Caput XVII.
Bollandi Socii commendatitiis litteris ab omnium Religiosorum Ordinum Generalibus instruuntur ad reditum.
Quid nunc judicia referam virorum aliorum, in Civili et Ecclesiastico Ordine dignitate et litteris conspicuorum, de Bollando et operibus ejus? Prolixa mensium viginti novem peregrinatio fecit, ut ejusmodi multa audirent Socii, nec adulatorie simulari reapse experirentur. Sed eadem pariter tantum ipsis obtulit negotiorum, ut talibus testimoniis memoriæ commendandis nec vacaret nec luberet attendere, magis de Magistro suo ditando, in vita quam post mortem collaudando sollicitis. Non possunt tamen hic prætermitti ordinum Religiosorum Generales, qui eosdem Bollandi Socios instruere dignati sunt patentibus litteris ad omnia suæ juridictionis monasteria, quæcumque adire contigisset in Belgium revertentibus. Etenim remittentibus sese æstivis caloribus, æstus quoque occupationum deferbuit, quæ illos nonum jam mensem præter spem opinionemque suam retinebant in Urbe: quamvis omne pene illud tempus studiis, exiguum sacrariis Romanis visendis, nullum autem prorsus impenderint profanis antiquitatibus novitatibusque, quas alii fere solas spectatum eunt, curiosius perlustrandis. Ergo non tam finientes quam abrumpentes negotia, quæ adhuc poterant remorari, cœperunt abitum apparare; et scriptorum quidem bene magnam sarcinam Mediolanum per conductas transportandam composuere; libris vero Romæ coemptis ingentes duas implevere cistas, quæ mari in Belgium deferrentur. Inde ad agendas gratias et vale amicis dicendum conversi, curarunt a singulorum Ordinum Religiosorum Generalibus patentes, quas diximus, auferre litteras: ex quibus non incongruum fuerit hic referre aliquas, ut omnes eorumdem Ordinum Religiosi ubique terrarum, ad quos Sanctorum Acta pervenient, cognoscere possint, quis Capitis sui de iis sensus sit, et huic suum valeant conformare. Quoniam tamen extra Italiam alii vix Ordines se extendunt, qui suos Romæ habeant Generales, quam eorum qui Mendicantes dicuntur, licebit absque priorum injuria horum potius verba quam aliorum adnumerare.
108 Sit igitur prima Reverendissimi Patris Joannis Baptistæ de Marinis epistola, XXII Septembris data ad omnes et singulos Præsidentes et Fratres Provinciarum, Congregationum, Conventuum et locorum Ordinis FF. Prædicatorum: sit, inquam, prima, propter Angelicum Doctorem Thomas, cujus et doctrinam minima nostra profitetur Societas, et Acta hoc mense Martio antiquissima ac veracissima dantur singulari studio illustrata. Est autem ejusmodi:
Ut religiosissimus Sanctorum cultus imitatio est, teste Lactantio, atque nulla compendiosor et efficacior ad salutem institutio quam Sanctorum exempla; ita vix ulli de Ecclesia triumphante ac militante dignius merentur quam qui Sanctorum historias et gesta e tenebris erunt in lucem, et in Ecclesiæ monte, utpote absolutissima totius Christianæ perfectionis exemplaria, fidelibus imitanda proponunt. Quare cum RR. adm. Patres Joannes Bollandus et Godefridus Henschenius, doctissimi et religiosissimi sacræ Societatis JESU Sacerdotes, eo in argumento desudent, omniumque quotquot toto orbe coluntur vel a Catholicis Scriptoribus celebrantur Acta Sanctorum ex antiquis monumentis colligenda, digerenda, commentariisque et variis observationibus illustranda feliciter adeo susceperint, ut quinque grandia volumina de Sanctis mensium Januarii et Februarii dumtaxat jam ediderint; in quibus permulta de nostri Ordinis Sanctis eaque non vulgaria et scitu digna diserte et per honorifice scripsere. Cumque ex iis alter, scilicet Rever. P. Godefridus Henschenius cum R. P. Daniele Papebrochio studiorum et laborum Socio, seu apis sollicita, post lustratam accurate Vaticanam Bibliothecam, alias Europae Bibliothecas doctorumque scrinia obeat, e quibus pios et salutares favos suos locupletare possit et cumulare. Ut communis Ecclesiæ causa est, et præfatæ sacræ Societatis opus, cum qua a cunabulis vetus et constans a Patribus nostris nexa et jussa intercedit necessitudo, cujusque observantiam encyclicis nostris toti nuper Ordini commendavimus: ita, de vestro pro Dei et Sanctorum gloria juvandaque proximi salute zelo, qua se dat occasio, certiores; tenore præsentium nostrique auctoritate officii præfatos RR. Adm. Patres ad omnia religiosæ humanitatis nec non hospitalitatis officia, sanctosque eorum circa Sanctorum gesta, ut supra, conatus, et labores, pro eorum votis, quantum in nobis est, vobis facimus commendatos. Quatenus sponte etiam oblatis et liberaliter communicatis sive Ordinis sive aliis documentis, codicibus, manuscriptis, ad eorum facientibus institutum, quæcumque apud vos erunt; illos opera, industria, gratia, auctoritate, obsequiis, qua parte dabit vobis Dominus, plane juvetis: mihi, Ordini, Deo facturi, quidquid illis bonoque eorum operi, numquam satis laudando et juvando, impendetis. Ad quod vos hortamur et monemus, ut in partem hic venientes laborum, etiam mercedis possitis aliquando esse participes, concives Sanctorum facti et domestici Dei. Valete.
109 Encyclicæ, quarum hæ litteræ, registratæ folio 82 mentionem faciunt, et quarum exemplar impressum ac manu, sigillo, nomine prædicti Magistri Generalis signatum, Bollandi Sociis datum fuit, hoc principium est: Cum templi velo diviso crucifixi Jesu tunicam arguta antithesi componentes S. Athanasius, etc. datæque reperiuntur eodem anno MDCLXI XXV mensis Martii et registratæ fol. 357. Utrisque autem debita reverentia delata est, sed nusquam utilitate majori quam Florentiæ atque Mediolani. Nam Florentiæ in utroque conventu S. Marci ac S. Mariae de Flore, antiqua erant Ordinis monumenta non pauca, quæ describenda benigne concessa sunt. Mediolani vero, cum jam discessum ex ea urbe pararent Socii, tandem in conventum S. Mariae Gratiarum delati casu, ipsis quidem fortuito sed Deo Sanctisque proviso, inexpectatum reperere thesaurum; Ambrosii videlicet Taegii MSS. volumina, in quæ ille quotquot nancisci potuit Ordinis sui monumenta, invariato fere primorum auctorum stylo collegerat; ipsisque materiam præparaverat, in qua toto fere mense utiliter occuparentur, dum inventas ibi opes indefesso exhauriunt labore, quamvis dimidiæ horæ itinere eundum redeundumque fuerit bis quovis die. Etenim licet libentissimis animis concessissent Patres, ut jam dicti tomi, diffractis catenis a suo avulsi pluteo, cui jam ab annis centum quinquaginta et amplius affixi hæserant, efferentur e Bibliotheca in cellam quietam et ab interpellationibus liberam; non tamen e monasterio efferendos censuerant, quia multa in iis continebantur rem ipsius conventus temporalem concernentia.
110 Porro biduo prius quam istæ, quas supra protulimus, in Conventu S. Mariae supra Minervam a Magistro Ordinis Prædicatorum Generali litteræ expedirentur; expeditæ sunt illæ quas Reverendissimus Pater Hieronymus Ari, Prior Generalis totius Ordinis Fratrum B. V. Mariae de monte Carmelo antiquæ observantiæ Regularis, intuitu meritorum P. Bollandi jusserat legitime consignari, in suo præcipuo S. Mariae Trans-pontinæ Conventu, die scilicet xx Septembris in hæc verba:
Reverendus et doctissimus vir Godefridus Henschenius, Societatis JESU Presbyter, seu lucidissimum sidus firmamento veritatis affixum, Religionis nostræ splendori, quem vetustatis caligo offuscare quandoque tentat, propriis lucubrationibus insigniter consulit. Idemque velut suavis et felix aura, sive ut expertus nauta, per oblaterantium procellas nostræ historiæ carbasa promovens, seu gubernaculum regens, prospera navigatione eamdem tranquillo sistit in portu; e quo, injuriarum temporis expers, immensas probatissimo Scriptori grates habere non desinit. Id omnes et singulos nostri instituti Alumnos intelligere volumus, ut præstantibus adeo prædicti P. Henschenii meritis, ejusque tam singulari erga nos affectui cunctis officiis jugiter, ut par est, respondentes, nihil negligant obse quii, nihil in ipsum gratitudinis et amoris omittant. Expresseque iisdem præcipimus, ut quæcumque monumenta librosque Ordinis ipsi, cum opus fuerit, communicare non renuant; in ejus itineribus eum in nostris domibus peramanter excipiant; nec non ipsi in omnibus quovis tempore, quantum vires suppetent, assistant et inserviant, ut dignissimo viro, nobis commendatissimo et optime merito de nostra religione; quam utique valde exoptamus ut illi perpetuis obligationum nexibus indissolubiliter se devinctam exhibeat.
111 Ut autem præmissis Generalis Dominicani litteris tam ampla in forma concipiendis, manum stylumque suum commodaverat Jacobus Barelier, Gallus, Reverendissimi Socius, atque in sacra Theologia Magister, qui ultro se in Bibliotheca Vaticana studentibus adjunxerat, et intellecta studiorum ac peregrinationis caussa, omnem, quicumque ab Ordine suo sperari poterat, favorem addixerat; ita et ad istas Carmelitarum tam singulari affectu conscribendas, vehementer impulerunt R. P. Paulus a S. Ignatio ipsius Ordinis Procurator Generalis, in Actis Sanctorum hactenus editis versatissimus, et R. P. Gabriel ab Annuntiatione, ejusdem Ordinis Assistens Germaniæ, qui se ipsius olim Henschenii disciplinum fuisse mira gratitudine recolebat. A quibus postremis nemo existimet nullam nominatim factam Bollandi mentionem, quasi nescirent hujus potissimum studio ex singulari erga Ordinem affectu elaborata fuisse plurima, sed ideo solius Socii meminisse istic sciat, quia huic soli servituræ erant ejusmodi litteræ, et in manibus omnium tunc versabatur opusculum ejusdem studio expolitum, atque conventui Provinciali Mechliniæ collecto anno MDCLIX inscriptum, complectens antiquam S. Petri Thomasii Vitam, ut ea in Bollandiani Musæi antiquo MSS. extat, a Philippo Mazzerio Cyprii regni Cancellario et individuo pene peregrinationum a dicto Petro in Orientem susceptarum comite, luculenter conscripta. Nam et hic habitam fuisse ipsius Bollandi rationem magnam, et eximium Carmelitici Ordinis erga eum semper extitisse affectum, facile intelliget, qui in sequentibus leget honores ipsius funeri honestando delatos.
112 Breviori forma, sed quoad rem nihilo minus efficaci, usus est admodum Reverendus Sebastianus a Neapoli, Fratrum Minorum de Observantia Vicarius Generalis, litteris in conventu Aræ-cœli datis xxx Septembris; in quibus appellatur Admirabile opus de Vitis Sanctorum. Insigne vero opus nominat Magister Petrus Lanfranconius, totius Ordinis Eremitarum S. Augustini prior Generalis in similibus aliis, xxix Decembris Ancona submissis, postquam in Generali Ordinis sui Capitulo ejusdem operis promotionem commendasset cunctis qui convenerant Patribus. Quod idem jam prius fecerat Congregatio Generalis Abbatum Casinensium Ordinis S. Benedicti Parmæ collecta, a qua xvi Maii ejusdem anni MDLXI conditum decretum transmittens ad P. Godefridum ejusdem Congregationis Præsidens Generalis Reverendissimus Dominus Ludovicus Balbus, his verbis usus fuerat:
Ex litteris Paternitatis Vestræ Adm. Reverendæ et uberius ex voce nostri Abbatis Casinensis, magno cum animi nostri gaudio accepimus, quam sancte atque utiliter Paternitas Vestra una cum Adm. R. P. Bollando laboraverit et pergat laborare in Sanctorum, quotquot toto orbe coluntur aut a Catholicis Scriptoribus celebrantur, Actis digerendis et illustrandis; quorum pars quinque tomis jam Antuerpiæ edita Januarium et Februarium complectatur, ceteris mensibus suo ordine secuturis. Cumque non modo ad universalem totius Ecclesiæ utilitatem, verum etiam ad singulare sacratissimi Ordinis nostri ornamentum plurimum id conducere dignoscatur, libentissimis animis universum nostrum Capitulum Generale communi voto annuit postulationibus Paternitatis Vestræ, mandavitque speciali decreto ut omnes Prælati, postquam ad sua se receperint, revolvi curent Bibliothecas et archivia monasteriorum suorum; et si quæ repererint monumenta ad Vitas Sanctorum spectantia, nondum edita, eorum notas, signatis initio et fine cujusque Vitæ, Passionis vel Translationis, transmitti current per Ordinarios tabellarios Romam Adm. R. P. Jacobo Schellebroot Societatis JESU: ad cujus nutum eadem monumenta transcribi permittent ad ornamentum et gloriam Ordinis nostri et communem Ecclesiæ utilitatem. Quin etiam Paternitatibus Vestris, quod insigni suo labore Sanctorum Ordinis nostri, gloriam usque adeo studeant illustrare, plurimas gratias agimus, Deumque Optimum Maximum precamur, ut Paternitati Vestræ, pro Sanctis sancte laboranti, ejusque in hoc egregio studio Sociis vitam et valetudinem, perficiendis bene cæptis tantisque conatibus necessariam, servet.
113 Prævivit exemplo, mox a soluto Capitulo, in eodem electus Generalis Præsidens Ludovicus Carvesius, Ferrariæ in S. Benedicti-majoris Abbas: sed Romam III Idus Septembris scribens, excusare coactus est barbarorum incursiones, deprædationes, incendia, aliaque temporum ac bellorum incommoda, quibus factum sit ut antiquiores codices et celebriora monumenta, ad spiritualium ac temporalium rerum notitiam reservata, rapta, extincta, deleta sint; adeo ut non tam mirandum sit ista non amplius inveniri, quam superesse potuisse post tot luctuosas calamitates, pauca quædam ex minus antiquis syngraphis, pro levioribus monasteriorum juribus retinendis, dum graviora vix memorantur amissa. Eadem ferme excusabant alii: quidam, ut invenire potuerunt, sic misere residua. Non tamen inutiles ejusmodi fuerunt litteræ, etiam apud illos qui nihil habebant in manuscriptis: hoc enim ut minimum obtentum est, quacumque iter fuit, ut cum deessent cetera, humaniter saltem promptepque ostenderentur Reliquiæ sacræ, vel jam olim subtractae monasteriorum ruinis vel postmodum acquisitæ. Usum quoque non uno in loco habuerunt epistolæ aliorum per Italiam Religiosorum Ordinum; ut apud Cistercienses Reformatos Joannis Bona, Generalis ipsorum supra laudati, patentes: et Gasparis a Castro-Sancti-Petri, Abbatis S. Mariæ Pacis, apud Canonicos Regulares, Lateranensis Congregationis, quorum ille Procurator Generalis, vice Abbatis Generalis in Gallia Cisalpina visitationis caussa absentis, scribebat.
114 Petri item Ferraccii in Congregatione Calmalduensi Abbatis Generalis, datae ex Monasterio Rosæ Senarum; et Callisti Puccinelli, Prioris similiter Generalis Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis in Conventu Dominæ Annuntiatæ de Florentia expeditæ litteræ apud similium Ordinum Religiosos, magno commodo fuere, et honori commendationique etiam apud alios. In primis autem profuerunt, quas Daniel Sersalis, Vallumbrosanæ Congregationis Abbas Generalis, Romae signavit in monasterio S. Praxedis de Urbe. Harum enim beneficio tum in ipso Vallumbrosano Archicænobio, tum in aliis circa Florentiam ejusdem Ordinis humanissime excepti, varia de Sanctis Vallumbrosanis accepere monumenta, quorum nonnulla etiam mense Martio proferuntur. Id vero quod subditis suis alibi positis Servitarum mandabat Generalis, ipse Florentiæ cumulatissime præstitit, jubens accurate transcribi antiqua omnia de B. Philippo Benizio Ordinis Institutore monumenta, quæ ejusdem Ordinis historicus Gianius magno studio collegerat, et in sacristia velut thesaurus pretiosissimus uno in codice pergameno, holoserico bracteisque argenteis sumptuose vestito, asservabantur cum Reliquiis B. Julianæ Falconeriæ, cujus indidem accepta Vita, sicut et Vita B. Joachimi Servitæ, nec non alia quædam aliorum Ordinum, ipsis apud quos Beati coluntur frustra desiderata hactenus Acta. Denique apud Eremi Camaldulensis incolas, quamvis monachorum ejusdem nominis Generali minime subjectos, ipsius tamen auctoritas valuit ut describendum traderent Codicem in ipsorum repertum Bibliotheca, in quo multæ Sanctorum etiam antiquiorum Vitæ seu Passiones eatenus ignotæ latuerant. Eadem auctoritas Bollando conciliavit amicitiam Andreæ Vallemarii, plurium successive monasteriorum in Ordine Camaldulensi Abbatis. Hic enim postquam Bollandi litteris plene sibi satisfactum agnovisset in controversia, super S. Romualdi ætate mota, idque per chronologicas rationes in tomo 2. Februarii propositas, et epistola plus quam una planius fusiusque deductas, evidentissimeque convincentes, Sanctum Fundatorem solum annis septuaginta, non viginti supra centum vixisse: conatus est tantum præstare solus, quantum a toto poterat Ordine expectari, suos ubique sollicitans et urgens, ut quæ habent communicarent, eaque Antuerpiam ipse diligenter transmittens.
Caput XVIII.
Ingentes fructus ex reliqua Italia a Sociis ad Bollandum relati.
Talibus ad reditum instructi litteris Bollandi adjutores, cum ipsum de omnibus reddidissent certiorem, transmiserunt exemplar memorialis eum in finem Romae excusi, ac dein iterum recusi in Gallia, ut quoscumque adirent viros religiosos aut litteratos, compendio docerent, quid vellent quærerentque; et tum ipsos, tum alios, quos convenire haud aliter possent, de modo rationeque Acta Sanctorum promovendi instruerent. Tum bene precantibus Adm. R. P. Generali, Vicario ejus, et præcipuis Societatis Patribus, ipsoque imprimis Pontifice Maximo, tertio die Octobris discesserunt ex Urbe: et biduo post, quia in Bibliotheca Latini Latinii, Ecclesiæ Cathedrali Viterbiensi legata, nihil erat quod ipsos Viterbii detineret; post honorem incorrupto S. Rosæ corpori ibidem exhibitum, processere Senas; ubi eos pridem præstolabatur Illustrissimus Eques, idemque templi Cathedralis Ædilis, Ludovicus de Vecchiis, Pontificis consanguineus. Ad hunc suus in Belgio frater, Apostolicus pro Alexandro vii Internuntius, ipsa Sanctorum Acta transmiserat, futura ornamento amplissimæ ipsius Bibliothecæ, et commendationi Bollandi Sociis. Et fuerunt sane tum apud Illustrissimum ex Picolominea gente Archiepiscopum, tum apud Serenissimum Principem Matthiam, Magni Hetruriæ ducis fratrem: quibus faventibus, ipsoque per omnia deducente Equite, mora nulla fuit, ut quidquid in publicis privatisve archiviis erat, circa Sanctorum, maxime Senensium, gesta inspiceretur, et Florentiam transmittendum notaretur. Sed hoc postremum ut fieret, multis deinde litteris curandum fuit. Itaque considerantes Socii, et simul quam difficulter impetrarentur ea, quæ Romam euntes post tergum reliquerant (locum et codicem notasse contenti, ex quo describi juberent quæ Romae non reperissent) magis etiam quia nihil jam reliquum eis spei erat, ad quam se reservarent; decreverunt aliquo impendio temporis, quo in ipsis ubi moræ pretium foret locis manerent, redimere ingentes scribendarum perpetuo litterarum molestias; quando nemo est aptior curator negotiorum, quam is cujus ea propria sunt.
116 Scripsere igitur ad Bollandum, eoque ipsorum consiliumque probante, a die xiv Octobris anni currentis usque ad xviii Februarii anni proximi, permansere Florentiæ; a mane in vesperam occupati transcribendis sua fere manu Sanctorum Actis. Nemo enim istic inveniebatur, qui operam mercenariam aut vellet aut posset commodare, vertustorum characterum et præcipue Græcorum peritus; sed viri nobiles in iisdem versati plures quam alibi uspiam, cum Serenissimi Duces omnibus scientiis instructissimi ipsi præbeant se egregios hominum litteratorum Mæcenates, neque alia via facilior quam per eruditionem vulgari majorem ad ipsorum intimiorem amicitiam accessus pateat. Ergo Florentina nobilitas, quæ officiosa in hospites undecumque advectos humanitate omnes Europae superat nationes, acrius etiam stimulata amore operis inter ipsos notissimi de Sanctorum Actis, ambitiose eam profudit in Socios Bollandi: usque adeo ut ex ea duo, Andreas Cavalcantius et Antonius Magliabechius, quasi ad obsequia eorum conducti jugiter adessent: propter insignem rerum hominumque tota urbe peritiam, et suum erga Sanctos eorumque Acta zelum studia vincentes amicorum, obsequia famulorum. Etenim disponebant ipsi inter se, quo, quando, quomodo ducendi ad sacram venationem Patres forent; et ut in rem præparatam venirent, ac statim possent operi admovere manum, efficiebant per amicos. Quo factum est, ut quatuor mensium spatio plus effectum Florentiæ sit, quam anno integro confici Romae potuisset, nisi suos istic amanuenses habuissent.
117 Multum etiam proderat Bibliothecæ Laurentianæ, unde præstantissimus Græcarum Vitarum thesaurus est erutus, ad collegium nostrum vicinia tanta, ut cum ibi signum daretur ad prandium, inde regredientes ac per posticum admissi in domum, benedicendæ cum reliquis mensæ sat mature adessent. Favit etiam expediendæ scriptioni coelum, adeo clementem indulgens hyemem, ut nullius fomenti egerent in loco alias frigidissimo, sed a prima in ultimam lucem continuare possent scriptionem, modica dimidiæ horulæ quiete per tempus sumendi prandii interpolatam. Sed ut libera esset describendi facultas, agendum apud Magnum Ducem fuit: cui visendo dum tempus idoneum et commodæ fandi expectantur horæ, Illustrissimus Senator Carolus Strozzi obtulit ex sua MSS. librorum supellectile copiosa, in quo utiliter occuparentur, ab ipso statim primo quo advenerant die. Apud hunc enim longissimæ ætatis eruditum senem, summo ejus labore et studio collectum erat, quidquid sacram profanatamque historiam spectans, ex publicis privatisque tabulariis tota poterat civitate haberi; ut propterea ad ipsum, tamquam commune oraculum, civitas tota concurreret, sive memoriæ veteres illustrium familiarum, seu Urbis Senatusque jura ac privilegia, seu Sanctorum cultus notitiæque requirerentur. Habebat etiam antiquos Legendariorum codices non paucos, vili pretio olim ab iis redemptos, qui sali piperique dilaceranda destinaverant, æstimandæ antiquitatis imperiti.
118 In his itaque ceterisque ejus scriptis cum aliquid temporis novi hospites posuissent, et bonam Medicæorum codicum partem scrutati, adnotassent ex iis describenda, ad serenissum Ducem Ferdinandum ac Leopoldum Fratrem ejus induxit ipsos Franciscus Redi, Patricius Aretinus, vir ob singularem medicæ artis peritiam, Linguæ Hetruscæ elegantiam, politioris Litteraturæ historiæque ac physices scientiam magnam et cultissimos mores, gratiosissimus in aula. Itaque non modo benigne auditi sunt de Bollando et opere illius loquentes (quod ipsi magno Duci ex fama, fratri ejus etiam ex lectione innotuerat) sed insuper amplissimam potestatem obtinuerunt quidquid vellent describendi, ex quibusvis seu Latinis seu Græcis Codicibus. Fuit forte inter hos unus, Sanctorum Mensis Maii Acta continens a die xv ad finem, in epitome quidem, sed longe quam in Menæis aut Synaxariis inveniri solet prolixiori. Cumque eorum Sanctorum essent multi, quorum hactenus primogenia Acta nulla reperta essent, sed nomen solum brevisque memoria in prædictis Græcorum ecclesiasticis libris; Sociorum unus, non nulla spe ductus reliquam istius collectionis partem in aliqua Basilianorum apud Siculos monachorum Bibliotheca reperiendi, Bollandum consuluit an illuc navigaret; interim dum Florentiæ subsistit senior, et Medicæis codicibus transcribendis intendit, celerem promittens ante Pascha regressum. Sed ille prudentiori consilio vetuit separari ab invicem; qui, si quid alteri humanitus accidisset, mutuo erant auxilio conservandi. Cumque nec mare tutum esset a tempestatibus et a piratis toto Mediterraneo liberius vagantibus formidolosum, respondit morte ipsa sibi futurum gravius, si permissu suo in ejusmodi discrimen alteruter incidisset. Terrestre igitur prosequerentur iter, et ad se, per absentiam ipsorum duplici gravatum pondere et multitudine negotiorum, redire quantocyus festinarent: modo mihil, quod agi deberet ac posset, infectum relinquerent in iis per quæ erant transituri locis.
119 Tali mandato accepto, cum strenue inchoatum ursissent opus, et quidquid tota urbe in monasteriis templisque fuit Sacrorum monumentorum excepissent ipsi; Aretii vero per modo dictum Franciscum Rhedi, Pisis per Ambrosium Chimentellum in ea Academia Professorem eruditissimum, per alios alibi describenda curassent: Vallumbrosam quoque, Camaldulum, atque in Alverniæ montem pietatis, et doctrinæ causa pedites excurrerunt. Sumpserunt deinde abeundi licentiam ab amicis, affectu tum seorsim singulis tum simul omnibus ad valedicendum confluentibus, ut nemo eorum potuerit continere lacrymas, indices minime simulati amoris. Pistorium autem S. Attonis Episcopi sedem, dein Lucam progressi sunt, ubi Franciscus Maria Florentinus morabatur, expertissimus Medicus idemque sacræ ac profanæ historiæ sciens adeo, ut ipse Sanctissimus Dominus ALEXANDER VII censuerit, Patres non posse ex Italia absque insigni jactura discedere, priusquam virum illum convenissent. Præbuit hic utrique liberale hospitium, et ex Musæo suo aut aliunde conquisitis Codicibus fructuosæ materiam scriptionis, usque ad Februarii mensis finem. Martium Sarzanæ auspicati sunt, in amplissimis Nicolai Cazoni ædibus magnifice excepti ab illustrissimo illo viro, Augustini Favoriti avunculo; ejus qui Consistorii Cardinalium Romae, et privatim ipsius Cardinalis Chisii Secretarius, Bollandi opera faciebat maximi, et Socios tum istic laborantes juverat multis in rebus, tum hic voluerat suo loco haberi. Ubi postquam triduum expectassent navigandi commoditatem, ea tandem propter continuam maris ventorumque inclementiam desperata, equites per asperas ac pene invias rupes profecti sunt Genuam: magnam ibidem nostrorum experti caritatem, sed minus operæ pretium, quam fama tam celebris emporii sperare fecerat, relaturi circa Sanctos: quia eadem pestilentia, quæ ante paucos annos magna incolarum parte vacuaverat urbem, etiam damnaverat igni, quidquid pene antiquorum scriptorum vidisse meminerant cives.
120 Post dies igitur aliquot frustra ferme positos in requirendis Genuensium Sanctorum, quæ pauca reperta sunt, Actis, videndaque eadem occasione augustissima ædificiis publicis ac privatis civitate; xx Martii Mediolanum versus cœpere progredi, nonnullumque fructum Papiæ collegere, tam ex MSS, quam ex humanissimo alloquio Caroli Septalæ Episcopi Dertonensis, illic morantis ad inquirendum in Acta miraculaque B. Bernardini Feltriensis ex Ordine Minorum. Mox enim omnia suæ diocceseos monumenta mandavit inspici, et quæ e re forent Mediolanum destinari. Ibidem etiam Angelum de Neapoli, ex Abbatia Casinensi ad vicinam Papiæ S. Spiritus Abbatiam regendam translatum, reperientes, rursum ejus conspectu, et prompti ubicumque res ferret promissione auxilii recreati sunt; gratias agentes pro favore in Parmensi Capitulo rebus suis impenso. Mediolanum xxvi Martii ingressis, prima cura fuit Bibliothecæ Ambrosianæ custodem Ferrarium convenire: cui in gravi octoginta duorum annorum ætate et conjuncta eidem cæcitate gravissimum accidit, quod pridem optata Sancti operis sibique commendatissimi promovendi occasione nunc uti non posset. Monuit tamen quid facto opus esset, ut ab Illustrissimo Comite Borromæo, ejusque ad dictæ Bibliothecæ conservationem Assessoribus, obtineretur facultas transcribendi Codices istic reperiendos: quamvis id permittere contra primas fundatæ Bibliothecæ leges videretur. Sed Pontificis Romani et Hetrusci Ducis exemplum recens, ipsiusque operis eorum oculis sic subjecta majestas, ut quid ex omnibus Europae partibus in illud collatum esset, arbitrari possent, fecit ne hujusmodi casum lex comprehendisse censeretur: et continuo apertus est campus ampli studii laborisque in codicibus tam Græcis quam Latinis. Præcipuus autem fructus relatus est ex plurium MSS. Menæorum cum excuso Venetiis exemplari collatione; suppletique eorum defectus sunt multorum cognitione Sanctorum, in illa editione prætermissorum: unde non parum lucis deinceps affundetur Sanctis, ex Græcarum Ecclesiarum usu antiquo proferendis: confirmatione etiam habebitur cultus, ex plurium Codicum fide probatus.
121 In his aliisque, quæ postea apud PP. Prædicatores oblata diximus, duo fere menses abiere, antequam colligerentur sarcinæ, et ex præmissis Roma scriptis novisque in itinere et Mediolani collectis una conficeretur, quæ centum viginti libras appendens ad P. Bollandum mitteretur Antuerpiam, tam copiosæ messis contemplatione solaturum suam solitudinem, interim dum reliquum per Galliam iter lente emetientes Socii, festinarent tamen ad amplexum ejus, saltem ante anni exitum excipiendum. Mensis Maii fuit dies xxIII cum Mediolano egressi illi, Novariam primum, inde Vercellas, ac denique Taurinum petiere: ubi Regia Sabaudi Ducis Celsitudo inter Græcos suæ Bibliothecæ codices reperit occupatos, benigneque salutatis indulsit licentiam efferendi ad Collegium nonnullos eorum: ex quibus mox descripta fuerunt, quæ erant in rem Sanctorum futura. Diutius hic commorandum fuisset: sed Joannes Jacobus Turenetti, emeritus illius Collegii Rector, ac vetus Bollandi amicus, sæpe in ipso opere ob plurima Sanctorum Acta e Sabaudia et Pedemontio curata nominandus, in se recepit curandum descriptionem eorum, quæ pro canonizatione B. Dalfinæ, uxoris S. Elezarii, legitime Acta ex authenticis promittebat Illustrissimus et Excellentissimus Dominus Marchio Planetarium, Carolus Emmanuel Philibertus Hyacinthus de Simiani, inter præcipuas ac publicas in toga et sago curas, historicae rei, et imprimis operis de Sanctorum Actis inchoati amantissimus.
Reditus Sociorum per Gallias in Belgium ad Bollandum.
Rebus Taurini sic compositis, ut nihil jam transitum in Franciam moraretur: iv die Junii Camberium Socii discessere: unde cum paucis abessent leucis, prope abfuit uterque a periculo vitae, de quo infra agetur. Inde autem præsenti Dei Sanctorumque educti auxilio, post brevem Camberii moram, Gratianopolim tenuere, et lustrata majori Chartusia, cum fructu arctioris communicationis, inter religiosissimum illum Ordinem et Bollandum ac Successores stabilitæ, ad S. Antonii Archimonasterium, inde Turnonium abierunt; per hujus Collegii Patres Sanctorum causam in Tolesana Societatis nostrae provincia promoturi. Tum Vienna Lugdunum promoverunt iter, atque inde Matisconem; non magnum antiquorum monumentorum lucrum efferentes ex istis Provinciis, in quibus Hugonotarum rabies, diabolico ausu atque furore omnem veteris Religionis speciem abolere conantium, effecit ut ejusmodi superesset vel nihil vel perparum. Cluniacensi primum in monasterio repertæ sunt reliquiæ olim instructissimæ Bibliothecæ, quæ dierum aliquot moram meruere; deinde Cistercii. Utrobique autem eximia excepti sunt caritate, spem insuper postremo loco non vanam nacti per R. D. Jacobum de Lannoy Gallo-Belgam, istic Religiosum et Bibliothecæ curatorem, multa alia Sanctorum Acta ex reliquis Cisterciensis Ordinis monasteriis impetrandi, de quibus brevi quædam nacti, merito gratulati Bollando per litteras sunt, talem amicum acquisitum, qui in isto studio versatissimus, et impigerrimus esset futurus adjutor. Pedibus ferme iter fuit, quoties ab itinere recto deflectebant Socii: ergo Divionem quoque pedites pervenere, et mox in Petri Francisci Chiffletii MSS. collectanea immersere se, permissi quidquid lubuisset aufferre, cum insigni sex mensium Synaxario Græco, cujus pene miraculose servati transcriptique historia latius explicatur vi Martii ad Acta S. Hesychii Thaumaturgi inde accepta. Ingens quoque operæ pretium relatum ex insigni MSS. Codicum Bibliotheca Domini Consiliarii Bouhier, in qua holoserica unius formæ atque coloris opercula intuenti ostendunt, quo in pretio vir iste Amplissimus habeat antiqua MSS. Nam præter alios optimæ notæ codices repertus est unus, integrum ac genuinum Martyrologii a Beda conscripti textum continens, de quo in fronte tomi secundi mensis Martii collocato, fuse in prologo ad eumdem agitur; iv Augusti die Altissiodorum appulsis placuit Pontiniacum, celebrem Ordinis Cisterciensis Abbatiam, excurrere. Viæ pretium fuit S. Edmundi Cantuariensis Archiepiscopi vidisse lipsana, et vetusti Legendarii partes quatuor inde avexisse, ex quibus quædam essent Altissiodori describenda: invenisse item integrum de Actis miraculisque S. Edmundi codicem, quem majori ex parte postea transcribendum curavit et Antuerpiam misit ad P. Bollandum veterem amicum, P. Thomas le Blanc, Collegii nostri eo loco tunc Rector et Romæ familiariter cognitus, atque ad promovenda Sanctorum Acta mirifice animatus.
123 Exinde Senonibus lustratis, Parisios usque nihil fuit quod properantes magnopere moraretur. Appulere xi Augusti: ubi proximo ab adventu die ad hospites diu expectatos accessit Philippus Labbe noster, libris editis notissimus, et ex condicto ad virum Bollandiani operis æstimatorem summum, D. Antonium Wyon d'Herouvalle duxit, per quem deinde tum alia multa obtenta sunt, tum codices Thuanæ Bibliothecæ, alias inaccessæ propter morositatem custodis. In collegio autem Claromontano Gabriel Cossartius, et Franciscus Vavassor alique complures in complexum venere, antea editis libris et litteris noti, et multiplici caritatis officio postea notiores. Nam cum præcipua spes colligendorum fructuum esset in Regia Bibliotheca, monasteriisque S. Victoris Canonicorum Regularium, et S. Germani de Pratis Benedictini Ordinis secundum reformationem Congregationis a S. Mauro nuncupatæ: itemque in iis quas olim Cardinalis Mazarinus, et etiam tum Cancellarius Franciæ Petrus Seguerius possidebant, atque ab omnibus iis locis remotior esset Professa S. Ludovici Domus; suaserunt amici migrare in Collegium, ubi et habituri erant Socii instructissimam Bibliothecam, ex propriis etiam MSS. collaturam aliquid, et varias ex dictis Bibliothecis admodum vicinas. Auditum eorum consilium est, et faventibus ubique qui rogabantur Bibliothecarum custodibus, non poenitendus fructus relatus; tum ex illis, tum ex monasteriis quibusdam, atque imprimis Regio Coelestinerum monachorum, et altero Bernardinorum, quos Fuliantes nuncupant; apud quos haud ita pridem diem suum obierat R. D. Joannes a S. Martino, communicatis ultro citroque Sanctorum Actis Bollando notissimus, qui suis in collectaneis multa inventus est conservasse, necessario describenda.
124 In duabus quas loco postremo nominavimus Cardinalis et Cancellarii Bibliothecis, præ ipsis custodibus versatus erat R. P. Franciscus Combefis, Ordinis Prædicatorum Congregationis S. Ludovici, qui voteri amicitia conjunctus, quidquid gratiæ vel operis adferre potuit ad negotia provehenda impigre contulit. Operam etiam suam liberaliter addixit, ad curandam ex Mazariniana eorum quæ ipsi mandassent descriptionem per idoneos amanuenses, quos haud ita diu post habiturum se haud vane diffidebat: et moram fere patiebantur pleraque, transcriptis Latinis et Menæorum MSS. collatione cum impressis facta. In Segueriana ob difficilem aditum, ex procul habitantis custodis frequenti absentia difficultas reperiebatur; eoque gravior quod illius Bibliothecæ eatenus inviolata lex nullum sinebat efferri MSS. quamvis viri in ecclesiastica vel seculari dignitate eminentes rogarent. Cum tamen in ea liber unus esset, quem totum fere transcribi oportusset, interposuit gratiam suam Franciscus Anatus Regis Confessarius: et operis illius, cui subservitura erat transcriptio cum ipsius Domini commendatione non modica, sio proposuit exposuitque dignitatem, ut favor, quem vel sperasse multis videbatur temerarium, impetratus sit, et diurna nocturnaque assiduitate transcriptus liber Domino suo intra dies sedecim restitutus.
125 Restabat Bibliotheca Regia MSS. Græcis etiam ipsa dives, et in his solis necessaria: quæ prima esse potuerat, si non ab urbe abfuisset in sua dioecesi D. Colbert Lucionensis Episcopus, Bibliothecæ Præfectus constitutus a Rege, sine cujus facultate describi nihil poterat. Sed et hæc pene desperata, allata tandem plenissima est rebus alibi absolutis, ut intra decem dies describi potuerit quidquid ex ea necessarium erat. Atque ita IX die Novembris discessum Parisiis Rotomagum est, ubi se nobilis Aimerici Bigotii, quamvis absentis, Bibliotheca obtulit, et satis fuit reliquisse schedulam, ut a viro Bollandianis studiis addictissimo quæcumque juvare poterant impetrarentur; sicut olim, cum adhuc in vivis esset parens, Rotomagensis Consiliarus, P. Frederico Floueto allaborante, accepta inde fuerant plurima, ad idem institutum facientia. Deinde R. D. Francisco de Pomeray, in S. Audonei monacho Benedictino ex Congregatione S. Mauri deducente, suscepta excursio est ad Gemeticense, Fonteanellense, Beccense ejusdem Ordinis et Congregationis per Normanniam monasteria antiqua, et quidquid ibi erat veterum MSS. studiose examinatum. Unde reversi Socii obivere librarias officinas, omnique Ambianum eundi commoditate desperata, xxi dicti Mensis die flexere Dieppam, atque inde Augum, non sine fructu inventorum ibidem S. Laurentii Dublinensis primigenio stylo miraculorum et corporis honorati. Sperabatur Abbavillæ futura opportunitas melior Ambianum eundi, ubi avidissime expectabantur Socii a pluribus eruditissimis viris; imprimis autem a Carolo du Fresne Domino Cangii, Consiliario Regio et Thesaurario Franciæ, atque Financiarum in Picardia Generali Administro: multa ex suis, multa ex alienis MSS. communicaturo, quemadmodum scripsit post annos aliquot ad Bollandum jam mortuum, litteris v Octobris datis, suum de Capite S. Joannis Baptiste tractatum historicum judicio illius censuræque subjiciens. Sed cum soluto in pluvias cœlo, via longior esset quam pedibus speraretur commode conficienda, nec equi vel currus haberi possent, abeundum recta Atrebatum fuit, ubi ex celeberrimo Nobiliacensi S. Vedasti cœnobio, et instructissima Ecclesiæ Cathedralis Bibliotheca spicilegium collectum est aliquod, etiam post Rosvyedi diligentiam summam; cum eoque ac reliqua ex Galliis messe properatum Antuerpiam, ad amantissimi et desiderantissimi Bollandi complexus: quid demum post mensium novem et viginti absentiam, xxi die Decembris anno MDCLXII exeunte, obtigit.
126 Prima reversis cura fuit de felici suo in Belgium reditu, repertoque in eo statu Bollando, ut plurium adhuc annorum laboribus par esse videretur, et finem inchoandi mox Martii sperare, tum amicos alios, tum ante omnes commonefacere Superiores Societatis: ex quibus qui tum, cum Romam advenere Socii, Generalis præerat universis Adm. R. P. Noster Goswinus Nickel, et ipsos maxima ibidem humanitate ac paterna prorsus solicitudine foverat, diu ac sæpe de studiis eorum aliisque successibus audire cupiens, talem Januarii proximi die XXVII epistolam remisit:
Legi pergratas litteras vestras, et gratulor tum vobis, tum libris, tum scriptis feliciter appulsis Antuerpiam. Non me pænitet benevolentissimæ facultatis datat ut Reverentia Vestra cum P. Daniele hoc iter susciperet. Romanos, Florentinos, Mediolanenses, Parisienses, ac omnes exantlatos exantlandosque, adhuc labores coronabit urbs æterna, cujus cives refertis in tabulas immortales. Gratulor meo Bollando de vobis reducibus, ac vobis de eo ita reperto, ut adhuc una prosequi bene cæpta positis. Deus et acta et agenda, quæ pro Sanctorum Actis suscepistis, plena Sanctorum omnium benedictione ducat ad optimum et speratum finem.
Similiter R. Adm. P. Vicarius Joannes Paulus Oliva, anno post per alterius mortem Generalis Societatis, sicut tam ante quam post susceptum regimen modis quibus poterat omnibus (poterat autem utroque in statu plurimis) adjuverat Socios, ita etiam de perpetua sua erga ipsos benevolentia eosdem voluit securos reddere; responso in hunc modum formato ad P. Godefridum:
Reverentia Vestra cum P. Bollando et P. Daniele toto animo et calamo habitat in Ecclesia cælesti. Quidquid autem benevolentiæ vel a me, vel a plus quam centum Societatis domiciliis eidem exhibitum est, tum meritis vestris totum debebatur, tum Sanctis, quorum Actuarius et Historiographus es. Deus hunc annum faciat vobis fæcundum ad unum alterumque tomum in lucem edendum, magna tum Societatis commendatione, tum, quod potissimum est, pietatis per Cælitum exempla nervose incitandæ incremento. Precor et valetudinem et mentem vigentem, ac tam honorato labori parem.
127 Pium votum, cui potuisset fieri satis, si aliud accessisset, quo libris nostris regius splendor exoptaretur, scilicet pro impressione charta Imperialis et character Lupareus major: quibus concessis Acta Sanctorum Martii tot complevissent tomos, quot mensis iste complectitur dies: adeoque alternis mensibus, aut citius etiam, potuisset aliquis tomus apparari prælo: uti modo intra sexaginta menses, quot a reditu Sociorum in Belgium ad absolutæ impressionis diem numerantur, integer mensis cum omni apparatu et variis Indicibus absolutus est, et tribus crassis voluminibus, sed minore charactere excusus. Cum tamen primus annus dimidius pene abierit tum a reditu prædicto conficiendis negotiis, quæ per absentiam hæserant imperfecta, et multa nova adferebantur in reditum dilata; tum ipso, qui allatus erat, thesauro ordinando digerendoque, et in rationum tabulas, ut sic loquar, in indices scilicet, referendo sigillatim per partes. Quid quod ipse generalis index, tanto incremento jam auctior, usui amplius esse non poterat, nisi eatenus saltem rescriberetur quatenus opus fuit, ut quæque ordine suo secundum Alphabeti seriem reperirentur. Ergo hoc quoque prius absolvendum fuit opus, ceteræque eodem spectantia omnia, et Musæum, tam insigniter locupletatum, distributo per forulos incremento, ad priorem statum atque ordinem redigendum, ut rursum eo uti ad studia sua, perinde atque antea, Scriptores possent. Id autem ubi factum fuit, resumptus in manus est mensis Martius, et magno ardore urgeri cœptus tam feliciter, ut circa Pascha anni MDCLXV ad prælum venerit Tomus primus, interim dum componuntur alii duo excudendi: sed quem eheu! inchoatum videre Bollandus potuit; absolutum vero non nisi e cœlis: ut minime vana plerorumque in hac provincia præsagitio fuerit, cum Februarius prodiisset, moriturum scilicet Bollandum in Martio, si quidem reliqui menses pari passu, quo primi duo, progrederentur. Eodem respexit post mortem Bollandi eleganti Epigrammate Renatus Rapinus, is qui mira felicitate Virgilium in pastoritio et georgico carmine imitatus, Eclogas et Hortorum culturam scripsit, atque de utriusque styli natura, artificio ac discrimine dilucide disseruit omnia. Est autem hoc quod subjicio epigramma:
Bollandus sacrum fastis dum scriberet annum, Mors imperfectum barbara rupit opus, Mandabat scriptis Divos, Divumque labores, Et qua quisque olim venit ad astra via. Scriptori mensis processerat unus et alter, Tertius inceptum cum male solvit iter. Parce tuo, Bollande, queri de funere: fastis Hic demum ipse tuis annumerandus eras.
Porro adjuvantibus ejus e cœlo precibus, spes haud temeraria est celerius multo promovendos eos, qui supersunt, menses: quandoquidem ab aliis ferme occupationibus liberi Auctores, operi sui unice permittuntur vacare, et colligendi labor multum est imminutus peregrinatione Romana; quæ si suscepta non fuisset, poterat Martius venire in lucem fortassis ante triennium. Servet modo valetudinem Deus, ipsamque rempublicam eo in statu, ut animi facultasque Typographis maneat sumptuosam adeo impressionem prosequendi: et sperare audebimus, singulis quinquenniis sexenniisve Mensem deinceps ex reliquis unum proditurum in lucem.
Orandi studium in Bollando: B. V. Mariam, Angelos, Sanctos, res omnes sacras venerantis consuetudines piæ.
Sed postquam reducimus ad Bollandum operique prosequendo admovimus Socios, in quorum ille diu optaverat sinum alias omnes curas rejicere: Deo, Sanctis, sibi deinceps victurus: tempus monet ut prius quam disserere de morte illius incipiamus, de virtutibus ejus colligamus pauca, quibus exornatam animam, summi Judicis tribunali sistendam, apparavit. Etenim ex illo tempore, quo sospites Socii Antuerpiam tenuere, tam frequens ei de morte brevi obeunda sermo fuit et cogitatio, ut istud Simeonis Justi haud dubie cognosceretur animo identidem suo versare: Nunc dimittis servum tuum, Domine. Hic igitur finis esto labores ejus cœlo acceptos, Ecclesiæ utiles, Societati gloriosos commemorandi. Facile est quidem ex eisdem cognoscere non tantum raras ingenii dotes, sed ipsas quoque animi religiosissime compositi virtutes multas, quamvis earum ipse esset studiosissimus occultator: nescio tamen quomodo eæ sparsæ per varia effulgent minus, quam si in unum colligantur, et mutuo quodammodo accendantur splendore, ut prorsus congruum videatur præcipuas aliquas, prout eas familiarior Sociorum et donesticorum convictus observare potuit, explicare hoc loco, et morienti ex iis coronam contexere.
129 Studium orationis, per quam omnes in animam inducentur virtutes, inductæ nutriuntur et incrementum capiunt, fuit in Bollando constans imprimis sedulamque, quodque tot inter occupationes merito admireris, ordinatissimum. Etenim in recitandis singulis Officii Canonici partibus aptiora tempora subsequi tantillum vel prævenire scrupulo sibi nonnulli ducebat, ideoque consueverat paullo ante meridianum conscientiæ examen Sextam recitare et Nonam: Matutinum vero cum Laudibus haud ante quartam vespertinam. Et in hoc, licet, ob visus imbecillitatem difficultatemque respirandi, solidam ponere horam debebat; noluit tamen admittere consortium Socii, alternatim pronuntiaturi psalmorum versus, lectiones autem omnes recitaturi ipso responsiora subjiciento, juxta usum chori in Ecclesia receptum. Cum enim id semel iterumque diuturna suasione inductus fecisset, recusavit deinceps, quod minus hoc sibi, aliter assueto, comodum experiretur ad solitam attentionem et pietatis fructum, quem ex Sacerdotalis pensi persolutione quotidiana summum percepere nitebatur. Tantum autem absuit, ut propter consueta asthmatis vertiginumque incommoda, licere sibi crederet aliquando ab Officio aut parte illius recitanda abstinere; ut etiam in extremo morbo, cum prorsus impossibile esset vel tentare lectionem, non existimaret acquiescere se debere prohibentibus, nisi consultus Superior dispensare se diceret quoad omnem, quæ forte adhuc timeri posset hoc ex capite, obligationem.
130 Sacrum faciens, afflabat præsentibus eosdem illos singularis reverentiæ religionisque affectus, quos ipse compositione vultus ac reliqui corporis gravitate modesta, lentaque et distincta pronantiatione exprimebat in se. Apparabat fere ad illud sese mentali oratione satis prolixa, et multa deinde pietate agendis Hospiti suò gratiis impendebat horam plerumque dimidiam. Addictissimus B. V. Mariae cultor sertum illius, quod Rosarium vocant, recitabat oppido diligenter, et venerationem magnae illius Matris conabatur multimodis promovere, præcipue per libellos pios, quos ex remotis etiam regionibus, una cum Sanctorum Actis accipiebat. Pervigilia festivitatum Marianarum publica aliqua prosequebatur poenitentia: et extrema etiam in ætate Sabbathinum tam constanter jejunium tenuit, ut huic pietati ejus non immerito credamus a Deipara impetratum, quod morbo defunctus sit tribus sabbathinis diebus circumscripto; quorum primus eum affixit lecto, secundus omnibus Ecclesiæ Sacramentis ad ultimum præmunivit agonem, tertius huic mortalitati exemit, transeuntem ut confidimus ad immortalés Superos, quorum non tantum virtutes illustrare scribendo, sed etiam suis in actionibus semper studuit exprimere imitando. Eos autem Sanctos præcipuo prosequebatur et venerabatur affectu, quorum tunc inter manus versabat Acta. Cum vero eadem absolvebat, ultimamque de iis paginam relegebat, velut valedicendo atque ad alios cum bona ipsorum gratia transeundo, dicebat: habent quod suum est, orent pro nobis. Non tamen propterea prorsus desinebat eos invocare, quibus semel laborem suum studiumque impenderat. Sed eos, veluti familiarius sibi jam cognitos et minori molimine in amicitia retinendos, satis habebat quot hebdomadibus mensibusve recolere: quia novorum accessione illud facere quotidie prohibebatur. Certe inventus post mortem ipsius libellus est, isque admodum tritus, per modum Litaniarum continens mille centum et septuaginta Sanctorum nomina, quorum Acta dederat in Januario, ut vel sic primus esset in invocandis eorum plurimis, qui pridem dati oblivioni ab ipso nunc habent, quod rursum facti sint venerabiles mundo.
131 Has Litanias ex ipsiusmet relatione scimus annis multis solitum quotidie recitare: sed accedente ad Januarium Februario, cum videret fieri non posse, ut hujus quoque mensis Sanctos simili modo honoraret, excrescente nimium eorum numero; alias sibi praxes excogitavit, quibus utrisque posset facere æqualiter satis. In sancto quoque Missæ sacrificio, solebat exprimere ad orationem, A cunctis, nomen Sancti, de quo erat isto die scripturus: sed facere desiit, postquam id ne fieret contraria prohibitione cautum intellexit. Sanctorum generales Litanias, ad quas omnes quotidie convenimus ante conam, ne forte audiret mutilas, aut serius adveniens aliis turbamento foret (neque enim poterat propter herniam, nisi adminiculo fultus aliquo, inflectere genua) præveniebat campanæ signum, et antequam ceteri advenirent ad hanc communem orationem, religiose se in genua componebat. Eodem ex affectu asservabat suffragia Sanctorum menstrua, quæ inter nos de more distribuuntur: quorum ingens numerus descriptaque pari multitudine eorum nomina, pro quibus orare præcipiebatur, credibile faciunt omnium, quotquot sic accepit, habitam esse ab eo rationem accuratam, nec non obligationis ista sibi sortitione injunctæ. Idem cum sciret solitos esse nostros in Italia atque alibi recitare Officium sacrumque de Sanctis earum quas incolunt diceceseon; præcipue suasit, ut talis usus etiam in nostræ provinciæ consuetudines induceretur: utque persuaderet efficaciter, componere cœpit propriorum domui huic festorum directoria, eademque facere perseveravit, cum qui curam talem in se susceperat, aliquando abesset. Similiter Sanctorum eorum elogia, de quibus ob corpora huc translata vel insignes Reliquias festum peculiariter celebrat Professa Domus Antuerpiensis (quod omnino vigesies et octies facit) ante martyrologium recitanda confecit Bollandus; et, ne ab Anagnostis per oblivionem prætermitterentur, præcavebat diligenter, quamdiu eorum curam habuit.
132 Maximo etiam et peculiari cultu Sanctos honorabat Angelos, de quibus parvas quasdam Litanias recitabat frequenter; et in propositis exercitiorum tempore scriptis, multa leguntur de illorum et ejus, quæ Angelorum Regina est, invocatione crebra. Quod autem hoc in genere faciebat ipse, etiam aliis ut facerent fiebat Auctor, siquando occasionem nanciscebatur. Ita cum Sociis ex Italia in Galliam transituris memoriale quoddam scriberet rerum ab iis observandarum itinere reliquo: Primo, inquit, sedulo implorandum auxilium Angelorum Custodum in itinere per Alpes et in periculosa trajectoryne fluviorum. Nec frustra monuit: nam quamvis inter curas occupationesque tam varias, hujus moniti non satis infixam menti haberent memoriam; ipsius tamen piis ad Angelos fusis precibus existimant se ereptos ab evidentissimo submersionis periculo, quando Camberio appropinquantes temere tentavere vadum per Larchi fluminis lutulentas lateque diffusas aquas. Cum enim tenaci ipsius limo primum unius ipsorum equus, tum ipse eques pedibus frustra transiturum se sperans, sic hærerent immersi, ut fuerint necessario perituri, nisi mature succurreretur; Deo volente factum est, ut in loco procul a conspectu domibusque remoto, per eorumdem vestigia sequeretur cum familia sua in equis loci Dominus, qui S. Albani Comitem se dicebat. Hic conspecto eminus periculo progredientium e Societate Jesu Patrum, in qua filium habebat et consanguineos alios, accurrit concitus; quosque, obstrepentibus aquis, multo clamore avertere non potuerat, ne in eas profundius sese inferrent; per Prætorem suum, alio loco minus formidoloso transire jussum, ac deinde posita vestium inferiorum parte accedere ad porrigendum manum, discrimini eruit periclitantem: post quem etiam in pedes erectus equus est, et per frenum magno nisu eductus ab aliis: atque ita omnes demum per notum indigenis vicinumque vadum, in eam, a qua male recesserant, ripam deportati sunt. Accidit autem hoc quoque mirabile: quod non tantum equus, de quo actum omnes arbitrabantur, eductus sit e salebris, quibus ad aures usque jacebat immersus, una cum alligata super dorsum ad ephippium sarcina grandiore, modica dumtaxat parte extante ab aquis: sed ipsa quoque sarcina, ad ignem explicata ut siccaretur, exhibuerit integra et nulla sui parte madefacta rariorum Martyrologiorum Actorum ecgrapha cum quibusdam Sanctorum imaginibus, licet cetera circumcirca omnia sic pervasisset aqua, ut, præter jam dicta, nulla chartarum vel linteorum particula sicca inveniretur. Hujus igitur divini erga se beneficii memores Socii, ipsum, quod penes se tunc habebant Magistri sui memoriale grati asservant: et illius quoque precibus factum credunt, tum quod jumentis subinde collabentibus, aut ad præcipitia declinantibus, vel vehicula evertentibus nusquam gravius læsi sint; tum quod inter tot itinerum, studiorum, vigiliarum labores, in tanta coeli cibique ac potus varietate, nusquam morbo aliquo diuturniori debilitata sit valetudo sua: cui tamen, Deo Sanctisque freti, minime parcere vel norant vel poterant, nisi cum maximo temporis, et eorum, propter quæ iter susceperant, negotiorum disendio.
133 Curabat etiam P. Bollandus ut a Summo Pontifice impetraret per amicos Indulgentiarum in pios fideles distribuendarum numerum aliquem, quotiescumque Sancto aliquo canonizato audiebat earum petendarum esse occasionem; sicuti cum Divis inscriptus est S. Thomas de Villa-Nova, et nunc recens S. Franciscus Salesius: sub cujus nomine acceptas benedictiones, ipso quo extrema Sacramenta suscepit die, in singulos Socios, tunc Antuerpiæ per tria domicilia partitos, distribui jussit. Aliarum quoque sacrarum rerum æstimator summus, non modo benedictam aquam in Musæo et cubiculo volebat habere semper; sed foris quoque, si quando in suburbanum veniebat, providebat ut esset; vel ipse conficiebat, in egressu ingressuque consuetus eadem se aspergere. Si quid mittebat alio, vel alicunde mittendum expectabat, id ut salvum perveniret, volebat vel ceram benedictam vel Sanctorum adjungi icunculas aliquas, ceterisque, ut idem facerent, serio inculcabat: effectu optimo, cum nesciamus unquam periisse scripta vel libros, in quibus id ab eo, aut ex præcepto ejus ab aliis, fuerat observatum. Caravacanas etiam Cruculas ex Hispaniis petebat studiose ac numero magno, et ipse earum unam gestabat ad collum cum reliquiario, quod cera benedicta et pulveribus Martyrum Romanorum ac sacris quibusdam numismatis instructum habebat ex vili materia, artificio nullo. Ut mirati vehementer domestici sint, in eo non contineri saltem spectabiliores et celebriorum Sanctorum Reliquias alias: cum tales ad se missas sæpe daret aliis, in oratorio ornatiori aut etiam publico honorifice collocandas, et quasdam conservaret in scriniis simili usui destinatas: quod non satis decorum crederet, suo abditas gestare in sinu, quæ palam expositæ multorum possent pietatem accendere. Etenim Sanctorum lipsana venerabatur impense, plurimamque libenter dabat operam, ut eorum corpora templis nostris exornandis impetrarentur. Ita per P. Nicolaum Lancicium obtinuit Sanctæ Virginis Martyrisque Honofriæ corpus integrum: quod cum suæ Provinciæ vindicare vellet vir quidam, in ea ac tota Societate auctoritatis permagnæ, alio substituto; fortiter, ne id sibi licere crederet, Bollandus restitit: et pro secundo quod item Virginis ac Martyris esset habendo, tamdiu Romæ institit, donec eo profectus Provincialis P. Guilielmus de Wael, negotium Bollandi diligentia confectum reperit, et S. Rufinæ corpus avexit ex Urbe: quod una cum priori S. Honofriæ avexit ex Urbe: quod una cum priori S. Honofriæ egregia Domicellarum Haut-Appeliarum munificentia, argenteis duobus magni ponderis et artis ferculis inclusum, solemnioribus festis exornat altare Mariani sacelli, quod ab eisdem memorabili ad posteros liberalitate fundatum, et exoticis totum convestitum marmoribus, inter augustiora et visu digniora Belgii sacraria numeratur.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.