis: ut qui tot curis studiisque distractus fovere in se cuperet divini amoris flammas, ex consortio amici, in sanctæ illius quietis solitudine sacros ardores cum otio nutrientis. Ita ergo scribit:

73 Benignissimæ vestræ mentis favor, ex puro promanans fonte dilectionis, humanissimam ullam tuam dictavit epistolam: quam grato amplectens animo, videbam vix alio posse quam divino spiritu animari, quando vos a dubia mortalium fide sinceræ dividit character caritatis. Illa est quæ utriusque orbis mortales comprehendens nullis novit fatigari laboribus, et sic numquam morituras lauros parat sanctissimæ Societati vestræ. Cetera ubi evacuabuntur, sola hæc fulgebit in perpetuas duratura æterminates, quia ad justitiam plurimorum animos erudivit ac cælo invexit. Sed ad tuæ ut veniam, Venerande Pater, epistolæ argumenta: erubescere me primum fecit. An glacie mea, hoc est, frigidis et sine calore verbis, vestros ego succendere possem ardores? Novum potentiæ genus (ut est apud Tragicum) unda flammas aleret. Succensa tot Divorum amore corda geritis, ut labores immensi exhaurire spiritus vestros non possint. Non multis probari debet, quod ipsa facta loquuntur. Nec dubium, quin beatissima illa Sanctorum agmina, quorum illuminatis Acta et luci datis, de cælestis loco voluptatis continua vos irrigent scaturigine aquæ salientis in vitam æternam; et inde rursus uberrimus ille sons ascendat, universam irrigans Ecclesiæ superficiem, et siccitatem emolliens ignorantis incredulitatis. Nam ut terra sine aqua, sic multorum circa Divorum gesta exharuere mentes: quæ nunc vestræ caritatis fluentis largiter irrigatæ, ad optatam pertingere poterunt mensuram pietatis.

74 Eamdem epistolam tuam condecorabat illius virtutis fulgentissima gemma, quæ sua nescit æstimare, et alienas correctiones parata est animo libenti sustinere: quod ipsum a perfectissimæ provenit radice caritatis. Ut enim sol suorum est genitor radiorum, sic vera profundaque caritas genitriæ esse videtur humilitatis, quæ individuo comitatu matris suæ vestigia sequitur, et ubicumque hæc sedem locat, haud diu se illa abesse patitur: bene enim conveniunt et una semper in sede morantur. Nam celare quidquid humilitas vellet, ita in salutem proximorum novit proferre caritas, ut nec humilitati meritum desit, nec jura dilectionis, quibus proximo obstringimur, ullum noscantur capere detrimentum: et sic caritatis moderari ardorem consuevit humilitas, ut ex eo quod Legem et Prophetas impleverit, non intumescat. Laudanda Societas! Quidquid ergo ex harum nascitur conjunctione et labore virtutum, nullis poterit defectibus subjacere: quam semel occuparunt mentem (ut vestras probantur possidere) omnem ab ea possunt erroris procul amovere caliginem. Tale porro est opus vestrum, quod regia incedens viam, a dextris nesciat declinare aut sinistris. Tale est opus vestrum, cui vix addi poterit aliquid, in quo corrigi non poterit aliquid. Sic dilucidata sunt omnia, ut majoris lucis radius affundi nullus queat. Sine nube solem, sine nocte diem habemus. Quid ultra poscimus? Divorum panduntur arcana et intima cælestium penetralia patuere. Quid expavescimus ruentis semper in pejus seculi noctem, quando obscura ejus tot illustrant astrorum faces? Quot hic Sanctorum lego nomina, tot sidera numero. Ite, ite in fabulas ingeniosi vates, Castoresque et Polluces ac quæcumque celo signa mendaciter intulistis, habete vobiscum; nostræ nobis stellæ multo benigniori aspectu lucent, nullis figmentis temeratæ. Obruimur malis? horum auxilio a cunctis eruimur. Poscimus bona? horum patrocinio consequimur postulata. Erramus? revocant in viam, et monstrant qua teneamus astra, et si bene secuti fuerimus, fulgeamus ut astra.

75 Hactenus ille, nec in his finem facit Acta Sanctorum dilaudandi, sed nos abrumpimus ut externo uni domesticum aliud addamus testimonium. Est illud a R. P. Ferdinando del Plano, acris in omni re litteraria judicii viro, pluriumque ac præcipuorum in hac provincia Collegiorum Rectore, die xxiii Aprilis in hæc verba Gandavo perscriptum.

Pergit Reverentia Vestra accumulare beneficia priusquam de prioribus actæ sint gratiæ. Superiori hebdomade sancta, diebus sane occupatissimis, accepimus Februarium et Notitiam Galliæ. Ego utrumque spectavi et lustravi obiter, laudavique ut qui elegantes, quos non intelligunt, characteres. Quantum tamen imperito ad ejusmodi discernenda judicio capere potui, vidi admirabilem in conquirendo diligentiam, in commentando firmitatem doctrinæ acri judicio nizam, solertiam in abditis eruendis. Facem præfertis omni historiæ: ut et in iis, ubi tenebræ obscurabant veritatem, nunc progredi liceat; et ubi aberrare fecerant, in viam regredi; et extra anxietatem esse iis, qui deviandi formidine ad singula timidi trepidique ambigebant. Ne mihi quæso tarditatem excusetis lente festinantis operis. Quod perennare debet, difficiles habet, non tantum partus, sed etiam parturitiones. Memini me a Clarissimo Gevartio audire annis abhinc quinquaginta: Quod cito fit, cito prit. Cumque alius corrigere volens subjiceret: Perit. Nimis longum est, inquit, non tam diu durat: quod scribitur æternitati, decimum in annum premendum est.

76 Ita illi privatim: ast inter eos qui publico tipo vulgatis testimoniis Bollandi labores commendaverunt, doctrina, sanctitate, humanitate singulari eminet Joannes Bona, reformatæ congregationis S. Bernardi Ordinis Cisterciensis in Italia Generalis Abbas, ob eas, quas dixi dotes, bonis doctisque omnibus, sed imprimis Alexandro VII usque in ipsa morte carissimus, ab eoque Consultor constitutus Congregationis quam appellant Indicis, in qua de libris damnandis probandisve agitur. Hic præter Manuductionem ad celum, libellum prorsus aureum ideoque cusum ac récusum sæpius etiam in Belgio, et in Hollandia quidem Teutonico idiomate: præter, hoc, inquam, majus opus edidit, et Harmoniam Ecclesiæ psallentis inscripsit, ubi in syllabo Auctorum, quorum est adjutus scriptis, collocat Joannis Bollandi laborem, in colligendis Sanctorum Actis Ecclesiæ Dei multum utilem, optatque ut vitam habeat operi tam prolixo parem. Theophilus etiam Rainaudus noster (ut alios plurimos prætermittam) cujus nunc opera novemdecim tomis omnia prodierunt (etsi Bollando suboffensus, quod circa S. Annemundum Delfinum, Lugdunensem Episcopum, opinionem suam modeste refutatam legisset) in primo operum suorum tomo Acta Sanctorum compellat opus, quo vix majus habitura Ecclesia sit. Sed hoc divinando: certius et amplius multo est, quod ad præsentia præteritaque respicens tempora Alexander Pontifex, ea, qua nulla est inter humanas major sanctiorque auctoritate pronuntiavit; utilius opus et Ecclesiæ Dei gloriosius hactenus nullum editum esse a quoquam, nec etiam inchoatum.

Romam invitatus Bollandus Socium eo ablegare decernit: alium promovendis studiis asciscit.

Hæc cum ita se haberent, mirum non est quod tam ipse Sanctissimus Dominus noster, quam Eminentissimorum Cardinalium aliorumque Curiæ Romanæ Prælatorum aliqui judicaverint, Bollandum Romam invitandum, ut operi suo profutura monumenta ex Vaticana aliisque Bibliothecis erueret, quæ multa istic in codicibus MSS. latere, conjectura haud vana ominabantur. Quis enim alius quam Auctor ipse, omnes suscepti a se operis rationes perspectas habens, in iis posset versari utilius? An non plus uno die facturum se præsentem crederet, quam multis per litteras et amicos centum? Ita ipsi, et vera censuisse ex infra dicendis abunde constabit. Nunc pergimus dicimusque mirum etiam non fuisse quod admodum Reverendi Patres Generales Societatis tam solliciti fuerint, ut ab alia occupatione omni liber Bollandus cum Socio redderetur. Hoc autem factum laudaverunt omnes periti rerum æstimatores, fueruntque tam religiosi aliqui, ne quid impedimenti Bollando objiceretur, ut modum quandoque viderentur excedere. Ex his præcipue nominandus nobis occurrit Reverendus Dominus Barsena, olim Bollandi discipulus, posteaque ex S. Walburgis Pastore, Canonicus Ecclesiæ Cathedralis: quem cum in morbo periculoso Domus hujus Præpositus visitaret, rogareturque ut aliquem e Patribus extrema ad obsequia, si opus foret, destinare vellet; requisitus ille quem ex omnibus sibi notum cuperet: Vellem, inquit, Reverende Pater, et si quidem optio detur, neminem magis quam P. Bollandum aut Socium ejus: verumtamen per Dei amorem oro te, ne mittatur alteruter, sed alius quivis, potius quam ut vel moriens eorum utilissima studia tantisper interrumpam. Atqui extrema ista officia sunt, quæ ab amicis amici accipere possunt, et solent ut rebus omnibus aliis præhabenda exigere. Quanto ergo facilius fuit multos alios eruditos viro sua minoris momenti abdicare solatia, quæ ex inspectione lectioneque librorum Bibliothecæ nostrae sibi offerebantur, profitentes sæpe eo se accessuros esse, nisi quoties fere ad Bibliothecam admitti petierunt, submitti sibi vidissent alterutrum Scriptorum, in illustrandis Sanctorum Actis utilius occupatorum. Imo Franciscani Ordinis Lector quidam, cum aliquid ex eadem Bibliotheca transcripturus, videret Bollandi Socium honoris caussa apud se manere; non potuit continere se ne molestiam animi quamdam testaretur, eo quod diceret non dubitare se, quin in tanto domesticorum numero, æque ac in sui Ordinis conventibus, essent aliqui, qui viribus etætate defecti, nulli jam magnae rei vacare possent amplius, et isto humanitatis officio cum magna virorum intelligentium ædificatione, suoque nonnullo fructu, incommodo certe haud magno, fungerentur.

78 Quod porro ad peregrinationem Romanam attinet: primus in facultate ad eam offerenda fuit Adm. R. P. N. Mutius Vitelleschus, ab Eminentissimis Cardinalibus Petro Aloysio Caraffa et Francisco Barberino in eam cogitationem inductus. Sed distulit initio P. Bollandus, imprimendo Januario occupatus; ac postea variis ex caussis excusavit omnino, sicut et iter Coloniense, quamvis instantissimis precibus ad hoc suscipiendum urgeretur. Licentiam tamen eundi semel datam, si forte aliquando aliter videretur, curabat a Mutii successoribus Præpositis Generalibus aut eorum Vicariis semper renovari: usque dum, firmata inter Christianos Principes toto orbe concordia, cum audisset Adm. R. P. N. Goswinum Nickel, amice apud Patres Belgas questum, quod cum alii tam multi votis omnibus ambiant Romam accedere, solus Bollandus post sæpius iteratam facultatem numquam compareret, ut pene videri posset contemnere gratiam; neque illam tantum, sed etiam copiosissimum fructum, qui posset ex tot codicibus MSS. colligi, quales una Roma plures haberet quam Belgium universum. His ita dictis et quæ audierant perscribentibus Patribus, cum videret suam valetudinem sic confirmatam, ut Socii solatio auxilioque, haud ægre ad tempus aliquod cariturus esset, eademque occasione ascisci posse alterum in spem perficiendi, quod restaret, operis: rogavit ut sibi concessa facultas in suorum studiorum Consortem transferretur, eique adjungeretur, quem judicabat idoneum, itineris comes. Utrumque magna cum animi benevoli significatione Adm. Reverendus Pater Noster concessit, litteris xxvii Martii anni MDOLX in hanc formam datis:

Esset sane mihi jucundus conspectus Reverentiæ vestræ, adeoque vellem ut ipsa uteretur facultate, a me et a quatuor decessoribus meis sæpius concessa et confirmata. Quod sì tamen putat se non posse per valetudinem infirmam sustinere laborem itineris tam longinqui, concessam facultatem libenter transfero in communium studiorum Socium P. Godefridum Henschenium, qui proinde venire poterit, quandocumque ipsi commodum erit. Per me etiam licet, ut cum illo veniat P. Daniel Papebrochius. Voluntatem meam ex me intelliget P. Provincialis. De cetero studiis vestris semper favebo, et quacumque ratione potero, ea studiose promovebo.

79 Ea concilia ut primum per Provinciam innotuere, ita probata sunt universis, ut omnes dicerent, multo citius id fieri debuisse: in novo autem Socio deligendo praesagium aliquod Bollandum esse secutum: Quippe qui sæpe fuerat multo ante quam ille ad Societatem Jesu postulandam animum applicuisset, de eo dicere auditus, fieri posset ut puer iste sibi succederet. Hunc ille, Confessiones nostro in templo excipiens, magno ipsius bono nosse cœperat, et familiarius amiciusque habitum frequenter ad colloquium admittebat. Tum suam illam præsagitionem fovens, non tantum animabat ad excolendum multa lectione ac scriptione stylum, sed etiam ad quamdam Græci sermonis aliarumque linguarum notitiam concupiscendam. Cum autem eum vidit prope abesse a meta studiorum Humaniorum, suadere ei serio cœpit, ut de eligendo vitæ statu deliberationem institueret. Et tamen non ignorabat quam petulanter idem suadentes alios gravissimos viros repulisset adolescens: sed ut loqui ei Bollandus cœpit, præcauto licet obfirmatoque nullam ejusmodi rei admittere mentionem, excidit, ut postea fassus est, omnis illa pervicacia, seque in potestate ejus et directione futurum respondit, promptitudine tanta, ut ipse sibi admiratione esset, et insolitum quidpiam in vultu habituque loquentis videretur agnoscere. Quin etiam, urgentis intus conscientiæ stimulos diutius non ferens, quibus vim efficaciamque tum forte dabat ardens ipsius Bollandi oratio, prævertit suum directorem, et referens libellos scriptasque instructiones ad exordiendam coram Deo consultationem datas, negavit iis sibi opus esse, cui de divina circa se voluntate satis esset scientiæ, si modo satis virtutis esset ad obsequendum. Pridem enim se ad religiosum statum capessendum haud obscura admonitione impelli, et quidem ad Jesu Societatem: sed obfirmato hactenus animo obstitisse; quandoque etiam, ne omnia Deo negare videretur, unam illam excepisse. Nunc autem nolle diutius reluctari Deo: adjuvaret itaque et consilium daret, quo posset finem optatum consequi. Præstitit plus quam rogabatur Bollandus: ita enim illius rebus accurandis ordinandisque se dedit, quasi vel a natura pater vel a lege tutor constitutus, usque dum Philosophie absolvit curriculum. Probato autem per triennium candidato cum non impetraret admissionem apud Provinciæ Moderatores, temporum iniquitate absterritos ab recipiendis tironibus, eidem Cardinalis Caraffe conciliavit Patrocinium, assumptoque mox ad Generalatum R. P. N. Vincentio, dicti Cardinalis consanguineo et gentili, negotium feliciter expediendum impetravit. Quin et ipsius jam admissi parentes, Societatis amantissimos, ad reliquæ prolis educationem ita prudenter sapienterque instruxit, ut tres alii fratres, sorores duæ cum vidua post mariti obitum matre Deo servientes: isti quidem in Societate sub votis religiosis, hæ vero in proposito continentiæ sub Nostrorum directione, totius familiae patrem agnoscant et venerentur Bollandum. Occasione autem prædicti adolescentis, hic addere possumus, Bollandum simili benevolentia complexum fuisse plures alios ejusdem ætatis, quos noverat ad Societatem vel idoneos esse vel propensos, cumque iis fuisse solitum tractare horis sæpe integris, de rebus ad virtutem studiaque spectantibus, tam prolixe, tam benevole, tam mature; ut viri quandoque in Republica primarii non satis mirari se posse dicerent, talis tantique viri cum puero tricubitali colloquia tam seria, ac si cum eo maximi momenti negotia habuisset conficienda. Erat enim Bollandus in omni congressu suo, facundus quidem et amabilis, sed ita maturus, ut ne trimulis quidem quadrimulisve infantibus liberiori risu jocove blandiretur; sed induebat maturitatem, quantam ætas illa capere poterat, amica suavitate permixtam: unde in teneris quoque illis animis imprimebatur magna quædam æstimatio viri, tamquam supra vulgi mensuram sapientis.

Proficiscentes Romam Socii quomodo a Bollando adjuti sint: quantam ejus causa ubique humanitatem experti.

Monitis de apparando itinere Bollandi Sociis prima cura fuit, cum Magistri auxilio, consilio, directioneque conficere accuratissimum indicem Actorum omnium, quæ vel in MSS. Codicibus schedisque, vel in libris excusis, Musæum Bollandianum tunc continebat; eo fine ut directorium esset perpetuum ad quævis monumenta dignoscenda, secernendaque ea, quibus descriptis opus foret, ab aliis quibus non egebant. Atque hic est ille Generalis secundum ordinem alphabeti catalogus, cujus facta superius mentio est, et quem semper ad latus circumtulere, etiam cum per aspera montium iter pedites faciebant. Eo autem intra quatuor menses confecto, auspicati sunt iter Julio mense anni MDCLX, festo S. Mariae Magdalenæ die propemodum exacto, in comitatu ipsius Bollandi, Coloniam usque Socios prosecuti. Coeperunt illi tum primum evidenter cognoscere, quanta ubique terrarum esset de Bollando opinio, quam grata recordatio illius apud omnes, qui unquam litteras ejus vel legerant acceperantque ipsi vel legentes audiverant. Etenim Superiores domiciliorum nostrorum, quæ in duodecim Provinciis Societatis plura quam centum adjuvere, nullum faciebant finem effusæ erga hospites, per multos quandoque dies, caritatis; idque totum se facere profitebantur Bollandi intuitu, et illustrium ipsius operum, quorum fama quaquaversum jam pervolarat: erubescentibus Sociis ad nimiæ humanitatis officia; cum, tamquam adventantes eos præstolarentur ad ostia Collegiorum, ita statim adessent Rectores aut Provinciales de accessu præmoniti: alibi honoris causa cubiculis suis cederent, neque exorari paterentur sese ut extraordinaria illa urbanitatis specie abstinerent; quia in omnium ore Bollandus erat et opera ejus.

82 Hæc porro peregrinatio, uti fructus Bollando attulit majores quam unquam sibi potuisset promittere, ita ingentium eidem fuit messis laborum: quos identidem leniebant epistolæ Sociorum, nuntiantes, quid, ubi, quando, apud quos promovissent commune negotium. Earum supra centum quadraginta ad ipsius manus pervenerunt, accurate in reditum Sociorum servatæ: ex quibus Bollandus excerpens quæ spectabant ad Sanctos, jucunde fallebat expectationem, ultra quam præconceperat animo, absentium. Quia autem in rebus improvisis sæpe occurrebant varia, circa quæ haud satis poterant ipsi per se certi aliquid constituere, recurrebant in iisdem litteris sæpe ad Magistrum, ut ex præsentium monumentorum inspectione definiret, quid opus facto esset de alibi inventis. Denique et peregrinantium benefactoribus, pro summa sua erga omnes gratitudine, scribebat Bollandus operose, et cum ad locum aliquem celebriorem perventuros sciebat, præmittebat monita, secundum quæ iter, actiones, studia sua dirigent, sollicitus interim, ne quid suis deesset per viam eorum mediorum, sine quibus nec longinquæ peregrinationis expensæ poterant sustineri, neque amanuensibus (quorum plurium subinde simul opera impendebatur) mercenarii laboris pretium persolvi; interpellabat amicos multorum annorum obsequio obstrictos, et in iis excitabat zelum ad subsidia pecuniaria large conferenda in pii istius operis promotionem. Quæ omnia tum multo intelligentur melius cum exposita fuerit temporis in iter insumpti compendiaria ratio. Simul etiam constabit iis, per quos adjutus in Sociis Bollandus fuit, nec inutiliter collocata fuisse eorum beneficia, nec apud immemores gratiæ referendæ, ubicumque res et occasio feret.

83 Die igitur v Augusti, post lustrata octiduo integro Urbis Coloniensis sanctuaria; et expertam modis omnibus Patrum nostrorum caritatem (quibus nihil potuit accidere jucundius quam a tanto tempore cogniti sibi per litteras et continuata obsequia amici os videre oculosque, et coram audire ac reddere voces) post Illustrissimi Nuntii Marci Gallii Ariminensis Episcopi hospitalem mensam, et plenas commendationum litteras ab eodem ad Italos amicos acceptas; avulsus a Sociis Bollandus, non absque dulcibus utrimque lacrymis et multa itineris fausti comprecatione, ipse quidem Antuerpiam versus, patribus Matthia Gamans et Jacobo Kritzratt comitantibus, avectus est; illi vero itinere Bonnam Confluentiamque instituto. Illinc adverso Rheno ad S. Goaris oppidum ascendere in cymbula: ubi ab Ernesto Lantgravio Hassiæ ejusque Serenissima conjuge, in suscepta noviter Catholica religione ferventissimis, tanto excepti sunt pietatis sensu, quantum verbis exprimere haud facile sit. Ibi post diei unius moram, quæ piissimis Principibus ad arcem invitantibus negari non potuit, navigio et commeatu novo eorumdem munificentia instructi sunt. Hujus autem liberalitatis occasione, ex ea quam conscenderant cymba retracti ad oppidum, recordati sunt monuisse Bollandum, ut ad oppidi portas meminissent S. Goari se captivos sistere ac redimere, sub ejus protectione porro feliciter navigaturos; cujus ceremonie oblitos se fuisse tum primum observavere, cum appensum reduces viderunt collare. Ei ergo religiose inseruerunt cervices, ac tum demum, velut impetrata transeundi licentia, prospera navigatione utentes, mitius secum actum esse gavisi sunt, quam olim cum Carolo V actum audierat, qui pene naufragio fertur luisse ritus istius neglectum, dum præternavigare festinus nititur; alias, ut aiebat, Religioni facturus satis.

84 Ita Moguntiam pervenere xiii die Augusti, una hora antequam eodem adveniret Joannes Gamansius, Bollandiani operis ferventissimus adjutor; unde sub ejus nomine multa, quæ eruit ex antiquis Codicibus, monumenta prodiere in Sanctorum Actis, plura prodibunt in posterum. Vir enim curiosissimus ejusmodi rerum et diligentissimus, quidquid per omnes Rhenanas Provincias sacræ est antiquitatis multos annos indesinenter scrutatus, Bollandi studia mire potuit promovere; quem propterea ipsius Sociis ducem comitemque itineris Provincialis Rheni Superioris R. P. Ricquinus Goltgens obviam misit. Hoc dirigente, ad varia sacræ antiquitatis monumenta lustranda in Rinchaviam egressi, non modice gavisi sunt, visis in Bingensi Monasterio non tantum ossibus sacris S. Hildegardis, sed etiam voluminibus membraneis antiquis, quibus Divæ illius prophetiæ continentur; omniaque eo evolverunt accuratius, quo possent certiorem Lectori aliquando suo fidem facere, psendoprophetiam, quæ sub ipsius nomine contra Religiosos mendicantes conficta olim est et nunc haud absque interpolationis malignioris additamento ab hæreticis fere hominibus Societati Jesu calumniose adaptatur, purum putumque commentum esse. Interim in urbem venerat Bollandiani operis studiosissimus Henricus Julius Blumius, tunc Electori suo Consiliarius intimus, nunc sacræ Cæsareæ Majestati simili in obsequio carus et Baronis titulo ab eodem auctus. Hujus prima cura fuit cognoscere an adhuc ibidem essent hospites, quorum desiderium fecerat Electori: eosque ad ipsum introduxit, post colloquium prolixum cum Principe humanissimo, etiam mensæ conviyas adhibendos.

85 Data deinde, eodem Blumio intercedente, facultas est inspiciendi incomparabilem Ecclesie Cathedralis in Reliquiis ac vasis sacris pretiosissimis Thesaurum, nec non Bibliothecam ab antiquis MSS. locupletem: in qua postquam curiositati suæ fecerunt satis, cum bona Principis gratia abiere Wormatiam die xxi Augusti, rheda vecti Electorali. Tum Spiram et Francofurtum, ac denique Aschaffenburgum: ubi prædicti Gamansii litteraria supellex, maxima copia et labore incomparabili collecta, dum tota inspicitur examinaturque, in eum finem, ut quod adhuc ex ea Sanctorum Actis deerat, describendum ipse ac submittendum curaret; dies abivere sex antequam porro moveri potuerint. Electoris Moguntini humanitatem ejus in Herpibolensi Episcopatu Vicarius Capituli nobilissimi, Decanus Roosenbach, ix Septembris per omnia imitatus est: et quatriduo post Princeps et Episcopus Bambergensis. Quin Senatus Norimbergensis Præsessor, quamvis acatholicus, magnificentissime in arce atque per urbem Socios habuit, sic ut civibus ac Senatoribus omnibus venerabiles propterea essent: et Prædicantium Lutheranorum Superintendens Dilherus, non modo publicæ Bibliothecæ usum libentissime concessit, sed etiam, cognita ex frontali imagine operis Bollandiani dignitate, præsentem mox numeravit pecuniam, qua aliquos tomos sibi mittendos emeret. Habet Norimberga Teutonici Ordinis palatium amplum, cui soli ex tot sacris olim ædibus libertas mansit, ut in ejus sacello possint Catholico ritu sacra fieri: quæ tunc ibidem procurabat Sacerdos, fidei orthodoxæ zelator egregius idemque sacræ Theologiae Doctor, Venator nomine. Ut autem ex commendatione P. Viti Erbermanni nostri, celebris in Herbipolensi Academia Doctoris, agnovit hospites qui et unde essent; non modo per dies aliquot benigne habuit, sed tota deductis urbe sacra profanaque ædificia celebriora fecit patescere, nec nisi cum litteris suis discedere voluit, per quas Elingæ innotescerent Provinciali Teutonici Ordinis Commendatori, suam istic sedem spatiosam habenti, ne opus foret Sociis ad hospitia hæreticorum divertere.

86 Abeuntes Elinga prosecutus in rhedis est honoratus nobilium ex ea familia comitatus, donec transito Weissenburgo per ditiones Catholicorum Eystadium abirent. At die xxii mensis, perlustrata Academiæ Ingolstadiensis ab antiquis libris instructissima Bibliotheca, inspectoque Neoburgo, Augustam-Vindelicorum perventum est: ubi S. Udalrici Abbas, cum omnia templi sacra perhumaniter spectanda exhibuisset, ex amplissimo MSS. Codicum thesauro vetus Martyrologium, quo egebant solo, describendum concessit. Abstinuere deinceps Socii a visitandis Principibus: quod eorum officiosa humanitas non modicam itineri moram injiceret, nec intento fini magnopere commodaret. Ergo Monachii, quo fuerant septembri exeunte appulsi, satis habuerunt Peutingeri Bibliothecarii beneficio impetrasse inspectionem codicum MSS. quos electoralis Bibliotheca Græcos Latinosque multos exhibuit; et Æniponti domesticum palatii Archiducalis Musæum, remissoque ad suos Gamansio, octobri ineunte, Monachio Ebersbergam avecti, crebro iter fecere pedites, jumento uno sarcinario bajulove viæ duce contenti. Ita per Tyrolim progressi sunt donec Ænipontem pervenere; ubi transeundarum Alpium difficultas animo apprehensa rhedam suasit usque Tridentum conducendam: quam tamen minime necessariam fuisse, ostendit mox hospitiorum commodissimorum ad singula fere milliaria occurrentium frequentia, per quam fieri potuerat, ut nullum esset iter commodius expeditis peditibus quam Alpestre illud. Tridenti continuæ pluviæ et navigia tumenti nimium Athesi non audentia se committere, invitos hebdomade integra detinuere; nullo fere alio fructu, quam qui ex domesticorum profusa caritate, et temporis diuturnitate aucta potius quam imminuta, perceptus jucundissimus est.

87 Tandem detumescentibus aquis, die xxii Octobris Veronam defluxere in rate, ubi ex Cherubino Lazaroni ad S. Zenonem Priore Benedictino, nonnullus litterarius fructus relatus est: non tantus Vicentiæ Pataviique, quamvis antiqua utrobique monasteria, et multorum Sanctorum præclaras reliquias non inutiliter visitare licuerit. Deerant nempe Manuscriptorum monumenta, quæ Venetiis demum copiose reperta, potissimum in illustri S. Marci Bibliotheca: ubi ad institutum facientes fuere Græci Codices, a Cardinali Bessarione Reipublicæ legati, ex quibus Aloysius Lipomanus hausit varias Sanctorum Vitas, quas e Græco conversas Latine vulgavit, quasque indidem, si opus foret, describendas diligenter Bollandus monuerat: quod ut liceret videre favore Illustrissimi Condelmerii, per uxorem e Belgio ductam conciliati, obtinuere: ejusdem etiam domestico Sacerdote ad ducatum, cymba ad iter continuo per urbem usi, nec non ad S. Georgii-majoris monasterium celebre, ubi haud parvi momenti MSS. examinanda fuere.

88 Decem dies Venetiis acti in sacram omnem antiquitatem, Reliquias, monumenta inquirentibus; per librarias etiam officinas investigantibus, num quid ad rem pertinens continerent: atque ita primi collecti sunt fructus, quos cum aliis libriis Vicentiæ et Patavii comparatis mari in Belgium ex Italia advectos, Bollandus excepit a Sociis; his postea accesserunt alii duo librorum eodem spectantium fasces, Bononia Anconaque submissi. Et Bononiam quidem haud ante diem xiii November pervenere, Ferraria ex itinere lustrata. Bononia Imolam, Imola Faventiam itum Æmilia Via, per quam porro rectum iter licebat tenere Ariminum versus, sed Urbis Ravennensis antiquitas, et Sanctorum, quibus ornatur, multitudo persuasit ut eo deflecterent, et triginta Italica milliaria uno hiemali die pedites perrambularent. Labori fructus suus stetit: Illustrissimus enim Archiepiscopus et Princeps Lucas Torrigianus, vir librorum scientiarumque amantissimus æque ac peritissimus, postquam curiosissimæ Bibliothecæ suæ oblato usu hospites recreasset, magis etiam recreavit submissis ex metropolitico Archivio monumentis omnibus MSS. ad Sanctos Ravennates pertinentibus, quæ injuria temporum reliqua fecerat. Quibus excussis, et quantum opus fuit transcriptis, in Æmiliam regressi sunt viam, et Forum-Livii atque inde Cæsenam tenuere, hospitalitate Celsi Rosini in vicino S. Crucis monasterio, Abbatis hoc loco memorandam. Tum Ariminum locupleti Bibliotheca instructum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, ac demum Anconam pervenere ipsis kalendis Decembris: ubique scrutantes, ubique colligentes, quibus Magistrum suum Bollandum locupletarent.

89 Ancona Auximum, Auximo Lauretum iter fuit, de quo infra pluribus: inde Recineto, Macerata ac Tolentino Fulginium, ad Ludovicum Jacobillum, Scriptorem de Sanctis Umbriæ nobilem et Bollando amicissimum. Sed cum is abesset ab urbe, satius visum est tantisper Assisium Perusiumque excurrere, facili peditibus per frigus itinere. Perusio non absque fructu reduces, reperere virum humanissimum, et tamdiu hospitio ejus usi sunt, dum excuterent omnia de Sanctis monumenta, quibus, ex tota Umbria Picenoque collectis, multis annis fuerat usus ad suorum librorum confectionem. Quid esset ex iis describendum cum annotassent, totam eam curam suscepit in se officiosissimus hospes, et deinde, partim sua, partim amanuensium opera, prompte ac liberaliter explevit, magno talium Scriptorum fasce post menses aliquot Romam misso, quorum frequens deinceps mentio incidet, cum commendatione debita viri tam bene de Actis Sanctorum meriti. Placuit exinde pedestri, ut antehac fere per Apenninum itinere et diverticulo per montem Falconis facto, ad S. Claræ incorruptum corpus reverenter spectandum, abire Spoletum. Ibi conducti Romam equi sunt; ne alibi quam in Alma Urbe natalitia festa agenda essent. Ita feliciter viæ terminum Socii tenuere, atque in complexum venere operum suorum studiosissimi, Patris nostri Adm. Reverendi Goswini Nickel, et optatissimorum pridem amicorum: qui veluti si Bollandum ipsum tenuissent, nullum prætermisere officii genus, quo crederent ejus rebus se posse commodare.

Ingentes in Urbe fructus collecti a Sociis Bollandi, Pontificio favore insigniter adjutis.

Ut Socios Bollandi venisse Romam, ad colligenda Sanctorum Acta, vulgavit fama; post primos salutationum ac visitationum reciprocarum æstus; non ab iis tantum, quos vel ex litteris suis vel scriptis noverant, sed etiam a pluribus eatenus ignotis conventi sunt, suos vel alienos codices MSS. ac Bibliothecas offerentibus. Horum præcipui fuere Joannes Mari, S. Angeli in Piscina Canonicus, copiosam domi collectam habens sacrorum monumentorum farraginem: Josephus a Costa vir clarissimus, Cardinalis quondam S. Severinæ nepos et multorum ejus Codicum MSS. haeres: Ferdinandus Ughellus, SS. Vincentii et Anastasii ad Aquas-salvias Abbas Cisterciensis, Auctor Italiæ Sacræ tomis novem vulgatæ; cujus tanta erga hospites liberalitas ac pene prodigalitas fuit, ut cum duo ingentia collectaneorum volumina iis traderet examinanda, ipsique facultatem peterent describendi quæ vellent: Non describenda, inquit, sed habenda trado; quando iis ego jam usus abunde sum, et omnia Bollandi meritis inferiora existimo. Felici profecto messis amplissimæ omine in dominatrice Urbe faciendæ: excerpta enim ex his duobus voluminibus sunt plus quam sexaginta Sanctorum Acta, necdum alibi reperta. In quibus sic ultro et absque transcribendi onere datis, cum diu laborandum non esset, factus est ad Barberinianam et Vallicellanam Bibliothecas transitus; inducentibus in istam ipso Eminentissimo Cardinali Francisco, in hanc religiosissimo atque officiosissimo viro Francisco Marchesio, Romani Oratorii Presbytero; qui suis omnibus superioribus Sociisque opera P. Bollandi studiaque commendans, quanto ea Romae successu pronoverit, haud facile poterit æstimari; cum non alienam, sed propriam rem agere, et quidem unice videretur.

91 In utraque porro, quam laudavimus, Bibliotheca, brevi reperta materia est tam copiosa, ut pluribus simul amanuensibus per menses aliquot occupandis sufficeret: curatumque fuit ut quos opus esset, accipere codices, eos ad transcriptionem commodiorem secum auferre possent Bibliothecae Vaticanæ usus, Holstenio mortuo et alio necdum suffecto, impeditior erat. Igitur consilium suscepere Socii Neapolim excurrendi, partim, utillic quoque venarentur Sanctorum gesta, si qua adhuc reliqua fecerat nostrorum istic, imprimis piæ memoriæ P. Antonii Beatilli, accuratissima diligentia: partim ut Casienesem MSS. Codicum Bibliothecam lustrarent, cujus pars major Longobardicis exarata characteribus, difficulter alienis oculis poterat examina. Probavit consilium R. P. N. Generalis Nickel, probavit Cardinalis Barberinus, et ipse Monasterii Abbas Angelus de Neapoli: litterasque commendatitias singuli mox expediendas curarunt, quarum auxilio et prævolante Neapolim P. Bollandi fama relatus est non poenitendus fructus ex Clericorum Regularium, qui Theatini dicuntur, insigni ad Sanctos Apostolos Archivio; quod Antonius Caracciolus, Neapoli sacræ scribendæ intentus, collectis undique monumentis locupletarat. Casini vero tantum repertum est et duobus diebus adnotatum, quantum Scriptor unus, Longobardicorum characterum peritus eo deinde Roma submissus, non potuit nisi mense integro transcribere: ne autem graves viderentur sumptus huic excursioni impensi, magnifica Dominorum de Roomer et vanden-Eynden, mercatorum Belgarum, liberalitas effecit.

92 Est autem minime prætereundum hoc loco, quod nostri Neapolitani, quibus antiqua et magna cum Bollando intercedebat consuetudo obsequiorum et litterarum, ut suum erga ipsum affectum in colendis honorandisque ejus Sociis demonstrarent, non contenti caritate maxima, qua ipsos per septem sua domicilia deduxere, effecerint per quosdam Illustrissimos amicos et apud Archiepiscopum Cardinalem Philomarinum potentes, ut quæ solis fere supremis Principibus eorumque Legatis aut Ordinum Religiosorum Generalibus fieri consuevit gratia, ea ipsis fieret in exibendo S. Januarii cruore, ad objectum Capitis colliquescente ebulienteque. Allegabant siquidem P. Bollandi merita, cujus nunc Socii advenissent, futuri fidelissimi testes tam insignis evidentisque miraculi in libris (quos ideo allatos suæ Eminentiæ commonstrabant) si quidem haberentur digni suis illud oculis usurpare. Annuit his intellectis Cardinalis, et conceptæ spei successus respondit (quantum arbitrari sæpius experti poterant) felicissimus. Etenim postquam majoris campanæ solemni tinnitu signum civitati amplissimæ datumfuisset, exponendarum speciali ex causa Reliquiarum, atque in rheda cujusdam Marchionis, cum multo Patrum nostrorum comitatu, deducti fuissent ad templum Cathedrale et sumptuosissimum Patronorum urbis sacellum; ante omnes (qui plurimini confluxerant, et in his ipse Frater Cardinalis ex Ordine Capucinorum cum multis suis Religiosis) accedere jussi sunt post altare, ubi intra eamdem arcam tenui asserculo divisus a Capite Sanguis servatur. Contemplati itaque eum sunt intra phialam per grumos concretum, ac fere instar arenæ humidioris. Deinde vero super altare allatum cum Capite prædicto, mirati sunt colliquescentem paullatim, ac demum effervescentem in bullas, et totius pene phialæ implentem spatium, cujus dimidium duntaxat antea occuparat. Denique, sublato Capite, rursum viderunt ad priorem reverti consistentiam quantitatemque: prout ad perpetuam rei memoriam ibidem mox descriptum in libro fuit, una cum Sociorum Bollandi nominibus, quibus is favor censebatur divinitus esse indultus, coram hominibus deputatis ex Clero, Senatu, Populoque, nam penes eorum singula Collegia claves sacrarii istius sunt.

93 Februarii dies XIX fuit, cum Roma Neapolim versus abirent: xx Martii, cum rediere ad amplexum veterum, et tunc pariter Romæ præsentium amicorum Aimerici Bigotii V. CL. cujus rursum infra occuret mentio, Julii Blumii Electoris Mogentini ad Pontificem Ablegati, et Ernesti Hassiæ Landtgravii: quorum hic suus ad Rhenum hospes, iste itineris Venetiis Bononiam usque comes, uterque P. Godefrido amicissimus. Interim litteras Bollandus acceperat, quibus spem faciebant Socii cleris ante æstivos calores reditus: siquidem post Barberianam ac Vallicellanam Bibliothecas nihil magnopere restare credebant præter Vaticanam: et in ea quoque sperabant se posse haud multo tempore expedire quidquid agendum foret. Sed ut eos fesellit opinatio sua, sic Bollandum concepta spes revisendorum eodem anno Sociorum: non pauca enim in utraque jam nominata Bibliotheca restare deprehensum est accuratius scrutantibus. Ad hæc intacta manebat Ducis Altempsii illustrissima Bibliotheca, nec non basilicarum Lateranesis, Liberianæ, Transtiberianæ et Vaticanæ Archivia, ex quibus relata sunt postmodum monumenta nec numeri nec pretii contemnendi: introducentibus ad hæc quidem præcipius dietarum Basilicarum Canonicis, ad istam vero R. P. Aloysio Spinola, tunc Germanici Collegii Rectore, nunc S. D. N. Clementis Papæ IX Confessario, postquam per litteras ad Ducem, tunc forte absentem, datas impetrasset Sociis inspiciendi describendique facultatem. In Vaticana vero Bibliotheca latebat laborandi materia, quanta vix ante Octobrem mensem potuit exhauriri, ac ne exhauriri quidem: relictum est enim in quo Græcus istius Bibliothecae Scriptor, vacuis ab officio horis, id est, majori diei parte, laboraret transcribendo, toto postquam inde abierunt Socii quadriennio: nec adhuc labor ei omnis fnitus est.

94 Et hujus quidem accurationi Scriptoris (cui Laurentio Portio nomem, titulus Abbatis) propter singularem Græcæ linguae peritiam et usum codicum antiquorum fidere se posse credebant Socii, neque operosius relegenda quæ ille transcrississet. Ast ab aliis quinque vel sex, qui in Latinis Actis mercenariam exercebant manum, uti pretio sic et peritia multo minori scripta, recensenda ad textus originale sfuerunt omnia. Quo fiebat, ut cum a prima in seram lucem aliud fere nihil ageretur quam scripta relegere, vel scribenda disponere; vix tamen his sufficeret tempus, nedum negotiis aliis, litterisque in Belgium et per Italiam dandis ad eos, qui morantibus Romæ Sociis submissuros se promiserant, quæ illi in itinere annotarant. Et tamen præveniebant ipsi communem surgendi horam, ut Sacris ante lucem perfuncti, expeditum haberent studiis suis urgendis diem. Quorum quia tantus existebat fructus, ferebat patienter moram Bollandus, eoque libentius etiam patiebatur abesse, quod per æstivos calores sciret fieri non posse, utabsque evidenti vitæ discrimine Roma excederent. Deinde cum Romæ essent convocati ex omni Europa ad Generalem Congregationem Patres, operæ pretium erat cum iis, quorum Provinciæ adiri non poterant stabiliri amicitiam, ad promovenda per ipsos Sanctorum Acta necessariam: eventusque docuit ingentes in eo consilio conclusas fuisse utilitates.

95 Ceterum ut a fructibus ex ipsa Urbe relatis non abeamus longius, operæ pretium est intelligere, quod (postquam in Belgium rediere Socii, et vacavit inire rationem reportati lucri) invenerint Sanctorum, quorum antea sola nomina norant, et plurimorum ne nomina quidem, Acta, toto hoc itinere reperta, ad mille accedere; eoque numero non comprehendi alia quadringenta, de quibus aliqua quidem habebant, sed hac occasione nacti sunt sinceriora et antiquiora, vel eodem spectantes inventionum, translationum, miraculorum historias: eo item numero non comprehendi plurimos, quorum ex MSS. Græcorum Menæis et Latinorum Martyrologiis hactenus prorsus delitescens eruta notitia est, cum aliqua vitæ vel passionis epitome. Atqui tantæ multitudinis pars longe maxima ex Romanis vel Bibliothecis vel archivis vel amicorum scriniis collecta est; sic ut septingenta Acta facile in sola urbe Roma censeantur reperta. Quod autem reperiri, et, cum reperta fuerunt, haberi potuerint, nulli magis est acceptum referendum quam primo Christiani orbis Capiti, cujus exemplum ceteros animavit excitavitque. Supra omnes enim ejus se erga Bollandum illiusque studia benevolentia extulit: quippe qui præter alia jam alibi relata, ut primum de consilio transmittendorum in Italiam Sociorum inaudivit, continuo per Illustrissimum Ferdinandum Furstenbergium, tunc intimum Cubicularium suum, nunc Paderbornensem Episcopum et S. R. Imperii Principem, scribendum curavit, expectatissimum sibi fore eorum adventum, quibus ad promovenda cœpta omnem esset opem favoremque, impensurus.

96 Neque sane minus quam promiserat fecit: statim enim Illustrissimo Vaticanæ Bibliothecæ Custodi Lucæ Holsteniö, S. Petri Canonico, in mandatis dedit, ut sublata cujusvis excommunicationis interminatione, qua fere adstricti pulpitis suis Romæ detinentur libri, non modo Vaticanos omnes Codices MSS, qui de Sanctis agerent; sed cetera omnia totius Almæ Urbis MSS. venturis P. Bollandi Sociis sciret esse permissa; ipsique curandum, ut ea inspicere omnia, et commode cum; vellent, transcribere possent. Amabat pridem Bollandum Holstenius, et opera ejus faciebat permagni; itaque mandatum Sanctissimi tanta excepit promptitudine, tam propenso affectu tum ipsis tum aliis ad se accedentibus indicavit, ut in eo homine magnam Socii ab initio spem reponerent eximii fructus non admodum magno labore ac tempore colligendi. Jam enim ostentabat Græcarum Vitarum catalogos, quos nunc primum in ipsorum adventum excogitatos pararat, ne nimium in querendo et Codices omnes a capite ad calcem evolvendo, laborarent. Sed placuit Deo, vitæ humanæ ac mortis arbitro, ut quibus ille tam liberaliter præparabat obsequium suum, ab iis accipere ipse extrema Christianæ caritatis officia, per triduum quo disponebatur ad mortem, inter ipsorum manus precesque obeundam: solis illis Sacerdotibus extremo hoc in articulo utens, quamvis officii causa etiam Cardinales accederent. Quin et eorum manu scribi voluit extremas tabulas, quibus ultimum disposuit de manuscriptis, aut æque ac manuscripta æstimandislibris; de singulis sigillatim notari jubens, quos, quibus legaret. Præterea subscriptama a se fidei catholicæ Romæ formulam (quam Reginæ Sueciæ eamdem professure ipse Pontificis nomine C. Enipenti excepturus paraverat, et tunc mutatis mutandis aptaverat sibi) eorum quoque nominibus subscribi petiit, tamquam testium ad eam rem advocatorum. Quæ postquam peregisset omnia, et his agendis pia ex ipsorum præscripto suspiria desideriaque ad cantandas in æternum Dei misericordias miscuisset, tandem in Dei manus tradidit spiritum, Purificatæ Virginis festo die, pridie S. Anscharii, quibus erat pientissime devotus; huic ut patriæ suæ Archiepiscopo, isti ut Catholicorum omnium matri, quibus se ab avitis Lutheranismi erroribus abductum, gaudebat eadem opitulante adjunctum. Obiit autem, ut placidissime vixerat, placidissima morte: quam qui præsentes spectabant adjuvabantque Bollandi Socii, merito sensere ut securim spei suæ injectam.

97 Per mensem interim Januarium, dum vitæ mortisque dubius langueret Holstenius, ac lenta sine sensu phthisi consumeretur, nec multum hospitibus posset in Vaticana Bibliotheca commodare, intellexerunt ipsi apud Patres Congregationis Oratorii S. Marie in Vallicella, magnum Latinorum Actorum servari thesaurum, a Baronio ejusque in simili studio Sociis collectum. Hujus cum usum liberiorem adipisci Sanctissimi Domini commendatione optarent; eum ipsis benigne præstitit per Illustrissimum Spadam, Nosocomii S. Spiritus in Saxea Priorem ex eadem Congregatione assumptum, efficacissimis verbis testatus, se eam omnem humanitatem, quam P. Bollandi Sociis exhiberent ac porro essent exhibituri prædicti Patres, habere habiturumque velut suis impensam obsequiis. Quod palam omnibus enuntians Spada, ad tantum erga hospites favorem animos inclinavit universorum, ut plus quam liceret ipsorum cuiquam illis concederent; permittentes ad commodiorem descriptionem domum efferri Manuscripta quæcumque, et amanuensibus tradere: habitique exinde apud eos sunt velut domestici, quandoque etiam lauto praudio rerceati. Quibus de rebus monitus ex Urbe Bollandus, ut iis se gratum exhiberet, R. P. Præposito eorum Hieronimo Barnabæo ejusque subditis exaravit epistolam, cujus ideo subjiciemus exemplum, ut specimem sit aliarum ab ipso simili occasione scriptarum, et testimonium gratitudinis, quam suorum studiorum Fautoribus exhibebat. Ita ergo scrispit:

98 Sanctitatis ac doctrinæ splendore Ecclesiam Dei a Vobis mirifice illustrari, non Alma Urbs solum omniaque Italia, sed universus prædicat quaqua patet orbis Christianus. Quæ duo decora Congregationis vestræ cum reverenter suspiciam, tum illam potissimum singularem benevolentiam colo, qua Patres Godefridum Henschenium et Daniëlem Papebrochium, meos in pervestigandis Actis Sanctorum edendisque in lucem adjutores, complexi estis. Neque enim solum in luculentissimam Bibliothecam vestram admisistis, potestate facta, quæ nobis deessent, e locuplete MSS. codicum penu depromendi; sed tanta id præstitis caritate, ut de ea omnibus fere hebdomadis jam prope a trimestri magna grati animi significatione ad me scribant. Ea nempe inter magnum parentem vestrum S. Philippum Nerium et Beatum Fundatorem nostrum coniunctio animorum fuit; cujus ad vos manavit hæreditas. Nobis quoque diligens sane danda est opera, ut ei respondere valeamus. Quamobrem præter preces, quas ad Deum et Sanctos pro vestra incolumitate quotidie fundemus, præterque paratissimam voluntatem ad omne, quod acceptum vobis fore sentiemus, obsequium; efficiemus ut qui nostra legent, ii quæ ex vestris fontibus hauserimus, et quam propensa vestra voluntate intelligant; tum ex generalibus singulorum mensium præfationibus, tum ex particularibus prolegomenis ad Vitas eas quas e Vestris codicibus descripserimus. Quiavero divina illa caritas vestra et norma nobis erit, ad quam conformare officia nostra nitamur; et stimulus, qui alacritatem in nobis excitet ad impendenda, quæ debere fatemur, obsequia: obtestor ego Te, R. P. Præposite,

Vosque Religiosissimi Patres, ut materiam, in qua vobis deserviamus, imperetis. Atque illud adhuc beneficium postulo, ut qui nos ita omnibus officiis devinixistis quique duobus illis Patribus, Sociis meis, præclara virtutum exempla præbuistis, gratiam nobis a Deo precibus vestris sanctisque desideriis impetretis, quo actus illustres, quos conquirimus, Sanctorum imitemur, atque ego comprimis, qui hoc etiam nomine esse æternum cupio.

Reverentiarum Vestrarum humillimus in Christo servus Joannes Bollandus.

99 Altea vice, cum iidem Patres, quibus tam operose gratias agit Bollandus, impensæ sibi a dicti Oratorii Patribus benevolentiæ testes ad ipsum Pontificem accessissent; ipsique hoc nomine, velut amicitiæ tam bene coalitæ conciliatori, egissent gratias; non modo ostendit Sanctissimus Dominus id sibi accidisse gratissimum, sed etiam accedenti eodem die ad pedes suos prænominato Illustrissimo Spadæ, tanta energia verborum idem testatus est, ut manifestum faceret, Bollandi studia laboresque, inter gravissimas suas ac publicas curas, non infimo in loco sibi ac pretio esse; ipsique Oratorii Patres, eo intellecto, summopere laetarentur, hanc se demerendi Sanctissimi Patris nactos esse occasionem, et cumulate offerrent omnia, quæ possent a se quomodocumque præstari.

Pontificis favores alii, et præcipuorum S. R. E. Cardinalium: eorumque de Bollandi operibus æstimatio.

Satis ea, quæ hactenus adducta sunt, propensum erga Bollandi studia Pontificis animum declarare possunt: lubet tamen adjungere etiam haud minus illustria ejusdem affectus argumenta. Primum sit, quod sub adventum Sociorum in Urbem, inter podagræ dolores cum R. P. Joanne Paulo Oliva, tunc Concionatore suo, agens de hospitibus Belgis, dolensque quod affixus lecto non posset eos, sicut optabat, ad suum conspectum alloquiumque admittere; ex abundantia caritatis dixerit, credere se quod non magis illi ad se Pontificem videndum anhelarent, quam ipse eos videndi audiendique desiderio teneretur. Cui rei, oblata commoditas idonea est ea Dominica, qua festum Purificationis subsequente ab eorum templorum domorumque Procuratoribus, qui Papam patronum immediate agnoscunt, honorarias candelas solenniter accipiebat. His enim longo ordine prægressis, et celerius solito ablegatis, hospites Belgas longo detinuit alloquio ab iis exorsus verbis, quæ supra retulimus, de Bollando numquam a se viso, sæpe per litteras convento. Quæsivit deinde, an ideo venissent Romam, ut assisterent morienti Lucæ Holstenio, viro docto, homini pio, cui difficulter in utroque genere parem, et erga exteros undique adventantes tam officiosum Bibliotheca Vaticana successorem inveniret. Ingemuerunt illi ad amici optimi recordationem, eo sibi accerbam magis, quod fructuum Romae colligendorum præcipuam spem, in ejus benevolentia et insigni rerum codicumque notitia collocatam, per ejus mortem ex improviso amisissent. Sed consolatus moerentes filios optimus Pater est, affirmavitque ne sic quidem aliquid defuturum ipsis; quando sui esse officii existimabat ad talis operis promovendam molitionem, omnes, qui conferre possent aliquid, si minus sua sponte voluntarii essent, efficere auctoritate propria voluntarios: pergerent modo magnis animis urgere coepta. His aliisque per horam integram affectuose dictis, et vicissim quae dicerent ipsi benignissime auditis, a se dimisit optime animatos; atque in recessu admonuit, ut per P. Franciscum Vekenum, notum jam olim Bollandi amicum, audacter ad se fidenterque recurrenterent, quoties favore suo egerent.

101 Rursum cum perlustratis novem mensium spatio omnibus Urbis Bibliothecis archiviisque, acturi pro exhibito favore gratias accessissent, et ante sacros prostrati pedes, ad figenda iisdem Bollandi nomine extrema oscula, supplicarent, ipsi atque sibi bene ut precaretur Christi Vicarius; jussit eos in pedes assurgere, atque ad interius conclave familiarius secum ingredi; ubi et ipsis singulis nummum tradidit sua insignem effigie, perrennaturi favoris pignus et tertium P. Bollando deferendum, atque per sesquihoræ spatium cum iisdem inambulans libenter audivit, ubi et per quos potissimum fuissent adjuti. Imo nonneminis ministrorum suorum morositatem, ob quam coacti fuerant aliquoties pro remedio supplicem libellum offerre, mollissime excusavit, effecitque ut deinceps non ipsi tantum, sed designatus quoque ab eis scriptor Græcus, post ipsorum discessum efferre domum posset a Bibliotheca Vaticana, quoscumque codices eorum nomine postulasset, ad describenda ex iis Sanctorum Acta, juxta catologum hunc in finem relictum: exemplo numquam usurpato, aut saltem nemini alias tam ampliter indefiniteque concesso. Neque utendo privilegio impedimentum attulit decretum in Congregatione Conservatorum Bibliothecæ non diu post conditum, quo sanciebatur, ne cui quacunque ex licentia liceret retinere libros e Bibliotheca acceptos ultra diem decimum quintum. Cum enim sollicitus Illustrissimus Allatius, ne vel rebus P. Bollandi incommodaret, jubendo intra dictum terminum referri libros prædictos, vel suam potestatem excederet, l' diuturniorem usum indulgendo; de sua perplexitate ad Pontificem retulit: hic autem respondit in præsenti casu sic explicandum videri decretum, ut libri debeant intra decimum quintum diem referri, non tamen primum aut secundum aut tertium: sed toties quindecim replicandos esse dies, donec esset P. Bollandi sociis satisfactum. Innuens vultu subridenti, si refigenda lex foret, ejus causa refigendam esset, qui ut aliorum omnium, Vaticanis libris uti volentium, excedebat merita, sic nec comprehendi deberet lege aliis omnibus lata. Quod intelligens Allatius, simulque gratissimum Pontifici se facturum, si Bollandi studia, quantum in se erat, fovere niteretur, ad cumulum benevolentiæ nonnullas Sanctorum Vitas Latinas a se ex Græco factas, ultro obtulit donavitque.

102 Denique cum iidem jam Florentiam digresi, istic quoque in monasteriis nonnullis invenissent libros, quos nefas esset sub excommunicationis pœna locis suis efferre, idemque in pluribus Italiæ locis sibi obventurum intelligerent; denuo ad Sanctissimum Dominum recurrentes supplicarunt, ut sibi de aliquo Brevi Apostolico contra ejusmodi clausuras prospicere, easque solvere dignaretur. Fecit autem absque mora quod rogatus fuerat; et quidem, ut ex ore ipsius ad Bollandum scriptist Vekenus, libenter fecit tenore sequentium litterarum, inscriptarum Godefrido Henschenio Societ. Jesu Presbytero.

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum, sicut nobis exponi fecisti, tu componendo et in lucem ad publicam utilitatem edendo ingenti opere de Actis Sanctorum, una cum dilecto filio Joanne Bollando Presbytero Regulari Societatis Jesu, des operam: eaque de causa multis codicibus manu exaratis, qui in variis Bibliothecis et archiviis extra almam Urbem nostram existentibus, asservantur, opus habeas; verum per varias ordinationes Apostolicas sub diversis pœnis prohibitum reperiatur, ne dicti codices commodentur, seu ex Bibliothecis et archiviis hujusmodi respective extrahantur... Nos te specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes... Apostolica auctoritate tenore præsentium concedimus et indulgemus etc.

Quin et revertentes in Belgium Socios pari prosecutus caritatis affectu, gaudebat de eorum successibus sæpius interrogare prænominatum Vekenum, ad quem ipsi litteras frequenter dabant; et reversis per eumdem gratulatus est reditum, benigneque tum ipsis, tum ipsorum Magistro Bollando largitus est indulgentias, in honorem S. Francisci Salesii, Gebennensis Episcopi Divorum Albo recens adscripti, a se concessas; quas ipsi in pios fideles, et potissimum in sui operis fautores adjutoresque, distribuerent; ad calcem libelli supplicis, hac super re sibi a Confessario suo R. P. Joanne Baptista Cancellotto oblati, manu propria adscribens, quantum earum numerum unicuique ipsorum dispensandum concrederet.

103 Consonum porro naturæ est ac rationi ut capitis sensum sequantur membra, Pontificis exemplum Cardinales ejus: faverunt autem Bollandi Sociis certatim etiam ipsi, quotquot ab eis accedebantur, crediti in aliquo posse prodesse. Ex his Franciscus Barberinus S. R. E. Vice-Cancellarius, eos præ Abbatibus aliisque simili in dignate viris, admittebat ad audientiam, in conclave interius introducebat, loquebatur prolixe propenseque de studiis eorum, educebat ad scalas usque suarum ædium, nec nisi in rheda sua volebat abire; eamdem quotiescumque voluissent offerebat utendam, nisi aliam ipsi consuetudinem suam esse excusassent; et omnes amplissimæ suæ Bibliothecæ libros, quamdiu et quomodecumque egerent, seu scriptos manu seu typis excusos, eisdem permittebat. Quin et Casinensibus monachis, quorum erat Protector, et aliis humaniter commendavit per litteras: effecitque ut ex monasterio Cryptæ-ferratæ concederetur ipsis pars æstiva Menologii Græci, jussu Basilii Imperatoris Porphyrogeniti compilati, ut inde describendum curarent Martium: cujus non exiguus deinde usus fuit in illo mense perficiendo. Denique luculentissimis signis demonstravit ubique cordi sibi esse Bollandi memoriam et pridem animo alte impressam: ubi vero mortuum intellexit, præ se tulit sensum isti suæ de viri meritis æstimationi parem, et nostro in urbe pro Flandro-belgis Pœnitentiaro, Carolo Alexandro a Mandenscheidt, exaggeratissimis verbis declaravit.

104 Cardinales etiam Brancaccius et Sforza ad suas Bibliothecas ultro accersivere prædictos Bollandi adjutores, in iisque monstravit alter Sanctorum Januarii ac Februarii Acta magno a se haberi in pretio: et alter quidem non absque aliquo sensu suo intellexit, inter multa sua rarissima MSS. pauca admodum esse, quibus descriptis opus haberent, propterea quod ea jam fere alibi reperissent. Nam quemadmodum antiquos Numos colligentibus accidit, ut principio quidem apud omnes ejusmodi raritatum propolas multos inveniant, quos velint comparatos; scriniis vero utcumque jam instructis, non nisi paucos hinc inde, eosque rariores: ita etiam ipsis contingebat post tot annorum diligentissimam conquisitionem, et Vaticanam, Vallicellanam, Barbarinianam in Urbe Bibliothecas excussas, pauca admodum occurrere apud alios, quæ vel jam antea non haberent Antuerpiæ, vel tot mensium spatio Romae non reperissent. Cardinalis præterea Azzolinus, negotiorum Serenissimæ Reginæ Christinæ, dum ea apud Suecos suos abest, curator in Urbe, omnia illius MSS. quibus tunc locus in novo palatio parabatur, magna exhibiturus alacritate, sua ipse in rheda aliquoties deduxit Patres ad ea inspicienda. Intellexerat enim quomodo ipsa Regina, antequam transiret in Italiam, profitendæ fidei Catholicæ causa, ad plures menses subsistens Antuerpiæ, quo præmiserat instructissimam Bibliothecam, plenissimam Bollando facultatem dedisset ea utendi; qui propterea tantisper intermiserat mensis Februarii impressionem, omnia MSS. Legendaria, Chronica, Martyrologia exhibitente Bibliothecario Regio, Isaaco Vossio; non absque impendio laboris magni, quia impressis permixta libris in cistasque compacta, difficulter eximebantur quæsita: diligentia autem tam singulari, ut eam vix fugerint pauca quædam veterum Martyrologiorum fragmenta, quæ, sibi repererint defuisse, cuncta rursum Romæ scrutati. Nec reticendus hoc loco Cardinalis Palavicinus, ex nostra Societate ad eminentissiman istam dignitatem Alexandri VII imperio assumptus; qui officii causa a Bollandi Sociis visitatus, vicem mox humanissime reddidit, et tunc et alias pluries protestans, omnem quamcunque vel purpura sibi dedisset auctoritatem, impendere se velle Sanctorum Actis quacumque ratione promovendis: ut et reipsa fecit, aditum aperiens in Bibliothecam palatiumque Farnesianum, hoc generis omnis raritatibus, istam libris curiosis locupletem.

105 Cur autem Eminentissimis Ecclesiæ Principibus non accenseam Romanæ nobilitatis Principem, Innocentii X Nepotem, Camillum Pamphilium, tantæ erga Dei cultum propensionis virum, ut eodem simul tempore quatuor pulcherrima ex marmore templa construeret, cum Romæ essent Bollandi Socii. Hic cum Sanctorum vidisset Acta, persuasus et in iis locum esse posse Vitæ B. Lodulphi ex Comitibus Pamphilii, cognomento Columbini, qui Ordinis Sanctæ Crucis Fontis-avellanæ fundator et Episcopus Eugubinus obiit XIII kal. Februarii MXLVII; non quidem in Januario jam excuso, nisi supplementorum tempus expectetur: sed aliquo alio mense; quo placeret Principi, translatione solenni corporis, dedicare novam aram sacellumque, Romæ apud Augustianos Discalceatos, in templo ejusdem munificentia erecto et marmoribus convestito. Sub ipsum igitur discessus articulum accersivit ad se Bollandi Socios, et quoniam in Bibliotheca ejus non multum inveniebant quod e re sua esset, liberali eleemosyna adjuvit ad reditum; addens P. Bollando munus, Aldobrandinæ Villæ (quam uxorio Olympiæ Aldobrandinæ Rossanensis Principis jure in Tusculano possidet) descriptionem, justo plurimarum ænearum figurarum libro expressam: ut quoniam ad hanc, dictam jure Villarum omnium Reginam, ducere ipsum spectatorem non poterat, in ejus saltem qualicumque imagine lassum studiis animum recrearet, atque vel sic veniret in partem aliquam sancti operis.

106 Imprimis autem commemorandi hic sunt Eminentissimi dictæ Sanctitatis Nepotes; ex quibus Cardinalis Chisius Sociorum postulata magna semper cum benevolentiæ significatione deferebat ad Pontificem, et judicium requirebat de Sanctorum corporibus, quæ ad se fuerant ex cryptis Romanis delata, cum illustribus sane Martyrii notis in tumulo repertis. Alter Pontificiorum Nepotum Cardinalis Bichius, Auximamus Episcopus, eosdem Socios, quorum alterum in Belgio familiariter noverat Bruxellis Internuntius, apud se velut fratres triduo integro habuit et sacra suæ Urbis cuncta per se monstravit. Quin etiam ut discessuros Lauretum sua in rheda deduceret, accinctus itineri fuit; venissetque comes, nisi effusus subito imber fecisset rhedis impervias vias, et hospites coegisset discedere in equis, ne amitterent oportunitatem celebrandi ibidem festum Immaculatæ Virginis Conceptæ, et dein recolendi præcipuam eo loco solennitatem, qua die Decembris x recolitur memoria translatæ istuc Angelicis manibus ædiculæ sacræ. Idem deinde Cardinalis cum Pisauri, ubi Legatione per Urbinatem Ducatum Apostolica nunc fungitur, litteras accepisset de morte Bollandi, tales inde VI Nonas Novembris remisit:

Ad magnam sollicitavit me animi ægritudinem, quod de obitu R. P. Joannis Bollandi tristissimum attulit epistola vestra nuntium. Plane enim vir ille dignus erat, qui pro summa in Deum pietate, in amicos sincera necessitudine, proque virtutum omnium quibus cumulatissime redundabat excellentia, numquam fato concedere debuisset; ut novis laboribus atque ingenii præclaris monumentis de Catholica Ecclesia bene mereri, suamque Societatem in dies magis illustrare posset. Sed quoniam Divina providentia ita constitutum est, ut omnibus statuto tempore universæ viam carnis ingredi necesse sit; Altissimi consilio acquiescentes, a mærore nos quoque temperare non gravemur: cum præcipue id fuerit in causa levamenti, Amici scilicet nostri vel in morte fortunata conditio; qui post multas exantlatas gloriose vigilias, morbis senioque confectus, ad justitiæ coronam, quasi bonus athleta, processit. Quod et Sanctissimi Domini nostri dolorem leniet, cum ex meis litteris tanti viri interitum intellexerit. Quod reliquum est Reverentiæ vestræ, ejusque studiorum ac peregrinationum comiti felicia omnia a Deo exoptare numquam prætermittam. Ad hoc enim me impellit et singularis vestra erga me observantia et ardentissimum, quo flagro, desiderium, ut operosam ad confundendas hæreticorum insanias susceptam provinciam, summo Ecclesiæ plausu ad finem usque fortiter perducere possitis.

Hæc ille, pene nfra purpuræ suæ dignitatem officiose, nisi Sanctorum honori quantavis dignitas recte serviret: itaque sese ostendit sentire, quando fidenter rogatus conferre operam, primum ut de S. Benvenuto, Auximano Episcopo, collecta habentur quæ supererant monumenta, deinde ut antiqua B. Thomassi Eremitæ Camaldulensis Acta in Colle-stacciario, Eugubinæ diœcesis oppido transcriberentur; tanta cum promptitudine benevolentiaque id fecit, quantam poterit lector ad diem XXII et XXV Martii admirari, propriis ejusdem Eminentissimi Cardinalis litteris, istic prolatis ipsoque facto declaratam.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.

Svezak VII Kalendar godine