Protestatio.
Quandoquidem benevolis eruditisque Lectoribus cordate et ingenue sæpius denuntiavimus atque adeo inculcavimus, si quæ ipsis sinceriora quam quæ habuimus Sanctorum Acta monumentaque alia occurrent, aut si in ipso nostro opere quidpiam reperient, ubi quod verum rectumque erat haud simus assecuti, deque his admonere nos dignabuntur; nos illis maximas habituros esse gratias, et quæ perperam scripseramus emendaturos; multo sane æquius est, nos Sanctæ Apostolicæ Sedis judicio ac decretis obtemperare. Nam Cœlites omnes Deumque ipsum sancte testamur, nos eamdem sacrosanctam Sedem, ut Veritatis (quæ unice proposita esse historiam scribentibus debet) Magistram revereri: neque ab ejus scitis jussisque vel latum unguem declinare velle.
Quare (quod est alias URBANI VIII Pont. Max. iteratis Constitutionibus vetitum) nulli, quantum quidem per imbecillitatem humani judicii provideri a nobis potuit, SANCTI aut BEATI appellationem adscripsimus, cui non eam vel Sedis ejusdem sententia, vel majorum religio, vel veterum Scriptorum auctoritas contulerit. Neque item cujusquam, qui non videatur, per communem Ecclesiæ consensum vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque Sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia sedis Apostolicæ vel Ordinarii, venerationem obtinere, commemoravimus miracula, prædictiones, arcanorum manifestationes. Si tamen videamur uspiam hoc in genere hallucinati, admoneat nos quivis amator Veritatis, atque illico corrigemus: et multo quidem libentius multoque studiosius hæc, quam si qua errata, pertinentia ad Chronologiam, Topographiam, Actaque ipsa, imprudentibus exciderint: quæ tamen ipsa moniti continuo retractabimus.
Etenim hosce Commentarios nullum habere momentum volumus, nisi HISTORIE HUMANÆ, ab hominibus errori obnoxiis compositæ: nisi si qua ex Divinæ Scripturæ libris descripta, aut Ecclesiæ Catholicæ Conciliis, Pontificiisque Bullis Canonizationum, quibus sua sacrosancta constare debet auctoritas, accepta sint.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.